Sermones de diversis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11257 Sededi2
57.1
SERMO LVII. De septem signaculis per Christum solutis.
57.1
Ecce vicit leo de tribu Juda, radix David, aperire librum, et solvere septem signacula ejus Septem signacula sunt, temporalis nativitas, legalis circumcisio, matris purgatio, fuga in Aegyptum, carnis necessitudo, baptismus, passio. Haec siquidem sunt vera quaedam humanitatis insignia, quibus se teneri ac ligari voluit incarnata Dei Sapientia. Ipsa quippe est secunda in Trinitate persona: et licet eamdem incarnationem simul fecerint Pater et Filius et Spiritus sanctus; non tamen Pater aut Spiritus sanctus est incarnatus, sed solus Filius. Implevit quidem et Pater et Spiritus sanctus carnem Filii, a quo neuter eorum poterat separari; sed implevit majestate, non susceptione. Ideoque Filius ostendit in carne potentiam Patris per opera, exhibuit bonitatem Spiritus sancti remittendo peccata; et quod suum erat, imo quod ipse erat, id est Sapientia, se occultavit per illa praedicta signacula. Facta est igitur res mira et obstupenda. Infirmata est virtus summa, et( ut ita dicam, si dici liceat, quod tamen reverenter dico) quasi infatuata est sapientia. Nec crubesco dicere, quod non erubuit Doctor gentium docere. Sic nempe credidit, sic docuit, sic scriptum reliquit. Nos, inquit, praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam: ipsis autem vocatis Judaeis atque Graecis, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam; quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus; et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus
57.2
Verumtamen haec virtus abscondenda erat, et in humilitate perficienda; ut omnium implerentur oracula prophetarum. Passus est ergo in cruce impassibilis Deus, et in carne nostra mortali mortuus ac sepultus immortalis Dei Filius. Sed ecce tertia die resurrexit a mortuis: et, qui agnus exstiterat in passione, leo factus est in resurrectione. Surrexit et vicit leo de tribu Juda; quia mortem, quam ex infirmitate nostra pertulit, ex virtute sua resurgendo calcavit. Resurgens enim a mortuis, jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Resurgendo autem et in coelum ascendendo, librum aperuit, quia nimirum ex auctoritate sacrae Scripturae, quod Deus esset, innotuit manifeste. Unde scriptum est: Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua: Septem quoque ejusdem libri signacula solvit, quando intellectum eloquii sacri fidelium mentibus reseravit: et quidquid de mysteriis suis lex et prophetae sub allegoriis praedixerant, de his scilicet, quae per hominem temporaliter gessit; haec de se praedicta, et in se ac per se completa, luce clarius indicavit.