Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones de diversis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11257 Sededi2
71.1
SERMO LXXII. De via impiorum et via Domini.
71.1
Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum. Pii sunt qui in Deum credunt; et ipsum colunt. Est enim pietas cultus Dei. Hic autem cultus in tribus consistit, fide, spe et charitate, quae sunt invisibilia. His tribus carent impii, qui eum non colunt; et quorum consilium est visibilia invisibilibus, terrena coelestibus praeponere. Horum caput et princeps est diabolus qui primus a pietate recessit, et impius factus etiam homines in paradiso positos, ab eadem pietate fraude sua dejecit, 1199 volens eos habere socios sui erroris, et participes iniquitatis. Ille enim Evam seduxit, et illa virum sibi subdidit. Similiter adhuc daemon suggerit carni, caro spiritui, et fit impiorum consilium. Dicunt enim sibi invicem: Omnium nostrum sit unum marsupium. Ponunt ergo in memoria, quasi in marsupio, quisque obolum suum: daemon scilicet suggestionem, caro delectationem, spiritus consensum. Inde, tanquam de symbolo, comparant sibi victum competentem: caro quidem combustionem, ignem scilicet qui non exstinguitur: spiritus malam conscientiam, id est vermem qui non moritur; daemon autem emit utriusque sanguinem.
71.2
Ad hoc consilium impiorum itur quatuor modis. Quidam enim trahuntur inviti, alii attrahuntur illecti, alii seducuntur ignari, alii sequuntur spontanei. Istis necessariae sunt quatuor virtutes, per quas armati resistant, ne in consilio eant. Invitis necessaria est fortitudo, qua resistant usque ad mortem minis, cruciatibus, et damnis. Illi qui attrahuntur illecti, indigent temperantia, quae reprimit illicita desideria, nec cedit promissionibus, nec emollitur blanditiis. Illis qui seducuntur ignari, est opus prudentia, quae ab utilibus inutilia discernit, et docet quid tenendum, quidve rejiciendum sit. Justitia indigent illi qui sequuntur spontanei. Justitia est rectitudo voluntatis, quae nec amat peccare, nec peccato consentire. Justitia et fortitudo sedem habent voluntatem; quia voluntas justa debet esse, et fortis. Est autem justitia ordinata hoc modo, scilicet mala respuens, bonis meliora praeponens. Hanc non videtur habuisse Adam, qui malo consentiens, quod utile erat deseruit. Prudentia et temperantia sedem habent in ratione; quia ratio prudens debet esse, et temperata. Est quippe prudentia, ratio docta, scilicet a gratia, vitare contagia injustitiae propter justitiam. Vitat quidem non solum injustitiam apertam, sed etiam illa quae sunt aliquo modo contra justitiam, attendens non quod licet, sed magis quod expedit: vitans divitias et quaedam alia, non quia illicita, sed quia justitiae solent esse impedimenta. Sed propter quosdam qui ex hypocrisi hoc faciunt, additur, propter justitiam. Justitia est perfectio animae rationalis. Aliae virtutes sunt ad ejus acquisitionem vel conservationem, fortitudo, temperantia, prudentia, quae justitiam conservant, ne amittatur aut minuatur. Postquam vero perfecta est justitia, et transit in affectum cordis, idem est quod illa tria; quia fortis est, prudens, temperata.
71.3
Qui non abiit. Abire pertinet ad illos qui sunt inconstantes, et leviter possunt impelli. Quod quidam volentes evitare, fiunt evidenter obstinati, nullius consilio acquiescentes, propositum suum immobiliter tenentes: et ideo adjunctum est, et non stetit; scilicet, ut nec levis sit, nec obstinatus. Via peccatorum est mundus, vel propria voluntas, quae est superbia, ex qua omnia mala, sicut ex communi sunt bona. Et in cathedra pestilentiae non sedit. Sedet, qui docet exemplo suo faciens peccare alios. Cathedra est haec, et quatuor pedibus subsistit. Primus pes est malitia; secundus, contemptus Dei; tertius, irreverentia; quartus, astutia. Malitia est amare malum, et saporem mali habere; et malum, quia malum est diligere, sicut facit diabolus, et nonnulli iniqui. Sed quia fit aliquando, ut tales timeant Deum non timore bono, sed ne incurrant vel damnum rerum, vel corporis cruciatum: ut amplius fiant mali, contemnunt et ipsum Deum; et fit secundus pes contemptus Dei. Item posset fieri ut malum amarent, Deum contemnerent, sed inhiberet eos pudor hominum cum quibus habitant: ideo ad augmentum mali sequitur tertius pes irreverentia, ut nec Deum timeant, nec homines revereantur. Ad consummationem vero malitiae adest quartus pes astutia, ut sciant uti tribus praedictis, miscentes oleo venenum, et melli acetum. Eminens pars cathedrae, cui sedens inhaeret, est potentia. Si enim potens est qui praedicta habet, tunc plurimum nocet: vel si potentem sibi allicere potest, quem consilio suo seducat, et ad malum impellat. 1200 Deinde apponitur pulvinar, ut suaviter sedeat. Pulvinar fit de levibus pennis avium, significans vanam gloriam, et favorem popularem, quibus homines delectati extolluntur. Scabellum pedibus supponitur, ne terram tangant. Tales enim nonnulli terrenas actiones non faciunt, sed spirituales simulant, ut magis decipiant. Horum doctrina est quasi pestilentia, multa loca occupans et vastans.
71.4
Sed in lege Domini voluntas ejus. Superiori versu dictum est quid sit respuendum; in hoc autem dicitur quid sit appetendum. In illo dictum est tanquam declina a malo; hoc autem, et fac bonum; quod utique est ambulare in lege. Sed quoniam haec via agitur non gressu corporis, sed affectu mentis; ideo dictum est: In lege domini voluntas ejus. Velle enim, teste beato Gregorio, mente ire est. Per hanc viam incedunt, et quasi quemdam cursum ducunt tria genera hominum, servus, mercenarius, filius. Trahunt autem eumdem currum jumenta, quorum nomina sunt, comminatio et promissio. Super comminationem servus sedet, super promissionem mercenarius. Horum uterque trahit currum, alter timore, alter cupiditate; et uterque propriis stimulis impellitur. Solus filius, qui nec timore quatitur, nec illicitur cupiditate, sed spiritu dilectionis agitur, sine labore aut laesione vehitur in curru: Quicunque enim spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Habet etiam currus ille quatuor rotas, illas scilicet quatuor animi affectiones notissimas, amorem et laetitiam, timorem et tristitiam. Amant enim reprobi temporalia, et laetantur cum male fecerint; sed hunc amorem et hanc laetitiam sequitur timor et tristitia sempiterna. Electi vero, quibus dicitur: Mundus gaudebit, vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium; ponunt primas rotas timorem et tristitiam, posteriores amorem et laetitiam. Ipsis enim commutatur timor in charitatem, tristitia in laetitiam sempiternam.
71.5
Notandum autem, quod haec via legis Domini consummatur sex diebus. Et prima quidem dicta est gemitus cordis; secunda, confessio oris; tertia, largitio propriae possessionis; quarta, labor corporis; quinta, abnegatio propriae voluntatis, sexta, contemptus mortis. In septima fit quies ab omnibus praedictis, sperans octavam resurrectionis. Et in lege ejus meditabitur die ac nocte. In quocunque statu sit homo positus, nunquam recedendum est illi a lege Domini, sed semper in die bonorum non immemor sit malorum, et in die malorum memor sit semper bonorum. Potest etiam per diem et noctem contemplativa et activa vita intelligi, quae amhae continentur in lege Domini.

Intertext edge

Open linked passage

Note