Sermones de diversis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11257 Sededi2
4.1
SERMO IV. De quaerendo Deo, et triplici vinculo quo cohaeremus Deo [Alias, De triplici cohaerentia vinculorum, clavorum et glutinorum ].
4.1
Non hic stamus tota die otiosi. Scimus enim et quid quaerimus, et quis est qui nos conduxit. Deum quaerimus, Deum exspectamus. Non est parva res, nec parvi animi, cum illa quae singulari pietatis nomine gloriatur, saepius sese queratur esse frustratam, dicens: Quaesivi illum, et non inveni( Cant. III, 1). Est enim sicut amabilis, ita etiam admirabilis; quia cum non quaeritur invenitur, et non invenitur cum quaeritur. Si nati essemus ex quo factus est homo super terram, et usque ad centum millia annorum vita nostra extenderetur, non esset tamen condigna quaesitio hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis. Ecce nunc tempus quaerendi, ecce nunc dies inveniendi prae manibus sunt. Quaerite, inquit, Dominum dum inveniri potest; invocate eum dum prope est. Erit tempus quando non erit locus, cum ille fons miserationis interminabili siccabitur siccitate. Quaeretis me, inquit, et non invenietis. Bonus es, Domine, animae quaerenti te. Si quaerenti, quanto magis invenienti? Si tam dulcis est memoria, qualis erit praesentia? Si mel et lac dulce est sub lingua, quid erit super linguam?
4.2
Hinc probate vos, fratres, si in via estis, si non exorbitatis. Laetetur, inquit, cor quaerentium Dominum. Si gaudetis ad labores, si inoffenso, si indefesso pede curritis viam mandatorum Dei, si quotidie utriusque hominis status recentior est ad proficiendum, quam ad incipiendum; profecto quaeritis faciem ejus semper. Quo ergo abiit dilectus ex dilecto, et quaeremus eum? Ubi est? Quid dixi miser! Sed ubi non est? Altior est coelo, inferno profundior, latior terra, mari diffusior. Nusquam est, et ubique est; quia nec abest ulli, nec ullo capitur loco. Ipse hic est, sed ego hic non sum. Quam verisimilius videretur, ut tu hic non esses, et ego hic essem, Domine! Sed ego nec hic, nec alibi sum; quia ad nihilum redactus sum, et nescivi. Vere ad nihilum, 1095 id est ad peccatum, et nescivi; quia non fui ibi cum primus parens meus devoravit me morsu amarissimo. Hinc est quod, corde confractus et corpore, diffluo in voluptates, in amaritudines, habens innatam culpam, poenam cognatam, totus fluidus et enervis. Ille autem qui idem ipse est, qui dixit: Ego sum qui sum, veraciter est, cui est esse quod est.
4.3
Quae ergo participatio, quae conventio illius qui non est ad illum qui est? Quomodo possunt tam diversa conjungi? Mihi, ait sanctus, adhaerere Deo bonum est. Immediate ei conjungi non possumus; sed per medium aliquod poterit fieri fortassis ista conjunctio. Et ne diutius vos protraham, tria sunt vincula quibus ei astringimur; et sic tria, ut sola: cum solis istis, vel istorum similibus, omne quod ligatur, ligetur. Et primum accipite funes; secundum clavos ligneos vel ferreos; tertium gluten. Primum astringit fortiter et dure; secundum fortius et durius; tertium suaviter et secure. Fune quodam modo alligatus est Redemptori, si quis forte, dum vehementiori tentatione turbatur, proponit sibi honestatis intuitum, memoriam promissionis, et hoc interim se fune retinet, ne propositum penitus abrumpatur. Durum profecto vinculum et molestum, sed et periculosum nimis, et quod diu tenere non possit: siquidem putrescunt funes, et pudoris vinculum aut obliviscimur, aut abrumpimus cito. Est autem qui clavis configitur Domino majestatis, quem timor Dei ligat, qui non expavescit ad vultus hominum, sed ad memoriam gehennalium tormentorum; et hic quidem peccare non metuit, sed ardere. Durius tamen et fortius primo imprimitur; quia cum ille vacillet in proposito, iste propositum non amittit. Tertius vero glutine ei conglutinatur, id est charitate, qui tam suaviter quam secure ligatus adhaerens Deo, unus spiritus est cum eo. Iste est qui quaecunque, undecunque, sive quae facit, sive quae ei fiunt, ad suum commodum revocat et retorquet. Beatus hujusmodi homo, et abundantis spiritus influens majestate, qui suavis et unctus portat omnes, et neminem onerat ipse: qui terribilius et horribilius ipsa gehenna judicat in re vel levissima vultum Omnipotentis scienter offendere. Hic est fratrum amator et populi Israel. Hic est qui multum erat pro populo, et pro civitate sancta Jerusalem. Glutino bonum est, ait Isaias. Bonum est revera et jucundum, quia alia duo, ne mala dixerim, comparatione istius gravia et importabilia sunt.
4.4
Sed ille misericors oculus, qui novit figmentum nostrum, neminem salvandorum dimittit in primo, sed provehit ad secundum; et ne ibi quidem deserens, de secundo perducit ad tertium. Primo siquidem quia pudet deserere aestuantes vix sustinemus ad horam; secundo jam timentes et sperantes proficimus; tertio perficimur amantes. Sic igitur duobus praecedentibus timore pariter et pudore exclusis, in solius amoris reclinatorio commoramur. Ita et Christus prius quidem ligatur, secundo crucifigitur, tertio glutinosa aromatum inunctione linitur: non quod opus haberet corpus illud hujusmodi aromatibus solidari, quod dissolvi omnino non poterat, aut videre corruptionem; sed qui propter nos Judaeorum sputa sustinuit, propter nos quoque fidelium non est dedignatus unguenta. Et attende, quod vix unius diei spatio in funibus et clavis moratus, cum unctione victor, et victurus perenniter resurrexit. Sic et electos in duobus praedictis non diutius patitur immorari, sed ungit eos unctione misericordiae suae, ut crucifixi mundo, et mundus illis, jam resurgant in novitate spiritus, et dicant: Quis nos separabit a charitate Dei?
4.5
Hoc glutino agglutinavit nos sibi ille divinus intuitus a constitutione mundi, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate. Scimus enim quia qui natus est ex Deo, non peccat, quia generatio coelestis servat eum. Generatio coelestis est aeterna praedestinatio, qua Deus praevidit nos conformes fieri imagini 1096 Filii sui. Ex his nullus peccat, id est, in peccato perseverat; quia novit Dominus qui sunt ejus, et propositum Dei manet immobile. Etsi horrendorum criminum nota David inuritur, etsi Maria Magdalene septem daemoniis cumulatur, etsi princeps apostolorum in profundum negationis submergitur: non est tamen qui de manu Dei possit eruere. Quos enim praedestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, hos et justificavit. Nonne huic adhaerere Deo bonum est? Quaerite, fratres, quaerite Dominum, et confirmamini; quaerite faciem ejus semper. Quaerite Dominum, et vivet anima vestra. Et anima mea, inquit, illi vivet, quae mundo mortua est. Quae enim mundo vivit, non illi vivit. Sic ergo quaeramus eum, ut et semper quaeramus, et cum venerit quaerere nos, dicat de nobis: Haec est generatio quaerentium eum, quaerentium faciem Dei Jacob. Sicque aperiantur portae aeternales, et introeat rex gloriae, et nos cum illo, qui est Deus benedictus in saecula. Amen.