Sermones de diversis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11257 Sededi2
23.1
SERMO XXIII. De discretione spirituum [Alias, De septem spiritibus ].
23.1
Magister gentium Paulus, ex occasione ipsius spiritualis naturae, qua vivimus, ad spiritualem conversationem excitans discipulos, ait: Si spiritu vivimus, spiritu et ambulemus. Ac si dicat: Si caro non prodest quidquam, sed spiritus est qui vivificat ipsam, separare oportet pretiosum a vili, et digniorem praeponere partem, ut secundum spiritum ambulemus, 1131 non secundum carnem. Ad spiritum enim debet fieri conversio carnis, ut serviat ipsa, et non serviatur ei, ut dicat spiritus servo suo: Veni, et veniat: Fac hoc, et faciat illud. Sic enim erit uxor nostra sicut vitis abundans, et salvabitur per generationem filiorum, qui sunt opera bona, si fuerit ipsa quidem in lateribus domus nostrae, id est in abscondito et humili loco; anima vero resideat in medio tanquam domina, tanquam paterfamilias, tanquam judex; ut fiat quod scriptum est: Anima mea in manibus meis semper. Maledictus enim spiritus ille, qui partem suam deteriorem facit. Maledictus homo, qui pascit sterilem, et viduae non benefacit. Denique, ut testatur idem Apostolus, si secundum carnem vixerimus, moriemur; quoniam, qui in carne ambulant, Deo placere non possunt; et qui seminant in carne de carne metent corruptionem. Si autem spiritu facta carnis mortificaverimus, vivemus; quoniam, qui spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt; et qui seminant in spiritu, de spiritu metent vitam aeternam.
23.2
Prudenter proinde, fratres, et non ad insipientiam nobis, spiritualem elegimus vitam, castigare scilicet corpus, et servituti subjicere; et Deum, qui Spiritus est, adorare in spiritu et veritate. Sed, quia spirituum diversa sunt genera, necessaria est nobis eorum discretio, praesertim cum ab apostolo didicerimus, non omni spiritui esse credendum. Videri enim potest minus eruditis, et qui parum exercitatos habent sensus, omnem cogitationem non alterius, quam ipsius humani spiritus esse sermonem: quod non ita esse et certa fidei veritas probat, et divinarum testimonia Scripturarum. Audiam, inquit Propheta, non quid ego loquar, sed quid loquatur in me Dominus Deus. Et alius propheta: Angelus, inquit, qui loquebatur in me, etc. Et in psalmo didicimus fieri immissiones etiam per angelos malos. Unde et timet Apostolus, ne, sicut serpens decepit Evam astutia sua, sic et discipulorum quibus loquitur corda decipiantur, ab eo utique, cujus ipse Paulus astutias non ignorat: unde et dicit: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum. Esse autem spiritum carnis non bonum, manifeste idem Apostolus indicat, ubi inflatos spiritu carnis suae quosdam esse testatur. Et esse etiam spiritum hujus mundi declarat, ubi gloriatur in Domino pro se pariter et pro discipulis suis, non quod eum acceperint, sed spiritum, qui a Deo est, ut sciamus, inquit, quae a Deo donata sunt nobis.
23.3
Sunt ergo hi duo satellites maligni illius principis tenebrarum; ut dominetur spiritus nequitiae spiritui carnis, et spiritui hujus mundi. Quisquis ergo ex his tribus spiritibus spiritui nostro loquatur, ne credamus ei; quoniam sanguinem sitiunt, non quidem corporum, sed quod gravius est, animarum. Sed quoniam spiritualis omnium natura est, a sermonibus eorum cognoscemus eos: et quis spiritus sit qui loquatur, ipsa suggestio declarabit. Semper enim spiritus carnis mollia, spiritus mundi vana, spiritus malitiae semper amara loquitur. Quoties ergo importune ut assolet, carnalis cogitatio mentem pulsat: verbi gratia, cum de cibo, de potu, de somno, caeterisque similibus ad carnis curam pertinentibus cogitantes, humano quodam modo inardescimus desiderio, certum sit nobis spiritum carnis esse qui loquitur, et tanquam adversarium repellamus eum, dicentes: Vade retro, Satana, quoniam non sapis ea quae Dei sunt, sed magis sapientia tua inimica est Deo. Cum autem non de illecebris carnis, sed de ambitione saeculi, de jactantia et arrogantia, caeterisque similibus cogitatio vana versatur in cordibus nostris, spiritus mundi est qui loquitur, longe perniciosior hostis, et majori sollicitudine repellendus. Interdum vero satellitibus istis terga vertentibus, princeps ipse habens iram magnam, tanquam leo rugiens, insurgit adversus nos; cum videlicet non ad voluptatem carnis, aut saeculi vanitatem, sed ad iram, ad impatientiam, 1132 ad invidiam, ad amaritudinem animi provocamur: importune ingerendo, si quid minus amicabiliter, minusve discrete factum videtur aut dictum; si qua denique aut in signo, aut in opere quolibet data videtur indignationis occasio, materia suspicionis. Huic ergo cogitationi non aliter, quam ipsi diabolo resistendum est: nec aliter ab ea, quam ab ipsa perditione cavendum. Scriptum est enim: In patientia vestra possidebitis animas vestras.
23.4
Fit tamen aliquando, ut spiritus noster a quolibet horum trium crebro superatus, et servus illi addictus, in suam ipsius perniciem, heu! vices illius agat, ut jam sine omni alterius spiritus suggestione ipsa ex se anima aut voluptuosas, aut vanas, aut amaras pariat cogitationes. Jam vero non facile arbitror posse discerni, quando noster ipse loquatur spiritus, quandove loquentem alterum audiat quemlibet e tribus illis. Sed quid refert quicunque loquatur, dum unum et idem sit quod loquuntur? Quid refert loquentis nosse personam, dum constat perniciosum esse quod loquitur? Si inimicus est, resiste viriliter inimico: si tuus ipse spiritus est, argue eum, et miserabiliter plange, quod in tantam miseriam et tam miserabilem devenerit servitutem.
23.5
Quoties vero super castigando corpore, humiliando corde, servanda unitate[ alias, virtute patientiae], et charitate fratribus exhibenda, seu caeteris virtutibus acquirendis, conservandis, amplificandis, salubris cogitatio in mente versatur, divinus sine dubio Spiritus est qui loquitur, aut per seipsum sane, aut per angelum suum. Et quemadmodum de humano atque maligno spiritu dictum est, sic de angelico, et de divino: nec facile est quis loquatur discernere, nec ignorare periculosum; praesertim, cum certum sit, angelum bonum nunquam loqui ex semetipso, sed Deum esse qui loquitur in ipso.
23.6
Studiosius igitur deinceps consideremus, quonam modo malignorum illorum spirituum suggestiones audire, imo quanta indignatione abjicere debeamus, avertentes aures nostras ne audiamus sanguinem, et sapientiam quam revelat caro et sanguis: parvulos quoque Babylonis, cogitatus scilicet mundanos[ alias, malignos], ab ipso initio tenentes, et allidentes ad petram: ipsum etiam malignum cum tentationibus suis a conspectu cordis nostri abjicientes, et deducentes ad nihilum. Eas vero cogitationes, quae justitiae et veritatis nos admonent, tota devotione suscipientes, divinae dignationi gratiam habeamus: nec aliquando tantae benignitati inveniamur ingrati, scientes quoniam ipse est qui loquitur justitiam; ipse cujus sermo veritas est. Quantae enim temeritatis[ alias, perversitatis]; imo quantae insaniae est, si forte, dum alloquitur nos Dominus majestatis, nos insensati avertamus aurem, et ad nescio quas animum ineptias convertamus? Quanta est haec injuria, et quam graviter vindicanda, cum vilissimus vermis clamantem ad se audire dedignatur Creatorem universitatis? Quanta vero et quam ineffabilis divinae dignatio bonitatis, quae quotidie concipit nos infelices avertentes aures, obdurantes corda, et nihilominus clamat ad nos, et jugiter clamitat in plateis? Vere in plateis, quia in latitudine charitatis. Ecce enim bonorum meorum non eges Domine: et tamen dicis: Convertimini ad me, filii hominum; et iterum clamitas: Revertere, revertere, Sunamitis; revertere, revertere, ut intueamur te.
23.7
Propterea obsecro vos, dilectissimi, qui reminiscimini Domini, ne taceatis, et ne detis silentium ei: audientes jugiter quid loquatur in vobis Dominus Deus, quoniam loquetur pacem. Felix proinde et beata anima, quae venas susurrii divini percipit in silentio, frequenter iterans illud Samuelis: Loquere, Domine, quia audit servus tuus. Hic ergo hodiernus sermo finem accipiat, ut etiam tacentibus nobis Deum intus audiamus loquentem et suadentem de regno suo, tanto utilius quanto subtilius, per internam scilicet inspirationem. Si qua tamen adhuc de audienda hac Domini voce ipse suggesserit, alio sermone tractabimus, ne 1133 praesertim in tam utili ac spirituali materia, mentes vestras longitudine sermonis oneremus.