Sermones de diversis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11257 Sededi2
25.1
SERMO XXV. De verbis Apostoli, « Volo primum fieri obsecrationes, orationes, » etc. (I Tim. II, 1).
25.1
Quatuor mihi videntur orandi modos exprimere Apostoli verba, dicentis: Volo primum fieri obsecrationes, deinde orationes, postulationes, gratiarum actiones. Sunt enim quos adhuc peccati conscientia terret et cruciat, nondum accepta resistendi virtute, tunc scilicet cum primum ipsos in peccatorum coenojacentes Spiritus veritatis irradiat, et excitans erubescere facit, et timere Deum, dum vident immanitatem criminum, meritorum exiguitatem; et velut ardentem coram se gehennam expavescentes, quoniam in se ipsis boni nil inveniunt, aliunde apprehendunt unde tegantur. Sciunt enim quod non sit tutum in conspectu Domini Dei sui vacuos apparere contra legis praeceptum, et multo minus id praesumere plenis stercore manibus audent. Quia ergo timent, et merito timent per se ipsos accedere, student quasi per alios supplicare. Tale est illud orationis genus; quo solemus uti 1135 dicentes:« Sancte Petre, ora pro nobis,» et similia. Maxime vero illud obsecratio est manifesta,« Per crucem et passionem tuam, libera nos, Domine;» et caetera in hunc modum. Tale enim videtur, ac si latro deprehensus, et jam vicinus suspendio, quando penitus desperat, nec invenit in se unde veniam[ alias misericordiam] deprecetur, extendens brachia dicat: Quia sic passus est Christus; ut eorum a quibus tenetur, animos moveat ad pietatem.
25.2
Credo ego de talibus dici posse, quia regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. Vim faciebat regno coelorum Publicanus ille, qui dum non auderet oculos ad coelum levare, ipsum coelum ad se potuit inclinare. Simile aliquid mulier illa egisse videtur, quae profluvium sanguinis habens, dum timeret ad Christum accedere, fecit ab eo virtutem exire. Furtim enim tetigit fimbriam, et curata est ab infirmitate: unde et dedignantis quodam modo verbum videtur, quod de ea Dominus ait: Quis me tetigit? Et addidit: Sensi a me exisse virtutem. Non credo quod sit inter nos quispiam; sed forte nonnulli in habitu vel saeculari conversatione potuerunt aliquando experiri quod loquor, ut inviti fluxum sanguinis paterentur, ejus, inquam, sanguinis qui regnum Dei non possidebit. Etenim qui facit peccatum, servus est peccati: nec sua se poterit continere virtute, etiam cum volet. Huic ergo minime expedit per seipsum ad Christum accedere, sed tangere, si quam invenerit, ejus fimbriam, hoc est eum considerare hominem, quem humiliorem[ alias, meliorem] viderit, et extremum in Ecclesia, quae est vestis Christi; eum, inquam, qui elegit abjectus esse in domo Dei, oportet considerare; quoniam is vere est fimbria posita in ora vestimenti, ad quam utique spiritualis unguenti descendens a capite copia tota decurrit. Hunc si beneficiis aliquibus, seu prece humili, aut confessione pura tetigerit, ut affectum ejus erga, se moveat ad compatiendum sibi; habeat fidem, et sine dubitatione sanabitur. Illud tamen noverit fimbria, non a se, sed a Christo exiisse virtutem, qui et tangi se protestatur in fimbria. Expressi nunc vobis; quantum potui, quale sit, et cui animae necessarium genus obsecrationis.
25.3
At vero jam continendi virtute accepta, securus accedit, qui sibi conscius fuerit, pro delictis praeteritis veniam quaerens; et oratione utitur, quae nimirum oris est ratio, quando jam ore suo loquitur cum Deo suo. Hinc illud est quod Maria Magdalene, quanquam non minus humilis haemorrhoissa illa, non sic tamen veretur accedere, sed rigat lacrymis pedes, capillis tergit, ungit unguento, osculatur ore devoto. Unde satis liquet, quod omnino jam proposuerat in corde suo a peccato deinceps abstinere: et quasi profluvium stabat. Quod si jam consecutus es et tu, primum est ut ipsi Domino in oratione loquens, recogites annos tuos in amaritudine animae tuae.
25.4
Dehinc postquam in lamentis poenitentiae aliquandiu perseverans, hilaritatem quamdam et fiduciam conceperis indulgentiae, accede jam ad postulationes; ut secure, tanquam receptus in gratiam Domini, tibi et conservis tuis audeas petere quod oportet. At fortassis requiras, unde aut quomodo nosse poteris, utrum hanc[ alias, jam] consecutus sis indulgentiam. Sic nimirum conservandae humilitatis gratia, divina solet pietas ordinare ut quanto quisque plus proficit, eo minus se reputet profecisse. Nam et usque ad supremum exercitii spiritualis gradum, si quis eo usque pervenerit[ alias, profecerit], aliquid ei de primi gradus imperfectione relinquitur, ut vix sibi primum videatur adeptus. Attamen scio quid hodie lectum sit in Evangelio. Dixerat Jesus paralytico: Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua: et reputatum est ei ad blasphemiam. At ille, cui nimirum cogitatio hominis 1136 confitetur: Quid, inquit, cogitatis mala in cordibus vestris? Blasphemare me blasphematis, et quasi ad excusandum visibilis curationis virtutem, me invisibilem dicitis usurpare. Sed ego vos potius blasphemos esse convinco, signo probans visibili invisibilem potestatem. Ut sciatis, inquit, quia potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata( tunc ait paralytico): Surge, tolle grabatum tuum, et ambula. Et tu ergo si jam surgis desiderio supernorum, si grabatum tuum tollis, corpus scilicet a terrenis elevans voluptatibus, ut jam non feratur anima concupiscentiis ejus, sed magis ipsa, ut dignum est, regat illud, et ferat quo non vult: si demum ambulas, quae retro sunt obliviscens, et ad ea quae ante sunt, te extendens desiderio et proposito proficiendi, curatum te esse non dubites. Neque enim surgere poteras, si non aliquatenus onus esset alleviatum; nec grabatum tollere, nisi exoneratus magis; quia nec ambulare in fervore conversationis cum peccatorum gravi mole possibile est.
25.5
Propter quod fiducialiter jam postulare potest qui ejusmodi est: tantum caveat, ne forte aut postulet non postulanda; aut nimis postulet quae a Deo sunt postulanda; aut ea tepide quaerat, quae toto affectu, et omni tempore sunt quaerenda. Petitis, et non accipitis, ait Jacobus, eo quod male petatis, ut in concupiscentiis vestris insumatis. Sic agit omnis qui terrena quaerit ultro necessitatem, qui mundialem gloriam sectatur, aut voluptatem. Tale est etiam quod solent saeculares homines mortem inimicorum in orationibus postulare, caeteraque similia quae non oportet. At vero temporalia, si defuerint, petenda quidem sunt, quantum necessitas humana requirit; sed, juxta beati Gregorii sententiam, non sunt haec nimie requirenda. In quo genere etiam illa spiritualia sunt, sine quibus nihilominus salus constare potest, ut sermo scientiae, gratia curationum, omniaque, de quibus certum non habemus quod expediant nobis: utpote si te fatiget tentatio, supplicandum quidem pro ea ut auferatur a te, sed non nimis obnixe, quoniam in talibus meminisse semper oportet apostolicae illius sententiae: Nos enim quid oremus, sicut oportet, nescimus; et Deo magis committere, quam temere aliquid apud nos definire. Haec autem sunt toto affectu, et omni tempore postulanda; haec sunt, pro quibus incessanter et quam obnixe poterunt, ad Deum clament desideria tua: ut habeas gratiam ejus bonam, et placere possis in oculis pietatis ipsius, et in eo vivas, et moriaris in ipso, ut gloriam ejus videre, et ipso frui in perpetuum merearis. De his enim dictum est: Sine intermissione orate. Unde et Propheta: Exquisivit, inquit, te facies mea; faciem meam, Domine, requiram; et alibi: Unam, ait, petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae mea.
25.6
Porro ad quartum genus orationis, quod est gratiarum actio, perpaucos attingere credo; et quo rarius, eo pretiosius est. Multam enim prorsus gratiam inveniet apud Deum, quem juxta promissionem suam exaudit antequam invocetur: et testimonium reddet spiritui ejus Spiritus quem habet ex Deo, quoniam exauditum est desiderium ejus, ita ut certus jam non orare, sed gratias agere possit. Sic enim habes in Lazari resuscitatione, ubi Dominus, licet prius nihil orasset: Pater, inquit, gratias ago tibi, quia audisti me. Prima igitur, id est obsecratio, verecundo fiat affectu. Secunda, quam proprie diximus orationem, affectu puro: ut videlicet non dissimulemus peccata, non nos palpemus, scientes quod sic quisque misericordiam invenit apud Deum, si inventus fuerit durus judex in semetipsum. Tertia, id est postulatio, amplum quaerit affectum, et fiduciae latitudinem, sicut scriptum est: Postulet autem in fide nihil haesitans. Credo enim propterea dictum: Quemcunque locum calcaverit pes vester, vester erit; quod tantum impetrabimus, quantum porrexerimus pedem fidei. Quarta, quae est gratiarum 1137 actio, ipsa debet esse devotione plenissima, et deliciis affluens.
25.7
Jam vero de reverentia orationis, in eo quod lectum est in capitulo, ipsius Regulae vos modo sollicitavit auctoritas, ex cujus occasione aliqua de oratione dicenda putavi. Illud tamen breviter dico, nonnullos, ut arbitror, experiri interdum in oratione ariditatem, et hebetudinem quamdam mentis: ut solis orantes labiis, non satis attendant neque quid dicant, neque cui loquantur, pro eo quod velut ex consuetudine quadam, cum minus digna reverentia et sollicitudine accesserunt. Quid enim aliud cogitare debet frater intrans ad orationem, quam propheticum illud: Ingrediar in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei? Omnino siquidem oportet nos orationis tempore curiam intrare coelestem, illam utique curiam, in qua Rex regum stellato sedet solio, circumdante innumerabili et ineflabili beatorum spirituum exercitu. Unde et ipse qui viderat, quia majorem numerum non invenit: Millia, ait, millium ministrabant ei, et decies centena millia assistebant ei. Quanta ergo cum reverentia, quanto timore, quanta illuc humilitate accedere debet a palude sua procedens et repens ranuncula vilis? Quam tremebundus, quam supplex, quam humilis, quam denique sollicitus, et toto intentus animo majestati gloriae, in praesentia angelorum, in concilio justorum et congregatione sanctorum assistere poterit miser homuncio?
25.8
In cunctis igitur actionibus nostris multa opus est animi vigilantia, sed praecipue in oratione. Etenim, sicut in Regula nostra legimus, licet hora omni et omni loco oculi Domini[ alias additur et angeli super; alias tantum, super] nos speculentur, maxime tamen in oratione. Licet enim semper videamur, sed tunc etiam praesentamus et ostendimus nos, quasi facie ad faciem cum Deo loquentes. Porro quamvis ubique sit Deus, in coelo tamen orandus est, ibique orationis tempore cogitandus: ut mens nostra non oratorii tecto, non aeris spatio, non ipsa retardetur nubium densitate, juxta eam formam, quae nobis a Christo tradita est, ubi ait: Sic orabitis: Pater noster qui es in coelis. Coelum enim quadam praerogativa etiam sedes sive thronus Dei vocatur; quia ad eam comparationem, qua Deum in coelis angeli sancti et electorum animae vident, nos miseri et peregrini super terram vix solum nomen habere videmur. Sic igitur oret qui orat, tanquam assumptus et praesentatus ei, qui sedet super excelsum thronum in angelis, qui minime ceciderunt; et elevatum in hominibus, quos suscitavit de pulvere inopes, et erexit de stercore pauperes: sic, inquam, semetipsum consideret et sic attendat, tanquam praesentatum Domino majestatis, ut dicat cum Abraham: Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis. Et quia tuo praecepto commonitus, tua institutione formatus, id praesumo, Domine fons pictatis.