Sermones de diversis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11257 Sededi2
88.1
SERMO LXXXIX. De osculo a sponsa desiderato, id est Spiritu sancto.
88.1
Osculetur me osculo oris sui. Os Patris intelligitur Filius. Nemo autem novit Filium, nisi Pater; et nemo novit Patrem, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. At vero cuicumque fit ista revelatio, sive Patris, sive Filii, non fit nisi per Spiritum sanctum. Hinc est quod cum Petrus dixisset Domino: Tu es Christus Filius Dei vivi, ille respondit: Beatus es Simon Bar Jona, quod interpretatur, Filius columbae; quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui est in coelis. Et Apostolus cum praemisisset, quod oculus non vidit, et auris non audivit, et caetera, statim subjunxit, nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum. Videtur ergo sponsa gratiam habere Spiritus sancti, per quam cognoscat Filium aequalem Patri. Nec dicit, Osculetur me ore suo, quod solius Filii est dicere, non cujusquam creaturae, quippe quae nullo modo potest esse aequalis Patri: sed, osculo oris sui. Porro osculum commune est osculantis et osculati. Si igitur se invicem osculantur Pater et Filius, quid est eorum osculum nisi Spiritus sanctus?
88.2
Hoc itaque flagrat sponsa osculari: Osculetur me, inquiens, osculo oris sui. Hoc osculum testatur etiam Paulus eam accepisse, cum dicit: Quoniam estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra, clamantem, Abba, Pater. Hoc osculum pollicebatur et ipse Salvator, cum ad instantiam orationis exhortaretur discipulos: Si vos, inquit, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester qui in coelis est, dabit bona, id est Spiritum bonum, petentibus se. Ex hujus osculi impressione suscipit anima rationalis ab ipso Sponso suo, Verbo Dei, cognitionem, et amorem veritatis, quae duo quasi labia imprimit ei ipsa Dei virtus et Dei sapientia. Siquidem sapientia cognitionem, virtus confert amorem. Habet et ipsa anima similiter duo labia, quibus osculatur Sponsum suum, id est rationem et voluntatem. Rationis est percipere sapientiam, voluntatis virtutem. Si sola ratio percipiat sapientiae cognitionem, et voluntas non habeat virtutis amorem, non est plenum osculum; aut si sola voluntas obtineat amorem, et ratio minime percipiat cognitionem, nihilominus est semiplenum. Tunc vero plenum et perfectum est, quando et sapientia illustrat rationem, et virtus afficit voluntatem.