Sermones de diversis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11257 Sededi2
37.1
1160 SERMO XXXVII. In labore messis, de verbis psalmi XXIII, 6: « Haec est generatio quaerentium Dominum, quaerentium faciem Dei Jacob. »
37.1
E diversis et diversa quaerentibus hominum turbis animo fatigatus, quam desideranter ad hunc cuneum hodie spiritum refocillaturus accessi! Gratias Deo, non sum fraudatus a desiderio meo, non frustratus a spe mea. Concupivi videre: vidi, et liquefacta est anima mea. Repletus sum consolatione, superabundo gaudio, omnia interiora mea nomini Domini benedicunt, et omnia ossa mea dicunt: Domine, quis similis tibi? Nempe prospiciens eminus cum accederem, fateor, videre mihi corporaliter visus sum, quos in spiritu quondam Propheta praevidit: et continuo subiit animum, quod ore ille deprompserat, ut cum eo psallerem, dicens: Haec est generatio quaerentium Dominum.
37.2
Multae sunt generationes hominum, et, ni fallor, tertia ista est generatio, quae nunc viget et apparet in vobis. Prima siquidem generatio nec quaerens adhuc Dominum, nec quaesita fuit a Domino: cum in oblivione mentis et reatu iniquitatis unumquemque genuit mater sua. Secunda proinde statim sicut necesse erat, ex aqua et spiritu remedium nobis exhibuit festinatum: et fuit illa generatio nondum quidem generatio quaerentium, sed tamen jam quaesitorum; quod nec scientes adhuc quaerere Dominum, nec valentes ipse quaesierit. Quaesivit igitur nos, et acquisivit in generatione secunda, ut essemus jam populus acquisitionis. Si adhuc forte senior frater murmurat, et invidia contabescit, dicitur ei quoniam epulari et gaudere oportebat, quia hic frater tuus perierat, et inventus est.
37.3
Caeterum ad hoc statim quaesivit nos Dominus, ut quaereretur tempore opportuno, cum jam posset quaeri, posset et inveniri. Vae nobis, quoniam tandiu dissimulavimus et negleximus quaerere vitam, quaerere eum qui solus bonus est quaerentibus se, animae speranti in se! Vae tibi, generatio prava et exasperans, mala et adultera generatio, mendacium usque hodie quaeritans, et diligens vanitatem, nec servans fidem cui desponsata fueras veritati! Nunquid non opus habet ejusmodi generatio nasci denuo, iterum generari? Et maxime. Nempe genimina viperarum facti, tanto magis nunc necesse habent in ventrem matris gratiae iterato introire et renasci, quando facta noscuntur posteriora eorum deteriora prioribus. Gratias ipsi gratiae, et, si dici potest, plusquam gratuitae miserationi, quae beneficiis obruit non modo immeritos, sed nimium male meritos et ingratos. Gratias ei, qui regeneravit vos etiam hac vice in spem vitae, ut adoptionem filiorum reciperetis. Voluntarie enim nunc proprie genuit vos, verbo utique veritatis. Nam quod prius vos genuit sacramento equidem pietatis, etsi voluntarium generanti, genitis tamen voluntarium esse non potuit, in quibus adhuc nullus voluntatis usus, nullum rationis exercitium fuit; ac proinde nulla generationis ipsius agnitio, nulla tanti notitia genitoris. Nunc demum voluntaria generatio voluntarium exhibet sacrificium, juxta illud: Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est.
37.4
Haec est generatio quaerentium Dominum. Quaerentium, an habentium dicam? Habentium utique et quaerentium: alioquin non possent quaerere non habentes. Sed quid habentes, aut quid quaerentes? vel potius quomodo habentes, quomodo requirentes? Verbo geniti Verbum habent. Nunquid non Verbum Dominus? Joannem audi: Et Deus erat Verbum. Quid ergo jam amplius quaerit generatio quaerentium[ alias, habentium] Dominum? Considera quid sequatur in psalmo: Haec est, inquit, generatio quaerentium Dominum, quaerentium faciem Dei Jacob. Eumdem proinde habent pariter et requirunt, 1161 quia unus idemque et verbum Patris, et splendor paternae gloriae est. Et is quidem non quaesitus haberi forsitan potest; non habitus autem quaeri omnino non potest. Denique ipsa est quae de se loquitur Sapientia: Qui edit me, adhuc esuriet. Potens ipse est praestare se etiam non quaerenti, qui, ut supra ostendimus, de cumulo gratiae et benedictione dulcedinis quaerit, et praevenit adhuc quaerere non valentes. Nemo autem ante idoneus quaerere, quam habere; quia nemo, inquit, venit ad me, nisi Pater meus traxerit eum. Adest ergo qui trahit, et quodam modo necdum adest, qui non alio trahit quam ad se ipsum. Nunquam enim, nec usquam sine Filio Pater adest per fidem, ut ad speciem trahat. Quomodo ergo nunc non exsultet spiritus meus? quomodo non sine modo jucundetur in generatione ista quaerentium Dominum? Nempe testimonium credibile nimis gustatae sapientiae est esuries ipsa tam vehemens. Certissima mihi probatio te indubitabile argumentum, quia habetis quem sic quaeritis, et in vobis habitat, qui tam valide trahit vos ad se ipsum. Non enim humanae possibilitatis est cursus iste: ejus dextera facit virtutem, cui semper necesse est ut clametis: Trahe nos post te, in odore unguentorum tuorum curremus. Non, inquam, ab homine forma ista conversationis: nec aliud experimentum quaerimus ejus qui in vobis habitat Christus, quam quod ita quaeritis Christum.
37.5
Videtis enim, fratres, qualem spiritum accepistis, spiritum qui ex Deo est, ut sciatis quae a Deo donata sunt vobis. Andivimus apostolicum, audivimus et propheticum, etiam et angelicum gradum, quibus nihil a nobis arbitror posse sublimius affectari. Sane e singulis mihi videor in vobis aliquid, et magnum aliquid in venire. Quis enim caelibem vitam, vitam coelestem et angelicam dicere vereatur? Aut quod in resurrectione futuri sunt omnes electi, quomodo non jam nunc estis, sicut angeli Dei in coelo, a nuptiis penitus abstinentes? Amplectimini, fratres, pretiosissimam margaritam, amplectimini sanctimoniam vitae, quae vos efficit sanctorum similes, et domesticos Dei, dicente Scriptura: Incorruptio facit proximum Deo. Ita ergo non vestro quidem merito, sed gratia Dei estis quod estis: quod ad castitatem et sanctimoniam spectat, angeli quidam terreni, aut potius coeli cives; sed interim in terra peregrini. Quandiu enim sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino.
37.6
De prophetia quid dicemus? Lex et prophetae usque ad Joannem. Veritas ait. Verumtamen non erat ille adversarius, sed discipulus utique Veritatis, qui dicebat etiam post Joannem: Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus. Cessavit ergo prophetia, quia jam cognoscimus: necdum tamen tota cessavit, quia adhuc ex parte. Cum venerit, inquit, quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Siquidem ante Joannem qui fuerunt prophetae, utrumque adventum Domini prophetabant: et quasi neutra adhuc pars salutis in notitia, sed utraque in prophetia erat. Magnum sane prophetandi genus, cui vos deditos esse conspicio; magnum prophetiae studium, cui vos video mancipatos. Quid illud? Nempe juxta Apostolum non considerare quae videntur, sed quae non videntur, sine dubio prophetare est. Ambulare in spiritu, ex fide vivere, quae sursum sunt quaerere. non quae super terram; oblivisci quae retro sunt, et extendi in anteriora, ex magna parte prophetare est. Alioquin quonam modo, nisi per spiritum prophetiae, conversatio nostra in coelis est? Sic nimirum prophetae olim quasi non inter homines erant sui temporis, sed virtute et impetu quodam spiritus dies illos transilientes, exsultabant ut viderent diem Domini; et videbant, et laetabantur in ea.
37.7
Sed et professionem apostolicam audiamus. Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te. Si gloriari licet, habemus gloriam: sed si sapimus, habere curabimus apud Deum. Haec enim vera est gloriatio, ut qui gloriatur, 1162 in Domino glorietur. Nam neque manus nostra excelsa, sed Dominus fecit haec omnia. Fecit nobis magna qui potens est, ut merito magnificet anima nostra Dominum. Ipsius enim magno munere factum est, ut magnum illud propositum, unde magni gloriabantur apostoli, magnifice sequeremur. Forte etiam si in hoc quoque gloriari voluero, non ero insipiens; veritatem enim dicam; esse hic aliquos qui plus quam navem et retia reliquere. Quid vero illud? Quod ipsi quidem apostoli reliquerunt omnia, sed ut praesentem in carne Dominum sequerentur. Non est nostrum dicere; securius ipsum Dominum audiamus. Quia vidisti me, inquit, Thoma, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt. Forte etiam prophetandi genus excellentius esse videbitur, non intendens quibuscunque temporalibus rebus et transituris aliquando, sed spiritualibus et aeternis; et nihilominus in vase fictili thesaurus castitatis illustrior; et in carne fragili ex aliqua parte probabilior virtus.
37.8
Ubi ergo angelica in hoc corpore conversatio, in corde prophetica exspectatio, in utroque apostolica perfectio invenitur, quantus est iste cumulus gratiarum? Quid retribuetis Domino pro omnibus quae retribuit vobis? Sublimis gradus, sed eo amplius periculosa ruina. Nunquid non tres coeli sunt, quos ascendimus? Itaque qui stat, videat ne cadat. Videbam, inquit, Satanam tanquam fulgur de coelo cadentem. Ex alto corruit: confractus et comminutus est, desperata est plaga ejus; factus est spiritus vadens, et non rediens. Nunquid et vos vultis abire? Satanas ruit: nunquid ruitis et vos secum? Quam salubrius vobis stare in viis Domini, stare in gratia in qua statis. Non enim beatus vir qui[ alias additur non] abiit in via peccatorum: beatus magis, cujus est auxilium abs te, Domine. Ibunt enim hujusmodi de virtute in virtutem, ad videndum Deum deorum in Sion, ad videndum in bonitate electorum tuorum, ut lauderis cum haereditate tua. Ipsi nempe haereditas; ipsi sunt dii, et filii Excelsi omnes.
37.9
Itaque, fratres mei, quandoquidem verissime certissimeque haec est generatio quaerentium Dominum, quaerentium faciem Dei Jacob, quid vobis dixerim aliud, quam quod idem Propheta ait: Laetetur cor quaerentium Dominum: quaerite Dominum et confirmamini; quaerite faciem ejus semper? Et quod alius quidam dicit: Si quaeritis, quaerite. Quid est, Si quaeris, quaerite? In simplicitate cordis quaerite illum. Non aliud tanquam illum, non aliud praeter illum, non aliud post illum. In simplicitate cordis quaerite illum. Simplex natura simplicitatem cordis exquirit. Denique et cum simplicibus sermocinatio ejus. Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis. Non potest quem quaeritis inveniri ab his qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. Aeternitas est: quae nisi perseveranter quaesita minime invenitur. Vae etiam peccatori terram ingredienti duabus viis. Nemo enim duobus dominis servire potest. Ne hanc quidem duplicitatem amat integritas illa, perfectio illa, illa plenitudo. Indignum enim est ei, ut inveniendam se praebeat, nisi perfecto eam quaesieris corde. Caeterum si odibilis est canis reversus ad suum vomitum, et sus lota in volutabro luti; sed et ipsum quoque quem invenerit tepidum, ex ore suo evomere incipit Deus: simulator et proditor ubi parebunt? Si maledictus qui facit opus Dei negligenter; qui fraudulenter fecerit, quid meretur? Fugiamus hanc duplicitatem, charissimi, et a fermento Pharisaeorum omnimodis caveamus. Veritas est Deus, et tales quaesitores requirit, qui quaerant eum in spiritu et veritate. Si nolumus frustra quaerere Dominum, quaeramus veraciter, quaeramus frequenter, quaeramus perseveranter: ut nec pro illo quaeramus aliud, nec cum illo aliud, sed nec ab illo ad aliud convertamur. Facilius est enim coelum et terram transire, quam ut sic quaerens non inveniat, sic petens non accipiat, sic pulsanti non aperiatur.