Sermones de diversis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11257 Sededi2
34.1
SERMO XXXIV. De verbis Origenis in Levit. X, 9.
34.1
Nocere possunt, ut vereor, forte nonnullis verba quae heri lecta sunt vobis, ex homilia scilicet Origenis super capitulum illud legis, ubi Aaron et filii ejus vinum bibere prohibentur, cum accessuri sunt ad altare: si recipiant ea simpliciter, sicut sonare videntur.« Salvator meus,» inquit,« luget etiam nunc peccata mea, et tandiu est in moerore, quandiu nos persistimus in errore.» Plurima quoque alia in hunc modum abundantius forsitan, quam circumspectus dicta, nec tam sobrie quam diserte. Quidnam sibi vult insolitus iste grunnitus? aut quis inter vos nescio quid submurmurat? Scio quidem doctos in lege divina hujusmodi verba ridere; sed nihilominus etiam minus sapientibus me confiteor debitorem. Nec modo de intellectu Origenis quaestio est. Potuerit forsitan hyperbolice loqui: ipse viderit, nihil interest nostra. Quamvis ne hoc quidem silendum arbitror, quod evidentissime illum contra fidem nonnulla scripsisse sanctorum Patrum tradat auctoritas, atque ideo non sine circumspectione monet esse legendum. Verum nos in praesenti non quid ipse senserit quaerimus, sed id agere cupimus, ut vos omnes quod ad sanam doctrinam pertinet sentientes, nihil moveamini verbis illis.
34.2
Absit enim ut in coelo credatur locus esse tristitiae, sicut nec culpae? Nemo ibi delinquere, nemo lugere potest: sicut nec in terra quidem poena ulla fuisset, nisi iniquitas praecessisset. In coelo utique sola justitia, sola nihilominus laetitia est; in inferno solum peccatum, et poena peccati: porro in medio utraque inveniuntur, atque ideo neutra consummata. In multis offendimur, quia in multis offendimus omnes. Quoniam enim nullus in coelo passionis locus esse poterat vel doloris, propterea sane Unigenitus Dei Patris, passione sua hominem redempturus, sicut carnem in qua pateretur( qui pati non poterat in divinitate) suscepit, sic etiam in terris visus est, et cum hominibus conversatus est, ut humiliaret etiam semeptipsum in loco afflictionis. Hic ergo turbare se, pavere quoque dignatus est et taedere, tentatus per omnia pro similitudine absque peccato. In terra, inquam, vere lacrymatus est Jesus, vere contristatus, vere passus, vere mortuus, vere sepultus; sed ubi surrexit, vetera transierunt. Noli ultra dilectum tuum in tuo quaerere lectulo: surrexit, non est hic. Vox sponsae est: In lectulo meo quaesivi quem diligit anima mea; quaesivi, et non inveni. Maria fuit quae Dominum quaesivit in lectulo, quaesivit in tumulo, nec invenit. Magis autem invenerunt eam vigiles, et dixerunt: Quid quaeris viventem cum mortuis? Fuit quidem cum 1154 mortuis, sed jam non est: fuit inter mortuos, sed et tunc liber fuit. Siquidem ipse sese turbavit, ipse animam suam posuit; quia ipse voluit oblatus est. Omnis enim ei infirmitas de voluntate fuit, non de necessitate. Unde et quod infirmum erat Dei, fortius erat hominibus: quod esset tunc quoque etiam inter parvulos magnus, inter infirmos validus, inter mortuos liber.
34.3
Videtur quidem et in nostris aliquando tribulationibus esse nonnulla libertas, cum videlicet pro peccatis proximorum libera et liberali charitate laborem poenitentiae sustinemus, lugentes pro eis, jejunantes pro eis, vapulantes pro eis, et quae non rapuimus exsolventes. Unde et Paulus: Cum liber essem, inquit, ex omnibus, omnium me servum feci. Caeterum nihil hoc ad libertatem illius, qui nihil proprii delicti habuit, qui nihil morti debuit, nihil meruit tribulationis. Nam a nobis quidem etiam voluntarias illas tribulationes etsi proximus exigere forsitan ex jure non potest, exigit tamen Deus: et si proximo forte videtur quis reddere plus quam debeat, Deo tamen nemo unquam totum reddidit quod debebat. Mihi autem, inquit Apostolus, pro minimo est, ut a vobis judicer, aut ab humano die; sed neque me ipsum judico. Nota sane quod alibi ait: Si nosmetipsos judicaremus, non utique judicaremur; et item: Spiritualis homo omnia dijudicat. Non enim judicare hic posuit, sed dijudicare: quod utique discernere et probare est, sicut item ait: Beatus qui se non judicat in eo quod probat. Itaque pro minimo illi erat ut ab eis judicaretur, quibus nihil sese debiti officii subtraxisse sciebat, nihil peccasse in aliquem, sed magis omnibus praestitisse, adeo ut secura conscientia ingenue loqueretur: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? Nam et Judaeis Judaeus factus est, ut Judaeos lucrifaceret, et his qui sine lege erant, tanquam sine lege: postremo omnibus omnia factus est, ut omnes salvos faceret. Merito proinde pro minimo illi erat ut ab eis judicaretur, quibus usque adeo sese sine offensione praebuerat, inter quos sic honorificaverat ministerium suum. Sed neque ipse se dijudicabat in eo quod probabat, perfecte etiam sibi quod debebat impendens, corporis castigationem, animae miserationem, atque omnem custodiae sollicitudinem cordi suo, ut nec in se quoque peccati conscius haberetur. Sed non in hoc, inquit, justificatus sum: qui autem judicat me, Dominus est. Illius enim prorsus nequeo declinare judicium; et si justus fuero, non levabo caput, quoniam omnes justitiae meae tanquam pannus menstruatae coram illo. Non est qui in conspectu ejus justificeretur, non est usque ad unum.
34.4
Caeterorum siquidem nemo est quem non oporteat dicere Deo: Tibi peccavi; sed magnus qui in veritate potest dicere: Tibi soli. Solus ille etiam inter mortuos penitus liber fuit, qui peccatum non fecit, cujus justitia sicut montes Dei. Caeterum jam nec inter mortuos est, sed assumptus ab eis, mutatus corpore, mutatus et corde, ingressus in potentias Domini, et omni infirmitate privatus, exutus nimirum sordidas illas vestes, quibus sane apud Zachariam prophetam primo vestitus apparuit, et indutus splendidis, sicut loquitur in psalmo: Conscidisti saccum meum, et circumdedisti me laetitia. Quia enim veram humanae carnis et animae substantiam suscepit, veram utriusque naturam; nec corporis illi defuerunt, nec animae passiones; sed ex hoc jam glorificatus est in utroque. Puto autem quod utriusque glorificationem brevi uno versiculo Propheta comprehendit, dicens: Dominus regnavit, decorem induit, induit Dominus fortitudinem. Decorem sane in corpore claritatis, fortitudinem vero in impertubabili statu mentis. Denique tristis est, inquit, anima mea usque ad mortem. Unde et inclinans caput, dixit: Consummatum est; ne quid deinceps infirmitatis in eo liceat suspicari.
34.5
Sed ait iste:« Si Apostolus ipsius luget quosdam qui ante peccaverunt, nec poenitentiam egerunt in his 1155 quae gesserunt: quid dicam de ipso, qui Filius dicitur charitatis?» Et deinde:« Cum ergo quae nostra sunt quaesierit, nunc jam nos non quaerit, nec quae nostra sunt cogitat, nec de erroribus nostris moeret, nec perditiones nostras deflet et contritiones, qui flevit super Jerusalem? Item:« Nunc,» inquit,« quia misericors et miserator est Dominus, majori affectu, quam apostolus suus, flet cum flentibus, et luget eos qui ante peccaverunt. Nec enim putandum est quod Paulus lugeat pro peccatoribus et fleat, Dominus autem meus abstineat a fletu.» Haec quidem sic accipere, quidni adhuc dilectum in lectulo quaerere dicam? Nescit mortuus extra tumulum, nescit infirmus extra lectum, nescit parvulus extra lectulum quaerere quem diligit anima sua. Verum ille, ut supra meminimus, non minus corde, quam corpore glorificatus( imo tanto amplius, quanto amplior anima, et gloriae capacior est quam caro), sicut non potest negligere suos, sic nec lugere pro eis. Sed quando humana fragilitas hujusmodi capere possit affectum, qui sine miseria misereatur, et sic diligat, et vehementer diligat eum qui dolet, aut qui periclitatur, ut tamen ipse omnino nec doleat, nec turbetur? Verumtamen etsi id longe supra nostram experientiam est, Deo tamen nihil impossibile est. Potest igitur non modo sibi, sed et suis omnibus, quos infirmitate carnis exutos virtute induit, et in potentias introduxit, eam conferre dilectionem, quae gaudeat cum gaudentibus, non autem fleat cum flentibus; et sic eos quos amat, efficacissime et affectuosissime uniat, ut ipsa tamen imperturbabilis perseveret. Nec dubium sane quin longe praestantior sit ea dilectio, quemadmodum medicina, si quae tamen ejusmodi est, pretiosior utique judicatur, quae sic curat vulnera, ut inter curandum nec virtus ejus in aliquo, nec substantia minuatur; quam ea quae sic curat, ut curando deficiat, aut corrumpatur. Licet ergo fleverit Dominus super Jerusalem, ex hoc jam omnino non flebit: sicut mortuus est, sed resurgens ex mortuis jam non moritur: sicut fuit in lectulo, sed exsurgens jam in lectulo non invenitur.
34.6
Habet tamen etiam nunc ineffabiliter ampliorem affectum et efficaciorem, quam habeant qui lugent pro delinquentibus, aut pro fratribus ponunt animas: quamvis ipse quidem, consummato nimirum opere suo, neutrum deinceps sit facturus. Nostrae infirmitatis istud est, quorum adhuc in mari sagena trahitur, et ex omni genere piscium congregat, nihil omnino discernens. Ille enim, nec modo ille, sed et apostoli, et caeteri qui cum eo sunt sancti, ad littus utique pervenerunt, nec mistos pisces in vasis posuere, sed electos et bonos tantum: nam malos utique foras miserunt. Quantos ego interim cogor trahere malos pisces, quantos anxios et molestos intra sagenam meam congregavi, quando vobis adhaesit anima mea! Congratulor proficientibus; jucunda affectio, bonus est piscis. Condoleo deficientibus, fleo cum flentibus, angor pro periclitantibus, infirmor cum infirmantibus, uror cum scandalizatis. Gravia sunt haec et acerba, utique mali pisces. Malos autem dixerim, non propter culpam, sed propter poenam. Faciat Deus, ne a multitudine malorum piscium obruamur pusillanimitate spiritus et tempestate, donec perveniamus ad optati littoris stationem, ubi malos separemus et secludamus a bonis, ut videlicet de caetero nec luctus, nec clamor, sed nec ullus dolor, aut etiam timor sit in finibus nostris, sed gratiarum actio, et vox exsultationis.