Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones de diversis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11257 Sededi2
26.1
SERMO XXVI. De voluntate nostra divinae voluntati subjicienda.
26.1
Audistis nunc ex Regula nostra( Reg. S. Benedicti, cap. 7), fratres, de humilitate sententiam Christi[ alias deest Christi]: cui ego, quoties legitur, toto animo intentos vos esse volo. Insipiens est enim et insanus, quicunque in aliis vitae meritis, quicunque in alia religione seu sapientia, nisi in sola humilitate confidit. Apud Dominum, fratres, jus habere non possumus, quoniam in multis offendimus omnes; sed nec fallere eum: ipse enim novit abscondita cordis: quanto magis opera manifesta? utique nec resistere viribus, quoniam omnipotens est. Quid ergo restat, nisi ad humilitatis remedia tota mente confugere, et quidquid in aliis minus habemus, de ea supplere? Sed, o mira vanitas! o mira fatuitas cordis nostri! cujus elationem[ alias, elevationem] perfecte reprimere, cujus cervicosos motus omnino domare, humilitatis materia tanta non sufficit, quin superbiat adhuc terra et cinis.
26.2
Porro totius humilitatis summa in eo videtur 1138 consistere, si voluntas nostra divinae, ut dignum est, subjecta sit voluntati, sicut ait Propheta: Nonne Deo subjecta erit anima mea? Scio quidem creaturam omnem, velit, nolit, subjectam esse Creatori; sed a creatura rationali voluntaria subjectio quaeritur, ut voluntarie sacrificet Domino, et confiteatur nomini ejus: non quia terribile et sanctum, non quia omnipotens, sed quia bonum est. At vero subjectionem istam triplicem esse necesse est: ut quod certum est Deum velle, id nos velimus omnino; et quod certum est eum nolle, similiter exsecremur et nos; quod autem incertum est utrum velit an nolit, neque velimus ex toto, neque penitus non velimus. Hic certe, fratres, in hoc medio totum periculum est religiosorum, dum infeliciter blandimur nobis, et palpantes seducimus nosmetipsos. Hinc accidit ut dissimulemus Domini quaerere voluntatem, dum et nostram facere, et aliquam de ignorantia habere volumus excusationem. Quis enim est ille tam infelix monachus, qui id nolle audeat, quod certus est Deum velle; aut quod certus est eum nolle, id velle praesumat? Sed in medio periculum est his, qui jam egressi de saeculo, in loco conversionis habitant, tanquam in paradiso voluptatis: sicut in medio paradisi lignum transgressionis positum erat, in quo praevaricati sunt parentes primi; lignum scientiae boni et mali; non tantum boni, vel mali solius, sed boni et mali.
26.3
Propterea rogo vos, fratres, diligenter attendite, quia nihil mihi occurrit quod utilius possitis audire. Ubi certa est Dei voluntas, omnino nostra sequatur, in his videlicet, de quibus certum aliquid in Scripturis invenimus, aut ipse Spiritus manifeste clamat in cordibus nostris quid sentiendum sit, ut est charitas, humilitas, castitas, obedientia, caeteraeque virtutes; haec approbemus indubitanter et appetamus, quae placere Deo scimus indubitanter. Sic et ea omnimodis odisse debemus, de quibus certum est quod oderit ea Deus, ut est apostasia, fornicatio, iniquitas, impatientia. In bis vero rebus, de quibus nihil certi possumus invenire, nihil certum voluntas nostra definiat; sed magis pendeat inter utrumque, aut saltem neutri parti nimis adhaereat, cogitans semper, ne forte altera pars Deo magis placeat; et parati simus voluntatem ejus sequi, in quamcunque partem eam cognoverimus inclinari. Nemo super his quae certa sunt haesitet; nemo dubia pro certis admittat; nemo sibi in dubiis judicium vindicet, praecipitetve sententiam; et experiemur quod scriptum est: Pax multa diligentibus legem tuam, Domine, et non est illis scandalum. Unde enim sunt scandala, unde turbatio[ alias, tribulatio], nisi quod propriam sequimur voluntatem, et temere quod volumus in corde nostro definientes, si quo modo id prohiberi contingat aut impediri, continuo etiam in impatientiam, in murmurationem et in scandalum proni sumus: non attendentes quoniam omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti; et ipse, qui nobis casus videtur, sermo quidam Dei est, suam nobis indicans voluntatem? At quicunque nihil certum de hujusmodi in corde suo posuerit, quamcunque partem postea convertatur, scandalizari non poterit. Aut si quid facere cogitat, unde mandatum certum non habet, si voluntatem suam suspensam tenuerit, donec praelatum suum interroget, et ab eo quaerat Domini voluntatem, cui vice ipsius obedit, non conturbabitur, quidquid ei praecipiatur; quoniam vere pax multa diligentibus legem Domini, et non est illis scandalum.
26.4
Porro quod dixi, voluntatem suspensam teneat, aut voluntatem suam divinae subjiciat voluntati; non de concupiscentiis desideriorum, non de affectionibus dico. Illud enim impossibile est, dum adhuc in hoc peccati corpore, in hoc corpore mortis anima detinetur. Quid enim esset aliud quam vita aeterna, tota affectione divinam in omnibus sequi voluntatem? Sed consensum nostrum necesse est divinae subjicere voluntati, 1139 si pacem aeternam, si pacem desideramus habere praesentem, sicut scriptum est: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis. Domine, ait Propheta, in lumine vultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt tota die. Alius enim ambulat in lumine vultus sui, sollicitus facere suam voluntatem, et beneplacitum cordis sui considerans. Alius ambulat in lumine vultus humani, in eo semper intentus quid hominibus placeat, quid mundus judicet: de quo Dei propheta loquitur: Diem hominis non concupivi, Domine, tu scis. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt, non est timor Dei ante oculos eorum. Nam, qui timorem Dei semper habet prae oculis, viae ejus, viae pulchrae, et omnes semitae ejus pacificae. Venite ad me, inquit, omnes qui laboratis et onerati estis, quos vestrae, seu alienae voluntatis dura premit servitus; et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve. Quanto enim benignior et dulcior[ alias, suavior] est divina clementia quolibet homine, tanto suavius esse manifestum est jugum ejus caeteris oneribus. Propterea homines sibi ipsis aut aliis hominibus placere studentes, confusi sunt: sed, qui in lumine vultus tui ambulant, Domine, id solum cogitantes, quomodo tuam faciant voluntatem, et toto corde contendentes placere tibi, nunc quidem in nomine tuo exsultabunt tota die, et non erit illis scandalum, sed demum in justitia tua exaltabuntur, quando exeuntes infirmitates suas, et intrantes in potentias tuas, memorabuntur justitiae tuae solius, ut eam tunc teneant sine labore, quam modo sequi laborant.

Intertext edge

Open linked passage

Note