Apologia adversus libros Rufini
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis">
—
⋯
Original / primary: 7150 Apadlir
1.1
IN LIBROS CONTRA RUFINUM ADMONITIO,
1.1
Dissensionis Hieronymum inter ac Rufinum longe notior historia est, quam nostra explicatione ut indigeat. Causa mali tanti Latina versio librorum Origenis περὶ Ἀρχῶν fuit, quam presbyter Aquileiensis, sublesta utique fide, elaboraverat Romae circa annum 398. Nam ut Origeniani dogmatis venena, subdolae interpretationis fuco oblita, Latinis auribus tutius propinaret, praefationem operi praefixit, in qua Hieronymum figuratis laudibus praedicabat, veluti Adamantii opinionum fautorem, suaeque sententiae socium: ipsum vero librum ab ascriptis erroribus expurgatum opera sua jactabat. Sed cum multa essent adhuc quae christianas aures moverent, et minus catholice dicta existimarentur, Pammachius et Oceanus Hieronymo auctores fuerunt, ut germanam ipse ejus libri interpretationem vulgaret, nequaquam dissimulatis erroribus, quo se manifesto proderent; purgaretque adeo suspicionem favoris in Origenem ab aemulo injectam, ne si criminantem convincere differret, consentire illi videretur. S. Doctor datis primum Rufino litteris, amice conquestus est: deinde anno 400 Origenis ipsum librum ita ad finem vertit, ut haereses statim innotescerent: deditque una epistolam, in nostra recensione 84, Pammachio, et Oceano, in qua calumniam omnem a se longe amovet, quove animo legerit aliquando, aut laudarit Origenem absque pietatis periculo exponit. Hinc porro ingens in Ecclesia incendium exortum est; nam Rufinus Apologiam pro sua fide ad Anastasium papam scribere compulsus, non tam pro se nisus est satisfacere, quam in sui defensionem novas Hieronymo calumnias struere. Tum recrudescente in dies magis inimicitiae vulnere, tres Invectivarum libros anno insequenti sive 401 in S. Doctorem procudit: quibus ille nondum lectis, sed tantum ex ore amicorum ex parte auditis, respondet tribus hisce Apologeticis libris: quos ad annum 402 refero ex duobus ipsiusmet Hieronymi testimoniis. Alterum circa finem primi libri, ubi post biennium se scribere profitetur, ex quo edito brevi libello, praeconiis Rufini responderat: brevis enim libellus iste ipsa est ad Pammachium laudata epistola 84, quae ad annum spectat 400. Alterum post medium II libri, ubi se ante annos ferme decem scripsisse de Illustribus viris dicit: compertum nempe est omnibus, anno 392 prodiisse librum illum, hosque adeo inita ratione anno 402 ascribendos esse. Eorum porro summa est hujusmodi: In primo interpretationem suam multis argumentis excusat, sibique diluit objecta crimina: altero Apologiam Rufini ad papam Anastasium missam exagitat: tertio denique ejusdem Rufini litteris sibi cum Invectivarum codice missis respondet.
1.1
Nunc quid a nobis in illis recudendis praestitum sit, explicemus. Primo Rufini Invectivas, quas e regione Hieronymianae Apologiae in adversa columna continenter P. Martianaeus apposuerat, loco movimus, et Hieronymianis ipsis subnectimus. Neque enim ex ordine sententiae sententiis respondent, aut ubi in una columna aemulus calumniam intentat, in altera criminis dilutio est; sed e contrario alter prout libet suo stomacho inservit et velitatur: alter non lectis contra se libris, sed vulgo intellectis criminationibus occurrit. Quare praeposteram Martianaei curam nemo non improbavit, natam ad creandum lectori laborem, ipsumque S. Doctoris contextum singulis paginis intercipiendum. Secundo cum sit utile studiosis et commodum, authentica monumenta, quae scriptis auctoris quem exornas, occasionem dederunt, vel quae ab ipso auctore impugnantur, scriptis iisdem annectere, nos huc adscivimus primo Rufini libellum illum, sive Apologiam, aut confessionem fidei, quam ad papam Anastasium misit, et quam Hieronymus toto secundo libro confutat; deinde ipsam quoque Anastasii super nomine Rufini epistolam, quam illi toties tum alibi, tum maxime hisce in libris ingerit S. Doctor. Hactenus in eum tomum qui aliena ac supposititia complectitur, rejectae sunt; sed in antiquis codicibus, quemadmodum de veteri Corbeiensi P. Coustantius tradit, satis prudenter ipsis apponuntur Hieronymi libris, ejusque dispositionis doctissimo viro ipse auctor Hieronymus videbatur. Denique lucubrationes omnes pleramque partem cum antiquis editionibus, unam aut alteram cum vetustissimo Palatino- Vaticano 234 contulimus, saepe etiam emendamus.