Sermones de diversis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11257 Sededi2
61.1
SERMO LXI. De quatuor montibus ascendendis.
61.1
Quis ascendet in montem Domini?. Ascendit quidem semel Christus corporaliter super altitudinem coelorum; sed et nunc ascendit quotidie spiritualiter in cordibus electorum. Si ergo volumus et nos cum eo ascendere, ascendendum nobis est in montes virtutum de vallibus vitiorum. Est autem gemina species ipsorum vitiorum. Alia enim sunt quae nocent nobis, alia quae proximis; illa flagitia, ista vocantur facinora: et haec omnia dicuntur vallis lacrymarum, quia omni fletus fluvio plangenda est vita peccatorum. De valle flagitiorum ascenditur ad montem castitatis triplici continentia, membrorum, sensuum, cogitationum. In prima continentia cohibetur actus, in secunda vitatur aspectus, in tertia resecatur affectus. Item de valle facinorum ascenditur in montem innocentiae. Hic erigitur scala: Quod tibi non vis fieri, alii ne facias: et ponitur in ea triplex gradus timoris; vel ejus scilicet qui patitur, ne reddat talionem; vel superioris potestatis, ne inferat ultionem; vel interni judicis qui reddit unicuique secundum opera sua. Cum autem ad hunc montem ascenderint, jam justi sunt, et ex fide vivunt, sed necesse est eos secundum Apostolum persecutionem pati.
61.2
Itaque confugiendum est de monte innocentiae ad montem patientiae: et hic quoque erigitur scala triplicis gradus. Primus est Domini passio; secundus, martyrum fortitudo; tertius, praemii magnitudo. Possunt sane gradus isti dici gradus pudoris; sicut in innocentia fuerunt gradus timoris. Et nota quod mons iste patientiae secundum hos gradus est arduus, spinosus, aridus. Arduus, propter difficultatem imitandi passionem Domini; spinosus, propter aculeos tentationum quae multiplices sunt: damna scilicet rerum, contumeliae verborum, cruciatus corporum, in quibus sancti martyres examinantur; aridus, propter retributionem praemiorum, quae non in hoc saeculo speratur, sed in futuro. Post hunc montem restat ei alius mons ascendendus, mons scilicet montium; ad quem cum pervenerit, jam in eo Deus requiescit. Unde scriptum est: Factus est in pace locus ejus. Sed et in hoc monte pacis erigitur scala charitatis: unde Dominus dicit: Quaecunque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Volumus siquidem retribui nobis, volumus ignosci, volumus gratis dari.