Sermones de diversis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11257 Sededi2
28.1
SERMO XXVIII. De eo quod legitur in Job (V, 19): « In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum. »
28.1
Dignum valde est, et omnino exigit ratio aequitatis, ut quibus a constitutione mundi regnum paratur, ipsi etiam sese regno parare non negligant: ne parato regno inveniantur forsitan, qui regnaturi fuerant, imparati. Sic enim legimus de coena quadam, dicente Domino, quoniam coena quidem parata est, sed qui vocati erant, non fuerunt digni. Quaerimus ergo, quemadmodum regno parato parari debeant reges futuri. Et si pie quaerimus cum Propheta Domini, audiemus utique a Domino cum Propheta: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo? Qui ingreditur, inquit, sine macula. Sed haec, inquies, praeparatio soli Christo convenire videtur. Nemo enim caeterorum omnium mundus a sorde, nec infans, cujus est vita unius Dei super terram. Itaque solus intrabit, qui solus agnus est sine macula, solus 1143 argui non potuit de peccato, quod non ab eo factum est, nec in eo inventum. Solus plane summus pontifex meus nec in patre, nec in matre contaminatus est, ut lex dicit: Patrem quippe, sed Deum; matrem quoque, sed virginem habens. Unde et solus ingreditur Sancta sanctorum, et nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo Filius hominis, qui est in coelo.
28.2
Quid ergo nos? Itane continuo desperabimus? Imo vero sperabimus, et hinc maxime. Licet enim solus, sed profecto totus intrabit, et os non comminuetur ex eo. Non sine membris caput invenietur in regno, si tamen membra fuerint conformia et cohaerentia, scilicet capiti suo; conformia sane moribus, cohaerentia fide. Habet enim conformationem quam potest, habet et cohaerentiam ipsa etiam minor aetas, dum et similitudini mortis ejus mersione illa triplici complantatur, et fidem in involucro quodam recipit, quod necdum capax sit evolutae. Benignus nimirum est Spiritus sapientiae: et quem traducta culpa ligaverat, indulta justitia solvit. Sed non ita deinceps liberabit maledictum a labiis suis: Voluntarie enim peccanti post agnitam gratiam non relinquitur hostia pro peccato. Sed neque sic liberabit a suis, quomodo ab alienis labiis maledictum. Maledictio, fratres, gravis est macula, et scimus quoniam non quod intrat in os, coinquinat hominem, sed quod de ore egreditur. Inde ergo macula, inde maledictio a labiis suis, sed non semper a propriis. Neque enim de corpore vel corde proprio originalis in parvulum culpa procedit, cui non modo consensus, sed ne ullus quidem interim potest sensus esse peccati. Quomodo tamen maledictum a labiis suis non liberat Spiritus, aut voluntarie peccantibus non relinquitur hostia, nisi quia non illi denuo crucifigitur Christus, nec complantatur iterum similitudini mortis ejus per baptismum? Propria jam ab eo lacrymarum unda exigitur, propriam bajulare crucem, propria mortificare membra, et propriam immolare hostiam necesse est. Sine causa aliter diceret: Credo. Propriis labiis expietur oportet propriorum maledictio labiorum. Per multas enim tribulationes in regnum Dei intrare necesse est; et nemo nisi per tribulationes ingreditur, aut proprias, aut alienas.
28.3
Sola nimirum secundi Adae tribulatio purgat, quos contaminavit offensio sola prioris. Non quod propria cuiquam sufficere possit satisfactio. Quid enim est universa poenitentia nostra, nisi quod si non compatimur, omnino non possumus conregnare? Quod enim in nobis minus est, ipse supplet. Modicum tamen illud, quodcunque nostrum est, non patitur reservari. Quod si fidei cohaerentia sine morum conformitate nequaquam salvat adultos, longe minus salvare poterunt opera sine fide. Facilius enim membrum inhaerens capiti, si deforme est, reformatur, quam divulsum, quamlibet simile, copulatur. Et ipsum tamen quod deforme est, aut conforme fieri imagini Filii sui et capitis sui, aut certe tandem avelli ab eo necesse est, et anathema esse a Christo; ne in illa plenitudine corporis ejus inveniatur quidpiam indecorum.
28.4
Ubi ergo macula propria, propria quoque purgatio jure requiritur: et si contaminatio multiplex, opus est etiam tribulatione multiplici. Unde enim tribulatio; nisi dum resistitur contaminationi, concupiscentiae repugnatur? Quid vero in homine purum ab hac macula, immune ab hoc contagio poterit inveniri? ab intus manat, de corde exit pestiferum virus, ac deinceps corpus occupat universum: mentem desideriis afficit, membra illecebris inficit. Inde pruritus aurium, oculorum petulantia; inde olfaciendi voluptas, inde in faucibus tam inordinata delectatio, inde in universo corpore mollitiei sensus, et libido perniciosa tangendi; inde intus in anima ebrietas illa desideriorum, et fornax quaedam, ambitionis, avaritiae, invidiae, contumaciae, nequitiae, et omnium denique vitiorum affectibus vehementer accensa. Quot 1144 enim corpus illecebras, quot oblectamenta mundus habere videtur; tot patitur tribulationes, tot sustinet tentationes vir justus. Et quemadmodum ambulans quis in carne, sensuum voluptate delectatur, et delicias computat esse sub sentibus; sic et omnis qui in spiritu seminare desiderat, spinas et tribulos, quos propria terra ex maledicto utique germinat, potius eradicare, quam propagare contendit; quippe qui convertitur in aerumna sua, quoties configitur spina.
28.5
Huic ergo tam multifariae pesti per singula quaeque resistere, quam multiplex tribulatio? A planta pedis usque ad verticem non est in me sanitas. Totum infecit concupiscentia, lex peccati in membris omnibus invenitur. Undique per fenestras mors intrare contendit, et intus fomes totius nequitiae periculosius saevit, crudelius malignatur. Minime tamen in hac tam multiplici lucta deficiendum, aut desperatione cedendum est. Licet enim abundent tribulationes pro Christo, sed abundant et consolationes per ipsum. Denique audi consolationem. Peccatum in foribus est: nisi ipse aperias, non intrabit. Appetitus in corde prurit, sed sub te est: nisi sponte cesseris, nil nocebit. Audi consolationem. Consensum cohibe, ne praevaleant haec: et immaculatus eris, ut sine macula ingrediadiaris et ipse ad habitandum in tabernaculo, et requiescendum in monte sancto Domini Dei tui. Si enim tui non fuerint dominati, tunc immaculatus eris, et emundaberis a delicto maximo. Maximum plane delictum, quod interiorem et exteriorem hominem occupat universum. Audi adhuc consolationem. In sex, inquit, tribulationibus liberaberis, et in septima non tanget te malum. Si puer Hebraeus es, sex annis servies, liber egredieris in septimo. Sex tibi tribulationes sunt contra desideria cordis, et quinque partitam sensualitatis corporeae voluptatem; sed in his sex liberaberis a septima, non quidem ne veniat, sed ne laedat, ne noceat, ne tangat te malum. Veniet quidem mors: ipsa enim est septima tribulatio; sed somnus erit dilectis Domini, et ecce haereditas ejus. Erit janua vitae, erit initium refrigerii, erit sancti illius montis scala, et ingressus in locum tabernaculi admirabilis, quod fixit Deus, et non homo. In septima itaque non tanget te malum. Malum utique triplex, quod eos manet in septima, qui in sex tribulationibus dissimulant perfecte interim liberari, nec in sex hydriis purificantur ad liquidum, ut exhibeantur in nuptiis sponsi non habentes maculam neque rugam. Manet enim eos horror in exitu, dolor in transitu, pudor in conspectu gloriae magni Dei.
28.6
Unde nobis ista dissimulatio est, fratres mei? unde haec tam perniciosa tepiditas? unde haec securitas maledicta? Quid seducimus miseri nosmetipsos? Forsitan jam divites facti sumus, forsitan jam regnamus. Nonne ostium domus nostrae horribiles illi spiritus obsident? nonne exitum nostrum larvales illae facies praestolantur? Quis ille pavor erit, o anima mea, cum dimissis omnibus, quorum tibi est tam jucunda praesentia, tam gratus aspectus, cohabitatio ipsa tam familiaris; sola ingrediens incognitam penitus regionem, occursantia tibi catervatim ruere teterrima illa monstra videbis? Quis tibi in die tantae necessitatis occurret? quis tuebitur a rugientibus praeparatis ad escam? quis consolabitur? quis deducet? Filioli mei, memoremur haec novissima nostra, ne peccemus. Nam et per ignem nobis transeundum est: et unius cujusque opus quale sit, ignis probabit. Ibi aurum nostrum vertetur in scoriam, ibi revelabitur universa impuritas, ibi Veritas ipsa accepto tempore, quod nobis interim datum contemnimus, justitias judicabit. Quid vero illic omnes justitiae nostrae, nisi pannus menstruatae reputabuntur? Quidquid nunc parvipendendo transimus, palpando tegimus, dissimulando negligimus, quanto illic cruciatu vindex flamma consumet? Utinam magis nunc daret quis capiti meo 1145 aquas, et oculis meis fontem lacrymarum: forte enim non reperiret ignis exurens, quod interim fluens lacryma diluisset.
28.7
Jam vere post ignem illum, putas, residuum aliquid invenietur in nobis? aut tantum erit, ut audeamus illud vultui majestatis offerre; aut ejus sic astare conspectui? Quis ille pudor erit, quaeve confusio, post tanta beneficia tam tepidos, tam imperfectos, tam vacuos apparere ante faciem Domini Dei nostri? Fugiebat Adam ut absconderetur ab eo, post unius utique pomi vetiti gustum: quid nos post tanta flagitia, post tanta facinora praesumemus? Quando ab hac confusione purgabitur oculus cordis, cui nunc operam dare negligimus, ut irreverberata acie veri illius solis radios valeat intueri? Sicut fluit cera a facie ignis, sic peribunt peccatores a facie Dei. Ingrediatur itaque putredo in ossibus meis, et subter me scateat, ut requiescam in die tribulationis hujus septimae, et in ea non tangat me malum. Malum hoc triplex, horroris, doloris et pudoris. Felix siquidem anima, quae fiducialiter inimicis suis loquetur in porta. Quid hic astas, cruenta bestia? Nihil in me, funeste[ alias, funestum], reperies. Felicior, cujus opus non arserit, quem superaedificasse aurum, argentum, lapides pretiosos, examen illud inveniet. Felicissimus, qui sine ulla nube confusionis, revelata penitus facie gloriam Domini speculando, in eamdem imaginem transformabitur, et similis erit illi, videns eum sicuti est, utique super omnia Deus benedictus, et laudabilis, et gloriosus in saecula saeculorum. Amen.