Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones de diversis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11257 Sededi2
95.1
SERMO XCVI. De quatuor fontibus Salvatoris, et aquis inde hauriendis.
95.1
Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris. Pro paradiso quem perdidimus, restitutus est nobis Christus Salvator. Sicut ergo de uno fonte paradisi derivantur quatuor flumina ad irrigandum paradisum: ita de pectoris ejus arcano procedunt quatuor fontes, ex quibus hauriuntur quatuor aquarum genera, unde tota per universum mundum rigatur Ecclesia. Sunt autem quatuor fontes, veritas, sapientia, virtus et charitas. Ex his ergo fontibus hauriuntur aquae, ex singulis scilicet singulae. Nam de fonte veritatis, sumuntur aquae judiciorum; de fonte sapientiae, aquae consiliorum; de fonte virtutis, aquae praesidiorum; de fonte charitatis, aquae desideriorum. In aquis judiciorum cognoscimus quid liceat, vel quid non liceat. In aquis consiliorum discernimus quid expediat, vel quid non expediat. Sed quia electis viris recte per haec gradientibus non desunt tentationes, tentantur autem de duobus: aut terroribus, ut concutiantur; aut blandimentis, ut seducantur; idcirco armandi sunt contra terrores praesidiis divinae virtutis; contra blandimenta desideriis supernae charitatis. Desideriis enim meliorum superantur, ut ait quidam sanctus, desideria deteriorum. Vel sic possumus procedere. Quid prodest nosse quid liceat et expediat( quod utique docent judicia atque consilia), si posse perfici minime contingat? Ideo post aquas judiciorum et consiliorum, quaerendae sunt aquae praesidiorum. Rursum et posse quid valeat, si horum omnium non sit finis charitas? Recte itaque post judicia, post consilia, post praesidia, hauriuntur de fonte charitatis desideria, ut videlicet quidquid sapimus aut loquimur, quidquid operamur aut patimur, aeternae vitae finis concludat.
95.2
Sed ut haec quae dicta sunt de fontibus et aquis clarius eluceant, Scripturarum testimoniis reor esse comprobanda, aurique similitudines, quas protulimus, vermiculandas argento. Ac primum quod dictum est, quatuor illos fontes de pectore Jesu manare, nullum arbitror ambigere. Quomodo autem ex eisdem fontibus hauriantur praedictae aquae, id elaborandum est. Veniat ergo David, et dicat quod ex fonte veritatis procedant judicia. Hoc certe videtur sensisse cum diceret: De vultu tuo judicium meum prodeat. Neque enim vir sanctus judicium suum diceret, quod de vultu Dei, id est de veritate, non prodiret. Noverat enim electos Dei veritatis judiciis, tanquam virga ferrea regi, et quia sub eorum regimine se esse sentiebat, exsultans psallebat: Judicia Dei vera, justificata in semetipsa; desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum. A quibus ne forte per incuriam devient, audiant vocem Patris per eumdem prophetam comminantis: Si in judiciis, inquit, meis non ambulaverint, et mandata mea non custodierint, visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum. Haec mysteria divini judicii reserabat coelestis regni clavicularius, cum diceret: Tempus est ut incipiat judicium de domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eorum qui non crediderunt Dei Evangelio? Et hoc de electis dictum est. Caeterum est aliud de reprobis judicium, quod nihilominus ab ipsa Veritate procedit. Unde et per Paulum dicitur: Scimus enim quoniam judicium est secundum veritatem in 1219 eos qui talia agunt. Et utrumque quidem judicium complectitur ipsa Veritas, dicens: In judicium ego veni in hunc mundum, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant. Utrumque autem discernit, cum item dicit: Et ibunt hi in supplicium aeternum; justi autem, in vitam aeternam.
95.3
Si vidimus quomodo de fonte veritatis hauriuntur judicia, videamus quomodo de fonte sapientiae propinentur consilia. Quis dubitet apostolum Paulum esse sapientem, cum et Petrus ejus coapostolus sapientiam ei datam esse astruat, et ejusdem apostoli tota verborum series nil aliud quam sapientiam redoleat? Proferat igitur consilia, et per ipsa nos doceat, quid peregrinantibus et ad coelestem patriam festinantibus expediat. De virginibus, inquit, praeceptum Domini non habeo, consilium autem do, tanquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis. Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse, hoc est in virginitate manere. Si de virginibus praeceptum haberet, nil aliud, quam quod praeciperetur, liceret. Nunc vero cum utrumque liceat, vel nubere, vel non nubere, quid compendiosius dici potuit, quam bonum est homini sic esse? praesertim cum et necessitatis instantia frequenter obrepere soleat, et cito mori ipsa temporis brevitas urgeat, totiusque mundi figura praetereat. Item cum de vidua loqueretur: Beatior, inquit, erit si sic, id est innupta, permanserit secundum consilium meum. Ac ne de proprio corde, et non potius de fonte Sapientiae videretur hoc ipsum consilium deprompsisse, subjecit dicens: Puto quod et ego spiritum Dei habeam. Sed cur ego paucis immoror exemplis, cum in ejus verbis omnis sexus, omnis conditio consilium inveniat, si diligenter quaerat, salutis? Quod si quis curiosius velit perspicere, utrum verum sit quod dictum est, de sapientia consilia manare, legat libros qui inscribuntur Sapientiae, ubi totus orationis contextus consilia parare videtur. Si vero consultius et utilius studet vitam inde eligere, audiet ipsam salubriter invitantem Sapientiam: Si vis, inquit, ad vitam venire, serva mandata. Quaeris cujus? Deum, inquit, time, et mandata ejus observa. Audiat eam ipsam materno affectu inclamantem: Da mihi cor tuum. O quantum vellem, et ego cor meum in ejus verbum suspendere, de cujus ore mirifico tam dulcia vitae consilia audio personare! Utinam autem et linguae meae calamum in ejus fonte possem intingere, quo idoneus essem ea quoque quae restant de duobus fontibus, id est virtutis et charitatis, utiliter exarare!
95.4
Et quoniam quatuor isti fontes ita sibi invicem saporem transfundunt, ut qui de uno biberit, quadam ineffabili dilectionis dulcedine invitetur ad alium, libet jam de sapientia ad virtutem transire, et qualiter illinc hauriantur aquae praesidiorum, quantum ab ipsa virtute adjuvor, ostendere. Sicut autem superius dixi gemina esse veritatis judicia, quia scilicet determinant quid liceat, vel quid non liceat; itidem sapientiae duo, hoc est quid expediat, vel quid non expediat: ita et hic agnoscamus de fonte virtutis hauriendas duplices praesidiorum aquas, quae vel abluant electos a culpis, vel refrigerent in tormentis. De utrisque sumamus exemplum. Refert Lucas evangelista, quod quaedam mulier, quae fluxum sanguinis patiebatur, erogata in medicos tota substantia cum minime curari potuisset, accesserit retro, et tetigerit fimbriam vestimenti Domini, et confestim steterit fluxus sanguinis: Jesum vero dixisse: Quis me tetigit? Cumque discipuli responderent: Turbae te comprimunt et affligunt, et dicis: Quis me tetigit? rursum repetiisse: Tetigit me aliquis; nam et ego novi virtutem de me exisse. Ecce quas aquas praesidii hauserit mulier de fonte virtutis, quibus abluta est a profluvio sanguinis, quae nulla medicorum arte poterat sanari. Quod si quis abjiciat, prolatum testimonium nihil ad rem praesentis operis pertinere, eo quod illa mulier nequaquam abluta esse videatur a culpis, sed tantum ab aegritudine carnis, noverit moris esse divinae virtutis prius cordi mederi, quam corpori. Unde et 1220 alibi, cum quidam ei paralyticus offerretur curandus, tanquam bonus et pius medicus, volens sanare prius quod erat potius, id est mentem, quam carnem, ait eidem paralytico: Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua. Itaque sanata conscientia, consequenter sanatur corpus, cum dicitur: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. Sic ergo et hujus cor mulieris prius abluit intus per donum fidei, sicut scriptum est. Fide mundans corda illorum, per quam meruit exterius impetrare salutem corporis. Hoc enim innuit ipse Dominus, cum dicit: Filia, fides tua te salvam fecit, vade in pace. Quod autem de hoc ipso fonte virtutis hauriantur aquae praesidii in tormentis, ostendunt et illi tres pueri in fornacis incendio aestuantis positi, quibus ipsa flamma refriguit; et praecipue inclytus ille martyr Vincentius qui, cum graviter torqueretur, non solum tolerasse, sed etiam tortorem suum constanter provocasse fertur his verbis:« Insurge,» inquit,« et toto malignitatis spiritu debacchare; videbis me Dei virtute plus posse dum torqueor, quam possis ipse qui torques.» Possent plura de hoc fonte virtutis copiosius dici, sed eum succincte praetereo, quia de fonte virtutis[ alias, charitatis] bibere potius, quam scribere desidero.
95.5
Ad hunc fontem invitamur Redemptoris nostri voce dicentis: Si quis sitit, veniat, et bibat, et de ventre ejus fluent aquae vivae. Et secutus Evangelista exposuit ad quem fontem nos invitaret, dicens: Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum. Quem, nisi Spiritum charitatis, quem mundus non potest accipere, sed soli accipiunt qui vere credunt in eum? Ex hoc ergo fonte hauriamus nobis aquas desideriorum, ipsasque partiamur in geminos rivulos, ut sicut ejusdem charitatis duo sunt praecepta, ita sint et desideria gemina, quibus impleantur ipsa praecepta. Aliud est enim desiderium quo Deus propter seipsum, aliud quo proximus diligitur in Deo, vel propter Deum. In illo nullus modus, sed ex toto corde, tota anima, tota virtute diligitur Deus; in hoc autem praescribitur quidam modus, cum dicitur, Diliges proximum tuum sicut teipsum. Illo flagrabat propheta, cum diceret, Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus; et item, Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. Hoc exhibebat Apostolus Romanis, quibus scribebat, Desidero enim videre vos, ut aliquid gratiae spiritualis impertiar vobis: et Dominus in Evangelio discipulis suis: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar.
95.6
Et notandum, quod ad illud excitatur mens humana specialiter tribus affectionibus, ac provehitur: unde et Deum diligere toto corde, tota anima, tota virtute jubetur. Prima quidem dulcis, secunda prudens, tertia fortis est. Primam habuit Petrus, cum Domino mori dissuaderet; ex corde enim dulciter diligebat, cujus passionem expavescebat. Sed cum audiret, Vade retro, Satana, non sapis quae Dei sunt, sed quae hominis: his verbis eruditus, et intelligens quid boni haberet mors Christi, coepit tota anima prudenter diligere, quem prius tantum diligebat dulciter toto corde, necdum vero diligebat tota virtute. Quod si faceret, nec propter mortis discrimen eum negaret. At vero post resurrectionem et ascensionem, dato desuper Spiritu, tunc demum tota virtute dilexit, pro quo etiam horrendum crucis supplicium postmodum subire non expavit. Erga charitatem quoque proximi exercemur tripliciter, vel ut aedificetur ipsa charitas ubi non est, vel certe ne pereat, vel minuatur ubi est. Quisquis autem hanc puro affectu erga proximum operatur, illam procul dubio, quae Deus est, ulterius promeretur.

Intertext edge

Open linked passage

Note