Sermones de diversis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11257 Sededi2
67.1.1
SERMO LXVII. De duplicibus legis praeceptis, moralibus et figuralibus.
67.1.1
Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Duplex in lege veteri praeceptorum genus invenio. Sunt enim moralia quaedam, ut est: Non concupisces; Non adulterabis; Honora patrem tuum, et his similia. Sunt etiam figurativa et umbratilia quaedam, ut est taurorum immolatio, et sanguis hircorum. Verumtamen carnalis ille populus nec illa implere poterat, nec in his obtinere salutem. Unde et Salvator in Evangelio legis praecepta improperat Pharisaeis, quod propter traditiones suas irrita facerent Dei mandata, ipsa sine dubio, in quibus esset aedificatio 1197 morum. Nam de caeteris ipse loquitur per prophetam: Dedi eis praecepta non bona: ipsa plane, in quibus esset umbra futurorum. Quae enim consequentia rationis, ut homine peccante aries multaretur, et diceret cum propheta: Quae non rapui, tunc exsolvebam? Merito sane non bona praecepta populus non bonus accepit, dicente Propheta: Cum sancto sanctus eris, et cum perverso perverteris. Noverat enim Judaeorum corda carnalia: unde et carnalia eis tradidit sacramenta, quae non possent juxta conscientiam perfectum facere servientem in justitiis carnis. Venit proinde plenus gratia et veritate Christus Dominus noster, ut ex hoc jam moralia quidem impleantur per gratiam: quae vero umbratilia et mystica fuerant, revelata veritate deinceps non ad litteram observentur, sed secundum spiritum spiritualiter intelligantur. Propterea jam non aries vel taurus homine peccante mactatur, sed viva corporis hostia, rationale et acceptabile sacrificium, in jejuniis et laboribus veniam meretur pariter et gratiam.
67.1.2
Sermo 68, seu 29 ex Parvis, cum in nullo differat a sermone 32 de Diversis, hic consulto omissus est.