Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones de diversis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11257 Sededi2
31.1
SERMO XXXI. De sollicita cura cogitationum.
31.1
Admonet nos beatus Benedictus, fratres, sollicitos esse circa cogitationes nostras, Sapientis utique consilium sequens, qui omni custodia cor custodire suadet, quoniam ex ipso vita procedit. Tria igitur occurrunt mihi genera cogitationum, a quibus multa sollicitudine cavere necesse sit eos qui convertuntur ad cor, et dignum Deo in semetipsis templum exhibere 1148 festinant. Sunt enim nonnullae interdum cogitationes penitus otiosae, et ad rem non pertinentes: quas tam facile abjicere, quam recipere facile possit anima, dummodo sit secum habitans in corde, et assistens dominatori universae terrae.
31.2
Sunt et aliae cogitationes violentae magis et fortius adhaerentes, quae videlicet ad necessitates naturae pertinent, et quasi ex eodem assumptae limo, de quo et nos facti sumus; si paululum insederint, avelli nequeunt sine laesione et difficultate. Saepe enim sic afficit nos cogitatio carnalis de cibo, de potu, sive vestimento, ut vix eradicari queat de cordibus nostris: quod non aliunde est, nisi quod et ipsa limosa et viscosa quodam modo, limosam nihilominus et glutinosam invenerit terram. Non sine causa enim dictum est hominem plasmatum non de terra qualibet, sed de limo. Vide enim quam limosum sit corpus, quod ipsi quoque spiritui tam fortiter et pene indissolubiliter inhaeret, ut vix cum multa afflictione possit aliquando separari. Quid ergo agendum, cum limosa illa cogitatio mentem subierit? Plane exclamandum nobis est cum sancto Jacob, atque dicendum: Ruben, primogenitus meus, non crescas: ascendisti enim cubile patris tui. Rubea enim et carnalis atque sanguinea hujusmodi concupiscentia est: quae tunc cubile nostrum ascendit, eum non solum memoriam tangit cogitatione, sed et ipsum voluntatis stratum ingreditur, et polluit prava delectatione. Bene autem primogenitus noster dicitur appetitus ille carnalis, qui ab ipso nimirum initio vitae nostrae in nobis pullulat, cum caetera vitia processu temporis ex militia mundi hujus, variisque occasionibus contrahantur. Oportet ergo reprimere, quem exstinguere non possumus appetitum: ut quam cito cubile nostrum ingreditur, crescere cum nullatenus patiamur, sed sub nobis sit, quemadmodum dicit Scriptura: Subter te erit appetitus tuus, et tu dominaberis illius.
31.3
Jam vero tertium cogitationum genus immundum nimis ac fetidum est, quod nec admittere quidem ulla ratione debemus, sed a longe praesentire fetorem, et tota virtute repellere, toto animo propulsare, et conversi statim ad gemitus, lacrymis atque suspiriis invocantes Spiritum, qui adjuvet infirmitatem nostram. Sic nimirum confusus abscedens, non tam facile deinceps simile aliquid viriliter resistentibus nobis malignus hostis offerre, vel afferre praesumet. Dico autem cogitationes illas immundas penitus ac fetidas, quae ad luxuriam, ad indiviam et vanam gloriam pertinent, caeteraque vitia detestanda. Oportet enim, si mundas conservare volumus animas nostras, adhuc longe agentibus cogitationibus hujuscemodi multa cum indignatione occurrere, et exsufflare a nobis, ut nullus eis detur accessus. Et primum quidem genus cogitationum, otiosarum scilicet et ad rem non pertinentium, lutum est, sed lutum simplex, id est non inhaerens nec fetens, nisi forte diutius immoretur in nobis, et per incuriam ac negligentiam nostram in alterum genus cogitationum vertatur: quod quotidie experimur. Dum enim otiosa tanquam minima spernimus, ad turpia atque inhonesta dilabimur. Secundum vero cogitationum genus, non lutum simplex, sed, ut jam diximus, viscosum ac limosum est. Nam tertium quidem sic cavendum est, non tanquam lutum aut limus, sed tanquam immundissimum ac fetidissimum coenum.

Intertext edge

Open linked passage

Note