Sermones de diversis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11257 Sededi2
68.1
SERMO LXIX. De triplici renovatione triplicis vetustatis.
68.1
Sicut portavimus imaginem terreni hominis, portemus et imaginem coelestis. Duo homines sunt, vetus et novus: Adam vetus, Christus novus. Ille terrenus, iste coelestis; illius imago vetustas, istius imago novitas. Est autem triplex vetustas, et econtrario triplex novitas. Est enim vetustas in corde, in ore, in corpore: in quibus tribus modis peccavimus, cogitatione, locutione et opere. In corde sunt desideria carnalia et saecularia, id est amor carnis, et amor saeculi. Similiter in ore est gemina vetustas, arrogantia et derogatio. Item gemina in corpore, flagitia et facinora. Haec omnia sunt imago veteris hominis, et haec omnia renovanda sunt in nobis. Si non esset vetustas in corde, non diceret Apostolus: Renovamini spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis. Item si non esset vetustas in ore, non diceret Scriptura: Recedant vetera de ore vestro. Et apostolus dicit: Omnis sermo malus non procedat de ore vestro, sed qui bonus est, ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus. Sed et de vetustate corporis mentionem facit, cum dicit: Sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem. De cujus renovatione etiam subjungit: Ita nunc exhibete membra vestra servire justitiae in sanctificationem.
68.2
Renovetur ergo cor nostrum a carnalibus et saecularibus desideriis; ut exclusis illis introducatur amor Dei, et amor patriae coelestis. Recedant ab ore nostro arrogantia et derogatio; et succedant pro his vera peccatorum nostrorum confessio, et bona de proximis aestimatio. Pro flagitiis et facinoribus, quae vetustas est corporis, assumatur continentia et innocentia, ut scilicet contrariis virtutibus contraria vitia depellantur. Hanc supradictam renovationem facit Christus habitans in nobis per fidem, sicut ipse ait: Ecce nova facio omnia. Unde et ad sponsam loquitur in Canticis: Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum. Habitans igitur in corde est sapientia, habitans in ore veritas, habitans in corpore justitia.