Sermones de diversis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11257 Sededi2
8.1
SERMO VIII. De diversis affectionibus vel statibus, quibus anima est sub Deo.
8.1
Quod diversis nominibus Deum, nunc quidem patrem, nunc magistrum vocamus, aut Dominum, non illius simplicissimae et omnino invariabilis naturae diversitas ulla in causa est; sed affectionum nostrarum multiplex variatio secundum diversos profectus animae vel defectus. Videntur enim quaedam animae sub patrefamilias agere, quaedam sub Domino, quaedam sub magistro, quaedam quoque sub patre, et nonnullae cum sponso, ut cum proficientibus proficere, cum immutatis mutari videatur et ipse, qui juxta Prophetam mutat quidem creaturas, et mutabuntur, licet idem ipse sit, et anni ejus non deficiant. Denique quid in alio psalmo idem Propheta ad ipsum loquatur attende. Cum sancto, inquit, sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris, et cum electo electus eris; atque ut magis miremur, et cum perverso, inquit, perverteris. Et quemadmodum sic mutetur, imo sic mutet immutabilis ipse, secutus adjungit: Quoniam tu populum humilem salvum facies, et oculos superborum humiliabis.
8.2
At vero quoniam non prius quod spirituale, sed prius quod animale, deinde quod spirituale: videntur mihi quatuor interdum conversionem nostram praecedere status; unus sub nobis ipsis, tres sub principe mundi hujus. Est enim anima sub se ipsa, cum propriam sequitur voluntatem, libertate perniciosa gaudens. Hic est filius ille prodigus, qui portionem paternae substantiae, quae se contingebat, accepit; ingenium scilicet, memoriam, vires corporis, caeteraque similia bona naturae: quibus non ad divinam, sed ad suam uteretur voluntatem, essetque tanquam sine Deo in hoc saeculo. Est autem interim homo sub se, cum propriae satisfaciens voluntati, necdum tamen possidetur a vitiis et peccatis; quoniam qui facit peccatum, jam non sui ipsius servus est, sed peccati. Jam hinc vero proficiscitur in regionem longinquam, qui prius quidem separatus erat, sed necdum elongatus a patre. Accepta siquidem portione substantiae, factus est sui juris: et quamvis recesserit ab auctore, proximus tamen fuit, quandiu ab opere non recessit. Hoc autem tandiu fit, dum licita quidem, sed non expedientia pro sua sequitur voluntate. At postquam recesserit et a se ipso, declinans scilicet in peccatum, tunc jam in longinquam vere proficiscitur regionem; quoniam ab eo qui summe et singulariter est, nihil longius eo quod nullo modo est; nihilque remotum magis ab eo, a quo et per quem, et in quo sunt omnia, 1102 quam peccatum, quod nihil est inter omnia.
8.3
Porro justum divinae ultionis judicium est ut fugitivum patris filium alter sibi usurpet in servum. Unde et profectus in regionem longinquam, uni civium legitur adhaesisse: quem ego non alium quam unum ex malignis spiritibus intelligendum puto, qui pro eo quod obstinatione irreparabili peccant, et transierunt in affectum malitiae et nequitiae, jam non sunt hospites et advenae, sed quasi cives et inhabitatores peccati. Quid est autem quod civi dicitur adhaesisse pauper adolescens et peregrinus, nisi quod factus est subditus illi? Denique quomodo adhaeserit sequentia manifestant. Sic enim habes: Adhaesit uni civium regionis illius, et misit eum in villam suam pascere porcos. Et nota quod famis necessitate civi maligno dicitur adhaesisse, sicut Israel tempore famis descendisse legitur in Aegyptum. Periculosa plane et perniciosa esuries, quae liberos addicat miserae servituti, subjiciat operibus luti et lateris, porcis associet, imo et servos faciat esse porcorum. Unde autem egestas tanta ei qui dives advenerat, collectis nimirum omnibus, quae de paterna substantia in suam acceperat portionem? Ex eo sine dubio quod praemissum est, dissipasse eum bona sua vivendo luxuriose cum meretricibus, Propterea, inquit, coepit egere.
8.4
Porro meretrices istas concupiscentias carnis intellige, cum quibus luxuriose vivendo dissipat bona naturae, dum eis abutitur ad voluptatem. Hinc, ut jam diximus, egestas succedit perniciosa, teste Scriptura quod non satietur oculus visu, nec auris impleatur auditu. Mittitur ergo pascere porcos, corporeos scilicet sensus, qui volutabro luti et spurcitiis oblectantur. Et vide ne forte hi sint porci, quos ejecti ab homine maligni spiritus intrant. Ejectum enim a rationali nostro, id est a mente, peccatum sensibus corporis haeret, Apostolo teste quod mente consentiat legi Dei, carne vero legi peccati, quae est in membris nostris. Unde et in alio loco: Scio, inquit, quod non est in me bonum, hoc est in carne mea. Quid tamen agendum est, cum sic ejecti ab homine, porcos inhabitant spurci spiritus, nisi quaerenda remedia lacrymarum, et currendum ad aquas, quarum abundantia male vivida radix peccati suffocetur in eis? Quamvis haec omnimoda peccati exstinctio fini potius reservata vivetur.
8.5
Haec in excursu quodam sunt dicta, ut proinde manifestius assignarem quonam modo eum quem sub semetipso reperit, sibi malignus subjiciat, tanquam fortis armatus intrans et possidens atrium in quo pauper et debilis inventus est habitator. Verumtamen tripliciter mihi videntur homines esse sub principe tenebrarum. Primum quidem, nec volentes nec nolentes: quod convenit his qui necdum habent voluntatis usum; sunt tamen vasa irae propter originale peccatum, donec alligato forti vasa ejus diripiat fortior per sacramentum adveniens, verus utique Moyses, qui in aqua venit, nec in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Secundo modo, volentes, cum jam voluntarie peccant. Tertio quoque modo, nolentes, cum jam quidem resipiscere vellent, nisi quod, peccati consuetudine miserabiliter obligati, justo Dei judicie, qui in sordibus sunt, sordescant adhuc. In quo tertio statu laborasse videtur prodigus ille filius, et vere prodigus nimis, qui non modo dissiparat sua, sed et semetipsum subjecerat miserae servituti, infelix, venundatus sub peccato, cum ad se reversus ait: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus! ego autem hic fame pereo. Si quis expertus est in semetipso, facile, credo, in his verbis animum miserabilem recognoscet. Quis enim, peccati consuetudine obligatus, non se felicem reputaret, si datum esset ei esse tanquam unum ex his, quos in saeculo tepidos videt, viventes sine crimine, minime tamen quaerentes quae sursum sunt, sed quae super terram? Quanti, inquit, 1103 mercenarii in domo patris mei abundant panibus! id est, consolantur in innocentia sua, et fruuntur propriae conscientiae bono: ego autem hic fame pereo; id est, insatiabilibus crucior peccatorum desideriis, et affectibus vitiorum. Potest tamen intelligi quod non fame panis, nec siti aquae, sed fame et siti divini verbi, quam et Judaeae propheta minatur, sese perhibeat laborare. Et haec dixerim non quod ita sit, sed quod ita sentiat miser humiliatus sub peccato. Neque enim gloriantur conscientiae testimonio, quorum saecularis et mercenaria intentio est: sed peccator compunctus reputat sanctissimum, quacunque ex causa alterum videat innocentem. Fac me, inquit, sicut unum ex mercenariis tuis.
8.6
Ecce hic jam primus est status quo sub Deo esse incipiunt qui tanquam mercenarii sub patrefamilias vivunt. Hi sunt quos in saeculo videmus, aut nullo aut exiguo desiderio aeternorum, velut sub mercede servire Deo, et ab eo terrena petere quae et desiderant. Jam vero secundo statu incipit esse sub Domino, qui tanquam servus carcerem timet, et metuit ne subigatur poenis. In quo sane statu conversio est, exitusque a saeculo, et introitus vitae: unde et legis: Principium sapientiae timor Domini: et alius quidam propheta: A timore, inquit, tuo concepimus, et parturivimus spiritum salutis. Huic gradui tertius admodum proximus et quasi permistus est, eorum scilicet qui parvuli adhuc in Christo lac concupiscunt, tanquam sub magistro et paedagogo viventes. Id namque convenit maxime novitiis, qui nimirum si forte in consolationibus meditationis sanctae, lacrymarum, psalmodiae et caeterorum hujusmodi coeperint delectari, quasi pueriliter timent ne magistrum offendant, ne vapulent, defraudentur munusculis, quibus solet eos eruditor ille benignissimus allicere. Hi sunt qui provident Dominum in conspectu suo semper, et commoventur si vel ad horam abesse contigerit: nec jam serviliter timent supplicia, sed tanquam parvuli metuunt plagas virgarum, apprehendentes disciplinam magistri, nequando irascatur, et pereant de via justa: ne devotionis gratia subtrahatur, et molesta eis omnia fiant, et laborent taedio quodam, et quasi vapulent intus in anima, amaritudine scilicet cogitationum. Haec sunt enim verbera quibus castigat suos parvulos Deus, quae melius experimento dignoscimus, quam sermone. Unde et ipse Dominus loquitur per prophetam: Si dereliquerint filii ejus legem meam, etc. visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum.
8.7
In his itaque primordiis, et quasi infantili aetate, sic vicissim sibi succedunt timor Domini et disciplina magistri, ut nunc in isto, nunc in statu illo sese inveniat, quisquis sollicitus fuerit diligenter hoc observare. Inde est quod novellae adhuc Ecclesiae loquens, simul utriusque nominis meminit, dicens: Vos vocatis me, magister et Domine, et bene dicitis; sum etenim. Agnoscant hic locum suum novitii nostri, ut solliciti sint de caetero sedule magis circa ista versari. Ante omnia siquidem timor eis necessarius est, quo nimirum peccata possint praeterita delere, cavere futura. Timor enim Domini, ut ait Scriptura, expellit peccatum Eccli. I, 27), sive quod jam admissum est, sive quod tentat intrare. Expellit sane, illud quidem, poenitendo; hoc, resistendo. Sed quoniam arcta et ardua est via quae ducit ad vitam: tanquam parvulis in Christo paedagogus vobis, o filioli, ac nutritius necessarius est, qui doceat, deducat, foveat vos, et tanquam alludat parvulis, ac blanditiis quibusdam consoletur, ne pereat aetas infirma. Propterea non ego, sed magis Ecclesiae princeps et pastor vos admonet: Quasi modo geniti infantes, rationabiles sine dolo lac concupiscite, ita sane ut in eo nequaquam permaneatis, sed in eo crescatis in salutem. Quod alia quaedam Scriptura manifestius exprimens loquitur sic: Gaudete gaudio omnes qui lugebatis super eam( haud dubium 1104 quin super Jerusalem, de ea siquidem loquebatur), ut potemini, ait, a lacte, et satiemini ab uberibus consolationis ejus; et cum avulsi fueritis a lacte, epalemini ab introitu gloriae ejus.
8.8
Ipse est enim status filii jam robustae aetatis, qui sub Patre vivit, nec lacte jam potatur, sed vescitur solido cibo, oblitus sane quae retro sunt, in quibus servilis oculus in amaritudine morabatur: sed ne ipsa quidem praesentia considerans, nec parvas parvulorum consolationes captans, magis autem extendens se in anteriora, ad palmam supernae vocationis, et introitum futurae beatitudinis, exspectans beatam spem et adventum gloriae magni Dei. Evacuavit enim quae erant parvuli, nec circa hujusmodi suaves quidem, sed non perennes consolationes hactenus occupatur. Sed quia jam profecit in virum perfectum, in his quae patris sunt, oportet eum esse, suspirare ad haereditatem, sedulaque circa eam meditatione versari. Nunquid enim mercenarium eum quis aestimet, qui paternae inhiat haereditati, eamque toto affectu expetit et exspectat, quam nimirum filii mercedem esse, non mercenarii Propheta testatur? Cum dederit, inquit, dilectis suis somnum ecce haereditas Domini, filii; merces, fructus ventris.
8.9
Invenitur tamen alter gradus sublimior, et affectus dignior isto, cum penitus castificato corde nihil aliud desiderat anima, nihil aliud a Deo quaerit, quam ipsum Deum. Crebro siquidem didicit experimento, quoniam bonus Dominus sperantibus in se, animae quaerenti ipsum, ita ut jam ex affectu cordis atque ex sententia clamet illud de psalmo: Quid enim mihi est in coelo? et a te quid volui super terram? Defecit caro mea et cor meum, Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum. Neque enim suum aliquid, non felicitatem, non gloriam, non aliud quidquam, tanquam privato sui ipsius amore desiderat anima quae ejusmodi est: sed tota pergit in Deum, unicumque ei ac perfectum desiderium est ut introducat eam rex in cubiculum suum, ut ipsi adhaereat, ipso fruatur. Unde et jugiter revelata facie, quoad potest, coelestis sponsi gloriam speculando, in eamdem imaginem transformatur de claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu. Ex hoc plane audire meretur: Tota pulchra es, amica mea. Audet et ipsa loqui: Dilectus meus mihi, et ego illi. Atque hujusmodi felicissima et jucundissima confabulatione delectatur gloriosa cum sponso.