Orator
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cicero-marcus-tullius" aria-label="More works by Cicero, Marcus Tullius">
—
⋯
Original / primary: Perseus Lat1
201
201
interdum
201
enim cursus est in oratione incitatior, interdum moderata ingressio, ut iam a principio videndum sit quem ad modum velis venire ad extremum. Nec in numeris magis quam in reliquis ornamentis orationis, eadem cum faciamus quae poetae, effugimus tamen in oratione poematis similitudinem. Est enim in utroque et materia et tractatio: materia in verbis, tractatio in conlocatione ver- borum.
201
ternae
201
autem sunt utriusque partes: verborum translatum, novum, priscum-nam de propriis nihil hoc loco
201
dicimus—; conlocationis
201
1
201
autem eae quas diximus, com- positio, concinnitas, numerus.
202
202
sed
202
in utroque frequen- tiores sunt et liberiores poetae; nam et transferunt verba cum crebrius tum etiam audacius et priscis libentius utuntur et liberius novis. Quod idem fit in numeris, in quibus quasi necessitati parere coguntur. Sed tamen haec nec nimis esse diversa neque nullo modo
202
1
202
coniuncta intellegi licet. Ita fit ut non item in oratione ut in versu numerus exstet idque quod numerosum in oratione dicitur non semper numero fiat, sed non numquam aut concinnitate aut constructione verborum.
203
203
ita
203
si numerus orationis quaeritur qui sit, omnis est, sed alius alio melior atque aptior; si locus, in omni parte verborum; si unde ortus sit, ex aurium voluptate; si componendorum ratio, dicetur alio loco, quia pertinet ad usum, quae pars quarta et extrema nobis in dividendo fuit; si ad quam rem adhibeatur, ad delectationem; si quando, semper; si quo loco, in tota continuatione verborum; si quae res efficiat voluptatem, eadem quae in versibus, quorum modum notat ars, sed aures ipsae tacito eum sensu
203
1
203
sine arte definiunt.
204
204
satis multa de natura; sequitur usus, de quo est accu- ratius disputandum. In quo quaesitum est in totone cir- cuitu illo orationis, quem Graeci peri/odon, nos tum ambitum, tum circuitum, tum comprehensionem aut continuationem aut circumscriptionem dicimus, an in principiis solum an in extremis an in utraque parte numerus tenendus sit; deinde cum aliud videatur esse numerus aliud numero- sum, quid intersit.
205
205
tum
205
autem in omnibusne numeris aequaliter particulas deceat incidere an facere alias breviores alias longiores, idque quando aut cur; quibusque partibus, pluribusne an singulis, imparibus an aequalibus,
205
et quando aut istis
205
1
205
aut illis sit utendum; quaeque inter se aptissime conlocentur et quo modo, an omnino nulla sit in eo genere distinctio; quodque ad rem maxime pertinet, qua ratione numerosa fiat oratio.
206
206
explicandum etiam est unde orta sit forma verborum dicendumque quantos circuitus facere deceat deque eorum particulis et tamquam incisionibus disserendum est quaerendumque utrum una species et longitude sit earum anne plures et, si plures, quo loco aut quando quoque genere uti oporteat. Postremo totius generis utilitas explicanda est, quae quidem patet latius; non ad unam enim rem aliquam, sed ad pluris accommodatur.
207
207
ac
207
licet non ad singula
207
1
207
respondentem de universo genere sic dicere, ut etiam singulis satis responsum esse videatur. Remotis igitur reliquis generibus unum selegimus hoc, quod in causis foroque versatur, de quo diceremus. Ergo in aliis, id est in historia et in eo quod appellamus
207
e)pideiktiko/n,
207
placet omnia dici Isocrateo Theopompeoque more illa cir- cumscriptione ambituque, ut tamquam in orbe inclusa currat oratio, quoad insistat in singulis perfectis absolutis- que sententiis.
208
208
itaque postea quam est nata haec vel circumscriptio vel comprehensio vel continuatio vel ambitus, si ita licet dicere, nemo, qui aliquo esset in numero, scripsit orationem generis eius quod esset ad delectationem com- paratum remotumque a iudiciis forensique certamine, quin redigeret omnis fere in quadrum numerumque sententias. Nam cum is est auditor qui non vereatur ne compositae orationis insidiis sua fides attemptetur, gratiam quoque habet oratori voluptati aurium servienti.
209
209
genus
209
autem hoc orationis neque totum adsumendum est ad causas forensis neque omnino repudiandum, si enim semper utare, cum satietatem adfert tum quale sit etiam ab imperitis agnosci-
209
tur; detrahit praeterea actionis dolorem, aufert humanum sensum auditoris
209
1
209
, tollit funditus veritatem et fidem. Sed quoniam adhibenda non numquam est, primum videndum est quo loco, deinde quam diu retinenda sit, tum quot modis commutanda.
210
210
adhibenda
210
est igitur numerosa oratio, si aut laudandum est aliquid ornatius, ut
210
1
210
nos in accusationis secundo de Siciliae laude diximus, ut in senatu de consulatu meo
210
2
210
, aut exponenda narratio, quae plus dignitatis desiderat
210
3
210
quam doloris, ut in quarto accusationis de Hennensi Cerere, de Segestana Diana, de Syracusarum situ diximus. Saepe etiam in amplificanda re concessu omnium funditur numerose et volubiliter oratio. Id nos fortasse non perfecimus, conati quidem saepissime sumus; quod plurimis locis perorationes nostrae voluisse nos atque animo contendisse declarant. Id autem tum valet cum is qui audit ab oratore iam obsessus est ac tenetur. Non enim id agit ut insidietur et observet, sed iam favet processumque vult dicendique vim admirans non anquirit
210
4
210
quid reprehendat
210
5
210
.
211
211
haec
211
autem forma retinenda non diu est, nec dico
211
1
211
in per- oratione, quam ipsam includit
211
2
211
, sed in orationis reliquis partibus. Nam cum sis eis locis usus quibus ostendi licere
211
3
211
, transferenda tota dictio est ad illa quae nescio cur, cum Graeci
211
ko/mmata
211
et
211
kw=la
211
nominent, nos non recte incisa et membra dicamus. Neque enim esse possunt rebus ignotis nota nomina, sed cum verba aut suavitatis aut inopiae causa transferre soleamus, in omnibus hoc fit artibus, ut, cum id appellandum sit quod propter rerum ignorationem ipsarum
211
nullum habuerit ante nomen, necessitas cogat
211
4
211
aut novum facere verbum aut a simili mutuari.
212
212
quo
212
autem pacto deceat incise membratimve dici iam videbimus; nunc quot modis mutentur comprehensiones conclusionesque dicendum est. Fluit omnino numerus a primo tum incitatius brevitate pedum, tum proceritate tardius. Cursum contentiones magis requirunt, expositiones rerum tarditatem. Insistit autem ambitus modis pluribus, e quibus unum est secuta Asia maxime, qui dichoreus vocatur, cum duo extremi chorei sunt, id est e singulis longis et brevibus. Explanandum est enim, quod
212
1
212
ab aliis
212
2
212
eidem pedes aliis vocabulis nominantur.
213
213
dichoreus
213
non est ille quidem sua sponte vitiosus in clausulis, sed in orationis numero nihil est tam vitiosum quam si semper est 1idem. Cadit autem per se ille ipse praeclare, quo etiam satietas formidanda est magis. Me stante C. Carbo C. F. tribunus plebis in contione dixit his verbis: 0 Marce Druse, patrem appello—haec quidem duo binis pedibus incisim; dein
213
1
213
membratim: Tu
213
2
213
dicere solebas sacram esse rem publicam ;—haec item membra ternis; post ambitus:
214
214
quicumque
214
eam violavissent, ab omnibus esse ei poenas persolutas;—dichoreus; nihil enim ad rem, extrema illa longa sit an brevis; deinde: Patris dictum sapiens temeritas fili comprobavit—hoc dichoreo tantus clamor contionis exci- tatus est, ut admirabile esset. Quaero nonne id numerus effecerit? Verborum ordinem immuta, fac sic: Comprobavit fili temeritas, iam nihil erit, etsi temeritas ex tribus brevibus et longa est, quem
214
1
214
Aristoteles ut optimum probat, a quo dissentio. 'At eadem verba, eadem sententia.'
215
animo istuc satis est, auribus non satis. Sed id crebrius fieri non oportet; primum enim numerus agnoscitur, deinde satiat, postea cognita facilitate contemnitur. sed sunt clausulae plures, quae numerose et iucunde cadantcadant L: cadunt Bake . Nam et creticus, qui est e longa et brevi et longa, et eiuseius L: ei Stangl aequalis paean, qui spatio par est, syllaba longior, quamquam vulg.: qui FPO Rufinus: vel Stangl commodissime putatur in solutam orationem inligari, cum sit duplex. Nam aut e longa est et tribus brevibus, qui numerus in primo viget, iacet in extremo, aut ee Rufinus: om. L totidem brevibus et longa, inin L: om. Rufinus quem optime cadere censent veteres; ego non plane reicio, sed alios antepono.
216
216
ne
216
spondeus quidem funditus est repudiandus, etsi, quod est e longis duabus, hebetior videtur et tardior; habet tamen stabilem quendam et non expertem dignitatis gradum, in incisionibus vero multo magis et in membris; paucitatem enim pedum gravitate sua et
216
1
216
tarditate compensat. Sed hos cum in clausulis pedes nomino, non loquor de uno pede ex- tremo: adiungo, quod minimum sit
216
2
216
, proximum superiorem, saepe etiam tertium.
217
217
ne
217
iambus quidem, qui est e brevi et longa, aut par choreo qui habet tris brevis
217
trochaeus,
217
1
217
sed spatio par, non syllabis, aut etiam dactylus, qui est e long et duabus brevibus, si est proximus a postremo, parum volubiliter pervenit ad extremum, si est extremus choreus aut spondeus; numquam enim interest uter sit eorum in pede extremo. Sed idem hi tres pedes male concludunt
217
2
217
, si quis eorum in extremo locatus est, nisi cum pro cretico postremus est dactylus; nihil enim interest dactylus sit extremus an creticus, quia postrema syllaba brevis an longa sit ne in versu quidem refert.
218
218
qua
218
re etiam paeana qui dixit aptiorem, in quo esset longa postrema, vidit parum,
218
quoniam nihil ad rem est, postrema quam longa sit. Iam paean, quod pluris habeat
218
1
218
syllabas quam tris, numerus a quibusdam, non pes habetur
218
2
218
. Est quidem, ut inter omnis constat antiquos, Aristotelem, Theophrastum, Theodectem, Ephorum, unus aptissimus orationi vel orienti vel mediae; putant illi etiam cadenti, quo loco mihi videtur aptior creticus. Dochmius autem e quinque syllabis, brevi, duabus longis, brevi, longa, ut est hoc: Amicos tenes, quovis loco aptus est, dum semel ponatur: iteratus aut continuatus numerum apertum et nimis insignem facit.
219
219
his
219
igitur tot commutationibus tamque variis si utemur, nec deprehendetur manifesto quid a nobis de industria fiat et occurretur satietati. Et quia non
219
numero solum
219
1
219
numerosa oratio sed et compositione fit et genere, quod ante dictum est, con- cinnitatis—compositione potest intellegi, cum ita structa verba sunt, ut numerus non quaesitus sed ipse secutus esse videatur, ut apud Crassum: Nam ubi libido dominatur, innocentiae leve praesidium est; ordo enim verborum efficit numerum sine ulla aperta oratoris industria—; itaque si quae veteres illi, Herodotum dico et Thucydidem totamque eam aetatem, apte numeroseque dixerunt, ea non numero quaesito, sed verborum conlocatione ceciderunt.
220
220
formae
220
vero quaedam sunt orationis, in quibus ea
220
1
220
concinnitas est ut sequatur numerus necessario. Nam cum aut par pari refertur aut contrarium contrario opponitur aut quae simi- liter cadunt verba verbis comparantur, quidquid ita concluditur, plerumque fit
220
2
220
ut numerose cadat, quo de genere cum exemplis supra diximus; ut haec quoque copia faculta- tem adferat non semper eodem modo desinendi. Nec tamen haec ita sunt arta et astricta, ut ea, cum velimus,
220
laxare nequeamus. Multum
220
3
220
interest utrum numerosa sit, id est similis numerorum, an plane e numeris constet oratio; alterum si fit, intolerabile vitium est, alterum nisi fit, dissipata et inculta et fluens est oratio.
221
221
sed
221
quoniam non modo non frequenter verum etiam raro in veris causis aut
221
1
221
forensibus
221
2
221
circumscripte numeroseque dicendum est, sequi videtur, ut videamus quae sint illa quae supra dixi incisa, quae membra. Haec enim in veris causis maximam partem orationis obtinent. Constat enim ille ambitus et plena comprehensio e quattuor fere partibus
221
3
221
, quae membra dicimus, ut et auris impleat et neque
221
4
221
brevior sit quam satis sit neque longior. Quamquam utrumque non numquam vel potius saepe accidit, ut aut citius insistendum sit aut longius procedendum, ne brevitas defrudasse auris videatur neve longitude obtudisse. Sed habeo mediocritatis rationem; nec enim loquor de versu et est liberior aliquanto oratio.
221
E quattuor igitur quasi hexametrorum instar versuum quod sit constat fere plena comprehensio
221
5
221
.
222
222
his
222
igitur singulis versibus quasi nodi apparent continuationis, quos in ambitu coniungimus. Sin membratim volumus dicere, insistimus atque
222
1
222
, cum opus est, ab isto cursu invidioso facile nos et saepe diiungimus. Sed nihil tam debet esse
222
2
222
numerosum quam hoc, quod minime apparet et valet plurimum. Ex hoc genere illud est Crassi: Missos faciant patronos; ipsi prodeant;—nisi intervallo dixisset ipsi prodeant, sensisset profecto se fudisse
222
3
222
senarium; omnino melius caderet prodeant ipsi; sed de genere nunc disputo;—
223
223
cur
223
clandestinis consiliis nos op-
223
pugnant? cur de perfugis
223
1
223
nostris copias comparant
223
2
223
contra nos? Prima sunt illa duo, quae
223
ko/mmata
223
Graeci vocant, nos incisa dicimus; deinde tertium
223
kw=lon
223
illi, nos mem- brum; sequitur non longa—ex duobus enim versibus, id est membris, perfecta comprehensio est et in spondeos cadit
223
3
223
; et Crassus quidem sic plerumque dicebat, idque ipse genus dicendi maxime probo.
223
sed
223
quae incisim aut membratim efferuntur, ea vel aptissime cadere debent, ut est apud me: Domus tibi deerat? at habebas. Pecunia superabat? at egebas;
224
224
haec
224
incise dicta sunt quattuor; at membratim quae sequuntur duo: Incurristi amens in columnas, in alienos
224
1
224
insanus insanisti. Deinde omnia tamquam crepidine quadam comprehensione longiore sus- tinentur: Depressam, caecam, iacentem domum pluris quam te et quam fortunas tuas aestimasti. Dichoreo finitur
224
2
224
. At spondeis
224
3
224
proximum illud. Nam in his, quibus ut pugiunculis
224
4
224
uti oportet, brevitas faciet ipsa liberiores pedes; saepe enim singulis utendum est, plerumque binis, et utrisque addi pedis pars potest, non fere ternis amplius.
225
225
incisim
225
autem et membratim tractata oratio in veris causis plurimum valet, maximeque eis locis, cum aut arguas aut refellas, ut nos
225
1
225
in Corneliana secunda: O callidos homines, o rem excogitatam, o ingenia metuenda! Membratim adhuc; deinde
225
2
225
caesim: Diximus, rursus membratim: Tes- tis dare volumus. Extrema sequitur comprehensio, sed ex duobus membris, qua non potest esse brevior: Quem, quaeso
225
3
225
, nostrum fefellit ita vos esse facturos?
226
226
nec
226
ullum genus est dicendi aut melius aut fortius quam
226
1
226
binis aut
226
ternis ferire verbis, non numquam singulis, paulo alias pluribus, inter quae
226
2
226
variis clausulis interponit se raro numerosa comprehensio; quam perverse fugiens Hegesias, dum ille quoque imitari Lysiam vult alterum paene Demosthenem, saltat incidens particulas. Et is quidem non minus sen- tentiis peccat quam verbis, ut non quaerat quem appellet ineptum qui illum cognoverit. Sed ego illa Crassi et nostra posui, ut qui vellet auribus ipsis quid numerosum etiam in minimis particulis orationis esset iudicaret. Et quoniam plura de numerosa oratione diximus quam quisquam ante nos, nunc de eius generis utilitate dicemus.
227
227
nihil
227
enim est aliud, Brute, quod quidem tu minime omnium ignoras, pulchre et oratorie dicere nisi optimis sententiis verbisque lectissimis
227
1
227
dicere. Et nec
227
2
227
sententia ulla est quae fructum oratori ferat, nisi apte exposita atque absolute, nec verborum lumen apparet nisi diligenter conlocatorum, et horum utrumque numerus inlustrat; numerus autem—saepe enim hoc testandum est—non modo non poetice vinctus
227
3
227
verum etiam fugiens ilium eique omnium dissimillimus; non quin idem sint numeri non modo ora- torum et poetarum verum omnino loquentium, denique etiam sonantium omnium quae metiri auribus possumus, sed ordo pedum facit, ut id quod pronuntiatur aut orationis aut poematis simile videatur.
228
228
hanc
228
igitur, sive composi- tionem sive perfectionem sive numerum vocari placet,
228
et
228
1
228
adhibere necesse est, si ornate velis dicere, non solum, quod ait Aristoteles et Theophrastus, ne infinite feratur ut flumen oratio, quae non aut spiritu pronuntiantis aut interductu librari, sed numero coacta debet insistere, verum etiam quod multo maiorem habent apta vim quam soluta. Vt enim athletas nec multo secus gladiatores
228
videmus nihil nec vitando facere caute nec petendo vehe- menter, in quo non motus hic habeat palaestram quandam, ut quicquid in his rebus fiat utiliter ad pugnam idem ad aspectum etiam sit venustum, sic orator
228
2
228
nec plagam gravem facit, nisi petitio fuit apta, nec satis tecte
228
3
228
declinat impetum, nisi etiam in cedendo quid deceat intellegit.
229
229
itaque
229
qualis eorum motus quos
229
a)palai/strous
229
Graeci vocant, talis horum mihi videtur oratio qui non claudunt numeris sententias, tantumque abest ut
229
1
229
—quod ei
229
2
229
qui hoc aut magistrorum inopia aut ingeni tarditate aut laboris fuga non sunt adse- cuti solent dicere—enervetur oratio compositione verborum, ut aliter in ea nec impetus ullus nec vis esse possit.
229
sed
229
magnam exercitationem res flagitat, ne quid eorum qui genus hoc secuti non tenuerunt simile faciamus, ne aut
229
3
229
verba traiciamus aperte, quo melius aut cadat aut volvatur oratio; quod se
230
230
L. Caelius Antipater in prooemio belli Punici nisi necessario facturum negat. O virum simplicem qui nos nihil celet
230
1
230
, sapientem qui serviendum necessitati putet! Sed hic omnino rudis; nobis autem in scribendo atque in dicendo necessitatis excusatio non probatur; nihil est enim necesse et, si quid esset, id necesse tamen non erat confiteri. Et hic quidem, qui hanc a Laelio, ad quem scripsit
230
2
230
, cui se purgat
230
3
230
, veniam petit, et utitur ea traiectione verborum et nihilo tamen aptius explet concluditque sen- tentias. Apud alios autem et Asiaticos maxime numero servientes inculcata reperias inania quaedam verba quasi complementa numerorum. Sunt etiam qui illo vitio, quod ab Hegesia maxime fluxit, infringendis concidendisque numeris in quoddam genus abiectum incidant versiculorum
230
4
230
simillimum.
231
231
tertium
231
est, in quo fuerunt fratres illi Asiaticorum
231
rhetorum principes Hierocles et Menecles minime mea sententia contemnendi. Etsi enim a forma veritatis et ab Atticorum regula absunt, tamen hoc vitium compensant vel facultate
231
1
231
vel copia. Sed apud eos varietas non erat, quod omnia fere concludebantur uno modo. Quae vitia qui fugerit, ut neque verbum ita traiciat ut id de industria factum intellegatur, neque inferciens verba quasi rimas expleat, nec minutos numeros sequens concidat delumbetque sententias, nec sine ulla commutatione in eodem semper versetur
231
2
231
genere numerorum, is omnia fere vitia vitaverit
231
3
231
. Nam de laudibus multa diximus, quibus sunt illa
231
4
231
perspicue vitia contraria.
232
232
quantum
232
autem sit apte dicere, experiri licet, si aut compositi
232
1
232
oratoris bene structam conlocationem dissolvas
232
2
232
permutatione verborum;— corrumpatur
232
3
232
enim tota res, ut
232
et
232
4
232
haec nostra in Corneliana et deinceps omnia: Neque me divitiae movent, quibus omnis Africanos et Laelios multi venalicii mercatoresque superarunt: immuta paululum, ut sit multi superarunt
232
5
232
mercatores venaliciique, perierit tota res; et quae sequuntur: Neque vestis aut caelatum aurum et argentum, quo nostros veteres Mar- cellos Maximosque multi eunuchi e Syria Aegyptoque vicerunt; verba permuta sic, ut sit vicerunt eunuchi e Syria Aegyptoque: adde tertium: Neque vero ornamenta ista villarum, quibus L. Paullum et L. Mummium, qui rebus his urbem Italiamque omnem referserunt, ab aliquo video perfacile Deliaco aut Syro potuisse superari; fac ita: potu- isse superari ab aliquo Syro aut Deliaco;
233
233
videsne
233
, ut ordine verborum paululum commutato, isdem tamen verbis
233
1
233
stante sententia, ad nihilum omnia recidant, cum sint ex aptis
233
dissoluta? Aut si alicuius inconditi arripias dissipatam aliquam sententiam eamque ordine verborum paululum commutato
233
2
233
in quadrum redigas, efficiatur aptum illud, quod fuerit
233
3
233
antea diffluens ac solutum. Age sume de Gracchi apud censores illud: Abesse non potest quin eiusdem hominis sit probos improbare qui improbos probet; quanto aptius, si ita dixisset: Quin eiusdem hominis sit qui improbos probet probos improbare!
234
234
hoc
234
modo dicere nemo umquam noluit nemoque potuit quin dixerit
234
1
234
; qui autem aliter dixerunt, hoc adsequi non potuerunt. Ita facti sunt repente Attici; quasi vero Trallianus fuerit Demosthenes ! cuius non tam vibrarent fulmina illa, nisi numeris contorta ferrentur.
234
sed
234
si quem magis delectant soluta, sequatur ea sane, modo sic ut
234
2
234
, si quis
234
3
234
Phidiae clipeum dissolverit, conlocationis universam speciem sustulerit, non singulorum operum venustatem; ut in Thucydide orbem modo orationis desidero, ornamenta comparent.
235
235
isti
235
autem cum dissolvunt orationem, in qua nec res nec verbum ullum est nisi abiectum, non clipeum, sed, ut in proverbio est—etsi humilius dictum est
235
tamen simile est
235
1
235
—, scopas
235
ut ita dicam
235
2
235
mihi videntur dissolvere
235
3
235
. Atque ut plane genus hoc, quod ego laudo
235
4
235
, contempsisse videantur, aut scribant aliquid vel Isocrateo more vel quo Aeschines aut Demo- sthenes utitur, tum illos existimabo non desperatione reformi- davisse genus hoc, sed iudicio refugisse; aut reperiam ipse
235
5
235
eadem condicione qui uti velit, ut aut dicat aut scribat utra voles lingua eo genere quo illi volunt
235
6
235
; facilius est enim apta dissolvere quam dissipata conectere.
236
236
res
236
se autem
236
sic habet, ut brevissime dicam quod sentio: composite et
236
1
236
apte sine sententiis dicere insania est, sententiose autem sine verborum et ordine et modo infantia, sed eius modi tamen infantia, ut.ea qui utantur non stulti homines haberi possint, etiam plerumque prudentes; quo qui est contentus utatur. Eloquens vero, qui non approbationes solum sed admirationes, clamores, plausus, si liceat, movere debet, omnibus oportet ita rebus excellat, ut ei turpe sit quicquam aut exspectari
236
2
236
aut audiri
236
3
236
libentius.
237
237
habes
237
meum de oratore, Brute, indicium; quod aut sequere, si probaveris, aut tuo stabis, si aliud quoddam est tuum. In quo neque pugnabo tecum neque hoc meum, de quo tanto opere hoc libro adseveravi, umquam adfirmabo esse verius quam tuum. Potest enim non solum aliud mihi ac tibi, sed mihimet
237
1
237
ipsi aliud alias videri. Nec in hac modo re quae ad vulgi adsensum spectet et ad aurium voluptatem, quae duo sunt ad iudicandum levissima
237
2
237
, sed ne in maximis quidem rebus quicquam adhuc inveni firmius, quod tenerem aut quo iudicium meum derigerem, quam id quodcumque mihi quam simillimum veri videretur, cum ipsum illud verum
237
3
237
tamen in occulto lateret.
238
238
tu
238
autem velim, si tibi ea quae disputata sunt minus probabuntur, ut aut maius opus institutum putes quam effici potuerit, aut, dum tibi roganti voluerim obsequi, verecundia negandi scribendi me impudentiam
238
1
238
suscepisse.