Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones de diversis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11257 Sededi2
52.1
SERMO LII. De domo divinae Sapientiae, id est Virgine Maria.
52.1
Sapientia aedificavit sibi domum, etc. Cum multis modis sapientia intelligatur, quaerendum est quae sapientia aedificavit sibi domum. Dicitur enim sapientia carnis, quae inimica est Deo; et sapientia hujus mundi, quae stultitia est apud Deum. Utraque ista secundum Jacobum apostolum terrena est, animalis, diabolica. Secundum hanc sapientiam dicuntur sapientes, ut faciant mala, bene autem facere nesciunt; et in ipsa sua sapientia arguuntur et perduntur, sicut scriptum est: Comprehendam sapientes in astutia eorum; et: Perdam sapientiam sapientium, et Prudentiam prudentium reprobabo. Et utique talibus sapientibus videtur mihi digne et competenter dictum Salomonis aptari, quo ait: Est malitia quam vidi sub sole, virum qui videtur apud se sapiens esse. Nulla talis sapientia, sive carnis, sive mundi, aedificat, imo destruit quamcunque domum inhabitat. Est ergo alia sapientia quae desursum est; primum quidem pudica, deinde pacifica. Hic est Christus Dei virtus, et Dei sapientia, de quo Apostolus: Qui factus est, inquit, nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio.
52.2
Haec itaque sapientia quae Dei erat, et Deus erat, de sinu Patris ad nos veniens, aedificavit sibi domum, ipsam scilicet matrem suam virginem Mariam, in qua septem columnas excidit. Quid est in ea septem columnas excidere, nisi ipsam dignum sibi habitaculum fide et operibus praeparare? Nimirum ternarius numerus ad fidem propter sanctam Trinitatem; quaternarius pertinet ad mores propter quatuor principales virtutes. Quod autem in beata Maria sancta Trinitas fuerit( fuerit dico per praesentiam majestatis), ubi solus Filius erat per susceptionem humanitatis, testatur nuntius coelestis, qui ei arcana mysteria reserans, ait: Ave, gratia plena, Dominus tecum; et post pauca: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ecce habes Dominum, habes virtutem Altissimi, habes Spiritum sanctum; habes Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Neque 1186 enim potest esse, aut Pater sine Filio, aut sine Patre Filius, aut sine utroque procedens ab utroque Spiritus sanctus, ipso Filio dicente: Ego in Patre, et Pater in me est; et iterum: Pater autem in me manens, ipse facit opera. Manifestum est fuisse in corde Virginis fidem sanctae Trinitatis.
52.3
Utrum autem et quatuor principales virtutes tanquam quatuor columnas possederit, inquisitione dignum videtur. Primum ergo videamus an fortitudinem habuerit. Quae nimirum virtus quomodo illi abesse potuit, quae abjectis saecularibus pompis, spretisque voluptatibus carnis, soli Deo in virginitate vivere proposuit? Nisi fallor, haec Virgo est quae apud Salomonem legitur: Mulierem fortem quis inveniet? Procul et de ultimis finibus pretium ejus. Quae adeo fortis fuit, ut illius serpentis caput contereret, cui a Domino dictum est: Inimicitias ponam inter te et mulierem, et inter semen tuum et semen illius: ipsa conteret caput tuum. Porro quod temperans, prudens et justa fuerit, ex angeli collocutione, et sua ipsius responsione luce clarius comprobamus. Salutata quippe tam venerabiliter ab angelo: Ave, gratia plena, Dominus tecum, non se extulit, quasi quae ex singulari gratiae privilegio benediceretur, sed siluit; et qualis esset insolita haec salutatio, secum cogitavit. Qua in re quid nisi temperans fuit? At vero, cum de coelestibus mysteriis ab eodem angelo doceretur, diligenter quaesivit quomodo conciperet ac pareret, quae virum utique non cognosceret: et in hoc sine dubio prudens exstitit. Justitiae autem praefert insigne, ubi se ancillam Domini confitetur. Nam quod justorum sit confessio, testatur qui ait: Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo, et habitabunt recti cum vultu tuo. Et alibi justis dicitur: Et dicetis in confessione: Opera Domini universa bona valde.
52.4
Fuit igitur beata virgo Maria fortis in proposito, temperans in silentio, prudens in interrogatione, justa in confessione. His itaque quatuor morum columnis, et tribus fidei praedictis exstruxit in ea sibi domum Sapientia coelestis; quae adeo mentem ejus replevit, ut de plenitudine mentis fecundaretur et caro, ac virgo singulari gratia eamdem ipsam Sapientiam carne tectam pareret, quam prius mente pura conceperat. Nos quoque si ejusdem Sapientiae fieri domus volumus, necesse est ut eisdem septem columnis exstruamur, id est ut fide et moribus ei praeparemur. Et in moribus quidem solam puto sufficere justitiam, caeteris tamen virtutibus circumfultam. Itaque ne errore fallatur ignorantiae, sit ei praevia prudentia: sint hinc inde temperantia atque fortitudo, ne forte labatur, vel in dexteram, vel in sinistram partem declinando.

Intertext edge

Open linked passage

Note