Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones de diversis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11257 Sededi2
30.1
SERMO XXX. De ligno, feno et stipula.
30.1
Nusquam est securitas, fratres, neque in coelo, neque in paradiso; multo minus in mundo. In coelo enim cecidit angelus sub praesentia divinitatis; Adam in paradiso de loco voluptatis; Judas in mundo de schola Salvatoris. Haec idcirco dixerim, ne quis sibi de loco isto blandiatur, quia dicitur: Locus iste sanctus est; quia non locus homines, sed homines locum sanctificant. Sunt enim etiam inter nos tria genera hominum, ipsaque satis incongrua et ordini, et homini, qui hanc viam ingressus est. Sunt enim qui bene incoeperunt, sed statim defecerunt. Et sunt qui nunquam incoeperunt, sed in sua mollitie permanserunt, et permanent. Et sunt qui raptantur spiritu levitatis, tardi ad audiendum, veloces ad loquendum, paratissimi cursim enumerare quod faciunt, si quid faciunt tamen. Nunquid vel istos repellet[ alias, abjiciet.] Deus? Non, si in fundamento permanserint: sed salvi erunt, sic tamen quasi per ignem. Per quem ignem? Dicit Apostolus: Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus. Si quis aedificaverit super fundamentum hoc lignum, fenum, stipulam; detrimentum patietur: ipse autem salvus erit; sic tamen quasi per ignem. Fundamentum Christus est; lignum fragile est, fenum molle, stipula levis. Lignum sunt qui fortiter incoeperunt, sed fracti non renodantur. Fenum sunt, qui fugienda mollitie tepefacti, nec summitate digiti, ut dicitur, labores arduos attingere volunt. Stipula sunt, qui levitatis motibus exsufflati, nunquam in eodem statu permanent.
30.2
Et timendum quidem est de istis, sed non desperandum; quia si in fundamento Christum habuerint, hoc est in hac via vitam finierint, salvi erunt, sic tamen quasi per ignem. Ignis tria habet: fumum, lucem, ardorem. Fumus excitat lacrymas, lux vicina illuminat, ardor adurit. Ita et qui ejusmodi est, fumum, hoc est amaritudinem, in mente habere debet, quia tepidus est, quia remissus est, quia levis; quia ordinem, quantum in se est, subruit et perturbat. Sed et lucem in ore, ut qualis est in mente, talem se in confessione et dicat, et plangat, ut et linguam acuat conscientia, et conscientiam arguat lingua. Necesse est quoque ut ardorem sentiat in corpore, id est poenitentiae tribulationem, etsi non multimodam, aliquam tamen. Putas quia sic compunctos corde, ore confessos, corpore fatigatos abjiciet, qui omnes homines vult salvos fieri et neminem vult perire? Sunt et alii qui aedificant super fundamentum hoc, aurum, argentum et lapides pretiosos; qui vehementer incipiunt, vehementius proficiunt, vehementissime perficiunt, non attendentes quid caro possit, sed quid spiritus velit.

Intertext edge

Open linked passage

Note