Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones de diversis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11257 Sededi2
90.1
SERMO XCI. De tribus emissionibus.
90.1
Emissiones tuae paradisus. Vox illius coelestis Jerusalem, congaudentis huic quae peregrinatur in terris. Sunt autem tres emissiones. Prima, conjugatorum poenitentium in mundo: secunda, conversorum continentium in claustro: tertia, praelatorum praedicantium, et orantium pro Dei populo. De prima emissione, id est poenitentia, dicunt angeli, quibus gaudium est super uno peccatore poenitentiam agente: Quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi, etc. 1212 Ascendere autem dicitur haec anima poenitens per desertum, terram scilicet inviam et inaquosam, peccatorum suorum recordando. Ascendit sicut virgula, eadem peccata humiliter confitendo. Quae confessio recte fieri sicut virgula fumi dicitur, quia per plures peccatorum species, tanquam fumus de thuribulo per plura foramina derivatur. Et notandum quod cum fumus nunquam habeat splendorem; nonnunquam tamen habere possit odorem. Quod hic fumus confessionis odorem quemdam pietatis habeat, innuitur ex his quae subjunguntur: Ex aromatibus myrrhae et thuris, et universi pulveris pigmentarii. Confessionem debet semper comitari myrra et thus, id est mortificatio carnis, et oratio cordis. Altorum enim sine altero, aut parum, aut nihil prodest. Nam si quis carnem mortificet, et orare dissimulet, superbus est et dicitur ei: Nunquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo? Item si oraverit, et carnem suam mortificare neglexerit, audiet: Quid vocatis me, Domine, Domine, et non facitis quae dico? et illud: Qui avertit aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis. Utrumque ergo alteri suffragatur, dum constat quod alterum sine altero reprobatur.
90.2
Sequitur: Et universi pulveris pigmentarii. Post recordationem et confessionem peccatorum, post mortificationem et orationem exhibendus est fructus eleemosynarum. Quae bene pulvis dicuntur, quia de terrena substantia fiunt: pigmentarii vero, quia suavissimum odorem emittunt. Hinc est quod Cornelio bene agenti dictum est: Orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt. Vel universi pulveris pigmentarii ideo dicitur, quia non solum magna, sed etiam minima quaeque peccata conterenda sunt per confessionem, et diluenda per compunctionem. Haec de prima emissione dicta sufficiant.
90.3
Secunda est vita continentium in claustro vel cremo. In hac emissione nulla fit deserti mentio, aut fumi seu poenitentiae; sed lucis, splendoris, atque virtutis. Denique in hujus laude angelica voce cantatur: Quae est ista quae ascendit sicut aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata? In quibus verbis triplex virtus ejus ostenditur, humilitas, castitas, charitas. Aurora quippe finis est noctis et initium lucis. Nox autem vitam peccatoris, lux significat vitam justi. Aurora ergo quae fugat tenebras, lucem nuntiat, merito humilitatem designat; quia sicut illa diem et noctem, ita ista dividit justum et peccatorem. Nam hinc, id est ab humilitate, justus quisque incipit, et inde proficit. Unde etiam ipsa aurora consurgens dicitur, ut videlicet virtutum structura surgens ab humilitate, tanquam proprio fundamento erigatur. Igitur ad ostendendam ejus humilitatem dictum est: Sicut aurora consurgens. Illud vero quod sequitur, Pulchra ut luna, castitatem demonstrat. Porro luna dicitur splendorem suum non a se habere, sed a sole trahere: quantoque magis solis conspectui cernenda opponitur, tanto majore sui parte ab ejusdem solis lumine illustratur. Similiter congregatio, seu quaeque fidelis anima, si veri Solis obtutibus offeratur intuenda, sine dubio ex visione illius admittit protinus in se decus quoddam pulchritudinis, et venustatem castitatis. Unde fit ut ex ejus lumine crescens et proficiens, etiam ad perfectionem provellatur, ut recte dicatur de illa quod sequitur:
90.4
Electa ut sol. Quare ut sol? An ideo quia fulgebunt justi sicut sol in regno Patris corum? Sed ibi unde sicut sol fulgebunt, nisi de splendore vestis nuptialis? Ipsa est enim, qua utique in terris positi vestiendi erant illi, quibus dictum est: Vos autem sedete in civitate, donec induamini virtute ex alto. Hac virtute charitatis, quam vestis illa nuptialis significat, quisquis indutus fuerit, eamque in se recte ordinaverit, erit procul dubio terribilis hostibus suis ut castrorum acies ordinata. Nam de caeteris quidem virtutibus quantascunque sine charitate habuerit, non curant daemones. Cum vero charitatem et ipsam ordinatam in acie 1213 viderint, illico praecipites aguntur in fugam. Potest in eo quod dicitur electa ut sol, perseverantia intelligi, quae tantum electorum est. In eo autem quod sequitur, terribilis ut castrorum acies ordinata, discretio mater virtutum, per quam terrentur et fugantur daemones, acquiruntur et conservantur virtutes. Possunt et alia multa in hac secunda emissione congrue et intelligi et dici; sed haec pauca de multis dixisse sufficiat.
90.5
Tertia emissio convenit sanctis praedicatoribus, de quorum vita et doctrina etiam vox illa sub admiratione profertur: Quae est ista quae ascendit de deserto deliciis affluens, innixa super dilectum suum? In prima emissione dictum fuerat, Quae est ista quae ascendit per desertum; in hac autem, Quae ascendit de deserto: quia nimirum ibi poenitentes compungunt spinae, per quas incedunt; hic vero doctores quidquid de saeculo subripere potuerunt, sublimi mente calcaverunt. Ideo dictum est, de deserto deliciis affluens. Sed quaerendum est, quae sint illae deliciae, quibus affluere dicuntur; et quis ille dilectus, aut cur super cum inniti dicantur. Neque enim parvae aestimandae sunt, quae a supernis civibus deliciae nominantur. Siquidem hujuscemodi deliciae mentis sunt, non ventris; animi, non corporis; spiritus, non carnis; rationis, non sensualitatis, interioris, non exterioris hominis. Quas ut breviter aliquo modo describam, ipsae sunt abundans infusio gratiae spiritualis. Beata illa anima, cui talis gratia infunditur, quae in benedictionibus supernae dulcedinis praevenitur, ut templum Dei et oraculum Spiritus sancti efficiatur. Tali quippe animae deesse non possunt divitiae salutis, sapientia et scientia, et ejusdem salutis optimus thesaurus, timor Domini. Quibus deliciis cum abundaverit et repleta fuerit, exaltet jam in ecclesiis Dominum, et in cathedra seniorum laudet eum. Quod in aure audivit in cubiculis, praedicet jam super tecta, et sic affluet deliciis. Affluere enim dictum est, verbo doctrinae insistere, exemplo vitae lucere, opus spirituale instanter exercere.
90.6
Sed necesse est ut in his omnibus non suam, sed auctoris sui quaerat gloriam. Ipse est enim dilectus ejus, de quo scriptum est: Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi; et de quo Pater: Hic est filius meus dilectus; ipsum audite. Super quem innitendum est, ut videlicet illius gratiae auxilio ascribatur opus ejus, a quo omnia, per quem omnia, et ad quem omnia referuntur. Cur autem super eum inniti debeat, ipse dilectus qui docet hominem scientiam, plenius nos doceat. Ait ille discipulis quos hujusmodi deliciis implebat: Ego sum vitis, vos palmites. Sicut palmes non potest facere fructum, nisi manserit in vite; sic et vos nisi in me manseritis: et iterum, Sine me, inquit, nihil potestis facere. Ac si aperte diceret: Si deliciis vultis affluere, innitimini super me. Sed jam videamus, quomodo illi affluant et innitantur. Veniat in medium unus pro omnibus ille praedicator egregius. Eia, beatissime Paule, afflue deliciis tuis. Certe cum Evangelium ab Jersusalem per circuitum ad Illyricum praedicasses; cum sine sumptu ipsum Evangelium posuisses; cum coelestes thesauros fideique sacramentum Graecis ac Barbaris, sapientibus et insipientibus, ut prudens ac fidelis dispensator, erogasses; cum mortificationem Jesu in tuo mortali corpore circumtulisses; et inter multas admirandas virtutes tuas, quas tu potuisti facere, nos vix possumus enarrare, etiam illud cum omni auctoritate, sine omni arrogantia, cum esses Apostolorum tuo judicio minimus, tamen ausus es dicere: Gratia Dei in me vacua non fuit, sed abundantius omnibus illis laboravi. Magnae, et, ut ita dicam, deliciosae deliciae! Sed ne illas amittas, innitere super dilectum tuum. Non autem ego, inquit, sed gratia Dei mecum. Rursum afflue; quoniam, ut verum fatear, delectant valde tales deliciae. Omnia possum, ait. Iterum innitere. In eo, inquit, qui me confortat. Item dicit Apostolus, Qui gloriatur, in Domino glorietur: hoc est, qui deliciis affluit, super dilectum suum innitatur.
90.7
Haec de tribus emissionibus in significatione trium 1214 generum hominum, quos in hac vita continet sancta Ecclesia, quas etiam apud Ezechielem designant Noe, Daniel, et Job, adjuvante Domino diximus; quamvis in singulis quibusque perfectis possint non inconvenienter assignari. Et in his quoque prima emissio est poenitentia; secunda, justitia; tertia, doctrina. Primo enim poenitendo convertuntur; secundo bene vivendo justitiam exercent; tertio, si bene profecerint, ipsam justitiam, quam vita tenent, verbo docent. Sed quoniam virtutibus insidiantur vitia, et ita juxta sunt posita, ut qui ab illis deviaverit, istorum laqueos incurrat, oportet ut sit poenitentia sine pudore, ne scilicet erubescat confiteri commissa peccata; caveat justitia simulationem, eliminet praelatio elationem. Ubi enim magnitudo gratiarum est, ibi etiam magnitudo discriminis est.

Intertext edge

Open linked passage

Note