Sermones de diversis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11257 Sededi2
3.1
SERMO III. De cantico Ezechiae regis, « Ego dixi in dimidio dierum meorum, » etc. (Isa. XXXVIII, 10-20.)
3.1
Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos, perseverantes in sua vetustate usque ad mortem; et hoc quia non timent Dominum. Verum qui timore Dei initiatur ad sapientiam, is continuo dimidiat dies suos, exclamans prae timore: Vadam ad portas inferi. Cujus utique inferi metu cum coeperit quiescere a malis, incipit de bonis quaerere consolationem, quia necesse est in alterutro consolari. Est autem bona consolatio de spe salutis aeternae, in quam, sublatis peccatis quae separabant inter ipsum et Deum, per Dei gratiam reviviscit et hilarescit. In quo cum coeperit proficere, quia hoc est pie vivere in Christo, necesse est, teste Scriptura, persecutionem patiatur: ut recens gaudium vertatur in moerorem, et dulcedo boni, vix summis, ut ita dicam, labiis attacta, in amaritudinem commutetur, ita ut libeat dicere: Versa est cithara mea in luctum, et cantatio mea in plorationem. Plorat ergo amarius amissam dulcedinem, quam prius fleverat admissam peccatorum amaritudinem: et hoc tandiu facit, donec, Deo miserante, consolatio redit. Qua denuo redeunte, cognoscit eam, quam passus est, tentationem, probationem fuisse, non desolationem: porro probationem fuisse ad eruditionem, non ad destructionem, sicut scriptum est: Visitas eum diluculo, et subito probas illum. Unde et cognito suo de tentatione profectu, non tantum non refugit, sed etiam tentari appetit: Proba me, inquiens, 1091 et tenta me. Crebris itaque hujuscemodi vicissitudinibus inter gratiae visitationem et tentationis probationem in schola virtutum proficiens, faciente utique visitatione ne deficiat, tentatione ne superbiat: tali tandem exercitio mundato oculo interiori, statim adest lux, cui fideliter inhaerere cupiens, sed corpore pressus non praevalens, ad se ipsum nolens dolensque resilit. Gustato tamen aliquatenus quam dulcis est Dominus, ejus etiam, cum ad sua redierit, in cordis palato saporem retinet: quo fit ut jam ipsum, non ipsius quaecunque bona desideret. Et haec est charitas non quaerens quae sua sunt; haec facit filium non quaerentem sua, sed Patrem diligentem. Timor quippe faceret servum in sua commoda declinantem, spes mercenarium sua lucra sectantem.
3.2
Per hos procul dubio gradus Ezechias transiit, et innotuit transituris: Ego dixi in dimidio dierum meorum: Vadam ad portas inferi. Ac si diceret: Cum, deposita imagine terrestris hominis, imaginem coelestis velle portare coepi; a timore, ut scriptum est, concipiens exclamavi: Vadam ad portas inferi. Quo tamen timore nequaquam desperans, quaesivi residuum annorum meorum, ut jam mihi vivere inciperem, qui contra me vixeram usque adhuc. Quaesivi autem ab illo qui dixit: Sine me nihil potestis facere. Neque enim ad ipsum sine ipso, non dicam reverti, sed nec converti quidem poteram: utpote spiritus vadens et non rediens. Quaesivi, ergo, residuum annorum meorum. Quo accepto( non enim negat qui incitat ad quaerendum) statim veram experior sententiam Sapientis, qui ait: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in timore, et praepara animam tuam ad tentationem. Tentationibus itaque cum urgerer, et spes recens, quam conceperam salutis, mihi jamjamque intercludi videretur: Dixi: Non videbo Dominum meum in terra viventium: quod utique in abundantia praesumpseram. Dixi enim in abundatia mea: Non movebor in aeternum; non attendens quod in voluntate tua, non in potestate mea praestitisti decori meo virtutem. Quamobrem avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus, nequaquam jam visurus Dominum Deum, id est Patrem, in terra viventium. Non aspiciam hominem ultra, videlicet Filium, de quo dictum est: Et homo est, et quis cognovit eum? Sed nec habitatorem quietis, id est Spiritum sanctum, de quo scriptum est: Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem et quietum?
3.3
Addit quoque: Generatio mea ablata est et convoluta est a me: hoc est, bonorum operum proles, quam ex timore coeperam parturire, ut de anima nostra possit dici: Et quae multos habebat filios, infirmata est. Ablata est autem pia haec soboles, et convoluta est a me quasi tabernaculum pastorum: ad tempus utique credita, non tradita in aeternum. Item adjecit: Praecisa est velut a texente vita mea: ut discerem profectus vitae meae non in mea, sed in manu Omnipotentis, sicut tela in manu texentis; quandoquidem dum adhuc ordirer, hoc est statim in initio, succidit me, quatenus eodem pene tempore et dederit et tulerit quod donarat. Sed si defecit virtus mea, non tamen dereliquit me; ne, qui coeperat, non posse perficere videretur. Quid multa? In veritate mox comperi quia virtus in infirmitate perficitur; et aio: Bonum mihi quia humiliasti me. Cognovi enim quia de mane usque ad vesperam finies me, id est consummabis me. Non in solo mane visitationis, aut tantum in vespera tentationis, sed in utroque simul erit perfectio mea. Stultus ego, qui tantum sperabam usque ad mane, cum David dicat: A custodia matutina usque ad noctem speret Israel in Domino. Et quoniam pusillus in spe, quasi leo sic contrivit omnia ossa mea: robur omne videlicet, de quo adhuc sub tutela gratiae futurorum improvidus confidebam. Contrivit autem quis, nisi adversarius noster diabolus, qui tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret? Tu ergo, Domine, ex hac contritione humiliatum et probatum, de mane usque ad vesperam 1092 finies me, quoniam et factum est mane et vespere dies unus.
3.4
Quamobrem ego, ut didici, benedicam Dominum in omni tempore, hoc est mane et vespere; non sicut ille qui confitebitur tibi cum benefeceris ei: non sicut illi, qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt: sed dicam cum sanctis: Si bona suscepimus de manu Domini, mala autem quare non sustineamus? Et in mane quidem sicut pullus hirundinis, sic clamabo, in vespere autem meditabor ut columba: quatenus et cum gratiae matutinum arriserit, in modum hirundinis exsultans et clamitans gratias agam pro visitatione; et cum vespera ingruerit, non deerit sacrificium vespertinum, cum instar columbae gemens, lacrymas fundam in tribulatione. Sic enim deserviet tempus utrumque Deo, cum et ad vesperam demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia. Moerens moerebo in vespera, quo laetus fruar matutino. Placet uterque Deo, et peccator compunctus, et justus devotus: cui e regione displicet tam ingratus justus, quam peccator securus. Aut certe sicut pullus hirundinis hac illacque discurrens, Marthae me officiis mancipabo, hilarem datorem me exhibens omni necessitatem patienti: et meditabor ut columba; gemendo utique quod obstat, dum quod restat intueor. Hoc autem faciam mane et vespere, hoc est prius et posterius, juxta quod in typum utriusque vitae dictum est a Laban: Non est consuetudinis ut minores ante tradamus ad nuptias. quanquam indifferenter de altera ad alteram transeatur. Quod significare Job puto, ubi ait: Si dormiero, dico: Quando surgam? et rursum exspectabo vesperam. Quiescens quippe in vespera contemplationis, mane desiderabat, quo surgeret ad actionem: rursumque negotiis fatigatus exspectabat vesperam, libenter repetens otia contemplationis.
3.5
Potest et per garrulam aviculam cantus simul psallentium in Ecclesia, et per gementem columbam privata orationum suspiria designari. Sed mediam sententiam magis velle videtur sequens versiculus: Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelso. Sive enim dicatur, attenuati, hoc est subtiles facti, pro assiduitate suspiciendi in excelso, videlicet sublimia atque excelsa contemplandi; sive intelligatur, attenuati, id est reverberati, et a suo quodam modo acumine imminuti, juxta illud: Defecerunt oculi mei in eloquium tuum; et rursum: Memor fui Dei, et delectatus sum, et exercitatus sum, et defecit spiritus meus: sive ergo illo, sive hoc modo accipiatur, non aliud quam contemplatio designatur. Caeterum posterior expositio sequentibus magis convenire videtur. Ait enim: Domine, vim patior. Quasi dicat: Domine, non sponte, sed invitus retrahor et arceor a tui contemplatione; quia corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Responde ergo tu, o Conditor, pro me, qui nosti naturae conditionem. Aut si peccata mea hoc faciunt, nec est culpa naturae, sed meae pessimae consuetudinis etiam sic nihilominus responde pro me, affigens peccata cruci, et sanguine tuo delens, ut non sit quod me impediat contemplantem. Nam quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerit? Ad quem me videlicet alium vertam, aut quis alius respondebit pro me, cum ipse, non alius, hanc mihi difficultatem, imo impossibilitatem imposuerit, dando super me illam sententiam: In sudore vultus tui comedes panem tuum?
3.6
Quod si non fecerit, legitur, sed, fecerim; arguit se, quod quasi culpam in auctorem retorserit, cum de natura causatus est; et totum sibi imputat et suis peccatis, dicens: Quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerim? hoc est, id quod patior, peccando meruerim. Quamobrem unum est quod facere possum: Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae. Nempe non sum dignus ut valeam te recogitare cum dulcedine: faciam quod 1093 possum; cogitabo me ipsum in amaritudine animae meae. Lucem habitas inaccessibilem, nec queo diu infirmam mentis aciem radio tui fulgoris infigere, et ob hoc confusus redeo ad consuetas et familiares mihi tenebras vitae meae pristinae: non quidem in eis iterum jacendo cum mortifera delectatione, sed puniendo eas et recogitando in amaritudine animae meae. Oportebat quidem, si fieri posset, revivere me, ut ita loquar, denuo, quod male vixi: sed quia hoc non possum, saltem recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae; faciam recogitando, quod reoperando non possum. Recogitabo autem tibi, quia tibi soli peccavi; ut in quo ego me condemno, tu justificeris, et vincas misericordia, cum de me judicabis. Jam quidem et ante cogitaveram ea; sed quia non satis punita sunt quae me adhuc impedire possunt, rursum redeo ad ea recogitanda in amaritudine animae meae, quousque ita penitus exstirpata sint ut jam impedire non possint.
3.7
Nec infructuosum, ut arbitror, erit hoc studium. Nempe si sic vivitur, imo quia sic vivitur, non quidem carne, sed spiritu, et in talibus vita spiritus mei, hoc est tam in mei consideratione quam in tui contemplatione, magis ac magis corripies me, et vivificabis me. Siquidem corripior, cum me cogitando compungor: revivisco, cum te sublevatus utcunque intueor. Itaque ostendendo me mihi, corripies; ostendo te, vivificabis. Porro vivifices necesse est; quia ecce in pace amaritudo mea amarissima. Amaram passus sum amaritudinem pro peccatis in principio conversionis, unde exclamavi: Vadam ad portas inferi: amariorem pro terroribus in profectu conversationis, quando dixi: Non videbo Dominum Deum in terra viventium. Sed ecce jam peccatis poenitentia punitis, et sopitis terroribus, qui impugnare solebant, in hac tamen pace amarissimam sustineo amaritudinem pro defectu contemplationis. Verum qui et mihi peccata miserando donasti, et tentationes juvando superasti, etiam nunc, o Domine, reddes mihi laetitiam salutaris tui. Hoc quippe est quod ait: Tu autem eruisti animam meam ut non periret, in conflictu videlicet vitiorum, sive in impetu tentationum: projecisti post tergum tuum omnia peccata mea, secundum multitudinem miserationum tuarum.
3.8
Nec immerito; neque enim infernus confitebitur tibi, quo utique ego pene descenderam, cum irruentibus pulsarer tentationibus: quippe quia nisi Deus adjuvit me, paulo minus habitasset in inferno anima mea. Sed neque mors laudabit te, qua nimirum aliquando detinebar, dum adhuc jacerem mortuus in peccatis. Nec exspectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam: qui scilicet post gustatam dulcedinem contemplationis in lacum descendunt desperationis. Mors siquidem est jacenti in peccatis ante conversionem: infernus succumbenti tentationibus post acceptam remissionem; lacus vero desperanti post expertam contemplationem. Nam quanto quis ad altiora profecerit, tanto gravius, si corruerit, colliditur, quando ruit. Non itaque infernus confitebitur tibi, hoc est qui jam quidem sunt conversi, sed tentationibus superantur: neque mors laudabit te, hi utique qui necdum conversi aut confessi, laetantur potius cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis. A mortuo quippe, quasi qui non sit, perit confessio. Nec exspectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam: quos de fastigio divinae contemplationis in lacum propriae diffidentiae forte devolvi contigerit. Quod procul dubio fit, cum nimia quis tristitia post acceptam tantam laetitiam absorbetur. At vero vivens, vivens ipse confitebitur tibi. Est qui vivens carne, mortuus est spiritu; et est qui mortuus carne, nihilominus mortuus est spiritu; sed horum neuter laudabit te, aut confitebitur tibi. Caeterum vivens, vivens ipse confitebitur tibi: qui videlicet non tantum carne, sed et spiritu vivit, ipse confitebitur tibi, sicut et ego 1094 hodie. Hac me duplici vita tuo munere vivere confido. Sequitur:
3.9
Pater filiis notam faciet veritatem tuam. Non revelatur servo veritas, quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Sed nec mercenarius rapitur ad contemplandam veritatem, qui propriam quaerit utilitatem. Filio autem pater notam faciet veritatem suam, quem audit dicentem: Verumtamen non quod ego volo, sed quod tu, Pater. Revelatur itaque servo Dei potestas; mercenario felicitas, filio veritas. Non quod in Deo ista discreta sint, cui idem posse, quod felicem et veracem esse: sed quod a creatura Creator pro diversis ejusdem creaturae affectibus, diversis sentiatur respectibus. Cum sancto enim sanctus, et cum perverso erit perversus. Audi denique vocem filii. Domine, salvum me fac. Quare? forte ne ardeat in inferno, forte ne fraudetur praemio? Non, inquit; sed psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini. Non, inquit, quaero salutem ut poenas vitem, aut in coelo regnem; sed ut te in aeternum cum illis laudem, de quibus scriptum est: Beati qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te. Servus dicit Vadam ad portas inferi. Mercenarius: Non videbo Dominum Deum in terra viventium. Filius: Psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini. Cui simile est illud: Aperite mihi portas justitiae; ingressus in eas confitebor Domino. Et qui timet ire ad portas inferi, et qui Deum cupit videre propter quietem sui, uterque profecto quaerit quae sua sunt. Porro qui psalmos cantare desiderat in domo Domini, non sua vel pericula fugit, vel lucra appetit; sed illum procul dubio diligit, quem laudare gestit cunctis diebus vitae suae. Laudatur non immerito in aeternum, qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.