Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones de diversis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11257 Sededi2
32.1
SERMO XXXII. De triplici judicio, proprio, humano et divino.
32.1
Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Minister Christi sic debet conversari, ut ex moribus exterioris hominis qui videtur, existimetur compositio interioris animi qui non videtur, ne vel ab alio, vel a se ipso possit judicari, sed dicat cum eodem apostolo: Mihi pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die: sed neque me 1149 ipsum judico; qui autem judicat me, Dominus est. In quibus verbis notanda sunt tria judicia, humanum, suum cujusque proprium, et divinum. Et humanum quidem potest judicare de rebus exterioribus, quae sensibus corporis percipiuntur; de interioribus vero non potest. Hinc enim scriptum est: Quis enim scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus qui est in eo? Quapropter de his quae sunt in homine, potest judicare spiritus hominis qui in ipso est; longe vero praestantius de his ipsis judicat Deus, cujus necdum se fatetur Apostolus evasisse judicium, qui tamen jam humanum transcendisset, et proprium. Porro humanum contemnebat qui dicebat: Mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die. Sed neque proprium timebat qui dicebat: Sed neque me ipsum judico. Nihil enim mihi conscius sum. Solum ergo restabat divinum, de quo ait: Qui antem judicat me, Dominus est.
32.2
Debet tamen quisque, quantum potest, se irreprehensibilem exhibere, primum quidem coram Deo, sed deinde etiam coram hominibus. Hoc nempe est quod alibi loquitur idem apostolus, dicens: Providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus. Tribus siquidem modis providemus bona coram hominibus, id est habitu, actione, sermone: habitu, ne sit notabilis; actione, ne sit reprehensibilis; sermone, ne sit contemptibilis. Tribus etiam modis coram Deo, cogitatione, affectione et intentione. Nam et cogitatio debet esse sancta, unde scriptum est: Cogitatio sancta servabit te; et affectio pura; et intentio recta. Sunt autem tria ista, id est cogitatio, affectio et intentio in anima. Sed in ea quoque propriis singula locis distincta videntur. Nam cogitatio in memoria est, affectio in voluntate, intentio in ratione consistit.
32.3
Atque ut eorum usum ac differentiam clarius videamus, sumamus nobis exemplum de rebus exterioribus. In corporibus si quilibet deformis color cutem tantum inficiat, corpus quidem turpius redditur, sed nil ei de sua sanitate ex hoc adimitur. Si vero carni putredo aliqua, vel lividus tumor insederit, jam non solum decus corporis, sed et salus quoque perturbatur. Quod si languor forsitan invalescens, cum ipsa carne ossa quoque medullitus occuparit, tunc demum de vita non immerito potest desperari. Eodem modo in anima, si peccatum suggeritur memoriae per cogitationem, nullum tamen praebuerit aut voluntas affectum, aut deliberatio ipsa consensum: fateor quidem deformitas est, nec audire interim arima illa meretur: Tota pulchra es, amica mea. Caeterum etsi naevus est, sed non morbus. Quod si voluntas quoque praeoccupata sensu delectationis afficitur, resistit tamen adhuc deliberatio rationis; infirmatur quidem, sed necdum moritur anima: clamet tamen necesse est: Sana me, Domine, et sanabor. Tunc vero mori dicitur, quando et ipsa ratio ad peccatum per intentionem curvatur. Tunc enim consentit; et de tali dicitur: Anima quae peccaverit, ipsa morietur( Ezech. XVIII, 4). Hunc triplicem gradum deploravit David ex persona peccatoris[ alias, Adam], dicens Domino expellenti de paradiso in latam hujus saeculi evagationem: Confirmasti super me manum tuam. Et quoniam carnalia desideria sunt poena peccati: Non est sanitas in carne mea a facie irae tuae. Jam vero nec robur est rationis: Non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum. Qui rursus eosdem gradus ex persona justi decantat, dicens: Memor fui Dei, et delectatus sum, et exercitatus sum. Delectatus enim per voluntatem, exercitatus per rationem.
32.4
Ne ergo a memoria expellat Deum irruens turba plurimarum cogitationum, quae solent effluere tanquam vilis plebs in atrium, ponatur ad ejus portam janitor, cujus nomen est recordatio propriae professionis; ut cum turpibus sese cogitationibus senserit animus praegravari, increpet se, et dicat sibi: Tune haec debes cogitare, qui sacerdos es, qui clericus es, qui 1150 monachus es? Cultor justitiae debet in se quidquam iniquum admittere? Decet servum Christi, amatorem Dei, tale aliquid vel ad modicum meditari? Haec dicendo, excludet fluxum illicitae cogitationis per recordationem propriae professionis. Similiter ad portam voluntatis, in qua solent manere carnalia desideria, tanquam in domo domestica familia; statuatur ostiarius, qui vocatur recordatio coelestis patriae. Hic enim potest pravum desiderium, quasi cuneus cuneum, expellere; et ipsum qui ait: Ecce sto ad ostium et pulso, sine cunctatione recipere. Jam vero ad thalamum rationis talis et tam ferox adhibendus est custos, qui nemini parcat: sed quicunque hostis, sive clam, sive palam ingredi praesumpserit, procul eum arceat; et hic sit recordatio gehennae. In caeteris siquidem, id est memoria et voluntate, non ita est intolerabile, si vel memoria recipiat quandoque vagam cogitationem, vel voluntas impuram affectionem: hoc vero gravissimum et omnino damnosum, si unquam ratio perdiderit rectitudinem intentionis.

Intertext edge

Open linked passage

Note