Sermones de diversis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11257 Sededi2
70.1
SERMO LXXI. Servitutis Aegyptiacae cum servitute diaboli comparatio.
70.1
Integra et perfecta moralitas in duobus praecipue consistit, in evitandis vitiis, et appetendis virtutibus; quoniam non sufficit a malo abstinere, si non et bonum faciamus. Inde Psalmista: Declina a malo, et fac bonum. Fugiamus ergo vitia, amplectamur virtutes. Historias igitur summatim delibantes, moralitatis fructus decerpamus. Fames coegit Israel intrare in Aegyptum: statim reperit ibi novum dominum, et de libero servus efficitur. Ex illius regionis inhabitatione redigitur sub potestate Pharaonis, qui masculos praecepit interfici, feminas reservari. Israel operibus luti et lateris duriter affligitur; Pharao paleas ministrat laborantibus: fames coegit.
70.2
Non fames panis, neque sitis aquae, sed audiendi verbum Dei, compellit multos intrare Aegyptum. Hoc verbum Dei est lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Unde Psalmista: Praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos. Qui hanc lucem sequitur, non ambulat in tenebris, sed habet lumen vitae. De luce praeceptorum transitur ad lumen praemiorum. Qui hujus divini verbi patitur egestatem, cogitur intrare Aegyptum, id est tenebras. Involvitur enim tenebris ignorantiae, et subjacet dominio Pharaonis, id est diaboli, qui princeps es Aegypti, hoc est tenebrarum, juxta illud Apostoli: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus. Sub jugo Pharaonis fiunt lutea opera, id est dissoluta et sordida. Ab ipso dantur paleae, id est leves cogitationes. Palearum est leviter accendi, et in momento consumi. Sic et malae cogitationes a diabolo immissae cito in mentibus nostris accenduntur, carnis mollitie consentiente. Sed si viriliter studeamus resistere, Deo juvante, protinus exstinguuntur. Paleis accensis coquebatur lutum, et solidabatur in lateres: et pravae cogitationes, quae sunt lutum, paleis delectationis accenduntur. Quae cum transeunt in actum, tunc decoquuntur; cum vero ducuntur in consuetudinem, tunc solidantur.