Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones de diversis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11257 Sededi2
24.1
SERMO XXIV. De multiplici utilitate verbi Dei.
24.1
Tenetis, credo, quemadmodum hesterno sermone de ea, quae nobis admodum necessaria est, discretione spirituum admonuerimus sollicitudinem vestram: ut contra venenatos serpentis antiqui sibilos, contra mortiferos sirenae cantus, aures cordis jugiter obturare studeatis; ut nec spiritum carnis loquentem mollia, nec spiritum mundi vana suggerentem, nec spiritum nequitiae audiatis immittentem amaritudines, et scandala seminantem. Sed hujus specialiter astutias nosse necesse est, hujus cogitationes non expedit ignorare. Interdum enim transfigurat se malignus ille et nequam spiritus in angelum lucis, ut virtutis simulatione plus noceat. Sed et tunc quoque, si diligenter advertimus, nunquam nisi amaritudinis et discordiae seminaria spargit. Suadet enim nonnullis singularia jejunia quaedam, unde caeteri scandalizentur; non quia jejunium diligat, sed quia scandalo delectetur. Multa quoque in hunc modum solet afferre, quae tamen a divina sapientia facile discernantur, si apostolicam illam beati Jacobi definitionem prae oculis habeamus, qui divinam describens sapientiam, ait: Sapientia quae a Deo est, primum quidem pudica est, deinde pacifica. Omnem ergo cogitationem, in qua haec duo non concurrunt, a Dei sapientia alienam esse non dubites. Eam vero quae pudica videtur, nec ad vitia trahit aperte, sed virtutis praetendit imaginem; tunc demum a Deo noveris esse, si pacifica sit, si praelati tui atque spiritualium fratrum approbatur judicio; quoniam non faciet Dominus Deus verbum, quod non revelaverit servis suis.
24.2
Quanta vero devotione, quanta humilitate, quanta sollicitudine cogitatio salubris non aliter quam divinae dignationis sermo suscipi debeat, et hesterno sermone partim jam diximus, et hodierno nihilominus aliquanto latius persuadere conabimur. Beati enim qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud. Vultis nosse quam beati? Primum quidem sonans in auribus animae vox divina, conturbat, terret, dijudicatque: sed continuo, si non avertis aurem, vivificat, liquefacit, calefacit, illuminat, mundat. Denique et cibus noster est, et gladius, et medicina, et confirmatio, et requies, resurrectio quoque et consummatio nostra. Nec mireris quod verbum Dei jam nunc inveniatur omnia in omnibus esse, quantum spectat ad justificationem: siquidem et futurum est omnia in omnibus ad glorificationem. Audiat illud peccator, et conturbabitur venter ejus; a voce illa carnalis anima contremiscet. Omnia namque cordis secreta rimatur atque dijudicat sermo vivus et efficax, cordium atque cogitationum perscrutator. Unde et licet mortuus in peccato, si audieris vocem Filii Dei, vives. Sermo enim quem loquitur, spiritus et vita est. Si cor tuum induratum est, memento Scripturae dicentis: Emittet verbum suum, et liquefaciet ea: et item: Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est. Si tepidus es, et evomi jam formidas, non discedas ab eloquio Domini, et inflammabit te; quia eloquium ejus ignitum est valde. Quod si tenebras ignorantiae plangis, diligenter audi quid loquatur in te Dominus Deus: et erit lucerna pedibus tuis verbum Domini, et lumen semitis tuis.
24.3
At fortassis tanto amplius doles, quanto clarius peccata etiam minima illuminatus agnoscis; sed sanctificabit te Pater in veritate, quae est utique sermo ejus, ut inter apostolos audire merearis: Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis. Jam vero cum laveris inter innocentes manus tuas, ecce paravit in conspectu tuo mensam, ut non de solo pane vivas, sed ex omni verbo, quod procedit de ore Dei, 1134 et in fortitudine cibi illius curras viam mandatorum ejus. Ubi si consistunt adversum te castra, et praelium tentationis insurgit, arripe gladium spiritus, quod est verbum Dei, et in eo facile triumphabis. Quod si forte, ut est certaminis consuetudo, contigerit aliquando vulnerari, mittet verbum suum, et sanabit te, et eripiet te de interitionibus tuis: ut in te quoque inspicatur quod ait Centurio, cujus fides tam magnifico commendatur: Domine, inquit, dic tantum verbo, et sanabitur puer meus. Sed et si titubes adhuc, confitere et clama: Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei: et in verbis suis confirmabit te: ut experimento discas quoniam verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.
24.4
In his atque hujusmodi persevera, in talibus jugiter exercere, donec jam dicat Spiritus, ut requiescas a laboribus tuis. In hoc verbo quiesces dulciter, ac suaviter soporaberis, donec veniet hora, cum omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus, et procedent. Sed quo? Alii quidem in judicium, alii vero in vitam aeternam. Et quis scit si est dignus amore vel odio? Tunc maxime memor esto verbi tui servo tuo, Domine, in quo mihi spem dedisti, ut ab auditione mala non timeam: sed beata magis auditio perducat ad visionem, cum dices: Venite, benedicti Patris mei, etc. Quicunque enim confitebitur me coram hominibus, ait ipse, hunc et ego confitebor in conspectu Patris mei et angelorum sanctorum: quod nobis conferre dignetur ipse, qui constitutus est judex vivorum et mortuorum. Amen

Intertext edge

Open linked passage

Note