Sermones de diversis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11257 Sededi2
35.6
Porro praelati quidem ipsi sunt qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis. Neque enim certa pontis aliqua seu vadi semita coarctantur, ut libere possint usquequaque discurrere, et occurrere singulis ut oportet, ac dirigere pontis semitam seu vadi[ alias, vadum investigare], ordinare gradientes, pericula investigare ac declinare, excitare tepidos, pusillanimes sustentare. Denique ascendunt usque ad coelos, et descendunt usque ad inferos; nunc quidem spiritualia tractantes atque sublimia, nunc infernalia et horribilia facta dijudicantes. Sed quae poterit navis inveniri, quae tam immanes sustineat fluctus, et in tanto secura possit esse discrimine? Utique fortis ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio, quia, juxta quod alibi habes: Aquae multae non poterunt exstinguere charitatem. Necessaria est, et omnino necessaria navis ista praelatis, tribus compacta lateribus, quae est utique forma navium, ut sit nimirum juxta Pauli doctrinam: Charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Puritatem quidem cordis in eo praelatus habeat, ut prodesse desideret, non praeesse: ut scilicet proprium commodum, vel honorem saeculi, seu aliud quidpiam suum in praelatione non quaerat, praeter solum beneplacitum Dei, et animarum salutem. Sed cum intentione pura, irreprehensibilis quoque necessaria est conversatio, ut forma factus gregis incipiat facere et docere: et secundum magistri nostri Regulam, quaecunque docuerit discipulis esse contraria, haec in suis actibus indicet non agenda: ne forte submurmurare possit frater quem arguit, et dicere: Medice, cura te ipsum. Talis enim occasio, plurima damnatio praelati, plurima subditorum perditio est. Non quod ego bene id caveam, idcirco 1158 sic loquor: sed et mihi, et omnibus pariter Veritas clamat, quoniam oportet irreprehensibilem esse eum qui praeest, ita ut secura conscientia cum Domino respondeat exprobrantibus sibi verbum: Quis ex vobis arguet me de peccato?. Non quod sine peccato penitus esse possit in hac misera vita; sed quod ea quae arguit in discipulis, oporteat summopere vitare magistrum.
35.7
Ob hoc, qualis est in conversatione, talis sit necesse est etiam in occulta cogitatione; ne videlicet foris humilis, intus elatus sit in corde suo, praesumens de sapientia, seu virtute aut sanctitate sua: quae est sine dubio fides ficta, quando non, sicut ostendit humilitas conversationis, in sola Domini pictate confidit. Et vide quam proprie his tribus, cordis scilicet puritati, conscientiae bonae, et fidei non fictae, convenire videantur alia quoque ipsius Apostoli verba dicentis: Mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die, etc. Non me judico, inquit, quia nihil mihi conscius sum, quod meum aliquid quaeram, sed quae Jesu Christi. Sed et pro minimo mihi est ut a vobis judicer, propter conscientiam bonam, et irreprehensibilem conversationem[ alias, vitam]. Qui autem judicat me, inquit, Dominus est; ut etiam in eo solo spem suam positam esse doceret, humiliatus sub potenti manu Dei. Sed et illud in judica, utrum possit his convenienter aptari trina Petri interrogatio, ut hoc sit dicere: Amas me, amas me, amas me? Habes charitatem de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta? Merito siquidem de navi interrogatur, an charitatem habeat, piscator hominum constituendus.
36.1
SERMO XXXVI. De altitudine et bassitudine cordis.
36.1
Deo eo quod nuperrime dictum est, sursum alios, alios deorsum aspicere; habeo adhuc aliquid quod vestrae non sileam charitati. Nam earum quidem cogitationum, quas expressimus tunc, si bene meministis, licet una sit perfectior altera, utraque tamen utilis est. Sunt autem qui alio modo aut sursum cor habeant, sicut fecit Deus hominem rectum, et secure respondeant ad exhortantis vocem presbyteri:« Habemus ad Deum.» Sunt et alii, qui similes brutis animalibus inclinati deorsum, derisui sese faciant esse immundis spiritibus, qui profecto clamitant illudentes: Incurvare ut transeamus. Scitis enim quod in congregatione plurimorum impossibile est unius omnes fortitudinis esse, seu corporum, seu morum: nam utramque infirmitatem patienter ferre Regulae nostrae monet auctoritas, et utrique aliquatenus condescendere jubet charitas. Videt hoc alter quispiam, et fortassis incipit invidere cui condolere debuerat. Hinc accidit ut saepe beatificet cum in corde suo ea de re, unde miserum se ille reputat, moleste ferens necessitatem suam. Omnino igitur incurvatum se esse, et basso corde carnem sapere probat, apud quem ne ipsa quidem miseria caret invidia. Sed eis quas certa charitatis consideratione alienae necessitati dispensationes praelatus impendit, talibus apponit cor suum, similia quaerit, murmurat adversus eum qui denegat irrationabiliter postulanti. Hinc suspiciones, detractiones et scandala suscitantur.
36.2
Non idcirco id loquor, charissimi, quasi magnopere de vobis habeam conqueri super hac re: sed praemonere vos et praemunire necessarium duxi propter multos, qui inter vos sunt teneri et delicati, quibus aut aetas, aut infirmitas rigorem communis regulae exigit aliquatenus temperari. Gratias ei de cujus munere venit; quia multos hic video, quorum mens intenta Deo, tam longe facta est ab illo infimo cogitatu, ut juxta se positos debiliores prorsus ignorent, se minus omnibus facere conquerantur. Nimirum quia superiores semper attendunt, cum Apostolo obliti quae 1159 retro sunt, et extenti in anteriora. Quantum. putas, illos ego admiror, quantum veneror in corde meo, quantum amplector charitatis affectu, qui velut nescientes eos quos secum quotidie vident: unum forte aut duos, seu etiam plures, quos in majore fervore spiritus viderint, sibi ex omnibus eligunt; et cum ipsi forte meliores sint, semper tamen illorum sibi praeponunt et proponunt sancta in Domino studia et exercitia corporalia, seu etiam spiritualia?
36.3
Memini me altera quoque jam vice dixisse, sed iterum repetere non gravabor, quam sublimi aliquando meditationi monachus[ alias, frater] quidam laicus toto intendit spatio vigiliarum. Etenim summo mane apprehensum me in auditorium trahit, et prostratus pedibus:« Vae mihi,» inquit,« quia monachum in vigiliis unum consideravi, in quo triginta virtutes numeravi; quarum ne unam quidem in me invenio. Et fortasse nullam ille tantam habebat, quanta haec ipsa erat religiosae aemulationis humilitas. Hic itaque fructus sit nostri hujus sermonis, ut aliorum altiora semper attendas, quia in eo plenitudo constat humilitatis. Nam si forte in re aliqua major tibi fratre aliquo gratia collata videtur; sed in multis, si bonus aemulator fueris, judicare te poteris inferiorem. Quid enim si forte laborare aut jejunare plus illo potes, et ille te patientia superat, praecedit humilitate, supereminet charitate? Quid enim tota die circa id quod videris habere, insipienti cogitatione versaris? Esto magis sollicitus, ut scias quid desit tibi. Hos enim melius. Utinam, fratres, sic nos essemus cupidi gratiae spiritualis, quemadmodum saeculares homines pecuniae temporalis! Debuimus certe, et multum debuimus vincere in bono malum, et tanto amplius desiderare, quanto pretiosius est quod desideramus: sed utinam vel aequales esse possimus! Magna enim confusio, magna valde, quod ardentius illi perniciosa desiderant, quam nos utilia; citius illi ad mortem properant, quam nos ad vitam. Quanto enim desiderio pecuniae crucietur avarus, quanto gloriae appetitu ambitiosus exaestuet, quam violenter denique sua trahat quemque voluptas, quis explicet? Videas certe eos quidquid adepti sunt parvipendere, non attendere quanto labore et desiderio ea vix tandem consequi potuere; quoniam vilescunt eis omnia prae desiderio minoris forte rei, quam alteri coeperint invidere.
36.4
Et tu ergo non magnopere cogites quae tibi videris habere, nisi forte interdum, ut gratias agere possis, et te noveris debitorem ei qui dedit: seu gratia consolationis, cum id necesse fuerit, ne qualibet ex causa tristior fias. De caetero ea semper magis attende quae alius habet, tu non habes: quod haec cogitatio in humilitate te custodiat, et a descensu tepiditatis elonget, magis autem et accendat desiderio proficiendi. Vide autem quanta e regione mala cogitatio illa parturiat, qua sedule versas in animo quod tibi habere videris, et alterum quempiam aestimas non habere. Hinc enim elevaris in superbiam, dum te praeponis alteri; hinc proficere negligis, dum te magnum quempiam arbitraris; hinc demum incipis et deficere, dum tibi alterius comparatione etiam nimis egisse videris: sicque in tepiditatem incidis, et incipis remissius agere. Scimus autem quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam; et quia maledictus, qui opus Dei negligenter fecerit. Beati vero qui esuriunt et sitiunt justitiam; quia si spiritu facta carnis mortificaverimus, vivemus; si vero secundum carnem vixerimus, moriemur.
37.1
1160 SERMO XXXVII. In labore messis, de verbis psalmi XXIII, 6: « Haec est generatio quaerentium Dominum, quaerentium faciem Dei Jacob. »
37.1
E diversis et diversa quaerentibus hominum turbis animo fatigatus, quam desideranter ad hunc cuneum hodie spiritum refocillaturus accessi! Gratias Deo, non sum fraudatus a desiderio meo, non frustratus a spe mea. Concupivi videre: vidi, et liquefacta est anima mea. Repletus sum consolatione, superabundo gaudio, omnia interiora mea nomini Domini benedicunt, et omnia ossa mea dicunt: Domine, quis similis tibi? Nempe prospiciens eminus cum accederem, fateor, videre mihi corporaliter visus sum, quos in spiritu quondam Propheta praevidit: et continuo subiit animum, quod ore ille deprompserat, ut cum eo psallerem, dicens: Haec est generatio quaerentium Dominum.
37.2
Multae sunt generationes hominum, et, ni fallor, tertia ista est generatio, quae nunc viget et apparet in vobis. Prima siquidem generatio nec quaerens adhuc Dominum, nec quaesita fuit a Domino: cum in oblivione mentis et reatu iniquitatis unumquemque genuit mater sua. Secunda proinde statim sicut necesse erat, ex aqua et spiritu remedium nobis exhibuit festinatum: et fuit illa generatio nondum quidem generatio quaerentium, sed tamen jam quaesitorum; quod nec scientes adhuc quaerere Dominum, nec valentes ipse quaesierit. Quaesivit igitur nos, et acquisivit in generatione secunda, ut essemus jam populus acquisitionis. Si adhuc forte senior frater murmurat, et invidia contabescit, dicitur ei quoniam epulari et gaudere oportebat, quia hic frater tuus perierat, et inventus est.
37.3
Caeterum ad hoc statim quaesivit nos Dominus, ut quaereretur tempore opportuno, cum jam posset quaeri, posset et inveniri. Vae nobis, quoniam tandiu dissimulavimus et negleximus quaerere vitam, quaerere eum qui solus bonus est quaerentibus se, animae speranti in se! Vae tibi, generatio prava et exasperans, mala et adultera generatio, mendacium usque hodie quaeritans, et diligens vanitatem, nec servans fidem cui desponsata fueras veritati! Nunquid non opus habet ejusmodi generatio nasci denuo, iterum generari? Et maxime. Nempe genimina viperarum facti, tanto magis nunc necesse habent in ventrem matris gratiae iterato introire et renasci, quando facta noscuntur posteriora eorum deteriora prioribus. Gratias ipsi gratiae, et, si dici potest, plusquam gratuitae miserationi, quae beneficiis obruit non modo immeritos, sed nimium male meritos et ingratos. Gratias ei, qui regeneravit vos etiam hac vice in spem vitae, ut adoptionem filiorum reciperetis. Voluntarie enim nunc proprie genuit vos, verbo utique veritatis. Nam quod prius vos genuit sacramento equidem pietatis, etsi voluntarium generanti, genitis tamen voluntarium esse non potuit, in quibus adhuc nullus voluntatis usus, nullum rationis exercitium fuit; ac proinde nulla generationis ipsius agnitio, nulla tanti notitia genitoris. Nunc demum voluntaria generatio voluntarium exhibet sacrificium, juxta illud: Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est.
37.4
Haec est generatio quaerentium Dominum. Quaerentium, an habentium dicam? Habentium utique et quaerentium: alioquin non possent quaerere non habentes. Sed quid habentes, aut quid quaerentes? vel potius quomodo habentes, quomodo requirentes? Verbo geniti Verbum habent. Nunquid non Verbum Dominus? Joannem audi: Et Deus erat Verbum. Quid ergo jam amplius quaerit generatio quaerentium[ alias, habentium] Dominum? Considera quid sequatur in psalmo: Haec est, inquit, generatio quaerentium Dominum, quaerentium faciem Dei Jacob. Eumdem proinde habent pariter et requirunt, 1161 quia unus idemque et verbum Patris, et splendor paternae gloriae est. Et is quidem non quaesitus haberi forsitan potest; non habitus autem quaeri omnino non potest. Denique ipsa est quae de se loquitur Sapientia: Qui edit me, adhuc esuriet. Potens ipse est praestare se etiam non quaerenti, qui, ut supra ostendimus, de cumulo gratiae et benedictione dulcedinis quaerit, et praevenit adhuc quaerere non valentes. Nemo autem ante idoneus quaerere, quam habere; quia nemo, inquit, venit ad me, nisi Pater meus traxerit eum. Adest ergo qui trahit, et quodam modo necdum adest, qui non alio trahit quam ad se ipsum. Nunquam enim, nec usquam sine Filio Pater adest per fidem, ut ad speciem trahat. Quomodo ergo nunc non exsultet spiritus meus? quomodo non sine modo jucundetur in generatione ista quaerentium Dominum? Nempe testimonium credibile nimis gustatae sapientiae est esuries ipsa tam vehemens. Certissima mihi probatio te indubitabile argumentum, quia habetis quem sic quaeritis, et in vobis habitat, qui tam valide trahit vos ad se ipsum. Non enim humanae possibilitatis est cursus iste: ejus dextera facit virtutem, cui semper necesse est ut clametis: Trahe nos post te, in odore unguentorum tuorum curremus. Non, inquam, ab homine forma ista conversationis: nec aliud experimentum quaerimus ejus qui in vobis habitat Christus, quam quod ita quaeritis Christum.
37.5
Videtis enim, fratres, qualem spiritum accepistis, spiritum qui ex Deo est, ut sciatis quae a Deo donata sunt vobis. Andivimus apostolicum, audivimus et propheticum, etiam et angelicum gradum, quibus nihil a nobis arbitror posse sublimius affectari. Sane e singulis mihi videor in vobis aliquid, et magnum aliquid in venire. Quis enim caelibem vitam, vitam coelestem et angelicam dicere vereatur? Aut quod in resurrectione futuri sunt omnes electi, quomodo non jam nunc estis, sicut angeli Dei in coelo, a nuptiis penitus abstinentes? Amplectimini, fratres, pretiosissimam margaritam, amplectimini sanctimoniam vitae, quae vos efficit sanctorum similes, et domesticos Dei, dicente Scriptura: Incorruptio facit proximum Deo. Ita ergo non vestro quidem merito, sed gratia Dei estis quod estis: quod ad castitatem et sanctimoniam spectat, angeli quidam terreni, aut potius coeli cives; sed interim in terra peregrini. Quandiu enim sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino.
37.6
De prophetia quid dicemus? Lex et prophetae usque ad Joannem. Veritas ait. Verumtamen non erat ille adversarius, sed discipulus utique Veritatis, qui dicebat etiam post Joannem: Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus. Cessavit ergo prophetia, quia jam cognoscimus: necdum tamen tota cessavit, quia adhuc ex parte. Cum venerit, inquit, quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Siquidem ante Joannem qui fuerunt prophetae, utrumque adventum Domini prophetabant: et quasi neutra adhuc pars salutis in notitia, sed utraque in prophetia erat. Magnum sane prophetandi genus, cui vos deditos esse conspicio; magnum prophetiae studium, cui vos video mancipatos. Quid illud? Nempe juxta Apostolum non considerare quae videntur, sed quae non videntur, sine dubio prophetare est. Ambulare in spiritu, ex fide vivere, quae sursum sunt quaerere. non quae super terram; oblivisci quae retro sunt, et extendi in anteriora, ex magna parte prophetare est. Alioquin quonam modo, nisi per spiritum prophetiae, conversatio nostra in coelis est? Sic nimirum prophetae olim quasi non inter homines erant sui temporis, sed virtute et impetu quodam spiritus dies illos transilientes, exsultabant ut viderent diem Domini; et videbant, et laetabantur in ea.
37.7
Sed et professionem apostolicam audiamus. Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te. Si gloriari licet, habemus gloriam: sed si sapimus, habere curabimus apud Deum. Haec enim vera est gloriatio, ut qui gloriatur, 1162 in Domino glorietur. Nam neque manus nostra excelsa, sed Dominus fecit haec omnia. Fecit nobis magna qui potens est, ut merito magnificet anima nostra Dominum. Ipsius enim magno munere factum est, ut magnum illud propositum, unde magni gloriabantur apostoli, magnifice sequeremur. Forte etiam si in hoc quoque gloriari voluero, non ero insipiens; veritatem enim dicam; esse hic aliquos qui plus quam navem et retia reliquere. Quid vero illud? Quod ipsi quidem apostoli reliquerunt omnia, sed ut praesentem in carne Dominum sequerentur. Non est nostrum dicere; securius ipsum Dominum audiamus. Quia vidisti me, inquit, Thoma, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt. Forte etiam prophetandi genus excellentius esse videbitur, non intendens quibuscunque temporalibus rebus et transituris aliquando, sed spiritualibus et aeternis; et nihilominus in vase fictili thesaurus castitatis illustrior; et in carne fragili ex aliqua parte probabilior virtus.
37.8
Ubi ergo angelica in hoc corpore conversatio, in corde prophetica exspectatio, in utroque apostolica perfectio invenitur, quantus est iste cumulus gratiarum? Quid retribuetis Domino pro omnibus quae retribuit vobis? Sublimis gradus, sed eo amplius periculosa ruina. Nunquid non tres coeli sunt, quos ascendimus? Itaque qui stat, videat ne cadat. Videbam, inquit, Satanam tanquam fulgur de coelo cadentem. Ex alto corruit: confractus et comminutus est, desperata est plaga ejus; factus est spiritus vadens, et non rediens. Nunquid et vos vultis abire? Satanas ruit: nunquid ruitis et vos secum? Quam salubrius vobis stare in viis Domini, stare in gratia in qua statis. Non enim beatus vir qui[ alias additur non] abiit in via peccatorum: beatus magis, cujus est auxilium abs te, Domine. Ibunt enim hujusmodi de virtute in virtutem, ad videndum Deum deorum in Sion, ad videndum in bonitate electorum tuorum, ut lauderis cum haereditate tua. Ipsi nempe haereditas; ipsi sunt dii, et filii Excelsi omnes.
37.9
Itaque, fratres mei, quandoquidem verissime certissimeque haec est generatio quaerentium Dominum, quaerentium faciem Dei Jacob, quid vobis dixerim aliud, quam quod idem Propheta ait: Laetetur cor quaerentium Dominum: quaerite Dominum et confirmamini; quaerite faciem ejus semper? Et quod alius quidam dicit: Si quaeritis, quaerite. Quid est, Si quaeris, quaerite? In simplicitate cordis quaerite illum. Non aliud tanquam illum, non aliud praeter illum, non aliud post illum. In simplicitate cordis quaerite illum. Simplex natura simplicitatem cordis exquirit. Denique et cum simplicibus sermocinatio ejus. Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis. Non potest quem quaeritis inveniri ab his qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. Aeternitas est: quae nisi perseveranter quaesita minime invenitur. Vae etiam peccatori terram ingredienti duabus viis. Nemo enim duobus dominis servire potest. Ne hanc quidem duplicitatem amat integritas illa, perfectio illa, illa plenitudo. Indignum enim est ei, ut inveniendam se praebeat, nisi perfecto eam quaesieris corde. Caeterum si odibilis est canis reversus ad suum vomitum, et sus lota in volutabro luti; sed et ipsum quoque quem invenerit tepidum, ex ore suo evomere incipit Deus: simulator et proditor ubi parebunt? Si maledictus qui facit opus Dei negligenter; qui fraudulenter fecerit, quid meretur? Fugiamus hanc duplicitatem, charissimi, et a fermento Pharisaeorum omnimodis caveamus. Veritas est Deus, et tales quaesitores requirit, qui quaerant eum in spiritu et veritate. Si nolumus frustra quaerere Dominum, quaeramus veraciter, quaeramus frequenter, quaeramus perseveranter: ut nec pro illo quaeramus aliud, nec cum illo aliud, sed nec ab illo ad aliud convertamur. Facilius est enim coelum et terram transire, quam ut sic quaerens non inveniat, sic petens non accipiat, sic pulsanti non aperiatur.
38.1
1163 SERMO XXXVIII. II. In labore messis, in illud Apostoli, « Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. » (Rom. VIII, 28.)
38.1
Pauperes quidem videmur, et sumus: sed si spiritum qui ex Deo est. accepimus, ut sciemus[ alias. sumus, scimus scimus tamen quae a Deo, etc.] quae a Deo donata sunt nobis; magna ab eo gloria[ alias, gratia], magna nobis est collata potestas. Quotquot, inquit, receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. An non potestas filiorum Dei est ista, quando etiam nobis serviunt universa? Sciebat enim Apostolus ipse, quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. Sed forte dicat aliquis vestrum: Quid hoc ad me? et in pusillanimitate cordis sui talia meditetur: Glorientur certe de potestate filiorum Dei, in quibus filialis erga eum fervet amor, viget affectus; et praesumant omnia sibi cooperari in bonum, qui Deum diligunt in veritate: ego vero mendicus sum et pauper, carens affectu filiali, expers dignae devotionis. Sed attende quod sequitur. Nullum enim desperationi locum reliquit in Scriptura sua, qui alio loco sic loquitur: Ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus. Affectus enim ille quem quaeris, pax est, non patientia; in patria est, non in via; nec eos qui ejusmodi sunt, a Scriptura opus est consolari.
38.2
Ergo per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus, etiamsi nondum possumus apprehendere pacem. Propterea cum dixisset diligentibus Deum omnia cooperari in bonum, solerter addidit: His qui secundum propositum vocati sunt sancti. In quo verbo non te terreat sanctitatis nomen, quando non secundum meritum, sed secundum propositum, non secundum affectionem, sed secundum intentionem sanctos vocat, juxta illud Prophetae: Custodi animam meam, quoniam sanctus sum. Illam enim quam putas sanctitatem nec ipse quidem Paulus, corruptibili adhuc gravatus corpore, arbitrabatur se comprehendisse. Unum autem, inquit, quae retro sunt oblitus, et in ea quae ante sunt me extendens, sequor ad palmam supernae vocationis. Vides quia, licet nondum apprehendisset bravium, habebat tamen jam sanctitatem propositi, et propositum sanctitatis. Et ut ergo si proposueris in corde tuo declinare a malo et facere bonum, tenere quod coepisti, et proficere semper in melius; sed et si quid aliquando minus recte egeris, ut est humana fragilitas, non in eo persistere, sed poenitere, et corrigere quantum praevales: eris sine dubio sanctus et tu, sed cui interim adhuc clamare necesse sit: Custodi animam meam, quoniam sanctus sum.
38.3
Vis ergo nosse quemadmodum hujusmodi sancti omnia cooperantur in bonum? Non modo curro per singula, quia in longum protrahi sermonem hora non patitur. Eundum nobis est: jam enim campanam audivimus, jam vespertinae tempus orationis advenit. Audite ergo verbum abbreviatum quemadmodum nobis universa serviant, omnia cooperentur in bonum. Inimici nostri sint judices. Etenim siquidem illi pro nobis, quis contra nos? si pro nobis faciunt hostes nostri, quomodo non omnia simul cum illis?
38.4
Porro duo nobis, ut manifestum est, adversantur hostium genera; malum videlicet duplex, quod facimus, et quod patimur. Haec autem, ut apertius dixerim, sunt culpa et poena. Itaque cum sit nobis utraque contraria, erit, si voluerimus, utraque pro nobis: ut haec quidem ab illa liberet, et item adversus istam juvet illa, nec parum. Ecce enim compungimur in cordibus nostris et in cubili conscientiae super delictis praeteritis: sed delinit conscientiam, et corrodentium peccatorum dentes conterens, reducit ad spem veniae poenitentia ista, et voluntaria poena quam patimur. Non solum autem praeterita, sed et futura repellit, nam et tentantia propulsat vitia, et nonnulla sic perimit, ut raro, aut nunquam erigere caput audeant venenatum. 1164 Sic poena facit pro nobis adversus culpam, ut vel omnino non sit, vel sit minor. Culpa vero nihilominus agit, ut aut non sit, aut minor sit poena: non quidem ut omnino non sit, sive a quantitate sua minoretur, quod nullatenus expediret; sed ut non sit poena, aut minor sit poena, videlicet ut aut non sit, aut minus sit onerosa. Quisquis enim perfecte senserit onus peccati, et animae laesionem, exteriorem utique aut parum sentiet, aut ex toto non sentiet corporis poenam, nec reputabit laborem, quo peccata noverit deleri praeterita, futura caveri. Sic enim sanctus David conviciantis servi non reputavit injurias, memor filii persequentis.
39.1
SERMO XXXIX. III. In labore messis: De duabus mensis, seu de superiori et inferiori irriguo.
39.1
Labor iste, fratres, exsilii et paupertatis nostrae nos admonet, profecto et iniquitatis. Utquid enim morte afficimur tota die, in jejuniis multis, in vigiliis abundantius, in laboribus et aerumnis? Nunquid ad hoc creati sumus? Absit! Nam licet homo natus sit ad laborem, sed minime ad laborem creatus est. Nativitas est in culpa, ideo et in poena. Omnes enim oportet nos gemere cum Propheta, dicentes: In iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. Aliena ab utrisque prima creatio; quia sicut nec culpam, ita nec poenam Deus fecit. Quod de ea quae major est omnium, morte videlicet, aperte Scriptura testatur: Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum: et in alio loco: Deus mortem non fecit. Itaque sicut laborantibus manibus nec oculus propterea clauditur, nec auris abstinet ab auditu; sic, imo et multo melius, laborante corpore mens quoque ipsa suo intenta sit operi, et non vacet. Causam laboris cogitet in labore, ut ipsa ei poena quam patitur, culpam pro qua patitur repraesentet: et dum videt vulnerum ligaturam, ipsa sub pannis vulnera meditetur. Hujusmodi siquidem cogitatione humiliamur sub potenti manu Dei, et dulci quadam pietate mens plena, miserabilem se exhibet in oculis ejus. Hinc quippe Scriptura nos admonet: Miserere, inquiens, animae tuae placens Deo. Nec dubium quin ea quae Deo placet miseria facile possit ejus misericordiam obtinere. Et ne dixerimus, unde miserendum sit animabus nostris. Nisi enim insipienter dissimulaverimus, multa in eis miseratione digna poterunt inveniri.
39.2
Unum tamen dico, ut occasionem vobis dedisse videar, et caetera quoque similiter advertatis. Nonne velut inter duas mensas positi, epulantes hinc inde spectamus jejuni? Sic sumus omnino, sic sumus. Unde ergo sic positis risus, unde jocus, unde levitas, unde superbia, unde extollentia oculorum? An forte non agnoscimus mensas, non consideramus epulas, delicias non videmus? Hinc mihi sunt, quos video deliciose viventes in omnibus bonis sensibilis hujus mundi- inde contemplor alios, quibus disposuit Christus regnum, ut edant et bilant super mensam ejus in regno Patris sui. Utrobique video similes mei homines, fratres meos; et, heu me! ad neutram licet extendere manum. Ab utraque mensa prohibeor: ab hac quidem professionis, ab illa corporis vinculo; ut nec ad inferiorem audeam, nec ad superiorem accedere possim. Quid inter haec restat, nisi comedere panem doloris, ut sint mihi lacrymae meae panes die ac nocte, si quis forte coelestium convivarum misericordia motus, in os latrantis sub mensa catelli vel exigua aliqua deliciarum illarum fragmenta demittat? Nam inferior quidem consideratio, qua nobis ipsis compatimur, eorum respectu, quos novimus deliciose viventes in hoc saeculo, infirmae adhuc animae est, nec omnino talis mihi placet affectio in anima spirituali. Longius enim positus est a judicio veritatis, qui beatificat quos velut miserrimos 1165 lugere debuerat, qui peccant et non agunt poenitentiam: et se miserum reputat non sane consensu judicii, sed affectionis sensu, quod non sit sicut illi, qui id magis optare debuerant, ut omnes essent sicut ipse.
39.3
Hoc tamen solum tali in cogitatione laudabile est, si miseriam ipsam quam reputat, pro amore sive timore Dei patienter ferre deliberat, et cum pietate quadam dicit Deo: Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras. Et haec quidem cogitatio inchoantium est, tanquam lac parvulorum. At vero cum jam proficere coeperit anima, et affectione sequi judicium rationis; omnia procul dubio detrimentum faciet, et quasi stercora arbitratus lugebit cum propheta super eos qui amplexati sunt stercora. Ipse vero sancta quadam humilique superbia haec universa despiciet, et magna in altitudine animi collocatus, non beatum dicet populum cui haec sunt, sed miserum plane, beatum vero, cujus Dominus Deus ejus. Verum dum hic ita sui comparatione miseretur illis, inveniet utique quorum comparatione sui quoque misereatur, si suspexerit ad coelestes divitias, et delectationes in dextera Domini usque in finem. Unde fit ut qui prius de inferiori irriguo lacrymas fundens plangebat, dicens: Quoniam propter te mortificamur tota die, jam de superiori abundantiores emittat fletus, dicens: Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est.
40.1
SERMO XL. De septem gradibus confessionis.
40.1
Notas mihi fecisti vias vitae, adimplebis me laetitia cum vultu tuo, delectationes in dextera tua usque in finem. Ad te quidem libenter accedimus, Domine Jesu, discipuli ad magistrum, infirmi ad medicum, servi ad Dominum. Tu es enim magister et dominus, cujus schola est in terris, cathedra in coelis. Tu es ille eximius medicus, qui solo verbo restauras universa. Vias tuas, Domine, demonstra nobis, et semitas tuas edoce nos: Viae enim tuae viae pulchrae, et omnes semitae tuae pacificae. Beati qui ambulant in via tua, Domine virtutum: beatiores qui currunt viam mandatorum tuorum, qui currunt in odore unguentorum tuorum. Exsultas enim ut gigas ad currendam viam: et non solum currens, sed et saliens in montibus, et transiliens colles. Exsultaverunt gigantes philosophi non ad currendam viam tuam, sed ad quaerendam vanam gloriam, evanescentes in cogitationibus suis, non in humilitate aut in virtutibus tuis, sed suis. Viam enim sapientiae nescierunt, neque meminerunt semitarum ejus. Non est audita in Chanaan, neque visa est in Theman. Maledicti qui dixerunt Domino Jesu: Recede a nobis; scientiam viarum tuarum nolumus. Nos quaerimus te de die in diem, et scire vias tuas volumus.
40.2
Principales viae tuae, duae sunt: confessio et obedientia. In confessione omnia lavantur; in obedientia virtutes solidantur. Bonum animae ornamentum confessio, quae et peccatorem purgat, et justum reddit purgatiorem. Si peccata sunt, in confessione lavantur; si bona, confessione commendantur. Cum mala tua confiteris, sacrificium Deo spiritus contribulatus, cum Dei beneficia, immolas Deo sacrificium laudis. Absque confessione justus judicatur ingratus, et peccator mortuus reputatur. Confessio igitur est peccatoris vita, justi gloria. Video David dicentem, Peccavi; et audientem, Transtulit Dominus peccatum tuum a te, et non morieris. Considero Mariam, si 1166 non verbis, tamen operibus publice sua crimina confitentem, et Dominum pro ea respondentem: Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Respicio principem apostolorum negantem timide, amarissime flentem, Christum illum respicientem. Felicem illum latronem intueor se accusantem, excusantem Christum, et Dominum promittentem: Hodie mecum eris in paradiso. O quam sublimis ista confessio, per quam de patibulo ad regnum, de terra ad coelum, de cruce latro damnatus ac crucifixus ad paradisum ascendit! Gloriosa confessio, quae Petrum apostolum trinae negationis crimine liberavit, et ab apostolatus culmine cadere non permisit! Fidelis institutio, quae Mariae multum diligenti multum dimisit, et amoris multi titulo insignitam discipulorum corpori sociavit! Praeclara miseratio, quae regem et prophetam multiplici criminum inundatione mundavit, et in antiquae gloriam dignitatis perducendo reduxit! Haec est via quae viatorem suum nunquam fefellit, quae nunquam deseruit nisi deserentem se.
40.3
Hujus multae viae, multiplicesque sunt semitae ad inveniendum, difficiles ad tenendum, ad enumerandum inexplicabiles. Prima semita, et primus gradus in via ista est cognitio sui. De coelo cecidit ista sententia: Nosce te ipsum, homo. Vide si non et Sponsus in amoris Cantico sponsae idem loquatur. Si ignoras te, inquit, o pulchra inter mulieres, egredere, et abi, etc. Cognitio sui stat in tribus, ut cognoscat homo quid fecit, quid meruit, quid amisit. Quid vilius, o nobilis creatura, imago Dei, Creatoris similitudo, quam carnem tuam illecebris carnalibus deturpare, et pro brevi voluptate torrentem perdere voluptatis? Quid furiosius, quam rapi mentem ira, superbia extolli, vexari invidia, et anxietate torqueri? Quae in croceis es nutrita, quare stercora amplexaris? Recordare etiam quid merueris. Subeat memoriam tuam gehennalis olla, fornax ferrea magnae Babylonis, domus mortis, anxietatis domicilium, flammarum globus, acerbitas frigoris, tenebrae sempiternae. Considera ordinem tormentorum, tortorum facies, mutationem poenarum, miseriarum infinitatem; et intellectualibus oculis ista discurre, et poteris dicere: Melius erat mihi, si natus non fuissem. Reflecte oculos, et quid amiseris animadverte. Reminiscere qualis sit civitas gloriosa, coelestis habitatio, locus vitae, suavitatis palatium, splendor gloriae, gratiae magnitudo, claritas infinita. Attende ordinem gaudiorum, gaudentium vultus, praemiorum vicissitudinem, multitudinem deliciarum, et potes exclamare: qui te perdidit, totum perdidit, Domine Deus. Si hoc triplici funiculo ligaveris animam tuam, intelliges et animadvertes quia initium salutis notitia peccati est.
40.4
Secundus gradus est poenitentiae. Haec duo ita sibi invicem conjuncta sunt, ut cognoscere se non possit, nisi poeniteat; poenitere non possit, nisi se cognoscat. Poeniteat igitur anima, compunctionis jaculo vulnerata, poenitentia triplici; quia innocentiam amisit, amissam non requisivit, et neglexit patientiam Dei. Scio, Domine Jesu, quia primam stolam innocentiae nobis in baptismate reddidisti: et amictu niveo candidati, in justitiae solio relocati, cito recessimus a via quam ostendisti nobis, et portionem substantiae, quae nobis contingebat, cum prodigo filio in dissimilitudinis regione expendimus. Venerunt ad nos vilissimi spiritus, et aeternorum ignium reges; ad mundatos immundi, ad salvandos damnati, curvi ad rectos, et dixerunt animae nostrae: Incurvare ut transeamus. Audivimus illos, et incurvati sumus: transierunt per nos, et innocentiam amisimus. Si culpa est perdidisse, quid, putas, erit non requisisse perditam? Perdit aliquis aliquid in hac mortalitate; quaerit judices, amicos convocat, trahit in causam, nihil intentatum relinquit, donec vel amissa inveniat, vel ablata restituantur, et custodiat restituta: nos haereditatem nostram incorruptibilem, immarcessibilem, incontaminatam in coelis, versutiis illius insatiabilis homicidae perdidimus et non requirimus! et incurvavit nos, et nos 1167 non resurgimus? Surgamus et eamus ad Patrem nostrum, dicentes ei; Pater, peccavimus in coelum et coram te. Et omnem evangelicae lectionis textum percurrentes, offeramus Patri poenitentiam mentis, cordis contritionem, si forte, cum adhuc longe sumus, videat nos Pater, et misericordia moveatur, et accurrens cadat super collum nostrum, et osculetur nos osculo oris sui. Forsitan jubebit proferri stolam primam innocentiae, et indui nos vestimentis virtutum, et dari annulum secretorum in manu nostra, et calceari pedes nostros in praeparationem evangelii pacis. Praecipiet fortassis adduci vitulum saginatum, et occidi in satisfactionem revertentium, epulari et exsultare, et in symphonia et choro reduci ad supernae gaudia civitatis, ubi gaudium est angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente. Scimus, Domine Jesu, quia non privabis bonis eos qui ambulant in innocentia, sed nec illos qui ambulant in poenitentia. Quia enim peccatum non fecit nisi unus; beatus vir tamen cui non imputavit Dominus peccatum. Omne quod ipse mihi non imputare decreverit, sic est quasi non fuerit. Cogita etiam quanta superbia patientia Dei usus, imo abusus sis. Videbat te peccantem, et dissimulabat, quasi non videns; vocabat, et non audiebas; minabatur, et non timebas; promittebat, et contemnebas, nec promissis illectus, nec terrore percussus. Ignoras quia patientia Dei ad poenitentiam te adduxit! Time timore magno, ne thesaurizaveris tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, et memento quia horrendum est incidere in manus Dei viventis. Liga igitur hoc triplici cataplasmate poenitentiae vulnus animae tuae, et dic: Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum; sana me, etc.
40.5
Tertius gradus est dolor; sed et ipse trina legatione connexus. Vere post cognitionem et poenitentiam dolor meus renovatus est, et in meditatione mea ignis incanduit, quia Creatorem offendi, Dominum non timui, sprevi benefactorem. Nunquid non sicut lutum in manu figuli, etiam vos in manu mea, dicit Dominus. Si ipse fecit te vas in honorem, cur te in contumeliam facere praesumpsisti? Nunquid dicit figmentum figulo: Cur me fecisti sic? Creatura Creatorem, figmentum factorem, opus opificem ausus es provocare? Memento, vilissima testa, quia si cecideris super lapidem istum, confringeris; si vero ipse super te ceciderit, conteret te contritione timenda, ita ut ne vestigium minimum pareat. Tu autem sanguinem sanguini miscuisti, et Creatorem offendens, et Dominum non timens. Servus eras illius Domini, cujus irae resistere nemo potest; et in praeceptis ejus acceperas voluntatem. Noluisti intelligere ut bene ageres, sed recalcitrans dominantis imperio, propria lege intra suam rempublicam vivere decrevisti. Num audisti quam sententiam excipiat servus nequam, qui sciens voluntatem Domini et non faciens, multitudini verberum reservatur? Assistunt angeli ad audiendam vocem sermonum ejus; stellae vocantur et dicunt: Adsumus; venti et mare obediunt ei, et omnia legem praefixam inconcussa retinent firmitate; tu solus peregrinus es, et imperatoriae decreta majestatis non curas? Audi quia potest te mittere in tenebras exteriores, ubi fletus et stridor dentium perpetua infelicitate crebrescunt. Quod si te non movet Creatoris offensio, reverentia potestatis, moveat saltem ingratitudo, quod tantum benefactorem in tantis beneficiis contempsisti. Ubinam similem benefactorem invenies, qui tibi ministrat siderum cursus, temperiem aeris, fecunditatem terrae, fructuum ubertatem! Ad extremum, ut omnium tibi vitae beneficiorum cumulum aggregaret, proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis tradidit illum: tradens Unigenitum pro adoptivis, Dominum pro servis, justum pro impiis. Quid tibi ultra debuit facere et non fecit? Si ergo isto dolore dolueris, poteris dicere cum Propheta. Ventrem meum doleo, ventrem meum doleo, sensus cordis mei turbati sunt. 1168
40.6
Quartus gradus est confessio oris. Post cognitionem sui, post poenitentiam mentis, post dolorem cordis, sequitur confessio oris. In his omnibus corde creditur ad justitiam, ore autem fit confessio ad salutem. Sed et ipsa triplex est, si virtutem salutis assequitur. Debet enim esse vera, nuda et propria. Veritatem quaerit Altissimus: et ubi vult falli, qui fallere non intendit? Novimus plerosque et experti sumus, qui ad confessionis gratiam venientes, magis onerati quam liberati a peccatis, ad suam conscientiam redierunt. Dicunt enim, si clerici, ea quae litterario; si milites, ea quae gladiatorio gessere conflictu: ut sub humilitatis pallio superbiam inducant, in tanto se signaculo condemnantes, sub quo totius humanae salutis summa consistit. Sunt et alii, quos timor impellit ad confessionem; alii, quos simulatio ducit. Ad hoc enim confitentur, ut saltem specie videantur confessi. An tu veram illam putas esse confessionem, quam aut timor extorsit, aut simulatio fecit, cum Spiritus sanctus disciplinae effugiat fictum, et gratuitam satisfactionem Omnipotens quaerat? Illa vera confessio est, quae de mentis contritione descendens, nec timore cogitur, nec fictione palliatur; sed in spiritu contribulato profert ea quae sentit. Nudam autem eam esse oportet, et totius absconsionis exutam velamine. Quid enim prodest partem peccatorum dicere, et partem celare; ex parte mundari, et ex parte immunditiae deservire? Nunquid de uno eodemque vase dulce et amarum, sapidum et insipidum stillare potest? Omnia nuda et aperta sunt oculis Dei: et tu illi aliquid abscondis, qui Dei locum in tanto obtinet sacramento? Ostende et denuda quaecunque cor tuum dilacerant; detege vulnus, ut sentias operam medicantis. In simplicitate cordis oportet te quaerere Dominum, non in duplicitate; quia vae illis qui loquuntur in corde et corde, et terram duabus viis ingrediuntur. Debet autem esse et propria. Sunt enim plerique qui aliorum peccata cum magna gravitate numerant, et sociorum excessus multiformi declamatione loquuntur: nesciunt sua, aliena vero perpetuae memoriae commendaverunt. Infelices et miseri, quibus datum est aliena plangere, relinquere sua! An non legisti quia fustus in principio sermonis accusator est sui?( Prov. XVIII, 17.) Sui, dicit Scriptura, non, alterius. Nunquid oblitus es apostolum Jacobum dicentem: Confitemini alterutrum peccata vestra? Vestra dixit, non, aliena. Iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper. Meam dixit Propheta; non tuam.
40.7
Quintus gradus est maceratio carnis; sed et ipsa ternario numero consecrata. Convenit enim ut fiat occulte, licentiose, discrete. Teneros artus tuos, et exquisitis educatos deliciis, diuturno confringe martyrio, ut tanto te noveris a licitis abstinere, quanto memineris illicita perpetrasse. Hoc autem occulte faciendum est, ut nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. Non enim est in ore hominum tanti boni reponenda custodia, sed in absconso cordis tui, ut sit gloria tua testimonium conscientiae tuae. Nec hoc dicimus, ut non luceat lux tua coram hominibus, ut glorificent Patrem tuum qui in coelis est, sed ne intentionem tuam in vilis gloriae brevitate recondas. Nihil enim infelicius est quam hic carnem macerare jejuniis, vigiliis affligere, et hic accipere gloriam, illic gehennam. Licentiose vero facienda est, quia quidquid fit pastoris licentia, gratiosius est in conspectu Dei; et illam hostiam singulariter accipit Altissimus, quae non est de propriae sententia voluntatis, sed de praecipientis offertur imperio. Multum enim valet ad refellendam superbiam propriae voluntatis exclusio: quam exstirpare non potest qui mundi hujus diligit vanitatem. Discretio autem in hac districtione tenenda est, ne dum nimis flagellare cupimus, salutem perdamus; et dum hostem subigere quaerimus, civem occidamus. Considera corpus tuum et corporis tui possibilitatem, intuere carnis complexionem, impone modum tuae districtioni. 1169 Custodi corpus tuum incolume ad obsequium Creatoris. Multos vidimus ita in principiis carnem suam verberasse, et discretionis infregisse repagula, ut inhabiles laudum solemniis redderentur, et apparatu lautiori diuturnis foverentur temporibus.
40.8
Sextus gradus est correctio operis; sed et ipse numero trinitatis consecratus, videlicet ut tibi malum non facias, alteri non noceas, nec consentias nocenti. Expertus es quam fragilis sit voluptatum immersio, et tu iterum vadis illuc? Animadvertisti quia transiit voluptas, et peccatum remansit. Reprime pedem ab infandis itineribus immundissimae libidinis. Colla substerne mandatis Altissimi, ne sit iniquitas in manibus tuis. Desaevienti gulae solemnes epulas et vana rescinde colloquia. Averte oculos tuos ne videant vanitatem, obtura aures tuas ne audiant sanguinem; et tunc dicere poteris: Castigans, castigavit me Dominus. Quid autem prodest intra rectitudinis lineam tui cursus opera cohibere, si aliis nocere desideras? Qui non fecit proximo suo malum, et opprobrium non accepit adversus proximos suos, requiescet in monte sancto Dei( Psal. XIV, 3), accipiens benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo. Non autem te innocentem praesumas, nisi impios et contra virtutem gradientes quanta poteris auctoritate redarguas, et opponas te murum pro domo Israel, castigans te, non nocens alteri, nec nocenti consentiens. Vera est enim illa sententia: Qui, cum emendare possit, negligit, participem se procul dubio delicti constituit. Cum enim causa Dei ventilatur in medium, et falsitas praeponitur veritati, qui pro persona quam gerit non resistit, de suo damnabitur silentio.
40.9
Septimus gradus est perseverantia; sed et ipsa ternarii numeri sanctificatione dicata. Perseverantiam namque faciunt imitatio sanctorum, brevitas temporum, fragilitas corporum. Quid namque pati non possis, cum videas juvenes, pueros, virgines, anus, senes, decrepitos, diversa pro Christo, non solum excepisse, sed et exquisisse tormenta? Considera puerorum aetatem, juvenum ignem, virginum teneritudinem, anuum fragilitatem, senum infirmitatem, impossibilitatem decrepitorum: et ubicunque reflexeris oculos, invenies in his aetatibus multitudinem exemplorum ad palmam martyrii viriliter cucurrisse. Nunquid de eodem luto formatus es et tu, et eodem spiritu inspiratus? Et forsitan non ingruit persecutio, ut martyrium patiaris; nec damnaris, si Christo sevis: imo laudaris, et ab omnibus praedicaris. Quod si et persecutio imminet, contemnenda est propter brevitatem. Bene enim natura nobis providit, quae nullum dolorem vel longum, vel magnum esse demonstrat. Si enim magnus est, longus esse non potest. Conjunctio enim corporis et animae exquisita diu tormenta non sustinet, sed stuporis magnitudine tremefacta, summa velocitate dissolvitur. Magni ergo animi est magna tormenta contemnere, quae in brevi tantam pariunt mutationem, ut de labore ad requiem, de miseria ad gloriam, patientem faciant evolare. Consideranda est etiam fragilitas corporis, quam saepe aut aliquis levissimus casus, aut incandentis febriculae cumulata congeries, brevi possunt suffocare momento. Tribue ergo virtuti, si necessitas fuerit, quod quandoque debes necessitati, pro brevi periculo sempiternum praemium adepturus.
40.10
Vides ergo quam difficilis sit via confessionis ad currendum, quam multiplices semitae ad tenendum. Verum est quod ille tantus Ecclesiae magister ait:« Facilius inveni eos qui innocentiam servaverunt, quam qui congruam egerunt poenitentiam.» Haec de via confessionis pro modulo nostro locuti sumus, sublimioribus sublimioris sententiae pondera reservantes. Caeterum obedientiae viam sub alio sermonis principio aperire tentabimus, ne unquam in fastidium veniant verba Domini Salvatoris, qui est benedictus in saecula.
41.1
1170 SERMO XLI. De virtute obedientiae, et septem ejus gradibus.
41.1
Non possumus nos cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Quid enim in hoc vase testeo et fragilitate complexionis humanae, cogitare sufficiat spiritus carcere inclusus, peccato corruptus, depressus terrenis? Corpus enim, quod corrumpitur, aggravat animam; et deprimit, terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Benignus tamen est Spiritus sapientiae, qui et spiritum inclusum illuminat, et corruptum sanat, et allevat depressum. Est enim Spiritus pietatis, compeditos solvens, caecos illuminans, et erigens elisos. Est etiam Spiritus veritatis, qui docet nos omnem veritatem; non solum autem docet, sed etiam suggerit. Suggerit videlicet ut quaeramus, docet ut intelligamus. Ipse est, quem Dominus Jesus post Patris obedientiam usque ad mortem crucis, misit apostolis suis, obedientibus suis. An non tibi videntur singularis obedientiae conscendisse fastigium, qui accepta licentia sedendi in civitate, intra unius domunculae septa conclusi, unanimiter in oratione perseverabant? Intellexisti quia ibant apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati? O quantis obedientiae viribus innituntur, qui gaudent pro Christo ad concilium trahi, dignitatem ducunt pro eo caedi, gloriam quaerunt pro eo mori! Beatae animae, et abundanti majestate Spiritus influentes: quibus vilitas, sublimitas; contumelia,! s gloria; patientia, victoria, mirabili mutabilitate videntur. Multum repleta est anima eorum, opprobrium abundantibus, et despectio superbis. Cernis quam libera fronte pontificum faciem, Pharisaeorum supercilium, tumultum plebis irrumpant dicentes: Magis oportet Deo obedire quam hominibus? Intuere illa duo magna luminaria, Petrum et Paulum, et universum ordinem apostolici senatus obambula; et ibi videbis obedientiae firmitatem inter tormentorum multitudinem viriliter perstitisse. Nonne ipse Filius regis, rex regionis illius, quae continuis gaudiis inclarescit, factus est Patri obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, et didicit obedientiam ex his quae passus est? Audisti miseriam, audi et coronam; vidisti periculum, vide praemium, attendisti infirmitatem, attende potestatem. Propter quod, inquit, et Deus exaltavit illum, et dedit ei nomen, quod est super omne nomen.
41.2
Sed taceamus interim de illius obedientia, quae singulari praerogativa clauditur et signatur. Procedat in medium magnus ille patriarcha, fidei lumen, obedientiae forma, justitiae principatus. Audit ab Omnipotente: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui; et veni in terram quam monstravero tibi: et ad unius jussionis vocem, patriam fugit, relinquit parentes, deserit haereditatem, et aliorum fines hospes ingreditur novus. Magna res, et primitivae dignitatis privilegio in patre multarum gentium consecrata! Primus primum suis facultatibus renuntiat, et obedientiae viam indefessa velocitate percurrit. Denique, cum accepisset filium in senectute sua, in quo totius mundi benedictio fuerat cumulanda, dicit ei Deus: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis Isaac, et offer illum mihi in holocaustum. O quanta in verbis istis amaritudo, quanta a corde patris separatio pietatis! Jubetur namque filium occidere, os ex ossibus suis, et carnem de carne sua; filium magnae promissionis, extremae senectutis, propriae mulieris; filium mirabiliter promissum, feliciter natum, educatum innocenter. Et ne quid deesset, ut tenerrimum intra paterna viscera doloris incendium exundaret, additur, unigenitum. Sunt namque multi filii, sed non unigeniti. Iste sic est filius, ut et unigenitus. Iste unicus patri, unigenitus matri, haereditati reservatus. Ne respicias ad Ismael, quia, qui in servitute et ex ancilla genitus fuerat, ad libertatem et haereditatem minime pertinebat. Quia vero multi sunt filii et unigeniti, 1171 sed non dilecti; ad exaggerandam in corde patris tribulationem, et comprobandam in mente justi obedientiam, Dominus subjungit, quem diligis. Ut vero teneritudo patris ex memoria dilecti nominis recrudesceret, et interior pietas ad dilectae vocis sonum tota ferveret, puer nominatur ex nomine, quod vocatum erat a Domino, priusquam in utero conciperetur. Vides quantis tribulationum malleis Abrahae pietas feriatur, cui praecipitur ut filium tollat, occidat unigenitum, quem diligit immolet, Isaac percutiat? Multum tentatus, multum probatus, adustus est multum. Dulcis relatio filii ad patrem, patris ad filium: hanc dulcedinem et omnium affectus necessitudinum obliviscitur Abraham; sternit asinum suum, ligna componit, ignem accendit, eximit gladium. Non a Domino quaerit, quare; non murmurat, non conqueritur, non saltem vultum dolentis ostendit; sed omnium quae praecipiuntur ignarus( alias, gnarus), in mortem filii pia crudelitate festinat. Ideo summae et admirabilis obedientiae virtus in Abraham, et singularis excellentiae laudibus praedicanda.
41.3
Fortissima res est obedientia vera, et quae in animum descendere non potest, nisi a mundi hujus aspergine pure presseque detersum. Ut autem via ejus evidentius elucescat, ostendamus quantum possumus, quae sit obedientia specialis ad Deum, propria ad hominem, communis inter Deum et hominem. Sunt quaedam summa mala, quaedam summa bona. Sumna bona sunt, diligere Deum, amare proximum, veritatem loqui, non furtum facere, non falsum testimonium dicere, non adulterare, et alia multa, quae sermonis brevitas numerare prohibet. Summa mala sunt eorum contraria, et similia illis. Bona praecipit Deus ut faciamus; a malis jubet ut abstineamus. Praecepti hujus sancta et incommutabilis auctoritas non valet quoquo modo refelli; quia illius est charactere consignata, qui dicit: Ego Dominus, et non mutor. Si ergo homo ille, quem imposuit Deus super capita nostra, aliter sentire voluerit, ponens tenebras lucem, et lucem tenebras, ut praecipiat praedicta bona relinquere, vel malis praefatis adhaerere; audacter refutandum est praecipientis imperium, et libera voce dicendum: Obedire oportet magis Deo quam hominibus. Haec est specialis obedientia ad Deum, quae nequaquam est hominis arbitrio temperanda, sed immutabili conservanda proposito. Certam igitur regulam tene, ut nec imperio praelatorum praedicta bona relinquas, vel facias mala. Inter summa vero mala et summa bona, quaedam media sunt, quae ad alterutrum se habentia, boni malique nomen assumunt. Media sunt ambulare, sedere, loqui, tacere, comedere, jejunare, vigilare, dormire, et si qua sunt similia: quae si pastoris licentia fiant, summam exspectant retributionem. In his igitur mediis subditi esse et obedientes debemus ad nutum praepositorum, nihil interrogantes, propter conscientiam; quia in his nullum praefixit opus Deus, sed praelatorum dereliquit imperio disponenda. Non autem te moveat magister imperitus, indiscreta potestas; sed memento quia non est potestas nisi a Deo; et qui resistit potestati, resistit Dei ordinationi. Haec est propria hominis obedientia, quam homini debemus, qui homini subditi sumus. Communis est etiam ista inter Deum et hominem; quia quidquid obedientiae praelatis exhibetur, ei exhibetur qui dicit: Qui vos audit, me audit. Cum magna igitur cautela hoc tramite dicimus incedendum; quia et multi gradus ibidem delitescunt, quorum qui unum reliquerit, caeteros sine retributione tenebit.
41.4
Primus autem gradus est obedire libenter. Omnis aetas ab adolescentia sua prona est in malum, et unusquisque voluntatem pravi cordis sui sectatur. Ab illa enim primae praevaricationis angustia innatus est homini 1172 amor propriae voluntatis, quae voluntatem sui Creatoris relinquens, ibi subdita est servituti, ubi voluit dominari. Difficile est ergo suam relinquere voluntatem, et alterius voluntati deservire. Quamlibet autem grave sit, non potest tamen primum obedientiae ascendere gradum, qui voluntatem praecipientis suam non fecerit. In voluntate sua justus gloriatur sese Domino confiteri. Unde Voluntarie, inquit, sacrificabo tibi. Sola ergo voluntas est, quae totius operis ornat effectum, sine qua nec bene aliquid agitur, etiamsi bonum esse videatur. Ex voluntate igitur suscipienda sunt imperia praelatorum, et ipsum cor a suis voluntariis reflexionibus abducendum, donec propria voluntas mactata mandatum diligat imperantis. Hoc est ergo libenter obedire, praelatorum voluntatem voluntarie adimplere.
41.5
Secundus gradus est obtemperare simpliciter, Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter. In simplicitate cordis sui laetus obtulit Salomon universa; et in simplicitate cordis quaerere Dominum Scriptura praemonstrat. Multos videmus post praecipientis imperium multas facere quaestiones: Cur, quare, quamobrem, saepius interrogare; crebras ingeminare querelas; quaerere: Quare hoc praecipit? unde hoc venit? quis hoc adiuvenit consilium? Inde murmuratio, inde verba murmurationem et indignationem sonantia, et redolentia amaritudinem. Inde frequens excusatio, simulatio impossibilitatis, advocatio amicorum. Non sic Abraham. Audi quid Dominus de simplici populo protestetur. In auditu, inquit, auris obedivit mihi: ut videlicet ostenderet, uno eodemque momento processisse et imperantis imperium, et obsequium obsequentis. Nolite errare, Deus non irridetur. Murmuras contra praelatum in tabernaculo corporis tui? elevat manum suam ad prosternendum te dextera Dei. Incede igitur simpliciter in mandatis obedientiae, addens voluntati simplicitatem, intentioni illuminationem. Fortitudo enim simplicis via Domini, quae obedientia est. Fortitudinem igitur induunt qui obedientes sunt, et simpliciter incedunt.
41.6
Tertius gradus est hilariter obedire. Hilarem enim datorem diligit Deus. Non ex tristitia, inquit Apostolus, aut ex necessitate. Serenitas in vultu, dulcedo in sermonibus, multum colorant obedientiam obsequentis. Unde et gentilis ille poeta sic ait:« Super omnia vultus accessere boni.» Quis enim locus obedientiae, ubi tristitiae cernitur aegritudo? Ostendunt plerumque voluntatem animi signa exteriora, et difficile est ut vultum non mutent, qui mutant voluntatens. Nubilosa corporis compositio, et facies tenebris tristitiae obfuscata, devotionem ab animo recessisse signant. Respice David ante arcam Domini hilariter saltantem, et quam sapienter superbientis feminae reprimat indignationem. Ludam, inquit, et vilior ero in conspectu Domini. Cernis igitur quam necessaria et conveniens sit hilaritas in obedientiae exsecutione. Quis enim imperat homini libenter, tristitiam efflanti? Si vis ergo perfectus esse, hilariter et cum magna vultus alacritate suscipe jubentis imperium, ut voluntati cordis, simplicitati operis, vultus hilaritatem adjungas.
41.7
Quartus gradus est obsecundare velociter. Velociter currit sermo Dei, et velocem habere desiderat sequentem. Vides cum quanta velocitate currat ille, qui dicit: Viam mandatorum tuorum cucurri. Fidelis obediens nescit moras, fugit crastinum, ignorat tarditatem, praeripit praecipientem, parat oculos visui, aures auditui, linguam voci, manus operi, itineri pedes; totum se colligit, ut imperantis colligat voluntatem. Vide Dominum festinanter praecipientem, et hominem festinanter obedientem: Zacchaee, inquit, festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere. Et festinans descendit, et excepit illum gaudens. Animadvertisti quia et festinanter descenderit, et gaudenter 1173 exceperit. Audisti obedientiam, audi et obedientiae remunerationem. Quia hodie salus huic domui facta est. Intuere etiam ex occasione hujus obedientiae conclusionis grande mysterium, et obsignatam signaculo misericordiae sententiam: Venit enim, inquit, Filius hominis quaerere, et salvum facere quod perierat. Nonne legisti quod filiis Israel praecipitur, ut agnum comedant festinanter? Festinanter quippe veri Agni comestio signatur implenda; quia verba illa, quae per legem dedit, quae per semetipsum praesens exhibuit, quae per Ecclesiae praepositos tradenda reliquit, veloci sunt obedientia consummanda. Et tu ergo cum voluntatem cordi, simplicitatem operi, hilaritatem vultui conjunxeris, adde et velocitatem; ut sis juxta apostolum Jacobum, velox ad audiendum, et ad implendum velocior.
41.8
Quintus gradus est adimplere viriliter. Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino. Non est fortitudinis ire ad inobedientiam, sed ab obedientia non abduci. Si tribulatio intonat, si persecutio resultat, si peccatores tibi laqueum ponunt, si maligni tuum iter impediunt; tu obedientiae viam non deseras, sed dic: Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua. Quid enim superius enumerata pariunt utilitatis, si fortitudo desit, quae in arce constantiae virtutes collocat, et eo vallo munit, quo furentium impetus aspirare non possit? Manum tuam misisti ad fortia? agendum est instanter, et constanter obediendum; nec inter verborum seu verberum asperitatem tam regalis est semita relinquenda, sed tenaciori est retinenda fervore. Et ut breviter dotes fortitudinis concludamus, virtus est virtutes servans ac muniens. Junge igitur velocitati fortitudinem, constantiam instantiae, et tunc decantabis securus: Manus peccatoris non movebit me.
41.9
Sextus gradus est humiliter obedire. In humilitate nostra memor fuit nostri qui fecit nos. Magna virtus humilitas, sine cujus obtentu virtus fortitudinis, non solum virtus non sit, sed etiam in superbiae vitium erumpat. Quam fortiter currebat Saul, cum esset parvulus in oculis suis! quanta Philistaeorum agmina prosternebat! quantis viribus exercebat gladium! Postquam autem tenuit eum superbia, et transivit in affectum cordis, debilis et impotens factus, incircumcisorum armis facile prostratus occubuit. Aspice regem, in quo humilitas sublimis, et humilis sublimitas felici compositione nitescunt. Domine, inquit, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei: et totum itinerarium ejus sedula intentione recurre; et quaquaversum oculos reflexeris, invenies humilitatis floribus esse respersum. Audi namque alibi quid dicat: Fortitudinem meam ad te custodiam. Quam vere loquitur justus justitiae exsecutor! Sunt namque plurimi, qui fortitudinem suam non ad Deum, sed ad inanem gloriam custodiunt; qui confidunt in virtute sua; qui de acceptis virtutibus, quasi non acceperint, gloriantur; Conditori facientes injuriam, a quo est omne datum optimum, et omne donum perfectum. Ne ergo fortitudo in superbiam transeat, condienda est sale humilitatis; quia nihil proderit fortiter obedire, si contigerit infeliciter superbire. Illi ergo fortitudinem suam ad Deum custodiunt, qui cum fecerint quod facere debent, dicere possunt: Servi inutiles sumus, quod debuimus facere fecimus.
41.10
Septimus gradus est, indesinenter obtemperare. Non qui incoeperit, sed qui perseveraverit, hic salvus erit. Incipere multorum est; perseverare paucorum. Perseverantia singularis est filia summi regis, virtutum fructus, earumque consummatio, totius boni repositorium; virtus sine qua nemo videbit Deum, nec a Deo videbitur: finis est ad justitiam omni credenti, in qua virtutum conventus reverendum sibi thalamum consecravit. Quid enim currere prodest, et ante metam cursus deficere? Sic currite ut comprehendatis, 1174 dicit Apostolus. O quam perseveranti pede cursum suum perfecerat qui dicebat: Cursum consummavi! O quam longum cursum felix ille latro complevit, qui consummatus in brevi explevit tempora multa! Denique et Dominus prophetarum per prophetam loquitur: Si conversus fuerit justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem; omnium, justitiarum ejus non recordabor. Vides ergo quam profunda oblivione virtutes illae sepeliantur, quas perseverantia non insignierit. Sola est, quae amatorem obedientiae ad regis cubiculum introducit, ut eum videat in decore suo, in quem desiderant angeli prospicere. In via igitur ista, in qua ambulamus, absconderunt superbi laqueum mihi. Difficilis est via ista, et gravis spinosis anfractibus, multiplicium vinculorum nexibus innodata. An tu ibi putas obedientiae fructum, cum subditus audit obedientiam, quam multis expetierat votis, cum ei praecipitur quod redoleat dignitatem, gaudio et laetitia fluitet, potentiae fulciatur imagine? Econtrario autem an tu illi obedientiae meritum assignas, quae cum adversitate procedens, animum terret audientis, gravis ad audiendum, gravior ad implendum, ad tenendum gravissima? Non est ita. Faciendum est ut a prosperitate animo separemur, et adversitatem animo complectamur; si volumus illum sequi, qui regnum fugit, et ad passionem voluntarius venit.
41.11
Animadvertis igitur quia viae istae, viae vitae sunt, ducentes ad vitam. Beati mites, quoniam mites docebit Dominus vias suas: continget enim eis quod sequitur: Adimplebis me laetitia cum vultu tuo. Quia qnandiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino, longe sumus a facie Dei, a vultu gloriae, a contemplatione majestatis, nisi quia plerumque misericors et miserator Dominus illuminat vultum suum super nos. Hoc autem fit, cum remota nube illa, quae opposita erat ne transiret oratio, accedimus ad illum, et illuminamur, revelata facie gloriam Domini speculantes. Non autem ita proprie revelata facie accipiamus, cum videamus adhuc per speculum et in aenigmate, et carcerali corpore teneamur: Revelata vero dicit, quantum ad caliginem corporum. Unde spiritus iste creatus aliquando ad Creatorem spiritum emergit, et adhaerens ei unus cum eo spiritus efficitur. Nullius autem momenti est ista contemplatio; quia spiritus claustris corporeis circumdatus, frequenti carnis contangione reliditur, et supra creaturam constitutus, infra quaeque vilissima protinus reperitur. Sed et creator Spiritus, cujus magna sunt opera, exquisita in omnes voluntates ejus, modo accedit nescientibus nobis, modo ignorantibus nobis recedit; quia nescimus unde veniat, aut quo vadat. Et plerumque quanto frequentius quaeritur, tanto velocius elongatur, juxta quod et ipse loquitur sponsae: Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Contingit etiam ut cum non quaeritur, veniat; cum quaeritur, fugiat, sicut sponsa se in Canticis multipliciter ostendit quaesisse, et non invenisse. Non est autem vultus iste, vultum gloriae Domini invenisse, qui est super cherubim; quia universitati angelorum purissimus et clarissimus exhibetur; nobis vero speculatoriis et umbratilibus adumbratur imaginibus.
41.12
Quia igitur hic vultum Dei, sicuti est, videre non possumus; adimpletionem laetitiae non habemus, donec trahat nos ad se ipsum, et accedat caput corpori, et sit Deus omnia in omnibus. Illic erit adimpletio, hic est gustus. Gustamus enim hic et videmus quoniam suavis est Dominus; sed gustus iste non transit in potum, quia licet videamus, non tamen penetramus. In gustu est suavis, in adimpletione mirabilis. Sanctorum autem animae terrenis exutae corporibus, quae jam ad sedes aethereas evolaverunt, licet bibant, non tamen adimplentur, non tamen inebriantur. Quamvis enim multa beatitudine perfruantur, exspectant tamen resurrectionem mortuorum corporum, ut cum 1175 in terra sua duplicia possederint, sempiterna perfundantur laetitia. Modo enim illis singulis singulae stolae albae datae sunt; et injunctum, ut sustineant tempus adhuc modicum, donec impii conterantur duplici contritione, et ipsi gemina beatitudine coronentur. Cum ergo nondum habeant quod habere desiderant, inebriari non possunt, sed est eis villa visio potus: ut sicut absque labore bibitur, ita sine labore quiescant, donec satientur cum apparuerit gloria ejus. Cum autem resurgemus in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, et gloriosa illa civitas margaritis ornabitur, et sicut laetantium omnium habitatio erit in ea; tunc adimplebit nos laetitia cum vultu suo, quia videbimus eum sicuti est. Tunc inebriabimur ab ubertate domus suae, et torrente voluptatis suae potabit nos, dicetque nobis: Bibite et inebriamini, charissimi; quia et anima illuminationem, et corpus glorificationem jure perpetuo possidebunt.
41.13
Sequitur: Delectationes in dextera tua usque in finem. Sinistra Dei, vita praesens est. Et quia pro sinistro ducimus quidquid non multum curamus per sinistram praesens vita accipitur, in qua Dominus electos suos sic ab impiis permittit flagellari, ut etiam patiatur occidi. An non tibi videntur oblivioni dati qui dicunt: Propter te mortificamur tota die; aestimati sumus sicut oves occisionis? quare faciem tuam avertis, oblivisceris inopiae nostrae? Per dexteram vero illa beata vita signatur quae nescit nisi gaudia, de qua nihil aliud dicere possumus, nisi quia gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Ibi sunt delectationes illae quas oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Deus diligentibus se. In sinistra tribulationes, in dextera delectationes. Usquequo autem? Usque in finem. Quis est iste finis? Finis ad justitiam, Christus omni credenti. Finis ille de quo Sapientia dicit: Altingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Deum enim cernere, finis est consummatus. Ipse est finis, ad quem cum venerimus, nihil amplius sitiemus, Jesus Christus sponsus Ecclesiae, qui est benedictus in saecula. Amen.
42.1
SERMO XLII. De quinque negotiationibus, et quinque regionibus.
42.1
Verbum Patris, Unigenitus Dei, Sol justitiae, summus ille negotiator, de ultimis coelorum finibus nostrae redemptionis pretium apportavit. Fidelis ista negotiatio et omni acceptione dignissima, in qua Rex filius Regis efficitur negotiatio, aurum pro plumbo tribuitur, pro peccatore donatus est justus. O quam indebita miseratio, quam gratuita et sic probata dilectio, quam inopinata dignatio, quam stupenda dulcedo, quam invicta mansuetudo, quam vilis negotiatio, ubi Filius Dei pro servo traditur, pro creatura Creator occiditur, pro mancipio Dominus condemnatur! Tua sunt haec, Christe, opera, qui de lumine coeli ad tenebras inferni, a dextera majestatis ad miseriam humanitatis, a gloria Patris ad mortem crucis descendisti, infernum illustrando, hominem redimendo, superando mortem, et mortis auctorem. Unus es, et secundum non habes: quem ad nos redimendum propria benignitas invitavit, misericordia traxit; veritas qua te venturum promiseras, compulit, puritas uteri virginalis suscepit, salva virginitatis integritate potentia eduxit, obedientia in omnibus deduxit, patientia armavit, charitas verbis et miraculis manifestavit. Absint procul negotiatores terrae Themam, recedant filii Agar, qui exquisierunt prudentiam; elongentur a me gigantes a saeculo nominati, qui ab initio fuerunt, statura magna, scientes bellum. Non hos elegit Dominus, neque viam disciplinae meruerunt, propterea perierunt: sed dedit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo. Abscondisti enim haec, Domine, a sapientibus et prudentibus, gigantibus et nominatis, qui magni facti sunt videlicet 1176 in oculis suis, et revelasti ea parvulis et humilibus tuis. Libenter amplector negotiationem tuam, quia negotium meum est. Haec mercimonia cum summa suavitate ruminat anima mea. Non solum autem ruminat, sed et revocat ruminationem tuam, quia et intelligit quae diligit, et commendat memoriae quae elegit. In his negotiationibus praecipis esse animam meam, ut fiat navis institoris de longe portans panem suum. Negotiabor donec venias, venienti laetus occurram, et utinam audiam: Euge, serve bone. Tui sunt coeli, et tua est terra; in regionibus tuis negotiabor securus, te solum habens in itinere ducem, in periculis protectorem, consortem in tribulatione.
42.2
Regiones tuae quinque sunt, quas perambulant ad negotiandum institores tui, ubi te quaerunt dilecti tui, et inveniunt electi tui. Prima regio est regio dissimilitudinis. Nobilis illa creatura in regione similitudinis fabricata, quia ad imaginem Dei facta, cum in honore esset, non intellexit, et de similitudine ad dissimilitudinem descendit. Magna prorsus dissimilitudo, de paradiso ad infernum, de angelo ad jumentum, de Deo ad diabolum! Exsecranda conversio, gloriam in miseriam, vitam in mortem, pacem in pugnam perpetua captivitate convertere! Maledicta descensio, de divitiis ad paupertatem, de libertate ad servitutem, et de requie ad laborem descendere! Miseri nos, et miserabiliter nati; quibus datum est nasci in moerore, vivere in labore, in dolore mori. De peccatore peccatores, de debitore debitores, de corrupto corrupti, de subacto subacti, geniti et generantes sumus. Gens peccatrix, populus gravis iniquitate, semen pessimum, filii scelerati, addentes praevaricationem. Ecce quasi non simus, sic sumus coram eo, quasi nihilum et inane reputati, putantes nos aliquid esse, cum nihil simus. Vulnerati sumus ingredientes mundum, conversando in mundo, excundo de mundo: a planta pedis usque ad verticem non est sanitas in nobis. Noverat haec ille sublimis propheta, qui statum humanae miseriae deplorans, in haec verba prorupit: Grave jugum est super filios Adae a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium.
42.3
In hac dissimilitudinis regione quid negotiamur, Domine Deus? Aspicio genus humanum ab ortu solis usque ad occasum hujus mundi nundinas perambulare; alios divitias quaerere, alios honoribus inhiare, alios favoralis aurae suavitate raptari. Sed quid de divitiis? Nonne cum labore acquiruntur, cum timore possidentur, cum dolore amittuntur? Thesaurizas et ignoras cui congregabis ea( Psal. XXXVIII, 7). Vide quantum laborem pro perituris divitiis assumpsisti. Transis maria, et alium tibi orbem aperis navigando, secundum Sapientem tribus digitis distans a morte; patriam fugis, relinquis parentes, divelleris ab uxore, filios nescis, et omnium necessitudinum oblitus, quaeris ut acquiras, acquiris ut perdas, perdis ut doleas. Filii hominum, usquequo gravi corde? utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Quae est ista dementia, filii Adam, circuire maria, perambulare terras, rapi extra mundum, in laboribus plurimis, in vigiliis multis, in jejuniis crebris, in mortibus frequenter? Ecce quales divitiae. Sed quid de honoribus? In sublimi loco positus es, ducem te constituerunt. Vide si non judicandus es ab omnibus, ab omnibus spectandus, ab omnibus lacerandus. Si miles es, excubas ante limina principis, ut principatum acquiras, et ferrato vestitus amictu, propior es vulneri quam honori, morti quam vitae, periculo quam praemio. Si de sorte Domini es, nonne episcopus Romanum pontificem, archidiaconus vel diaconus episcopum pertimescit? Vide etiam utrum excusseris manus tuas ab omni munere, ne cum Simone audias: Non est tibi pars neque sors in sermone isto; quia voluisti donum Spiritus sancti cum pecunia possidere. Nihil ad nos de rectoribus Ecclesiae judicare: videant ipsi amici Sponsi, cum de sponsa coeperit exigere rationem, qui judicat orbem terrae in aequitate. Nunquid in honore 1177 sine dolore, in praelatione sine tribulatione, in sublimitate sine vanitate esse quis potest? Ecce quales honores. Quid autem de gloria? Gloria tibi unde, fetide pulvis, limus terrae, vas in contumeliam? Non tibi, non tibi, sed nomini Domini gloriam cede. Illi permitte gloriam suam, qui gloriosus est in sanctis suis. Illum lauda, quem laudant angeli in excelsis. Nunquid et ipsa inanis gloria, quae nihil aliud est quam aurium inflatio vana, quae haberi vix potest sine invidia? Respice quos antecedis, et cogita quia omnibus invidiae semina praebuisti. Omnes ergo adversum te torvis luminibus inflammantur, tua felicitate torquentur, tua uruntur gloria. Ecce unde gloriosus, inde odiosus; unde sublimis, unde humilis; inde sollicitus, unde securus. Animadverte quia si per gloriam curris, incurris invidiam; si felicitatem sequeris, corrumperis infelicitate. Vides ergo quia vane conturbatur omnis homo. Haec sunt mercimonia, quae inveniuntur in regione dissimilitudinis. Prudens ergo negotiator, qui videt in divitiis laborem, in honoribus poenam, invidiam in gloria, facit sarcinam suam, mundi contemptum, et fugit.
42.4
Secunda regio est paradisus claustralis. Vere claustrum est paradisus, regio vallo disciplinae munita, in qua pretiosarum est mercium fecunda fertilitas. Gloriosa res, homines unius moris habitare in domo; bonum et jucundum habitare fratres in unum. Videas illum peccata sua deflentem, alium in Dei laudibus exsultantem, hunc omnibus ministrantem, illum alios erudientem, hunc orantem, illum legentem; hunc miserentem, illum peccata punientem; hunc charitate flagrantem, illum humilitate pollentem; hunc in prosperis humilem, illum in adversitate sublimem; hunc in activa laborantem, illum in contemplativa quiescentem; et poteris dicere: Castra Dei sunt haec. Quam terribilis est locus iste! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta coeli. Quid tibi ergo, fidelis anima, in his nundinis est considerandum? Perambula virtutes cohabitantium in domo Domini virtutum, et fac inde sarcinam tuam, formam vivendi. Quae prius habitabas in regione umbrae mortis transi ad regionem vitae et veritatis.
42.5
Tertia regio est regio expiationis. Tria sunt loca, quae mortuorum animae pro diversis meritis sortiuntur: infernus, purgatorium, coelum. In inferno impii, in purgatorio purgandi, in coelo perfecti. Qui in inferno sunt, redimi non possunt; quia in inferno nulla est redemptio. Qui in purgatorio sunt, exspectant redemptionem, prius cruciandi, aut calore ignis, aut rigore frigoris, aut alicujus gravitate doloris. Qui in coelo sunt, gaudio gaudent ad visionem Dei, Christi fratres in natura, cohaeredes in gloria, similes in aeternitate jucunda. Quia igitur primi redimi non merentur, tertii redemptione non indigent, restat ut ad medios transeamus per compassionem, quibus juncti fuimus per humanitatem. Vadam in istam regionem, et videbo visionem hanc grandem, quomodo pius Pater glorificandos filios in manu tentatoris relinquat, non ad occisionem, sed ad purgationem; non ad iram, sed ad misericordiam; non ad destructionem, sed ad instructionem: ut jam non sint vasa irae apta in interitum, sed vasa misericordiae praeparata ad regnum. Surgam ergo in adjutorium illis; interpellabo gemitibus, implorabo suspiriis, orationibus intercedam, satisfaciam sacrificio singulari: ut si forte videat Dominus, et judicet, laborem convertat in requiem, miseriam in gloriam, verbera in coronam. His enim et hujusmodi officiis potest eorum poenitentia resecari, finiri labor, destrui poena. Percurre ergo, quaecunque es fidelis anima, regionem expiationis, et vide quid in ea fiat; et in nundinis istis fac sarcinam tuam, affectum compatiendi.
42.6
Quarta regio est regio gehennalis. O regio dura et gravis, regio extimescenda, regio fugienda! terra oblivionis, terra afflictionis, terra miseriarum, in qua nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat! Locus lethifer, in quo ignis ardens, ubi frigus rigens, vermis immortalis, fetor intolerabilis, mallei percutientes, 1178 tenebrae palpabiles, confusio peccatorum, innodatio vinculorum, horribiles daemonum facies! Totus tremo atque horreo ad memoriam istius regionis, et concussa sunt omnia ossa mea. Quomodo cecidisti, Lucifer, qui mane oriebaris? Omnis lapis pretiosus operimentum tuum: modo subter te sternitur tinea, et operimentum tuum vermis( Isa. XIV, 11). O Deus, quanta distantia inter operimentum pretiosi lapidis, et operimentum vermis; inter delicias paradisi, et tineam corrodentem inferni! Scio quia paratus est ille ignis diabolo, et angelis ejus, et hominibus similibus ejus; ubi sine fine finientur, sine morte morientur, torquebuntur sine cessatione. Vivens igitur in infernum descende; percurre mentalibus oculis tormentorum officinas, fuge scelera et vitia, pro quibus scelerati homines et vitiosi perierunt. Habe odio iniquitatem, et dilige legem Domini, et in tam formidolosis nundinis fac sarcinam tuam, odium peccati.
42.7
Quinta regio est paradisus supercoelestis. O beata regio supernarum virtutum, ubi beata Trinitas a beatis facie ad faciem videtur, ubi illa sublimia agmina sublimi pennarum applausu, Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth, clamare non cessant! Locus est voluptatis, ubi torrente voluptatis potantur justi; locus splendoris, ubi justi fulgent sicut splendor firmamenti; locus laetitiae, ubi laetitia sempiterna super capita eorum; locus abundantiae, ubi nihil deest videntibus eum; locus suavitatis, ubi apparet Dominus suavis universis; locus pacis, ubi in pace factus est locus ejus; locus admirationis, ubi sunt mirabilia opera ejus; locus satietatis, ubi satiabimur cum apparuerit gloria ejus; locus visionis, ubi videbitur magna visio. O regio sublimis, plena divitiarum! de valle lacrymarum suspiramus ad te, ubi sapientia sine ignorantia, memoria sine oblivione, intellectus sine errore, ratio sine obscuritate splendebit. Regio in qua Dominus transiens ministrabit electis suis, id est talem se qualis est ostendet. Illic erit Deus omnia in omnibus, ubi rerum universitas mirabiliter ordinata dabit Creatori gloriam, laetitiam creaturae. Curre igitur, spiritualis anima, oculis desideriorum per regionem istam, et vide Regem gloriae in decore suo gloriosum, stipatum legionibus angelorum, sanctorum ornatum agminibus, deponentem superbos, humiles exaltantem, damnantem daemones, homines, redimentem, et dic: Beati qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te. Cum ergo mente perceperis tam pretiosas nundinas, mercimonia tam praeclara, construe sarcinam tuam, amorem Dei. Vidisti regiones, animadvertisti nundinas, sarcinam construxisti, et beatus es. Negotiare ergo, dum veniat Dominus Deus tuus, ut ei dicere possis: Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum; et audire merearis: Intra in gaudium Domini tui, sponsi Ecclesiae, qui est benedictus in saecula. Amen.
43.1
SERMO XLIII. De magnanimitate, longanimitate, unanimitate.
43.1
Triplicem nobis in Ecclesia primitiva virtutem sanctus Lucas brevi sermone commendat, ubi post Dominicam ascensionem unanimiter eos in oratione perseverasse describit, exspectantes coelestem consolationem, cujus acceperant repromissionem. Laudabili siquidem magnanimitate pusillus grex, pastoris solatio destitutus, minime tamen dubitans quoniam illi cura esset de eis, sed paternam pro eis gereret sollicitudinem, devotis pulsabat supplicationibus coelum, certus quod penetrarent illud justorum orationes, nec pauperum preces spernerentur a Domino, aut sine copiosa benedictione redirent. Sed nec sine longanimitate persistebant indeficientes, juxta illud propheticum: Si moram fecerit, exspecta eum, quia veniens veniet, et non tardabit. Porro unanimitas quidem legitur evidenter expressa, quod haec sola divini spiritus charismata mereatur. Neque enim est Deus dissensionis, 1179 sed pacis; neque habitare facit nisi unius moris in domo.
43.2
Jure igitur praeparationem cordis eorum audivit auris divina; nec ab exspectatione sua confudit eos. qui et magnanimes. et longanimes, et unanimes essent. Certissima namque haec testimonia sunt fidei, spei, charitatis. Et quidem evidenter spes longanimitatem, unanimitatem charitas operatur. Nunquid fides quoque magnanimum facit? Et sola. Quidquid enim sine fide praesumitur, non est illa animi solida magnitudo, sed ventosa quaedam inflatio, et tumor inanis. Vis audire magnanimum virum? Omnia, inquit, possum in eo qui me confortat. Imitemur triplicem hanc praeparationem, fratres, si desideramus supereffluentem mensuram Spiritus obtinere. Omnibus enim praeter Christum ad mensuram datur Spiritus; sed mensurae cumulus supereffluentis videtur quodam modo excessisse mensuram. Evidens fuit magnanimitas in conversione nostra: sit etiam in consummatione longanimitas, sit unanimitas in conversatione. Hujusmodi signidem animabus coelestis illa Jerusalem desiderat instaurari, quibus nec fidei magnitudo desit in suscipiendo onere Christi, nec longitudo spei in persistendo; nec charitatis junctura, quod est vinculum perfectionis.
44.1
SERMO XLIV. De his in quibus mysteria Christi necdum videntur impleta.
44.1
Omnia quae de Salvatore legimus, medicamina sunt animarum nostrarum. Videamus ergo ne quando forte dicatur de nobis: Curatimus Babylonem et non est sanata. Cogitet unusquisque, quantum operentur in eo tam salutaria medicamenta. Sunt enim quibus nondum natus est Christus, sunt quibus nondum est passus, sunt quibus non resurrexit usque adhuc. Aliis quoque nondum ascendit; aliis nondum misit Spiritum sanctum. Quomodo enim operatur ejus humilitas, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens? quomodo, inquam, Dei humilitas in superbo homine operatur? Quae illius humilitatis vestigia in his, qui adhuc toto desiderio terrenis divitiis et honoribus inhiant? An non modo exhilaratur conscientia vestra, fratres mei, quod dicere potestis: Parvulus natus est nobis?. Sunt quibus nondum est passus Christus: qui labores fugiunt, et mortem metuunt usque adhuc, quasi vero ille et labores sustinendo, et mortem moriendo non vicerit.
44.2
Sunt quibus nondum surrexit, qui in laborum anxietate et afflictione poenitentiae morte afficiuntur tota die, nondum spirituali consolatione recepta. Sed nisi breviati fuissent dies illi, quis posset sustinere? Aliis surrexit Christus, sed nondum ascendit; imo cum eis adhuc pia dulcedine commoratur in terris, his scilicet qui in devotione sunt tota die, flent in orationibus, suspirant in meditationibus suis, et omnia festiva et jucunda sunt eis, et per omnes dies illos continuum Alleluia cantatur. Sed oportet lac eis subtrahi, ut discant vesci solido cibo; et expedit eis ut Christus vadat, et haec temporalis devotio subtrahatur. Sed quando hoc capere poterunt? Desertos sese a Domino, privatos gratia conqueruntur. Sed exspectent paululum, sedeant in civitate, donec induantur solidiori quadam virtute ex alto, et majora percipiant charismata Spiritus sancti; sicut apostoli promoti sunt in gradum altiorem, et supereminentiorem viam charitatis ingressi, non jam solliciti quomodo flerent paululum, sed quomodo magna quadam victoria de communi adversario triumpharent, et conculcarent Satanam sub pedibus suis. 1180 Sequuntur Sermones, vulgo Parvi nuncupati, quos Horstius Sermonibus de Diversis accensuit, nonnullis inter Sententias rejectis. Hos fortasse Bernardi« Flores verborum» a Petro- Cellensi petebat Joannes Saresberiensis epistolis 96 et 97.
45.1
SERMO XLV. De varia Trinitate, Dei scilicet et Hominis.
45.1
Beata illa et sempiterna Trinitas, Pater et Filius et Spiritus sanctus, unus Deus scilicet, summa potentia, summa sapientia, summa benignitas, creavit quamdam trinitatem ad imaginem et similitudinem suam, animam videlicet rationalem: quae in eo praefert vestigium quoddam illius summae Trinitatis, quod ex memoria, ratione et voluntate consistat. Creavit autem hoc modo, ut manens in illo, participatione ejus esset beata: aversa ab illo, quocunque se conferret, remaneret misera. Sed haec trinitas creata elegit potius per motum propriae voluntatis cadere, quam ex gratia Conditoris[ alias, creationis] per liberum arbitrium stare. Cecidit ergo per suggestionem, delectationem, consensum, ab illa summa et pulchra Trinitate, scilicet potentia, sapientia, puritate, in quamdam contrariam et foedam trinitatem, scilicet infirmitatem, caecitatem, immunditiam. Memoria enim facta est impotens et infirma, ratio imprudens et tenebrosa, voluntas impura. Porro memoria, quae simplicis divinitatis potentiam stans cogitabat, ab illa cadens et velut supra saxa corruens, in tres partes confracta dissiliit, scilicet in cogitationes affectuosas, onerosas, otiosas. Affectuosas voco illas, in quibus ipsa afficitur, ut in curis rerum necessariarum, edendi, bibendi, caeterarumque similium[ alias, innumerabilium]; onerosas, ut in exterioribus administrationibus et occupationibus duris; otiosas, quibus nec afficitur nec oneratur, et tamen ab aeternorum contemplatione per illa distenditur; ut si cogitet, verbi gratia, equum currentem, aut avem volantem.
45.2
Rationis quoque triplex casus est. Siquidem ejus erat discernere inter bonum et malum, verum et falsum, commodum et incommodum; in quibus discernendis tanta modo caligine caecatur, ut saepe in contrarium ducat judicium, recipiens malum pro bono, falsum pro vero, noxium pro commodo, et e converso. Nunquam vero in his falleretur, si nunquam lumine, a quo creata est, privaretur. Sed quia et ipsa inde cecidit, procul dubio nihil aliud quam tenebras suae caecitatis invenit. Unde factum est, ut et instrumentum perderet, quo illa administraret, scilicet illud trivium sapientiae, ethicam, logicam, physicam: quas nos possumus aliis vocare nominibus moralem, inspectivam, et naturalem scientiam. Siquidem per ethicam eligitur bonum, reprobatur malum; per logicam cognoscitur verum et falsum; per physicam commodum et incommodum, id est, quid in usum assumendum sit, quid respuendum.
45.3
Sequitur voluntas, cujus ruina similiter tripartita est. Quae enim summae benignitati et puritati inhaerere, et eam solam diligere debuit; per propriam iniquitatem a supernis in haec infima lapsa, per concupiscentiam carnis, concupiscentiam oculorum, et ambitionem saeculi terrena dilexit. Quid hoc infelicius casu potest aestimari, ubi pereunte memoria, ratione, voluntate, tota animae substantia perimitur?
45.4
Verumtamen hunc tam gravem, tam tenebrosum, tam sordidum lapsum nostrae naturae reparavit illa beata Trinitas, memor misericordiae suae, immemor culpae nostrae. Venit ergo a Patre missus Dei Filius, et dedit fidem: post Filium missus est Spiritus sanctus, et dedit docuitque charitatem. Itaque per haec duo, id est fidem et charitatem, facta est spes redeundi ad 1181 Patrem. Et haec est trinitas, scilicet fides, spes, charitas; per quam velut per tridentem reduxit de limo profundi ad amissam beatitudinem illa incommutabilis et beata Trinitas mutabilem, lapsam, et miseram trinitatem. Et fides quidem illuminavit rationem; spes erexit memoriam; charitas vero purgavit voluntatem. Cum ergo venit, ut dictum est, Deus Filius et factus est homo, qui erat Deus; tanquam medicus bonus dedit praecepta, quibus observatis reformaretur salus amissa. Ut vero praeceptis faceret fidem, exhibuit signa; ut eorumdem praeceptorum persuaderet utilitatem, promisit beatitudinem.
45.5
Est igitur fides alia praeceptorum, alia signorum, alia promissorum: id est qua credimus in Deum, qua credimus Deum, qua credimus Deo. Per fidem praeceptorum credimus in Deum. Credere autem in Deum est in eum sperare et eum diligere. Per fidem signorum credimus Deum, qui talia potest, et omnia potest. Per fidem promissorum credimus Deo, qui quidquid promittit, veraciter complet. Similiter quoque spes triplex est, et procedit de praedicta triplici fide. Nam de fide praeceptorum oritur spes veniae; de fide signorum, spes gratiae; de fide promissorum, spes gloriae. Charitas itidem ternario numero colligitur, de corde puro, et de conscientia bona, et fide non ficta. Puritatem debemus proximo, conscientiam nobis, fidem Deo. Puritas autem est, ut quidquid agitur, aut ad utilitatem proximi, ant ad honorem fiat Dei. Maxime autem exhibenda est proximo, quia Deo manifesti sumus; proximo autem non possumus, nisi in quantum illi cor nostrum aperimus. Conscientiam bonam faciunt in nobis duo, poenitentia et continentia; quando scilicet per poenitentiam peccata commissa punimus, et per continentiam deinceps punienda non committimus: et hanc debemus nobis. Post haec superest fides non ficta, quae Deo vigilanter exhibenda est, ut nec propter proximum, cui nos impendimus charitatem, offendamus Deum; nec propter conscientiam, quam per poenitentiam et continentiam in humilitate custodire volumus, minus exsequamur mandatorum Dei obedientiam: et haec est fides non ficta. Non ficta autem ponitur ad differentiam mortuae fidei, et fictae. Mortua fides est, quae sine operibus est: fides ficta, quae ad tempus credit, et in tempore tentationis recedit; unde etiam ficta, id est fragilis, dicitur.
45.6
Haec omnia brevius possumus colligere, ut facilius commendentur memoriae. Dicamus ergo: Est Trinitas creatrix, Pater et Filius et Spiritus sanctus, ex qua cecidit creata trinitas, memoria, ratio et voluntas. Et est trinitas per quam cecidit, videlicet per suggestionem, delectationem, consensum. Et est trinitas in quam cecidit, videlicet impotentia, caecitas, immunditia. Rursus trinitas quae cecidit, id est memoria, ratio, voluntas. Singulae cujusque tripartitus exstitit casus. Memoria cecidit in tres species cogitationum, affectuosas, onerosas, otiosas. Ratio in triplicem ignorantiam: boni et mali, veri et falsi, commodi et incommodi. Voluntas in concupiscentiam carnis, concupiscentiam oculorum, et ambitionem saeculi. Est trinitas per quam resurgit, scilicet fides, spes, charitas. Quae trimembres habent subdivisiones. Est enim fides praeceptorum, signorum, promissorum; est et spes veniae, gratiae, gloriae; et est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.
46
SERMO XLVI. De Virginitatis et humilitatis connexione.
46
Ave, Maria, gratia plena. Non in sola virginitate constare poterat gratiae plenitudo: neque enim omnibus est de ea accipere. Felices qui non inquinaverunt 1182 vestimenta sua, et cum regina nostra virginitatis privilegio gloriantur. Sed num unam tantum benedictionem habes, o Domina? Et mihi obsecro ut benedicas. Periit virtus illa a me, non est jam vel aspirare ad illam. Computrui in stercore meo, et ut jumentum factus sum; sed nunquid non erit mihi etiam aliquid apud te? non erit ubi possim esse tecum, quia jam sequi non valeo quocunque ieris? Quaerit angelus puellam, quam praeparavit Dominus filio domini sui. Bibit ipse de hydria tua, cognata sibi virtute dolectatus; sed nunquid non et jumentis potum tribues? Bibit angelus, quod virum non cognoscis: bibant et jumenta quod de humilitate singulariter gloriaris. Respexit, inquit, Dominus humilitatem ancillae suae. Nam virginitas sine humilitate habet fortasse gloriam, sed non apud Deum. Humilia semper Excelsus respicit, et alta a longe cognoscit. Humilibus dat gratiam, superbis resistit. Sed forte ne in his quidem duabus metretis plena est hydria tua: capax est etiam tertiae, ut non modo angelus et jumenta, sed ipse jam bibat architriclinus. Hoc enim vinum bonum, quod servavimus usque adhuc, minister angelus haurit, sed ut ferat architriclino. Patrem loquor, qui principium Trinitatis, architriclinus jure vocatur. Ait sane angelus, fecunditatem Mariae commendans, quae tertia est metreta: Quod ex te nascetur Sanctum, vocabitur Filius Dei: ac si dicat: Cum eo solo tibi est generatio ista communis.
47
SERMO XLVII. De quadruplici superbia.
47
Ave, Maria, gratia plena. Bene plena; quia Deo, et angelis, et hominibus grata. Hominibus per fecunditatem, angelis per virginitatem, Deo per humilitatem. In hoc tertio a Domino se respectam testatur, qui humilia respicit, et alta a longe cognoscit. Sicut enim oculi Satanae omne sublime vident, ita oculi Domini omnem humilem intuentur. Unde ait in Cantico canticorum: Revertere, revertere, Sunamitis; revertere, revertere, ut intueamur te. Quater dicit, revertere, propter quadruplicem superbiam, per quam aversa a Domino non videbatur. Est enim superbia cordis, superbia oris, superbia operis, superbia habitus. Superbia cordis est, quando homo in oculis suis magnus est. Contra quam Sapiens orat, dicens: Extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi. Et alibi: Vae qui sapientes estis in oculis vestris! Superbia oris vel linguae, quae et jactantia dicitur, est quando homo non solum magna de se sentit, sed etiam loquitur. Unde Psalmista: Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam. Superbia operis est, quando homo exteriori quadam superbia, ut magnus appareat, agit. De qua idem Psalmista ait: Non habitabit in medio domus meae qui facit superbiam. Superbia habitus est, quando homo, ut gloriosus videatur, pretiosis se ornat vestibus. Unde Paulus: Non in veste pretiosa. Et Dominus: Qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt, ubi superbia abundat. Sunt autem quinque, quae ad remedium tam mortiferae pestis a Domino rationali animae sunt posita, locus, corpus, tentatio diaboli, praedicatio Christi, et ejus conversatio. Locus, quia exsilium; corpus, quia onerosum; tentatio, quia inquietat; Christi praedicatio, quia aedificat, et ejus conversatio, quia informat. His quasi quinque sensibus Deus humilitatem operatur in anima. Sicut enim anima vita est corporis, ita Deus vita est animae: et sicut corpus mortuum est, quod per quinque sensus ab anima non vegetatur, ita anima mortua est, quae per haec a Domino non humiliatur.
48
1183 SERMO XLVIII. De paupertate voluntaria.
48
Intravit Jesus in quoddam castellum, et mulier quaedam, Martha nomine, excepit illum in domum suam. Castellum, ubi Christus intravit, voluntaria est paupertas, quae habitatores suos a gemina impugnatione, qua hujus mundi amatores expugnantur, reddit securos, scilicet propria invidia, et aliena. Paupertas enim, dum putatur misera, aliena caret invidia: et quia est voluntaria, nemini quidquam invidet. Duae istae sorores duas vitas amatorum paupertatis significant. Quidam cum Martha solliciti Domino Jesu duo pulmentaria praeparant, scilicet correctionem operis cum salsamento contritionis, et opus pietatis cum condimento devotionis. Hi vero qui cum Maria soli Deo vacant, considerantes quid sit Deus in mundo, quid in hominibus, quid in angelis, quid in se ipso, quid in reprobis; contemplantur quia Deus est mundi rector et gubernator, hominum liberator et adjutor, angelorum sapor et decor, in se ipso principium et finis, reproborum terror et horror. In creaturis mirabilis, in hominibus amabilis, in angelis desiderabilis, in se ipso incomprehensibilis, in reprobis intolerabilis.
49
SERMO XLIX. De triplici Verbo.
49
Dies diei eructat verbum. Dies diei, angelus Virgini. Dies angelus propter beatitudinem; Virgo dies propter integritatis virtutem. Et nox nocti indicat scientiam. Serpens nox propter malitiam: mulier nox propter ignorantiam. Dies diei eructat verbum. Deitas virginitati, de utero paternae majestatis, in utero maternae integritatis. Aliter: Dies diei eructat verbum; Deus Pater animae rationali per fidem illuminatae. Et nox nocti indicat scientiam( Psal. XVIII, 3); creatura rationalis animae rationali nondum per fidem illuminatae. Unde Apostolus: Invisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur a creatura mundi. Unde nos dicimus verbum indicatum, verbum inspiratum, verbum eructatum. Primum fecit cognitionem; secundum, conversionem; tertium vivificationem. Primum obfuit, secundum non profuit, tertium vivificavit. Primum obfuit; quia, cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Secundum non profuit; quia non data est lex, quae posset vivificare. Tertium vivificavit; quia per crucem redemit. Primum totum deforis; secundum foris et intus; tertium totum intus. Et nota quia, quod eructatur, de plenitudine cructantis cum quodam ipsius substantiae sapore profertur. Et idcirco Sapientia incarnata dicitur habens in se omnem plenitudinem, in miraculis cognitionem, in doctrina conversionem, in passione vivificationem. Unde ait propheta: Venite et revertamur ad Dominum: quia ipse cepit, et sanabit nos; percutiet, et curabit nos. Vivificabit nos post duos dies, scilicet cognitionis et conversionis: in die tertia suscitabit nos, voce Verbi incarnati per primam suam resurrectionem: et vivemus in conspectu ejus, vivificati per passionem, serenius illuminati per miraculorum cognitionem; sequemurque ut cognoscamus Dominum, instructi per doctrinae conversionem.
50.1
SERMO L. De affectionibus recte ordinandis.
50.1
Egredimini, filiae Sion, et videte regem Salomonem. Non dicit Ecclesiasten aut Ididam. Nam et his nominibus appellatus est rex ille: et significat Jesum 1184 Christum nostrum verum Salomonem, qui est Salomon, id est pacificus, in exsilio; Ecclesiastes, id est concionator, in judicio; Idida, id est dilectus Domini, in regno; ubique rex. In exsilio rector morum, in judicio discretor meritorum, in regno distributor praemiorum. In exsilio mansuetus, in judicio justus, in regno gloriosus. In exsilio amabilis, in judicio terribilis, in regno admirabilis. In diademate quo coronavit eum mater sua. Est autem haec corona misericordiae, et in hac imitabilis. Coronavit eum et noverca sua corona miseriae, et in hac contemptibilis. Synagogam loquor, quae se ei non matrem exhibuit, sed novercam. Coronabit eum familia sua corona justitiae, et in hac terribilis; coronat eum Pater suus corona gloriae, et in hac desiderabilis. Videant ergo eum peccatores in corona miseriae, id est spinea, et compungantur; videant eum filiae Sion, animae affectuosae, in corona misericordiae, et imitentur; videbunt eum impii in corona justitiae, et peribunt; videbunt eum sancti in corona gloriae, et perpetualiter gaudebunt.
50.2
Egredimini, filiae Sion, animae delicatae, de sensu carnis ad intellectum mentis; de servitute carnalis concupiscentiae ad libertatem spiritualis intelligentiae; et videte regem Salomonem in diademate, quo coronavit eum mater sua. Coronantur quidem et alii imitatores ipsius, sed hoc ex industria adjuti per gratiam. Solus iste a matre coronatus est, quia solus cum ordinatis affectionibus tanquam sponsus e thalamo processit ex utero matris. Sunt autem affectiones istae quatuor notissimae. amor et laetitia, timor et tristitia. Absque his non subsistit humana anima; sed quibusdam sunt in coronam, quibusdam in confusionem. Purgatae enim et ordinatae gloriosam in virtutum corona reddunt animam; inordinatae per confusionem dejectam et ignominiosam. Purgantur autem sic. Si amantur quae amanda sunt, si magis amantur quae magis amanda sunt, si non amantur quae amanda non sunt, amor purgatus erit. Sic et de caeteris. Ordinantur autem sic. In initio timor, deinde laetitia, post tristitia, in consummatione amor. Compositio quarum talis est. De timore et laetitia nascitur prudentia, et est timor causa prudentiae, laetitia fructus. De laetitia et tristitia nascitur temperantia, cujus est tristitia causa, laetitia fructus. De tristitia et amore nascitur fortitudo, et est tristitia causa fortitudinis, amor fructus. Clauditur circulus coronae. De amore et timore nascitur justitia, et est timor causa justitiae, amor fructus.
50.3
Considera ergo quomodo istae affectiones ordinatae virtutes sunt. inordinatae, perturbationes. Si timorem sequatur tristitia, desperationem generat; si amorem laetitia, dissolutionem. Sequatur ergo timorem laetitia, quia timor futura cavet, laetitia de praesenti gaudet, prudentis cautelae finem laetitia possidet. Probet ergo laetitia timorem. Probatus timor nihil aliud quam prudentia est. Comitetur laetitiam tristitia, quia moderate laeta amplectitur, qui tristia reminiscitur. Temperet ergo laetitiam tristitia. Temperata laetitia nihil aliud quam temperantia est. Jungatur amor tristitiae, quia fortiter sustinet tristia, qui per amorem quae sunt amanda desiderat. Confortet ergo amor tristitiam. Confortata vero tristitia nihil aliud quam fortitudo est. Jungatur amor timori, quia ordinate amandis inhaeret, qui timenda non negligit. Ordinet ergo amor timorem. Ordinatus timor nihil aliud quam justitia est. Duae affectiones, laetitia et tristitia, non se extendunt ad alia: in nobis enim laetamur, et in nobis tristamur. Amor et timor ad alia se extendunt. Timor enim affectio est naturalis, quae nos conjungit superiori per inferiorem partem; et habet se ad solum Deum. Amor affectio est, quae nos conjungit superiori, et inferiori, et aequali; et habet se ad Deum et proximum. In his autem duobus perfecta consistit justitia, ut timeamus Deum propter potentiam, amemus 1185 propter bonitatem, et proximum propter naturae societatem.
51
SERMO LI. De Mariae Purificatione, et Christi Circumcisione.
51
Quid est quod dicimus beatam Mariam purificari? quid vero, quod ipsum Jesum dicimus circumcidi? Enimvero tam non indiguit illa purificatione, quam nec ille circumcisione. Nobis ergo et hic circumciditur, et illa purificatur, praebentes exemplum poenitentibus, ut a vitiis continentes, primum per ipsam continentiam circumcidamur, deinde a commissis per poenitentiam purificemur. Quid est autem quod Maria porta! Jesum in utero, Joseph in humero, in Aegyptum scilicet iens et inde rediens; Simeon portat in brachiis? Significant isti tres electorum ordines: Maria, praedicatores; Joseph, poenitentes; Simeon, bonos operatores. Qui enim aliis evangelizat, quasi Jesum in utero portat, ut eum aliis, vel potius alios ei pariat. De talibus erat beatus Paulus, qui dicebat: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis. Qui vero pro Christo laboribus fatigantur, qui persecutiones patiuntur, qui nulli mala inferunt, sed ab aliis illata patienter ferunt, merito isti portare eum in humeris dicuntur: quibus et ab ipsa Veritate dicitur: Qui vult venire post me, abneget semetipsum, etc. Si quis autem est qui porrigat panem esurienti, potum sitienti, caeteraque misericordiae opera sollicite impendat egenti, nonne iste recte videtur eum portare in brachiis? Hujusmodi enim dicturus est in judicio Dominus: Quandiu fecistis uni ex minimis meis, mihi fecistis.
52.1
SERMO LII. De domo divinae Sapientiae, id est Virgine Maria.
52.1
Sapientia aedificavit sibi domum, etc. Cum multis modis sapientia intelligatur, quaerendum est quae sapientia aedificavit sibi domum. Dicitur enim sapientia carnis, quae inimica est Deo; et sapientia hujus mundi, quae stultitia est apud Deum. Utraque ista secundum Jacobum apostolum terrena est, animalis, diabolica. Secundum hanc sapientiam dicuntur sapientes, ut faciant mala, bene autem facere nesciunt; et in ipsa sua sapientia arguuntur et perduntur, sicut scriptum est: Comprehendam sapientes in astutia eorum; et: Perdam sapientiam sapientium, et Prudentiam prudentium reprobabo. Et utique talibus sapientibus videtur mihi digne et competenter dictum Salomonis aptari, quo ait: Est malitia quam vidi sub sole, virum qui videtur apud se sapiens esse. Nulla talis sapientia, sive carnis, sive mundi, aedificat, imo destruit quamcunque domum inhabitat. Est ergo alia sapientia quae desursum est; primum quidem pudica, deinde pacifica. Hic est Christus Dei virtus, et Dei sapientia, de quo Apostolus: Qui factus est, inquit, nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio.
52.2
Haec itaque sapientia quae Dei erat, et Deus erat, de sinu Patris ad nos veniens, aedificavit sibi domum, ipsam scilicet matrem suam virginem Mariam, in qua septem columnas excidit. Quid est in ea septem columnas excidere, nisi ipsam dignum sibi habitaculum fide et operibus praeparare? Nimirum ternarius numerus ad fidem propter sanctam Trinitatem; quaternarius pertinet ad mores propter quatuor principales virtutes. Quod autem in beata Maria sancta Trinitas fuerit( fuerit dico per praesentiam majestatis), ubi solus Filius erat per susceptionem humanitatis, testatur nuntius coelestis, qui ei arcana mysteria reserans, ait: Ave, gratia plena, Dominus tecum; et post pauca: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ecce habes Dominum, habes virtutem Altissimi, habes Spiritum sanctum; habes Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Neque 1186 enim potest esse, aut Pater sine Filio, aut sine Patre Filius, aut sine utroque procedens ab utroque Spiritus sanctus, ipso Filio dicente: Ego in Patre, et Pater in me est; et iterum: Pater autem in me manens, ipse facit opera. Manifestum est fuisse in corde Virginis fidem sanctae Trinitatis.
52.3
Utrum autem et quatuor principales virtutes tanquam quatuor columnas possederit, inquisitione dignum videtur. Primum ergo videamus an fortitudinem habuerit. Quae nimirum virtus quomodo illi abesse potuit, quae abjectis saecularibus pompis, spretisque voluptatibus carnis, soli Deo in virginitate vivere proposuit? Nisi fallor, haec Virgo est quae apud Salomonem legitur: Mulierem fortem quis inveniet? Procul et de ultimis finibus pretium ejus. Quae adeo fortis fuit, ut illius serpentis caput contereret, cui a Domino dictum est: Inimicitias ponam inter te et mulierem, et inter semen tuum et semen illius: ipsa conteret caput tuum. Porro quod temperans, prudens et justa fuerit, ex angeli collocutione, et sua ipsius responsione luce clarius comprobamus. Salutata quippe tam venerabiliter ab angelo: Ave, gratia plena, Dominus tecum, non se extulit, quasi quae ex singulari gratiae privilegio benediceretur, sed siluit; et qualis esset insolita haec salutatio, secum cogitavit. Qua in re quid nisi temperans fuit? At vero, cum de coelestibus mysteriis ab eodem angelo doceretur, diligenter quaesivit quomodo conciperet ac pareret, quae virum utique non cognosceret: et in hoc sine dubio prudens exstitit. Justitiae autem praefert insigne, ubi se ancillam Domini confitetur. Nam quod justorum sit confessio, testatur qui ait: Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo, et habitabunt recti cum vultu tuo. Et alibi justis dicitur: Et dicetis in confessione: Opera Domini universa bona valde.
52.4
Fuit igitur beata virgo Maria fortis in proposito, temperans in silentio, prudens in interrogatione, justa in confessione. His itaque quatuor morum columnis, et tribus fidei praedictis exstruxit in ea sibi domum Sapientia coelestis; quae adeo mentem ejus replevit, ut de plenitudine mentis fecundaretur et caro, ac virgo singulari gratia eamdem ipsam Sapientiam carne tectam pareret, quam prius mente pura conceperat. Nos quoque si ejusdem Sapientiae fieri domus volumus, necesse est ut eisdem septem columnis exstruamur, id est ut fide et moribus ei praeparemur. Et in moribus quidem solam puto sufficere justitiam, caeteris tamen virtutibus circumfultam. Itaque ne errore fallatur ignorantiae, sit ei praevia prudentia: sint hinc inde temperantia atque fortitudo, ne forte labatur, vel in dexteram, vel in sinistram partem declinando.
53.1
SERMO LIII. De nominibus Salvatoris.
53.1
Et vocabitur nomen ejus admirabilis, consiliarius, Deus, fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis. Admirabilis est in nativitate, consiliarius in praedicatione, Deus in operatione, fortis in passione, pater futuri saeculi in resurrectione, princeps pacis in perpetua beatitudine. Haec etiam nomina possunt ei congrue assignari in opere nostrae salutis. Nam primo dicitur admirabilis in conversione nostrae voluntatis, quae mutatio est solius dexterae Excelsi. Postmodum dicitur consiliarius in revelatione suae voluntatis, quando revelat quid sequendum sit jam conversis. Unde Paulus conversus dicebat: Domine, quid me vis facere? Conversi autem necesse est compungantur pro praeteritis delictis, in quorum remissione dicitur Deus, cujus tantum est, peccata remittere. Hinc est quod Salvatore nostro in terra remittente peccata, Judaei dicunt eum blasphemare, quasi qui assumeret sibi quod erat solius Dei. Quarto dicitur fortis: juxta sententiam enim Apostoli necesse est ut omnes qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patiantur. 1187
53.2
Sed quis sustineret, nisi ille juvaret? Unde David: Nisi quia Dominus adjuvit me, paulo minus habitasset in inferno anima mea. Cum ergo nos in tribulatione protegit, cum ipsas aerias potestates arcet a nobis ac repellit, quid aliud in hoc opere dici potest, nisi fortis? Unde dictum est: Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio. Et quoniam ipsa conversio, et vita nostra in Christo agenda est, non intuitu temporalium rerum, sed spe futurorum bonorum, ideo quinto loco ponitur, pater futuri saeculi. Pater scilicet in regeneratione corporum nostrorum. Quia vero omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur, ut discernat immutationem justorum ab iniquorum resurrectione, ponitur sexto loco, princeps pacis. Qua obtenta, tota perfectio impletur, nec jam ultra aliud quidquam appetendum relinquitur. Ipsa est enim, in cujus exsultatione concinit Psalmista, dicens: Lauda. Jerusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Sion: quoniam confortavit seras portarum tuarum, benedixit filiis tuis in te, qui posuit fines tuos pacem. Horum sex nominum consequentiam et virtutem breviter atque eleganter comprehendit uno nomine angelus loquens ad Joseph: Et vocabis, inquit, nomen ejus Jesum. Cujus videlicet nominis exponens rationem: Ipse enim, ait, salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
54
SERMO LIV. De apparitione Christi.
54
Filius Dei apparuit, ut nos adjuvaret et erudiret: quod potest, quia est virtus Patris, et sapientia. virtus adjuvat, sapientia erudit et informat. Infirmitati auxilium est necessarium: caecitas eruditione indiget et doctrina. Erudivit sane, faciens abnegare impietatem et saecularia desideria, ut sobrie, et juste, et pie vivamus. Impietas erat incredulitas, quia Deum nec credebamus, nec colebamus. Deum enim sicut pium est colere, sic impium est abnegare. Saecularia desideria sunt concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum, superbia vitae: quae trahunt et inclinant ad amorem saeculi. Istis abnegatis vivit homo sobrie, refrenans concupiscentiam carnis, concupiscentiam oculorum, superbiam vitae. Postquam vero incipit esse sobrius, contra duplicem ebrietatem duplicem ponit sobrietatem. Ebrietas exterior voluptatum effusio, interior curiositatum occupatio. Econtra sobrietas exterior voluptatum refrenatio, interior curiositatum exclusio. Ita vivit homo sobrie quantum ad se ipsum, juste quantum ad proximum, cui exhibet quod justum est. Justitia est in duobus, in innocentia et in beneficentia. Innocentia justitiam inchoat, beneficentia consummat, Pie quantum ad Deum. Pietas est in duobus, ut de nobis non praesumamus, sed in Deo perfecte confidamus, ut per eum omnia mundi impedimenta vincamus. In Deo non est diffidendum, sed secure et fiducialiter est agendum. Ipse, tanquam pius et laudabilis medicus, prius bibit potionem quam parabat suis, id est passionem et mortem sustinuit; et sic sanitatem immortalitatis accepit et impassibilitatis, docens suos ut confidenter biberent potionem, quae generat sanitatem et vitam: et qui post passionem vita aeterna vivit, spem dat nobis ut idem speremus ab eo securi.
55.1
SERMO LV. De sex hydriis spiritualibus.
55.1
Erant ibi positae lapideae sex hydriae secundum purificationem Judaeorum. Intelligamus has sex hydrias ibi positas, esse sex observantias servis Dei propositas, in quibus tanquam Judaei purificari debeant. Sunt autem istae, silentium, psalmodia, vigiliae, jejunium, opus manuum, carnis munditia. In hydria silentii purificamur a peccatis, quae verbositate contrahimus. Cujus vitii sunt octo species. Est enim verbum stultum, 1188 vanum, mendax, otiosum, dolosum, maledicum, impudicum, excusatorium. Quae nimirum pestis de loquacitate nascitur, et per silentii censuram aut evertitur funditus, aut certe ne multum noceat, reprimitur. In psalmodia fit duplex confessio, ubi et peccator de culpis compungitur, et Deo laudes super judicia justitiae suae dicuntur. In hac ergo hydria Judaeus quisque, qui scilicet recte confitetur, purificatur ab immundo spiritu blasphemiae, cui ante conversionem subjacebat. Dum enim se ipsum laudaret, ac Deum accusaret, quid aliud quam blasphemus erat? An non sunt blasphemi, qui dicunt: Non est aequa via Domini? An non insipiens ille blasphemus, qui dicit in corde suo: Non est Deus? Jam vero conversus et confessus, canticisque divinis instructus, correcta vita corrigit et verba; seque ipsum accusans, mala sibi computat; Deum autem laudans, bonum quod in se videt, non sibi, sed illi applicat: et hoc totum agitur in psalmodia. Per psalmodiam accipe quidquid Deo agitur cum mentis melodia, sive sint psalmi, sive hymni, sive etiam quaecunque cantica.
55.2
Tertiam hydriam posui superius vigilias. Has semper debet comitari orationum instantia. Unde et Dominus in Evangelio legitur in oratione pernoctasse; et discipulos suos exhortans, utrumque simul conjunxit, dicens: Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Tales vigiliae abluunt nos a sordibus, quas contraximus per somnolentiam resoluti, dum oblivione quadam a via salutis intepuimus ac torpuimus. Quarta hydria est jejunium, de quo quis dubitet an et ipsum purificet? Vera est illa sententia: Contrariis curantur contraria. Si ergo per gulam peccavimus et ingluviem, quid restat nisi ut per abstinentiam reparemur? Nec solum hujus vitii fit per jejunium purificatio; insuper et virtus ad expellendos daemones comparatur, dicente Domino: Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio.
55.3
Sequitur quinta hydria, quae dicitur opus manuum: in quo si quaeratur an sit aliqua purificatio, facile potest inveniri per multa. Nam ut plurima praeteream, hoc solum quanti sit praeconii, quantae gratiae, quis digne aestimet, suo se quemque labore transigere, ac nullius aliquid desiderare? Ac ne me quisquam putet haec magis declamatorie, quam ex veritate proferre, audiat ipsum doctorem nostrum in fide et veritate apostolum Paulum scribentem ad Thessalonicenses, haec ipsa docentem et praecipientem. Rogamus vos, inquit, fratres, ut abundetis magis et operam detis ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris, sicut praecepimus vobis; et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt, et nullius aliquid desideretis. Audiat eumdem ipsum facientem quae docebat. Ipsi enim scitis, inquit, quemadmodum oporteat vos imitari nos, quoniam non inquieti fuimus inter vos, neque panem gratis manducavimus ab aliquo, sed in labore et fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus. Item audiat docentem quae faciebat. Cum essemus apud vos, haec denuntiabamus vobis, quoniam si quis non vult operari, nec manducet. Vides quam sollicite observandum praecepit Doctor gentium opus manuum? Cur hoc tantopere curavit, nisi quia, sicut bonus et diligens pastor, hoc ovium saluti plurimum expedire providit?
55.4
Restat ultima, carnis munditia. In hac fit purificatio ab illa quinquepartita corporis illecebra, visus, auditus, gustus, odoratus, tactus. Et caetera quidem praedicta, id est silentium, psalmodia, vigiliae, jejunium, opus manuum, exerceri sine ista possunt; sed si lumbi praecincti non sint, id est si desit carnis munditia, lucernae ardentes quid proderunt? Hinc ergo colligendum est, quod sit necessaria hujus hydriae purificatio, quae sola omnibus supradictis aequipollentem obtinet vim salutis. Et notandum quod in his omnibus observantiis quatuor primas debemus nobis, 1189 quintam proximo, sextam Deo. Nam silentium, psalmodiam, vigilias, jejunium debet quisque exercere propter se ipsum, hoc est propter suam disciplinam: opus manuum propter proximum, ne quem gravet, sed magis habeat unde tribuat necessitatem patienti: carnis munditiam propter Deum, ut illi placeat, et ejus voluntatem faciat. Unde scriptum est: Haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra, ut abstineatis vos a fornicatione, ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore. Quod autem illae hydriae lapideae dicuntur, significat quod sine aliqua difficultate observari non possunt, et quod dura et aspera est via quae ducit ad vitam. Vel certe lapideae dicuntur propter fortitudinem, ne facile frangantur aut dissolvantur, et effundatur liquor gratiae qui in eis continetur: quod utique cito contingere posset, si vel fictiles essent, vel ligneae, seu cujuslibet alterius fragilis materiae. Vel etiam lapideae, id est Christianae, a lapide Christo, ut scilicet in fide Christi fiant.
56.1
SERMO LVI. De hydriis mysticis implendis triplici timore.
56.1
Capientes singulae metretas binas vel ternas. Hic primum sciendum est quod hujusmodi hydriae aliquando sunt vacuae, aliquando sunt plenae. Plenae autem aliquando veneno, aliquando aqua, interdum etiam vino. Vacuae quippe et inanes sunt, cum pro inani gloria, vel aliquo temporali emolumento fiunt. Plenae veneno sunt, si cum murmure et animi rancore gerantur. Aqua plenae dicuntur, cum ex timore Dei observantur: siquidem per aquam timor intelligitur. Unde et apud Salomonem legitur: Timor Domini fons vitae. Vino autem plenae sunt, cum timor vertitur in amorem; cum charitas excludit timorem; cum ea quae prius observabantur timore poenae, jam exercentur delectatione et amore justitiae. Ut vacuae vel veneno infectae sint non vult Dominus; ut impleantur aqua jubet Dominus; ut autem aqua in vinum vertatur, hoc facit Dominus. Sed quibus implere hydrias aqua imperat Dominus? Ministris utique, quos et constituit super familiam suam, ut dent illi in tempore tritici mensuram: quibus, tamen Maria primum suggesserit, dicens: Quodcunque dixerit vobis, facite. Quo exemplo innuitur, quod officium praedicationis non debent usurpare sibi, nisi quos Maria, id est mater gratia, prius instruxerit. Alioquin dicetur eis: Regnaverunt, et non ex me; principes exstiterunt, et ego ignoravi. Implent ergo ministri hydrias aqua; praedicant mira de dulcedine regni, intentant horrenda de terrore supplicii; fit summus auditoribus de utroque timor, ne vel illo fraudentur, vel isto plectantur; et ita capiunt hydriae metretas binas. Quid est autem vel ternas? Addatur illis duobus tertius timor, et capiunt hydriae metretas ternas. Et illi quidem duo praedicti timores de futuro, sunt valde utiles; sed est alius timor de praesenti multo probabilior, quo timet homo, et semper est pavidus, ne interna gratia deseratur. Quisquis igitur hoc timore repletus fuerit, profecto binis metretas ternas addidit.
56.2
Notandum autem, quod cum hydriae plenae factae sunt usque ad summum, tunc aqua versa est in vinum bonum; quia nimirum ordo rationis est, ut si timor est initium charitatis, perfectum sequatur etiam plenitudo dilectionis. Unde etiam architriclinus dicit ad sponsum: Omnis homo primum vinum bonum ponit; et cum inebriati fuerint, tunc id quod deterius est: tu autem servasti vinum bonum usque adhuc. Consuetudinis est saecularium hominum, ut cum aliquem honorem adipisci desiderant, caeteros sibi prius per amorem acquirant. Cum vero adepti fuerint, elati potestate, eos ipsos per timorem sibi postmodum subjiciunt, quibus prius privati non terrorem, sed amorem exhibuerant. Isti ponunt primum bonum vinum, id est amorem: et cum inebriati fuerint, tunc id quod deterius est, id 1190 est timorem. Econtrario facit sponsus noster. Semper enim servat ad ultimum bonum vinum: quod vero in ejus comparatione deterius est ante propinat, dicens: Fili, accedens ad servitutem Dei sta in timore. Si ex timore te feceris ipsius servum, faciet te ex charitate amicum suum. Et sic aqua timoris commutabitur in vinum dilectionis. Ad hoc enim purificaris in illis sex hydriis aquis timoris, ad hoc in timore accedis ad ipsum, tanquam servus ad dominum, ut de servo proveharis in filium.
57.1
SERMO LVII. De septem signaculis per Christum solutis.
57.1
Ecce vicit leo de tribu Juda, radix David, aperire librum, et solvere septem signacula ejus Septem signacula sunt, temporalis nativitas, legalis circumcisio, matris purgatio, fuga in Aegyptum, carnis necessitudo, baptismus, passio. Haec siquidem sunt vera quaedam humanitatis insignia, quibus se teneri ac ligari voluit incarnata Dei Sapientia. Ipsa quippe est secunda in Trinitate persona: et licet eamdem incarnationem simul fecerint Pater et Filius et Spiritus sanctus; non tamen Pater aut Spiritus sanctus est incarnatus, sed solus Filius. Implevit quidem et Pater et Spiritus sanctus carnem Filii, a quo neuter eorum poterat separari; sed implevit majestate, non susceptione. Ideoque Filius ostendit in carne potentiam Patris per opera, exhibuit bonitatem Spiritus sancti remittendo peccata; et quod suum erat, imo quod ipse erat, id est Sapientia, se occultavit per illa praedicta signacula. Facta est igitur res mira et obstupenda. Infirmata est virtus summa, et( ut ita dicam, si dici liceat, quod tamen reverenter dico) quasi infatuata est sapientia. Nec crubesco dicere, quod non erubuit Doctor gentium docere. Sic nempe credidit, sic docuit, sic scriptum reliquit. Nos, inquit, praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam: ipsis autem vocatis Judaeis atque Graecis, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam; quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus; et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus
57.2
Verumtamen haec virtus abscondenda erat, et in humilitate perficienda; ut omnium implerentur oracula prophetarum. Passus est ergo in cruce impassibilis Deus, et in carne nostra mortali mortuus ac sepultus immortalis Dei Filius. Sed ecce tertia die resurrexit a mortuis: et, qui agnus exstiterat in passione, leo factus est in resurrectione. Surrexit et vicit leo de tribu Juda; quia mortem, quam ex infirmitate nostra pertulit, ex virtute sua resurgendo calcavit. Resurgens enim a mortuis, jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Resurgendo autem et in coelum ascendendo, librum aperuit, quia nimirum ex auctoritate sacrae Scripturae, quod Deus esset, innotuit manifeste. Unde scriptum est: Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua: Septem quoque ejusdem libri signacula solvit, quando intellectum eloquii sacri fidelium mentibus reseravit: et quidquid de mysteriis suis lex et prophetae sub allegoriis praedixerant, de his scilicet, quae per hominem temporaliter gessit; haec de se praedicta, et in se ac per se completa, luce clarius indicavit.
58.1
SERMO LVIII. De tribus mulieribus mortuum ungentibus, id est mente, manu, lingua, salutem proximi curantibus
58.1
Quid est quod post mortem ejus tres illae sanctae mulieres emerunt aromata, ut in monumento positum ungerent eum? Quid in sua actione nobis reliquerunt imitandum? Res enim gesta, ut ait beatus Gregorius, aliquid in sancta Ecclesia signat gerendum. Et nos ergo si Christum mortuum, id est fidem Christi mortuam in corde cujuspiam fratris senserimus, danda nobis opera est, ut ad ungendum corpus 1191 mortuum emptis aromatibus accedamus. Significant autem tres illae mulieres tres in nobis efficientias, quae sibi congrua comparant aromata. Quae sunt illae? Meus, manus, lingua. Omnis enim qui emit, dat et accipit aliquid: et quod dat, perdit, ut possideat quod accipit. Dat igitur mens nummum propriae voluntatis et comparat affectum compassionis, zelum justitiae, discretionem consilii. Dat manus obedientiam, et emit in tribulatione patientiam, in opere perseverantiam, in carne continentiam. Dat lingua nummum confessionis, et accipit modum in correctione, copiam in exhortatione, efficaciam in persuasione.
58.2
Talibus unguentis compositis, dum ad monumentum simul venerint, colloquuntur invicem, et dicunt: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti?. Lapis iste est, vel nimia tristitia, vel pigritia, vel duritia: quae, dum cordis aditum obstruit, frustra ad ungendum mortuum mens, vel manus, vel lingua cum quibuslibet aromatibus venit. Sed quoniam scriptum est: Praeparationem cordis ejus audivit auris tua, vident lapidem revolutum, introeunt in monumentum: et quem ungere volebant mortuum, audiunt suscitatum. Quis hoc indicat? quis hoc praedicat? Angelus utique testis resurrectionis. Videtur scilicet hujus in quo Christus resurrexit, vultus laetior, aspectus venustior, sermo purior, incessus modestior, et ad omne opus bonum spiritus promptior. Quae omnia quid sunt aliud quam quidam internae resurrectionis hilaris nuntius? Caetera quoque, quae in Christi resurrectione gesta vel dicta sunt, utpote de invento sudario, ac de ipso Domino in Galilaea videndo, et aliis quae evangelica continet historia, possunt nimirum juxta coeptam tropologiam interpretari: ut quod historice praecessit in capite, consequenter etiam credatur fieri moraliter in ejus corpore.
59
SERMO LIX. De tribus panibus hominis spiritualis
59
Amice, commoda mihi tres panes. Veniens ad eos de via noster amicus, id est quilibet conversus proximus, tribus panibus reficiendus est. Primus panis est continentia, qua restringitur corpus, ne deinceps per mortiferas voluptates defluat. Secundus est humilitas, qua instruitur anima, ne de ipsa sua continentia superbiat. Tertius est fervor charitatis, quo accenditur spiritus, ut utrumque, id est corpus et animam, in castitate et humilitate perseveranter custodiat. His tribus virtutibus, id est castitatis, humilitatis, charitatis, tanquam tribus panibus reficitur homo Dei et roboratur; ut, secundum Apostolum, in die adventus Domini sit integer spiritus, anima et corpus. Spiritum autem voco gratiam quae juxta apostolum eumdem, adjuvat infirmitatem nostram, ne deficiamus, donec suo tempore metamus bonum quod seminavimus. Vocatur primus panis carnalis vel corporalis; secundus, rationalis; tertius, spiritualis. Hi panes quoties desunt, a Deo requirendi sunt. Merito autem tres quaeruntur, quia tres reficiendi veniunt: anima quasi vir, caro quasi conjux, spiritus velut utriusque vernaculus. Et notandum quod non ait: Da; sed: Commoda mihi tres panes, quasi redditurus; quia sacerdos peccatori convertenti debet quidem gratiam divinitus impetrare, fructum vero ejusdem gratiae non sibi debet, sed Deo referre.
60.1
SERMO LX. De Christi itemque nostro descensu, et ascensu.
60.1
Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis qui est in coelo. Dominus et Salvator noster Jesus Christus volens, nos docere quomodo in coelum ascenderemus, ipse fecit quod docuit, ascendit in coelum. Et quoniam ascendere non poterat, nisi prius descenderet; descendere autem eum vel ascendere 1192 non patiebatur divinitatis suae simplicitas, quippe quae nec minui potest, nec augeri, aut aliquo modo variari: assumpsit in unitatem suae personae naturam nostram, id est humanam, in qua descenderet et ascenderet; viamque nobis, qua et nos ascenderemus, ostenderet. Quod totum indicant santi Evangelii verba proposita. In eo enim quod dictum est: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit, assumptio humanae naturae exprimitur: in eo autem quod infertur, qui est in coelo, divinitatis suae incommutabilitas ostenditur. In quibus verbis illud etiam innuitur, quod ipse sit via per quam ascendamus; ipse patria ubi maneamus: via scilicet transeuntibus, patria pervenientibus. Manens itaque quod erat in natura sua, descendit et ascendit propter nos in nostra: attingens nimirum a fine usque ad finem fortiter, et disponens omnia suaviter. Descendit siquidem quo inferius non decuit; ascendit quo celsius non potuit: ipsumque descensum egit fortiter, quia virtus erat; ascensum disposuit suaviter, quia sapientia erat. Descendit autem dictum est, non: Cecidit; quia qui cadit, sine gradu ruit; qui autem descendit, gradatim pedem ponit.
60.2
Sunt ergo gradus in descendendo, sunt in ascendendo. In descendendo primus quidem gradus est a summo coelo usque ad carnem; secundus, usque ad crucem; tertius, usque ad mortem. Ecce quousque descendit. Nunquid amplius potuit? Poterat jam certe rex noster dicere, et quasi quodam operis affectu clamare: Quid ultra debui facere, et non feci?. Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Vidimus descensum, videamus et ascensum. Sed et ille quoque triplex est, et ejus primus gradus gloria resurrectionis; secundus, potestas judicii; tertius, consessus ad dexteram Patris. Et de morte quidem meruit resurrectionem; de cruce judicii, potestatem: ut, quoniam in illa injuste judicatus est, de illa justam obtineret judicis censuram, ipso post resurrectionem dicente: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Ipsam vero servi formam, id est carnem, in qua passus et mortuus est, resuscitatam evexit super omnes coelos, et super omnes angelorum choros, usque ad dexteram Patris. Quid hac dispositione suavius, ubi mors absorbetur in victoria, ubi ignominia crucis vertitur in gloriam? ut de illa dicant sancti: Absit mihi gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi!; ubi et ipsa carnis humilitas ex hoc mundo transit ad Patrem. Hac ascensione nihil sublimius, hoc honore nihil gloriosius dici potest aut cogitari. Sic per incarnationis suae mysterium descendit et ascendit Dominus, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus.
60.3
Sumamus et nos de mysterio ejus moribus nostris exemplum. Qui enim dicit se in Christo manere, debet sicut ipse ambulavit et ipse ambulare. Descendamus per viam humilitatis, ponaturque nobis primus ejus gradus, id est primus profectus, nolle dominari; secundus, velle subjici; tertius, in ipsa subjectione quaslibet contumelias et injurias illatas aequanimiter pati. Primo gradu caruit in coelo Lucifer ille qui dixit in corde suo: In coelum ascendam, super astra Dei exaltabo solium meum: sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis: ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo. Haec dicens irreparabiliter cecidit de coelo: et hoc ideo forte, quia omnino intolerabilis superbia est, velle dominari. Secundo gradu caruerunt primi homines in paradiso, qui, licet sua maluerint voluntate abuti quam Creatori subjici, non tamen praesumpserunt caeteris suae sortis dominari. Ideoque culpa eorum et poena longe exstitit dissimilis superbiae atque ruinae diaboli: unde et divina clementia quandoque meruerunt reparari. Tertium gradum non habent qui ad tempus credunt, sed in tempore tentationis recedunt.
60.4
Haec dicimus, ut sciamus a quorum imitatione declinare debeamus. Nam et diabolus et homo, uterque ascendere praepostere voluit; hic ad scientiam; ille 1193 ad potentiam; ambo ad superbiam. Non sic ascendere velimus; quin potius audiamus Prophetam quaerentem quomodo ascendendum sit. Quis, inquit, ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto ejus? Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo. Ubi notandum quod triplicem gradum ascendendi constituit. Primus gradus est innocentia operis; secundus, munditia cordis; tertius, fructus aedificationis. Quos gradus miro modo invenimus in superioribus gradibus ascensionis. Ibi quippe fuerat tertius gradus, tolerantia injuriarum. Ipsa est enim quae probat hujus ascensionis primum gradum, id est innocentiam operis. Ibi secundus fuerat patientia subjectionis: et ipsam operatur munditia cordis, quae est secundus ascensionis gradus. Ad hoc enim doctores praelatos habemus, ut cor mundemus, dicente Domino: Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis. Ibi etiam primus gradus fuerat contemptus dominationis; hic tertius est fructus aedificationis. Quisquis autem dominari non appetit, is profecto fructuose praeest caeteris instituendis.
61.1
SERMO LXI. De quatuor montibus ascendendis.
61.1
Quis ascendet in montem Domini?. Ascendit quidem semel Christus corporaliter super altitudinem coelorum; sed et nunc ascendit quotidie spiritualiter in cordibus electorum. Si ergo volumus et nos cum eo ascendere, ascendendum nobis est in montes virtutum de vallibus vitiorum. Est autem gemina species ipsorum vitiorum. Alia enim sunt quae nocent nobis, alia quae proximis; illa flagitia, ista vocantur facinora: et haec omnia dicuntur vallis lacrymarum, quia omni fletus fluvio plangenda est vita peccatorum. De valle flagitiorum ascenditur ad montem castitatis triplici continentia, membrorum, sensuum, cogitationum. In prima continentia cohibetur actus, in secunda vitatur aspectus, in tertia resecatur affectus. Item de valle facinorum ascenditur in montem innocentiae. Hic erigitur scala: Quod tibi non vis fieri, alii ne facias: et ponitur in ea triplex gradus timoris; vel ejus scilicet qui patitur, ne reddat talionem; vel superioris potestatis, ne inferat ultionem; vel interni judicis qui reddit unicuique secundum opera sua. Cum autem ad hunc montem ascenderint, jam justi sunt, et ex fide vivunt, sed necesse est eos secundum Apostolum persecutionem pati.
61.2
Itaque confugiendum est de monte innocentiae ad montem patientiae: et hic quoque erigitur scala triplicis gradus. Primus est Domini passio; secundus, martyrum fortitudo; tertius, praemii magnitudo. Possunt sane gradus isti dici gradus pudoris; sicut in innocentia fuerunt gradus timoris. Et nota quod mons iste patientiae secundum hos gradus est arduus, spinosus, aridus. Arduus, propter difficultatem imitandi passionem Domini; spinosus, propter aculeos tentationum quae multiplices sunt: damna scilicet rerum, contumeliae verborum, cruciatus corporum, in quibus sancti martyres examinantur; aridus, propter retributionem praemiorum, quae non in hoc saeculo speratur, sed in futuro. Post hunc montem restat ei alius mons ascendendus, mons scilicet montium; ad quem cum pervenerit, jam in eo Deus requiescit. Unde scriptum est: Factus est in pace locus ejus. Sed et in hoc monte pacis erigitur scala charitatis: unde Dominus dicit: Quaecunque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Volumus siquidem retribui nobis, volumus ignosci, volumus gratis dari.
62
1194 SERMO LXII. De varia et vera sequela Christe.
62
Qui mihi ministrat, me sequatur. Quidam sunt qui non sequuntur Christum, sed fugiunt; alii non sequuntur, sed praeeunt; nonnulli sequuntur, sed non assequuntur; alii vero sequuntur, et consequuntur. Non sequuntur, sed fugiunt, qui necdum peccare desistunt, de quibus scriptum est: Omnis qui male agit, odit lucem; et propheta: Ecce isti qui elongant se a te, peribunt. Non sequuntur, sed praeeunt, qui magistrorum sententiis suas praeferunt. Quorum imaginem tenebat Petrus, cum pro salute nostra volentem pati Dominum increparet dicens: Absit a te, Domine, non erit tibi hoc. Sequuntur, sed non assequuntur, qui segniter ac remisse agunt, vel usque ad finem non perseverantes de medio itinere revertuntur. Talibus dicit Apostolus: Remissas manus et dissoluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus vestris, ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur. Sequuntur et consequuntur, qui viam humilitatis ejus devoto mentis affectu perseveranter imitantur. Hujusmodi vere sequuntur Dominum. Qui mihi ministrat, me sequatur, id est, me imitetur. Quo fructu? Ut ubi sum ego, inquit, ibi sit et minister meus. Fructus itaque hujus imitationis mansio est aeternae beatitudinis.
63
SERMO LXIII. De tribus mediis recuperandae beatitudinis a Christo praescriptis in illud: « Qui vult venire post me, » etc. (Luc. IX, 23)
63
Qui vult, veniat post me, per me, ad me. Post me, quia veritas sum; per me, quia via sum; ad me, quia vita sum. Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Tria proposuit Christus, Dei virtus et Dei sapientia, angelus magni consilii, animae rationali ad imaginem Trinitatis factae, scilicet servitutem, vilitatem, asperitatem. In abnegatione sui servitus; in toleratione crucis vilitas; in imitatione Christi de signatur asperitas: ut, quae per inobedientiam de statu trinae felicitatis ceciderat, humiliata afflictione trinae miseriae per obedientiam resurgat. Ceciderat enim a se ipsa, a societate angelorum, a visione Dei; id est, a libertate, a dignitate, a beatitudine. Audiat ergo consilium, ut abnegando semetipsam, id est propriam voluntatem, sui libertatem recuperet: tollendo crucem suam, id est carnem suam cum vitiis et concupiscentiis crucifigendo, per continentiae bonum recuperet societatem angelorum; sequendo Christum, id est ejus passionem imitando, recuperet claritatis ejus visionem; quia si compatimur ei, et conregnabimus.
64.1
SERMO LXIV. De pretiosa vita et morte sanctorum.
64.1
Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus. Pretiosam in conspectu Domini mortem sanctorum ejus facit aliquando vita, aliquando causa, aliquando vita simul cum causa. In confessoribus, qui in Domino moriuntur, facit pretiosam vita. In martyribus, qui pro Domino moriuntur, facit eam pretiosam aliquando sola causa, aliquando causa pariter et vita. Et illa quidem mors pretiosa est, quam commendat vita; pretiosior, quam facit causa; pretiosissima vero quam praevenit vita simul cum causa.
64.2
Porro tria sunt quae sanctam faciunt hominis vitam: victus sobrius, actus justus, sensus pius. Victus sobrius erit, si continenter, si socialiter, si obedienter, id est caste, charitative, humiliter vixerimus. Per continentiam enim castitas, per socialitatem charitas, per obedientiam humilitas acquiritur. Et haec est virtus, quae animam perfecte Deo subditam, sub umbra alarum 1195 ipsius secure facit vivere. Actus justus erit, si fuerit rectus, discretus, fructuosus. Rectus per bonam intentionem, discretus per mensuram possibilitatis, fructuosus per utilitatem proximorum. Sensus pius erit, si fides nostra Deum sentit summe potentem, summe sapientem, summe bonum: ut per ejus potentiam, nostram credamus adjuvari infirmitatem; per ejus sapientiam, nostram credamus corrigi ignorantiam; per ejus bonitatem, nostram credamus dilui iniquitatem. Tria sunt quae mortem sanctorum faciunt pretiosam, quies a labore, gaudium de novitate, securitas de aeternitate.
65.1
SERMO LXV. De connexione triplicis parabolae apud Matthaeum XIII, 44-48: « Simile est regnum coelorum thesauro abscondito in agro, » etc.
65.1
Triplicem nobis commendat gradum parabola triplex lectionis unius. Ager est corpus. Huic dum adhuc dominantur passiones desideriorum, jacet incultus, et obnoxius maledicto, spinas et tribulos germinat; quid intus lateat ignoratur. Quis enim eo tempore idoneum reputet ferre dignos poenitentiae fructus? Quid tam insipienter exponis, anima, corpus tuum? Nescis quid absconditum sit in eo? Quid, nisi regnum coelorum? Invenire est in eo salutis opera, quibus regnum coelorum poteris adipisci. Eme ergo agrum, et a concupiscentiis tuis tibi vindica corpus tuum, dato nimirum pretio fomontis et occasionibus ipsarum concupiscentiarum.
65.2
Ubi vero thesaurum effoderis, esto jam negotiator, et pretiosas margaritas quaere. Si pretiosissimam unam inveneris, etiam tunc vende quidquid habes, et eme eam. Quae est tamen una tam pretiosa? Neque enim mirum si pro thesauro vendidit quaecunque habebat, id est pro divitiis salutis et peccata et peccati fomenta deseruit. Haec quippe sola prius habebat. Nunc autem, ubi thesaurum hunc reperit, quomodo quaerit bonas margaritas, et pro una omnia vendidit? Ego unam hanc nihil aliud quam unitatem arbitror esse. Quaerit autem bonas margaritas, qui in opere salutis suae non est contentus inferioribus bonis, sed summa quaeque et excellentiora perquirit. Nihil ergo pretiosius inveniens unitate, non parcat omnibus caeteris propter eam: jejuniis, vigiliis, orationibus audacter praeferat unitatem.