Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones de diversis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11257 Sededi2
27.1
SERMO XXVII. Contra pessimum vitium ingratitudinis.
27.1
Magna est super nos, dilectissimi, magna valde misericordia Dei nostri, quos tam ineffabili Spiritus sui virtute, tam inaestimabili dono gratiae suae eripuit de vana nostra conversatione hujus saeculi, in quo eramus aliquando tanquam sine Deo, aut certe, quod exsecrabilius est, etiam contra Deum, non ignorantiam ejus habentes, sed contemptum. Cujus vitae, aut potius mortis,( Anima enim quae peccaverit, ipsa morietur, utinam frequenter in oculis cordis nostri tetra versetur imago! quanta videlicet caecitas, quanta perversitas illa fuerit! ut sedula meditatione pensantes miseriae pondus, etsi non tam perfecte sicut est, aliquatenus tamen aestimare possimus liberatricis misericordiae quantitatem. Jam vero si quis ex nobis diligenter considerare non negligat, non modo unde erutus, sed et ubi sit constitutus; non solum quid evaserit, sed et quid acceperit; non tantum unde revocatus sit, sed etiam quo vocatus: inveniet sine dubio cumulum hujus misericordiae omnino mensurae prioris excedere quantitatem. Neque enim fecit taliter omni nationi, ut non solum judicia, sed et consilia sua manifestaret eis; sed omnino magnificavit facere nobiscum, non solum in servos assumens, sed et eligens in amicos. Neque enim nos elegimus eum, sed ipse elegit nos, et posuit nos ut eamus, et fructum afferamus: fructum, inquam, non solum non peremptorium, quod ad judicium pertinens, notum sit etiam servis; sed nec periturum quidem, quod de consilio est, et revelatur amicis.
27.2
In hoc siquidem positi sumus, ut nec peccato serviamus( ipse enim est peremptorius labor), nec saeculo quoque, quemadmodum hi quos videmus subditos curis terrenis, etsi non culpis; corporalibus officiis, etsi non flagitiis implicatos, et in ea quae praeterit hujus mundi figura pro sua suorumque praesenti sustentatione laborantes: quorum utique labor etsi non ad damnationem, minime tamen pertinet ad salutem; ita ut, etsi conservaverint fundamentum, detrimentum tamen patiantur, pereuntibus quae superaedificaverant; ipsi vero salvi sint, sic tamen quasi per ignem. Nobis autem quid dicitur? Quod consilium datur amicis? Operamini non cibum qui perit, sed qui 1140 permanet in vitam aeternam. Nec cessamus ab operando hoc cibo, etiam cum terrenis forte occupamur operibus, aut obedientia dictante, aut fraternae charitatis intuitu: quoniam dissimilis nobis intentio est ab his, quorum laborem periturum esse praediximus. Dissimili proinde radici inhaerens labor similis, non similiter habet perire; quoniam radicatus est in ea, quae nunquam perit[ alias, excidit], aeternitate.
27.3
Denique si forte non quidem illicita, nec tamen expedientia sectantes, priori forsitan fornicatione relicta, stetissemus in conjugii castitate, non capientes quod de caelibe vita datum novimus esse consilium; sed a rapinis et fraudibus abstinentes, licite propriis rebus uteremur, necdum tamen ad perfectionem evangelicam attingentes, sicut scriptum est: Si vis esse perfectus, vade, et vende omnia quae habes; et veni, sequere me: hoc ipsum quantae pietatis esset, si a tantis criminibus, in quibus multi ex vobis involuti, solum in se responsum mortis et judicium certae damnationis haberent, datum esset vel in inferiori aliquo respirare gradu? Prodigus certe filius ad filiorum numerum aspirare timebat, beatum se reputans, si forte vel in mercenariorum numero recipi mereretur: minime tamen sufficere potuit pateruae pietati, nisi tam copiosam ei misericordiam exhiberet, cui posset et ipse, qui nunquam a patre recesserat, senior filius invidere. Sic et nos, dilectissimi, abundanter effusa super nos misericordia Dei nostri, de filiis irae et diffidentiae non solum in electorum recepit numerum, sed vocavit ad collegium perfectorum. Nam etsi forte aliquorum negligentia ad perfectionem non assurgit, ipsi viderint quid excusationis possint afferre; quoniam apostolicam omnes nos vitam professi sumus, apostolicae perfectioni[ alias, professioni] nomina dedimus universi. Quod sane non de ea gloria sanctitatis dixerim, quam non sibi tantum, sed universo orbi suscipere meruerunt, sicut scriptum est: Suscipiant montes pacem populo, et colles justitiam: sed de eorum potius professione, quam pro omnibus Petrus loquitur, dicens: Ecce nos reliquimus omnia, et seculi sumus te.
27.4
Sed jam omnino me movet, fratres mei, quid sibi velit, quod minus erga nos liberalis nunc divina clementia videatur, ut quibus tanta contulit non rogantibus, non desiderantibus, imo et fortasse recusantibus, nunc orantibus, obsecrantibus, postulantibus saepissime, imo continue, videatur multo minora negare. Quid enim putamus, charissimi? abbreviata est manus Domini, an forte thesauri gratiae defecerunt? Quid, inquam, putamus, utrum voluntas mutata sit, an imminuta[ alias, immutata] facultas? Neutrum sane de eo aestimare licet, neutrum fas est credere de omnipotenti et immutabili majestate. Quid sibi vult ergo, quod incessanter orantes, obsecrantes, postulantes, non exaudimur, quibus tantam et tam gratuitam misericordiam praerogavit? Nam si respondeat quis quod apostolo Paulo responsum est, sufficere nobis gratiam Dei: plane omnino fallitur, cum pro ea quam maxime universae orationes, obsecrationes, et postulationes nostrae fiant, ne ambulemus in magnis, aut in mirabilibus super nos, orantes nobis dari humilitatem, quanta decet, non dico sanctos, sed monachos peccatores: obsecrantes patientiam nobis tribui, quanta non dico in martyribus inventa, sed professioni nostrae necessaria est; postulantes charitatem, quantam non dico angelis, sed patribus nostris, qui fuere homines similes nobis, passibiles, etiam et peccatores, divino munere collatam agnovimus ex testimonio Scripturarum.
27.5
Vae generationi huic miserae ab imperfectione sua, cui sufficere videtur insufficientia, imo inopia tanta! Quis enim ad perfectionem illam, quam Scripturae tradunt, vel aspirare videtur? Non sine causa sane, cum sint nobis eadem cum patribus conversionis initia, dispar valde conversationis profectus invenitur: adeo ut cum ipsos profecisse de die in diem, et cursum 1141 consummasse legamus, apud nos magnus aestimaretur, si quis vel ipsa conversionis suae primordia conservaret, ut non minus humilis aut timoratus, non minus sollicitus et circumspectus, non minus fervens spiritu, non minus patiens ac mansuetus in medio, quam in initio videretur. Quantos enim videmus quasi oblitos sul et peccatorum suorum, Dei quoque et beneficiorum ejus immemores, sic non redimere, sed amittere tempus, ut de moribus et affectionibus suis vix ultima apud ipsos mentio fiat? Quid istos aliud agere dixerim, qui scurrilitates et detractiones, jactantiae et impatientiae verba non reputant; facile contristant proximos, imo Spiritum Dei qui in eis est; pusillorum scandala parvipendunt, ad increpationem aliorum aut negligentia quadam dormitare videntur, aut iracundiae facibus inflammantur; et cum his quasi gens quae fecerit justitiam, accedunt libere ad ecclesiam; psallunt cum aliis, sed non spiritu neque mente; orationis tempore nescio quas ineptias meditantur; et ne ipsi quidem tremendo angelis participare verentur Dominici corporis sacramento? quid, inquam, istos aliud agere dixerim, quam securos jam de gratia Domini sui, fiducialiter de ea, quam longo tempore promeruerunt, familiaritate praesumere? Hoc nempe est quod vulgari proverbio dicitur: Familiaris dominus fatuum nutrit servum. Sed ubi est, dilectissimi, quod toties canitis: Quoniam advena ego sum apud te et peregrinus, sicut omnes patres mei. Heu, heu! non invenitur qui redeat, et agat gratias Deo, nisi hic alienigena. Nonne decem mundati sunt? et novem ubi sunt? Meministis, credo, verba Salvatoris haec esse, novem illorum ingratitudinem arguentis. Bene siquidem orasse, obsecrasse, postulasse leguntur, qui levaverunt vocem, dicentes: Jesu filii David, miserere nobis. Sed defuit eis quarta, quam adjecit Apostolus, gratiarum actio, quoniam non redierunt, nec egerunt gratiarum Deo.
27.6
Multos quoque videmus usque hodie satis importune petentes quod sibi deesse cognoverint; sed paucos admodum novimus, qui dignas super acceptis beneficiis gratias agere videantur. Nec reprehensibile est quod instanter petimus; sed plane petitioni negat effectum, quod invenimur ingrati. Et forte hoc etiam clementiae esse videtur, ingratis negare quod postulant: ne contingat nobis, ut tanto gravius de ingratitudine judicemur, quanto magis accumulatis beneficiis ingrati probabimur exstitisse. Ergo misericordiae res est in hac parte subtrahere misericordiam, quemadmodum irae et indignationis, misericordiam exhibere, eam sane, de qua per prophetam ipse Pater misericordiarum loquitur, dicens: Misereamur impio, et non discet facere justitiam. Quam multos enim videmus et plangimus fratres, qui, dummodo maneat habitus et tonsura, salva sibi omnia arbitrantur? non considerantes miseri, quemadmodum ingratitudinis vermis interiora corrodens, ob hoc tantum corticem, quem vident, transforare dissimulet, ne forte recogitent et erubescant, ipsaque verecundia emendentur. Qui sic interdum in nonnullis consumpta esse interiora universa praesumit, ut non vereatur ad ea quoque, quae foris apparent, venenatum producere caput: nisi forte quos videmus manifeste apostatare a Deo, repente fieri pessimos arbitramur; et non magis paulatim defecisse, cum comederint alieni robur eorum, et nescierunt,
27.7
Vides ergo non omnibus prodesse, quod a lepra saecularis conversationis, cujus peccata manifesta sunt, emundantur: sed nonnullis pejus in occulto ingratitudinis ulcus oriri, quod tanto periculosius sit, quanto interius. Et bene Salvator hinc in Evangelio novem illos ubi sunt quaerit, quoniam longe a peccatoribus 1142 salus. Sic enim et primum hominem post peccatum ubi sit interrogat; et in judicio nescire sese profitebitur operarios iniquitatis, cum legamus in Psalmo: Quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit. Nec sine causa in novenario inventi sunt, qui non redeunt ad Salvatorem: in quo nimirum numero quaternario quinarius jungitur; et est non bona commistio corporeae sensualitatis, et evangelicae traditionis. Quod tunc fieri solet, cum sic volumus quatuor Evangeliis obedire, ut quinque corporis sensus pariter oblectare velimus.
27.8
Felix autem Samaritanus ille, qui cognovit se nihil habere quod non accepisset: et idcirco servavit depositum, et cum gratiarum actione ad Dominum est reversus. Felix, qui ad singula dona gratiae redit ad eum, in quo est plenitudo omnium gratiarum: cui, dum nos pro acceptis[ alias, post acptum beneficium] non ingratos exhibemus, locum in nobis facimus gratiae, ut majora adhuc accipere mereamur. Omnino enim sola nos a profectu conversationis impedit ingratitudo nostra, dum quodam modo amissum reputans dator quod ingratus accepit, cavet sibi de caetero, ne tanto plura amitteret, quanto plura conferret ingrato. Felix proinde, qui se alienigenam reputans, etiam pro minimis quibusque beneficiis non minimas refert grates, gratuitum esse non dubitans neque dissimulans, quod alieno impenditur et ignoto. Nos autem miseri et miserabiles, cum in initio, dum adhuc alienos nos aestimamus, timorati satis, satis devoti et humiles inveniamur; tam facile postmodum obliviscimur, quam gratuitum sit quidquid accepimus, et praesumentes non bene quasi de familiaritate Dei, nequaquam advertimus quod mereamur audire, quoniam inimici Domini domestici ejus. Facilius enim tunc offendimus eum; quasi non gravius tunc quae a nobis committuntur, judicanda noverimus esse, cum in psalmo legamus: Quoniam, si inimicus meus, maledixisset mihi, sustinuissem utique. Obsecro itaque, fratres mei, humiliemur magis ac magis sub potenti manu Dei, et ab hoc tam maximo, tam nequissimo vitio ingratitudinis longe fieri studeamus, ut tota devotione in gratiarum actione versantes, conciliemus nobis gratiam Dei nostri, quae sola potest salvare animas nostras. Nec verbo tantum vel lingua, sed opere et veritate exhibeamus nos gratos; quia gratiarum actionem magis quam dictionem a nobis exigit dator gratiarum Dominus Deus noster, qui est benedictus in saecula. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note