Sermones de diversis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11257 Sededi2
36.1
SERMO XXXVI. De altitudine et bassitudine cordis.
36.1
Deo eo quod nuperrime dictum est, sursum alios, alios deorsum aspicere; habeo adhuc aliquid quod vestrae non sileam charitati. Nam earum quidem cogitationum, quas expressimus tunc, si bene meministis, licet una sit perfectior altera, utraque tamen utilis est. Sunt autem qui alio modo aut sursum cor habeant, sicut fecit Deus hominem rectum, et secure respondeant ad exhortantis vocem presbyteri:« Habemus ad Deum.» Sunt et alii, qui similes brutis animalibus inclinati deorsum, derisui sese faciant esse immundis spiritibus, qui profecto clamitant illudentes: Incurvare ut transeamus. Scitis enim quod in congregatione plurimorum impossibile est unius omnes fortitudinis esse, seu corporum, seu morum: nam utramque infirmitatem patienter ferre Regulae nostrae monet auctoritas, et utrique aliquatenus condescendere jubet charitas. Videt hoc alter quispiam, et fortassis incipit invidere cui condolere debuerat. Hinc accidit ut saepe beatificet cum in corde suo ea de re, unde miserum se ille reputat, moleste ferens necessitatem suam. Omnino igitur incurvatum se esse, et basso corde carnem sapere probat, apud quem ne ipsa quidem miseria caret invidia. Sed eis quas certa charitatis consideratione alienae necessitati dispensationes praelatus impendit, talibus apponit cor suum, similia quaerit, murmurat adversus eum qui denegat irrationabiliter postulanti. Hinc suspiciones, detractiones et scandala suscitantur.
36.2
Non idcirco id loquor, charissimi, quasi magnopere de vobis habeam conqueri super hac re: sed praemonere vos et praemunire necessarium duxi propter multos, qui inter vos sunt teneri et delicati, quibus aut aetas, aut infirmitas rigorem communis regulae exigit aliquatenus temperari. Gratias ei de cujus munere venit; quia multos hic video, quorum mens intenta Deo, tam longe facta est ab illo infimo cogitatu, ut juxta se positos debiliores prorsus ignorent, se minus omnibus facere conquerantur. Nimirum quia superiores semper attendunt, cum Apostolo obliti quae 1159 retro sunt, et extenti in anteriora. Quantum. putas, illos ego admiror, quantum veneror in corde meo, quantum amplector charitatis affectu, qui velut nescientes eos quos secum quotidie vident: unum forte aut duos, seu etiam plures, quos in majore fervore spiritus viderint, sibi ex omnibus eligunt; et cum ipsi forte meliores sint, semper tamen illorum sibi praeponunt et proponunt sancta in Domino studia et exercitia corporalia, seu etiam spiritualia?
36.3
Memini me altera quoque jam vice dixisse, sed iterum repetere non gravabor, quam sublimi aliquando meditationi monachus[ alias, frater] quidam laicus toto intendit spatio vigiliarum. Etenim summo mane apprehensum me in auditorium trahit, et prostratus pedibus:« Vae mihi,» inquit,« quia monachum in vigiliis unum consideravi, in quo triginta virtutes numeravi; quarum ne unam quidem in me invenio. Et fortasse nullam ille tantam habebat, quanta haec ipsa erat religiosae aemulationis humilitas. Hic itaque fructus sit nostri hujus sermonis, ut aliorum altiora semper attendas, quia in eo plenitudo constat humilitatis. Nam si forte in re aliqua major tibi fratre aliquo gratia collata videtur; sed in multis, si bonus aemulator fueris, judicare te poteris inferiorem. Quid enim si forte laborare aut jejunare plus illo potes, et ille te patientia superat, praecedit humilitate, supereminet charitate? Quid enim tota die circa id quod videris habere, insipienti cogitatione versaris? Esto magis sollicitus, ut scias quid desit tibi. Hos enim melius. Utinam, fratres, sic nos essemus cupidi gratiae spiritualis, quemadmodum saeculares homines pecuniae temporalis! Debuimus certe, et multum debuimus vincere in bono malum, et tanto amplius desiderare, quanto pretiosius est quod desideramus: sed utinam vel aequales esse possimus! Magna enim confusio, magna valde, quod ardentius illi perniciosa desiderant, quam nos utilia; citius illi ad mortem properant, quam nos ad vitam. Quanto enim desiderio pecuniae crucietur avarus, quanto gloriae appetitu ambitiosus exaestuet, quam violenter denique sua trahat quemque voluptas, quis explicet? Videas certe eos quidquid adepti sunt parvipendere, non attendere quanto labore et desiderio ea vix tandem consequi potuere; quoniam vilescunt eis omnia prae desiderio minoris forte rei, quam alteri coeperint invidere.
36.4
Et tu ergo non magnopere cogites quae tibi videris habere, nisi forte interdum, ut gratias agere possis, et te noveris debitorem ei qui dedit: seu gratia consolationis, cum id necesse fuerit, ne qualibet ex causa tristior fias. De caetero ea semper magis attende quae alius habet, tu non habes: quod haec cogitatio in humilitate te custodiat, et a descensu tepiditatis elonget, magis autem et accendat desiderio proficiendi. Vide autem quanta e regione mala cogitatio illa parturiat, qua sedule versas in animo quod tibi habere videris, et alterum quempiam aestimas non habere. Hinc enim elevaris in superbiam, dum te praeponis alteri; hinc proficere negligis, dum te magnum quempiam arbitraris; hinc demum incipis et deficere, dum tibi alterius comparatione etiam nimis egisse videris: sicque in tepiditatem incidis, et incipis remissius agere. Scimus autem quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam; et quia maledictus, qui opus Dei negligenter fecerit. Beati vero qui esuriunt et sitiunt justitiam; quia si spiritu facta carnis mortificaverimus, vivemus; si vero secundum carnem vixerimus, moriemur.