Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Apologia adversus libros Rufini
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis"> —
⋯
More
Original / primary: 7150 Apadlir
2.1
LIBER PRIMUS.
2.1
457 1. Et vestris et multorum litteris didici, objici mihi in schola Tyranni, lingua canum meorum ex inimicis ab ipso, cur περὶ Ἀρχῶν libros in Latinum verterim. O impudentiam singularem! accusant medicum quod venena prodiderit; ut scilicet φαρμακοπώλην suum, non innocentiae merito, sed criminis communione tueantur, quasi culpam numerus peccantium minuat, et in personis, non in rebus sit accusatio. Scribuntur contra me libri, ingeruntur omnibus audiendi; et tamen non eduntur, ut et simplicium corda percutiant, et mihi facultatem pro me auferant respondendi. Novum malitiae genus, accusare, quod prodi timeas: scribere, quod occultes. Si sunt vera quae scribit, cur publicum timuit? si falsa, cur scripsit? Olim pueri legimus: Intemperantis esse arbitror scribere quidquam, quod occultari velis. Rogo quis est iste dolor? Quid aestuant? quid insaniunt? Quod praeconem repuli figuratum? quod nolui me subdolo ore laudari? quod sub amici 458 nomine, inimici insidias deprehendi? Frater et collega in praefatiuncula vocor, et satis aperte exponuntur crimina mea, quid scripserim, quibus in coelum Origenem laudibus levaverim. Bono animo fecisse se dicit. Et quomodo nunc eadem inimicus objicit, quae tunc amicus laudaverat? Voluerat me in interpretatione quasi praevium sequi; et auctoritatem operi suo ex nostris opusculis mutuari. Suffecerat semel dixisse, quod scripseram. Quid necesse fuit eadem rursus iterare, et frequenter ingerere: et quasi nemo sibi laudanti crederet, ipsa dicta replicare? Non est tam sollicita de audientium fide, simplex et pura laudatio. Quid metuit, ne illi sine testimoniis dictorum meorum in meis laudibus non credatur? Videtis nos intelligere prudentiam ejus et praedicationis diasyrticae strophis in scholis saepe lusisse? Simplicitatem obtendere non potest, in quo artifex deprehenditur malitia. Semel, aut ut multum, bis errasse sit casus; cur prudenter errat et crebro, 459 et sic per totum texit errorem, ut mihi non liceat negare quod laudat? Prudentis fuerat et amici, post reconciliatam simultatem, etiam leves suspiciones fugere: ne quod fortuito fecisset, consulto facere putaretur. Unde et Tullius in Commentariis causarum pro Gabinio:« Ego, inquit, cum omnes amicitias tuendas semper putavi summa religione et fide, tum eas maxime quae essent ex inimicitiis revocatae in gratiam: propterea quod integris amicitiis officium praetermissum, imprudentiae, vel( ut gravius interpretemur) negligentiae excusatione defenditur; post reditum in gratiam, si quid est commissum, id non neglectum, sed violatum putatur: nec imprudentiae, sed perfidiae assignari solet.» Flaccus Horatius quoque in Epistola quam scribit ad Florum: Male, ait, sarta Gratia nequidquam coit, et rescinditur.
2.1
Hilarius, Origenis interpres, et Ambrosius et Victorinus. Tres libri Rufini.-- Quid mihi nunc prodest, quod simpliciter errasse se jurat? Ecce objiciuntur mihi laudes ejus, et crimini datur simplicissimi amici, non simplex, nec pura laudatio. Si auctoritatem suo operi praestruebat, volens quos sequeretur ostendere, habuit in promptu Hilarium Confessorem, qui quadraginta ferme millia versuum Origenis in Job et Psalmos transtulit. Habuit Ambrosium, cujus pene omnes libri hujus sermonibus pleni sunt: et Martyrem Victorinum, qui simplicitatem suam in eo probat, dum nulli molitur insidias. De his omnibus tacet, et quasi columnis Ecclesiae praetermissis, me solum pulicem et nihili hominem per angulos consectatur. Nisi forte eadem simplicitate, qua amicum nescius accusavit, illos ignorasse se juret. Et quis ei credet viro eruditissimo, et qui tantam habeat scientiam Scriptorum veterum, maxime Graecorum, ut dum peregrina sectatur, pene sua amiserit: quod recentissimae memoriae viros et Latinos nesciat? Ex quo apparet non tam me ab eo laudatum, quam illos non accusatos: ut sive laus illa est( ut stultis persuadere conatur) sive accusatio, ut ego ex vulneris mei dolore sentio, nec in laude haberem aequalium gloriam, nec in vituperatione solatium.
2.2
Teneo epistolas vestras, quibus accusatum me scribitis esse: et hortamini 460 ut respondeam criminanti; ne si tacuerim, videar crimen agnoscere. Ad quas respondi, fateor: et quamvis laesus, sic amiciti e jura servavi, ut me sine accusantis accusatione defenderem: et quod unus Romae amicus objecerat, a multis in toto orbe inimicis dicerem jactitatum, ut non viderer homini, sed criminibus respondere. Aliud est, si pro jure amicitiae accusatus tacere debui, et dum lutatam habeo faciem, atque( ut ita dicam) haeretico fetore conspersam, ne simplici quidem aqua diluere, ne ille mihi fecisse putaretur injuriam. Haec vox nec hominis est, nec ad hominem, aperte amicum petere, et crimina ejus sub persona laudatoris exponere: et illi ne hoc quidem liberum derelinqui, ut se catholicum probet, et laudationem haeretici, quae illi objicitur, non de assensu haereseos, sed de ingenii exstitisse admiratione respondeat. Placuerat ei, sive ut ipse vult videri, compulsus erat in Latinam linguam vertere, quod nolebat. Quid necesse fuit me latentem, et tantis maris atque terrarum divisum spatiis inserere quaestioni? opponere invidiae plurimorum, ut plus mihi laudando noceret, quam sibi prodesset exemplo? Nunc quoque quia renui laudatorem, et verso stylo docui me non esse, quod meus necessarius praedicavit, dicitur furere, et tres contra me libros venustate Attica texuisse: eadem accusans, quae ante laudaverat, et objiciens mihi in translatione Origenis nefaria dogmata, de quo in Praefatiuncula laudationis suae dixerat:« Sequar regulam praecessorum, et ejus praecipue viri, cujus superius fecimus mentionem: qui cum ultra septuaginta libellos Origenis, quos Homiliticos appellavit, aliquantos etiam de tomis in Apostolom scriptis, transtulisset in Latinum: in quibus cum aliquanta offendicula inveniantur in Graeco, ita elimavit omnia interpretando atque purgavit, ut nihil in illis quod a fide nostra discrepet, Latinus lector inveniat. Hunc ergo etiam nos, licet non eloquentiae viribus, disciplinae tamen regulis in quantum possumus, sequimur.»
2.3
Fides Romana Catholicorum est.-- Certe haec illius verba sunt, negare non potest. Ipsa styli elegantia et sermo compositus, quodque his majus est, 461 simplicitas Christiana, auctoris sui characterem probant. Aliud est, si ista Eusebius depravavit, et accusator Origenis, meique studiosus, in uno eodemque opere et illum et me vel errasse, vel bene sensisse testatus est. Non potest me nunc inimicus haereticum dicere, quem a fide sua dudum non discrepare praefatus est. Simulque et hoc ab eo quaero, quid sibi velit sermo moderatus et dubius? Nihil, inquit, in illis quod a fide nostra discrepet, Latinus lector inveniet. Fidem suam quam vocat? Eamne qua Romana pollet Ecclesia? an illam, quae in Origenis voluminibus continetur? Si Romanam responderit, ergo Catholici sumus, qui nihil de Origenis errore transtulimus. Sin autem Origenis blasphemia, fides illius est: dum mihi inconstantiae crimen impingit, se haereticum probat. Sive bene credit laudator meus, confessione sua me assumit in socium; sive male, ostendit me ideo ante laudatum, quia participem sui putabat erroris. Sed adversus illos libros, qui per angulos garriunt, et furtiva accusatione me mordent, cum editi fuerint, et de tenebris ad lucem processerint, atque ad nos vel studio fratrum, vel temeritate aemulorum potuerint pervenire, respondere conabor. Neque enim magnopere formidandi sunt, quos metuit auctor suus prodere, et tantum confederatis legendos esse decrevit. Tunc aut agnoscam crimina, aut diluam, aut in accusatorem quae sunt objecta retorquebo: et ostendam quod hucusque silentium modestiae fuerit, non male conscientiae.
2.4
Auctor sese excusat.-- Interim apud tacitum lectoris judicium purgatum me esse volui, et gravissimum inter amicos crimen refellere, ne prior laesisse videat, qui et vulneratus nequaquam contra persecutorem tela direxi; sed meo tantum vulneri admovi manum. Quem obsecro, ut absque praejudicio personarum, culpam in eum referat, qui lacessivit. Nec laesisse contentus, quasi adversus elinguem semperque taciturum, tres elucubravit libros, et ἀντιθέσεις Marcionis de meis opusculis fabricatus est. Gestit animus, et illius repente doctrinam, et meam insperatam vecordiam 462 cognoscere. Fortasse brevi tempore didicit, quod nos docere debeat; et quod illum scire nullus putabat, subitum eloquentiae flumen ostendet. Sic pater ille Deum faciat: sic magnus Iesus. Incipiat conferre manum. Quamvis libraverit accusationis suae hastas, et totis adversum nos viribus intorserit, credimus in Dominum Salvatorem, quod scuto circumdabit nos veritas ejus; et cum Psalmista cantare poterimus: Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum. Et, Si constiterint adversum me castra, non timebit cor meum. Si steterit adversum me praelium, in hoc ego sperabo. Sed haec alias. Nunc ad id quod coepimus, revertamur.
2.5
Cur Latine verterit Origenis Periarchon? Didymus propugnator Origenis.-- Objiciunt mihi sectatores ejus, cerealiaque arma Expediunt fessi rerum, quare περὶ Ἀρχῶν libros Origenis noxios, et Ecclesiasticae fidei repugnantes, in Latinum sermonem verterim. Ad quos brevis et succincta responsio est: Tuae me, frater Pammachi, et tuorum litterae compulerunt, dicentes illos ab alio fraudulenter esse translatos, et interpolata nonnulla, et vel addita vel mutata. Ac ne parvam Epistolis haberem fidem, misistis exemplaria ejusdem translationis, cum praefatiuncula laudatrice mea. Quae cum legissem, contulissemque cum Graeco, illico animadverti quae Origenes de Patre et Filio et Spiritu Sancto impie dixerat: et quae Romanae aures ferre non poterant, in meliorem partem ab interprete commutata. Caetera autem dogmata, de Angelorum ruina, de animarum lapsu, de resurrectionis praestigiis, de mundo, vel intermundiis Epicuri, de restitutione omnium in aequalem statum, et multo his deteriora: quae longum esset retexere, vel ita vertisse, ut in Graeco invenerat, vel de Commentariolis Didymi, qui Origenis apertissimus propugnator est, exaggerata et firmiora posuisse: ut qui in Trinitate catholicum legerat, in aliis haereticum non caveret.
2.6
Alius forsitan, qui non esset amicus ejus, diceret: aut totum muta, quod malum est: aut totum prode, quod optimum putas. Si propter simplices noxia quaeque detruncas, et ea quae ab haereticis addita simulas, in 463 peregrinum non vis transferre sermonem, cedo quidquid est noxium. Sin autem veritatis fidem in translatione conservas, cur alia mutas, et alia dimittis intacta? Quamquam aperta confessio est in eodem Prologo, emendasse te prava, et optima reliquisse. Ex quo non interpretis libertate, sed scriptoris auctoritate teneberis, si quid in his quae vertisti, haereticum comprobetur; et manifesti criminis argueris, idcirco te veneni calicem circumlinere melle voluisse, ut simulata dulcedo, virus pessimum tegeret. Haec et multo his duriora inimicus diceret: et te, non ut interpretem mali operis, sed ut astipulatorem in jus Ecclesiae traheret. Ego autem memet tantum defendisse contentus, in libris περὶ Ἀρχῶν simpliciter quod in Graeco habebatur expressi: non ut crederet lector his quae interpretabar; sed ne crederet illis, quae tu ante transtuleras. Duplex in opere meo utilitas fuit, dum et haereticus auctor proditur, et non verus interpres arguitur. Ac ne quis me putaret his consentire quae verteram, interpretationis necessitatem praefatione munivi, et docui, quibus lector non deberet credere. Prior translatio laudem Auctoris continet: secunda vituperationem. Illa lectorem provocat ad credendum; ista ad non credendum movet. Ibi et ego invitus laudator assumor; hic intantum non laudo quem transfero, ut cogar accusare laudantem. Eadem res non eadem mente perfecta est; immo unum iter diversos exitus habuit. Abstulit quae erant, dicens ab haereticis depravata; et addidit quae non erant, asserens ab eodem in locis aliis disputata: quod nisi ipsa loca monstraverit, unde transtulisse se dicit, probare non poterit. Mihi studio fuit nihil mutare de vero. Ad hoc enim interpretabar, ut mala interpretata convincerem. Putatis me interpretem? Proditor fui: prodidi haereticum, ut Ecclesiam ab haeresi vindicarem. Cur Origenem in quibusdam ante laudaverim, praelatus 464 huic operi ostendit liber. Nunc sola interpretationis meae causa redditur, quae cum pietatis habeat voluntatem, non debeo impietatis argui, prodens impium, quod quasi pium Ecclesiis tradebatur( Epistola ad Pammachium et Oceanum).
2.7
Eusebius signifer Arianae factionis.-- Septuaginta libros ejus, ut meus necessarius criminatur, in Latinum verteram, et multa de tomis. Numquam de opere meo fuit quaestio, numquam Roma commota est. Quid necesse erat Latinis auribus tradere, quod detestatur et Graecia, quod orbis accusat? Ego per tot annos tam multa convertens, nunquam scandalo fui. Tu ad primum et solum opus, ignotus prius, temeritate factus es nobilis. Docet ipsa Praefatio, et Pamphili martyris librum pro defensione Origenis a te esse translatum. Et hoc agis totis viribus, ut cujus fidem martyr probat, Ecclesia non refutet. Sex libros( ut ante jam dixi) Eusebius Caesariensis episcopus, Arianae quondam signifer factionis, pro Origene scripsit, latissimum et elaboratum opus; et multis testimoniis approbavit, Origenem juxta se catholicum, id est, juxta nos Arianum esse. Horum tu primum librum vertis sub nomine martyris. Et miramur, si me homunculum parvi pretii, Origenis laudatorem velis, cum martyri calumniam feceris? Paucisque testimoniis de Filio Dei et Spiritu sancto commutatis, quae sciebas displicitura Romanis, caetera usque ad finem integra dimisisti; hoc idem faciens in Apologia, quasi Pamphili, quod et in Origenis περὶ Ἀρχῶν translatione fecisti. Si iste Pamphili liber est, de sex libris quis erit primus Eusebii? In ipso volumine, quod tu Pamphili simulas, sequentium librorum facta mentio est. In secundo quoque et reliquis dicit Eusebius, quod in primo libro ante jam dixerat, et quod eadem repetere non debeat. Si totum opus Pamphili est, cur reliquos libros non transfers? Si alterius, cur nomen immutas? Taces; ipsae res loquuntur: videlicet ut crederent martyri, 465 qui Arianorum principem detestaturi erant.
2.8
Pamphilus martyr nihil omnino scripsit.-- Quid tibi animi fuisse dicam, amice simplicissime? tene potuisse haeretici hominis libro, martyris nomen imponere, et ignaros sub auctoritate testis Christi, Origenis facere defensores? Pro eruditione qua polles et inclytus συγγραφεὺς in Occidente laudaris, ita ut κορυφαῖον te omnes tuae partis nominent, non reor te ignorasse Eusebii σύνταγμα, et Pamphilum martyrem nihil omnino operis condidisse. Ipse enim Eusebius amator et praeco et contubernalis Pamphili tres libros scripsit elegantissimos, vitam Pamphili continentes: in quibus cum caetera miris laudibus praedicaret, humilitatemque ejus ferret in coelum, etiam hoc in tertio libro addidit:« Quis studiosorum amicus non fuit Pamphili? Si quos videbat ad victum necessariis indigere, praebebat large quae poterat. Scripturas quoque sanctas non ad legendum tantum, sed et ad habendum, tribuebat promptissime. Nec solum viris, sed et feminis, quas vidisset lectioni deditas. Unde et multos codices praeparabat, ut cum necessitas poposcisset, volentibus largiretur. Et ipse quidem proprii operis nihil omnino scripsit, exceptis epistolis, quas ad amicos forte mittebat; intantum se humilitate dejecerat. Veterum autem tractatus Scriptorum legebat studiosissime, et in eorum meditatione jugiter versabatur.»
2.9
Thophilus et Anastasius Origenem haereticum dicebant.-- Defensor Origenis, et laudator Pamphili, dicit Pamphilum nihil omnino scripsisse, nec proprii quidquam condidisse sermonis. Et hoc dicit jam Pamphilo martyrio coronato, ne habeas suffugium post editos ab Eusebio libros, hoc Pamphilum scripsisse. Quid facies? Eo libro quem sub nomine martyris edidisti, vulneratae sunt conscientiae plurimorum. Non valet apud eos super Origenis damnatione episcoporum auctoritas, quem putant a Martyre praedicatum. Quid facient epistolae Theophili episcopi? quid papae Anastasii in toto orbe haereticum persequentes, cum 466 liber tuus sub nomine Pamphili editus pugnet contra Epistolas eorum, et Episcopali nomini testimonium Martyris opponatur? Quod fecisti in libris περὶ Ἀρχῶν, hoc facito et in isto volumine ψευδεπιγράφῳ. Audi consilium amici, non te poeniteat artis tuae: vel dicito, tuum non esse, vel ab Eusebio presbytero depravatum. Unde probari tibi poterit, quod a te translatum est? Non manus tua tenetur: non tantae es eloquentiae, ut nullus te possit imitari. Aut certe si res ad probationem venerit, et impudentiam frontis oppresserint testimonia plurimorum, palinodiam Stesichori more cantato. Melius est te poenitere facti tui, quam et martyrem in calumnia, et deceptos in errore persistere. Nec erubescas de commutatione sententiae: non es tantae auctoritatis et famae, ut errasse te pudeat. Imitare me, quem plurimum amas, sine quo nec vivere, nec mori potes: et mecum clama, quae ego laudatus a te in defensione mei locutus sum.
2.10
Quid Eusebius objiciebat Methodio martyri. Eusebii opuscula ab Hieronymo translata.-- Eusebius Caesariensis episcopus, cujus supra memini, in sexto libro ἀπολογίας Origenis, hoc idem objicit Methodio episcopo et martyri, quod tu in meis laudibus criminaris, et dicit: Quomodo ausus est Methodius nunc contra Origenem scribere, qui haec et haec de Origenis locutus est dogmatibus? Non est hujus loci pro martyre loqui: neque enim omnia in locis omnibus disserenda sunt. Nunc tetigisse sufficiat hoc ab Ariano homine objici clarissimo et eloquentissimo martyri, quod tu in me et amicus laudas, et offensus accusas. Habes occasionem et de praesenti loco, si velis, mihi calumniam struere, cur nunc et Eusebio detraham, quem in alio loco ante laudavi? Alterum quidem nomen Eusebii; sed eadem quae super Origenis vobabulo est calumnia. Laudavi Eusebium in Ecclesiastica Historia: in digestione Temporum: in descriptione sanctae Terrae; et haec ipsa opuscula in Latinum vertens, meae linguae hominibus dedi. Num ex eo Arianus sum, quia Eusebius qui hos libros condidit, Arianus est? Si ausus fueris 467 me haereticum dicere, memento Praefatiunculae περὶ Ἀρχῶν, in qua fidei tuae me esse testaris: simulque obsecro, ut amicum quondam tuum expostulantem patienter audias. Contra alios digladiaris, aut facis calumniam, aut pateris. Quos accusas, et a quibus accusaris, ordinis tui sunt: recte an perperam, vos videritis. Mihi etiam vera accusatio contra fratrem displicet: nec reprehendo alios, sed dico quid ipse non facerem. Tantis spatiis terrarum separatus quid peccavi in te? quid commerui? An quia Origenisten me non esse respondi? Numquid defensio mea, accusatio tua est? Et tu si non es Origenistes, vel non fuisti, credo juranti; si fuisti, suscipio poenitentem. Quid doles, si id sum, quod esse te dicis? An quia περὶ Ἀρχῶν Origenis libros post te transferre ausus sum, et interpretatio mea suggillatio putatur operis tui? Quid poteram facere? Missa mihi est laudatio tua, id est, accusatio mea. Tam fortiter me prolixeque laudaveras, ut si tuis laudibus acquievissem, omnes haereticum me putarent. Vide quid Romanae ad me Epistolae clausula teneat:« Purga suspiciones hominum, et convince criminantem; ne si dissimulaveris, consentire videaris»( Epistola Pammachii et Oceani). Tali constrictus articulo, interpretaturus eosdem libros, ausculta quid scripserim:« Hoc mihi praestiterunt amici mei( non dixi amicus meus, ne te viderer arguere) ut si tacuero, reus; si respondero, inimicus judicer. Dura utraque conditio, sed e duobus eligam quod levius est. Simultas redintegrari potest: blasphemia veniam non meretur. Animadvertis invito mihi et repugnanti hoc onus impositum; et futuram ex hujuscemodi opere simultatem, necessitatis excusatione curatam? Si interpretatus esses libros περὶ Ἀρχῶν absque meo nomine, recte querereris in reprehensionem tuam a me postea esse translatos. Nunc autem injuste doles, in eo opere a me tibi esse responsum, in quo a te laudando accusatus sum. Quam enim tu laudem vocas, omnes accusationem intelligunt. Constet apud te, quod accusaveris; et non indignaberis, quod responderim. Esto, tu bono animo scripseris, et homo innocens et amicus fidissimus, de cujus numquam egressum est ore mendacium, me 468 nescius vulneraris: quid ad me, qui percussus sum? Num idcirco curari non debeo, quia tu me bono animo vulnerasti? Confossus jaceo, stridet vulnus in pectore: candida prius sanguine membra turpantur, et tu mihi dicis: Noli manum adhibere vulneri, ne ego te videar vulnerasse? Quamquam et ipsa translatio magis Origenem quam te arguit. Tu enim emendasti quae addita ab haereticis arbitratus es. Ego prodidi, quod ab illo scriptum Graecia universa conclamat. Quis rectius arbitratus sit, nec meum, nec tuum judicium est. Utriusque scripta censoriam lectoris virgulam sentiant. Tota illa Epistola, qua pro me satisfacio, contra haereticos et accusatores meos dirigitur: quid ad te, qui et orthodoxum et laudatorem meum te esse dicis, si asperior sum in haereticos, et illorum in publicum strophas profero? Laetare invectione mea; ne si dolueris, haereticus esse videaris. Quando sine nomine contra vitia scribitur; qui irascitur, accusator sui est. Prudentis hominis fuerat, etiam si dolebat, dissimulare conscientiam; et cordis nubilum, frontis serenitate discutere.
2.11
Epistolae Theophili et Epiphanii, et Imperatorum scripta adversus Origenem.-- Alioqui, si quidquid contra Origenem et sectatores ejus dicitur, in te dictum putas; ergo et epistolae papae Theophili et Epiphanii, et aliorum episcoporum, quas nuper ipsis jubentibus transtulit, te petunt, te lacerant. Imperatorum quoque scripta, quae de Alexandria et Aegypto Origenistas pelli jubent, me suggerente, dictata sunt. Ut Romanae urbis Pontifex miro eos odio detestetur, meum consilium fuit. Ut totus orbis post translationem tuam in Origenis odia exarserit, quem antea simpliciter lectitabat, meus operatus est stylus. Si tantum possum, miror cur me non metuas. Ego ille moderatus in epistola publica, qui diligenter cavi, ne quid in te dictum putares, scripsi ad te statim brevem Epistolam, expostulans super laudibus tuis. Quam, quia Romae non eras, amici mei tibi mittere noluerunt, eo quod te dicerent cum sodalibus tuis indigna nomine Christiano de mea conversatione jactitare. Cujus exemplum huic volumini subdidi, ut scias quantum dolorem, quanta moderatione necessitudinis temperavi. 469
2.12
Judaeus Hieronymi praeceptor. Gregorius Nazianzenus magister Hieronymi. Huillus Judaeus. Psalmi sine titulo.-- Audio praeterea te quaedam de epistola mea philosophice carpere, et hominem rugosae frontis adductique supercilii, Plautino in me sale ludere, eo quod Barrabam Judaeum dixerim praeceptorem meum. Nec mirum si pro BAR- ANINA, ubi est aliqua vocabulorum similitudo, scripseris Barrabam, cum tantam habeas licentiam nominum immutandorum; ut de Eusebio Pamphilum, de haeretico martyrem feceris. Cavendus homo, et mihi maxime declinandus, ne me repente, dum nescio, de Hieronymo Sardanapalum nomines. Audi ergo, sapientiae columen, et norma Catonianae severitatis. Ego non illum magistrum dixi; sed meum in Scripturas sanctas studium volui comprobare, ut ostenderem me sic legisse Origenem, quomodo et illum audieram. Neque enim Hebraeas litteras a te discere debui. An injuria tibi facta est, quod pro te Apollinarium, Didymumque sectatus sum? Numquid in illa epistola Gregorium virum eloquentissimum non potui nominare? Quis apud Latinos par sui est? quo ego magistro glorior et exsulto. Sed eos tantum posui, qui in reprehensione erant, ut similiter me Originem, non ob fidei veritatem, sed ob eruditionis meritum legisse testarer. Ipse Origenes, et Clemens et Eusebius, atque alii complures, quando de Scripturis aliqua disputant, et volunt approbare quod dicunt, sic solent scribere: Referebat mihi Hebraeus; et, audivi ab Hebraeo: et, Hebraeorum ista sententia est. Certe etiam Origenes Patriarchen Huillum, qui temporibus ejus fuit, nominat: et tricesimum tomum in Isaiam, in cujus fine edisserit: Vae tibi, civitas Ariel, quam expugnavit David, illius expositione concludit; et cum aliter prius sensisse se dicat, doctum ab illo, id quod est verius, confitetur. Octogesimum quoque nonum Psalmum, qui scribitur: Oratio Moysi hominis Dei, et reliquos undecim, qui non habent titulos, secundum Huilli expositionem, ejusdem Moysi putat, 470 nec dedignatur Hebraeam Scripturam interpretans per singula loca, quid Hebraeis videatur, inserere.
2.13
Origenes damnatus.-- Lectis nuper papae Theophili epistolis, in quibus Origenis exponit errores, dicitur obturasse aures suas, et auctorem tanti mali clara cum[ Al. coram] omnibus voce damnasse, et dixisse: usque ad illud tempus se ignorasse, quod tam nefaria scripserit. Non recuso, nec dico quod alius diceret forsitan, non potuisse eum ignorare, quod interpretatus est, cujus Apologiam scriptam ab haeretico sub nomine martyris edidit: cujus defensionem etiam proprio volumine professus est: adversum quod in sequentibus, si dictandi spatium fuerit, disputabo. Hoc loquor, cui contradicere non potest. Si illi licet non intellexisse quod transtulit, quare mihi non liceat ignorasse libros περὶ Ἀρχῶν, quos ante non legi; et eas tantum Homilias legisse, quas transtuli, in quibus nihil esse mali, ipsius testimonium est? Sin autem contra sententiam suam nunc me in eis arguit, in quibus ante laudaverat, undique strictus tenebitur. Aut enim idcirco me haereticum hominem laudavit, quia ejusdem mecum dogmatis erat: aut nunc frustra inimicus accusat, quem prius ut orthodoxum praedicavit. Sed forsitan tunc errores meos quasi amicus tacuit; et nunc iratus profert quod prius celaverat.
2.14
Comment. in epist. ad Ephes. tuetur.-- Quamquam non mereatur fidem inconstantia, et professae inimicitiae suspicionem habeant mendacii: tamen audacter conferam gradum, volens scire quid haereticum scripserim, ut aut cum illo agam poenitentiam, et Origenis mala ignorasse me jurem, ac nunc primum a papa Theophilo didicisse impietates ejus: aut certe doceam me quidem bene sensisse, sed illum more suo non intelligere. Neque enim fieri potest ut in eisdem ad Ephesios libris, quos ut audio, criminatur, et bene et male dixerim; et de eodem fonte dulce amarumque processerit: ut qui toto opere damnaverim eos, qui credunt animas ex Angelis conditas, subito mei oblitus 471 id defenderem quod ante damnavi. Stultitiam mihi objicere non potest, quem disertissimum et eloquentissimum in suis opusculis praedicavit. Alioqui stulta verbositas, rabulae potius et garruli hominis, quam eloquentis putanda est. Quid in libris proprie accuset, ignoro. Fama enim ad me criminum ejus, non scripta venerunt: et stultum est juxta Apostolum, pugnis aerem verberare. Tamen in incertum respondebo, donec ad certa perveniam: ἀντίζηλον meum docebo senex, quod puer didici, multa esse genera dictionum; et pro qualitate materiae, non solum sententias, sed et Scripturarum verba variari.
2.15
Commentarii quid operis habeant. Donatus praeceptor Hieronymi.-- Chrysippus et Antipater inter spineta versantur. Demosthenes et Aeschynes contra se invicem fulminant. Lysias et Isocrates dulciter fluunt. Mira in singulis diversitas, sed omnes in suo perfecti sunt. Lege ad Herennium Tullii libros, lege Rhetoricos ejus: aut, quia illa sibi dicit inchoata et rudia excidisse de manibus, revolve tria volumina de Oratore, in quibus introducit eloquentissimos illius temporis oratores, Crassum et Antonium disputantes; et quartum Oratorem, quem jam senex scribit ad Brutum: tunc intelliges aliter componi Historiam, aliter Orationes, aliter Dialogos, aliter Epistolas, aliter Commentarios. Ego enim in Commentariis ad Ephesios sic Origenem et Didymum et Apollinarium secutus sum( qui certe contraria inter se habent dogmata) ut fidei meae non amitterem veritatem. Commentarii quid operis habent? Alterius dicta edisserunt, quae obscure scripta sunt, plano sermone manifestant: multorum sententias replicant; et dicunt: Hunc locum quidam sic edisserunt: alii sic interpretantur: illi sensum suum et intelligentiam his testimoniis, et hac nituntur ratione firmare: ut prudens Lector, cum diversas explanationes legerit, et multorum vel probanda, vel improbanda didicerit, judicet quid verius sit: et quasi bonus trapezita, adulterinae monetae pecuniam reprobet. Num diversae interpretationis, et contrariorum 472 inter se sensuum tenebitur reus, qui in uno opere quod edisserit, expositiones posuerit plurimorum? Puto quod puer legeris Aspri in Virgilium et Sallustium Commentarios, Vulcatii in Orationes Ciceronis, Victorini in Dialogos ejus et in Terentii Comoedias, praeceptoris mei Donati aeque in Virgilium, et aliorum in alios: Plautum videlicet, Lucretium, Flaccum, Persium atque Lucanum. Argue interpretes eorum, quare non unam explanationem secuti sint: et in eadem re quid vel sibi, vel aliis videatur, enumerent.
2.16.1
Vitia sermonis Rufini.-- Praetermitto Graecos, quorum tu jactas scientiam, et dum peregrina sectaris, pene tui sermonis oblitus es: ne veteri proverbio, Sus Minervam docere videar, et in silvam ligna portare. Illud miror, quod Aristarcus nostri temporis puerilia ista nescieris. Quamquam tu occupatus in sensibus, et ad struendam mihi calumniam cernulus, Grammaticorum et oratorum praecepta contempseris, parvipendes ὑπέρβατα post anfractus reddere, asperitatem evitare consonantium, hiulcam fugere dictionem. Ridiculum est debilitati et fracti totius corporis vulnera pauca monstrare. Non eligo quod reprehendam, eligat ipse quod vitio careat. Ne illud quidem Socraticum nosse debuerat: Scio quid nescio:
2.16.2
Nisi forte se litteras non didicisse jurabit; quos nos illi et absque juramento perfacile credimus: vel ad Apostolum confugiet profitentem: Et si imperitus sermone, non tamen scientia. Ille Hebraeis litteris eruditus, et ad pedes doctus Gamalielis, quem non erubescit, jam Apostolicae dignitatis, magistrum dicere, Graecam facundiam contemnebat, vel certe, quod erat humilitatis, dissimulabat: ut praedicatio ejus, non in persuasione 473 verborum, sed in signorum virtute consisteret: spernens alienas opes, qui in suis dives erat: quamquam ad imperitum, et per singulas instar tui sententias corruentem, numquam pro tribunali Festus diceret: Insanis, Paule: insanis: multae te litterae ad insaniam convertunt. Tu qui in Latinis mussitas, et testudineo gradu moveris potius, quam incedis: vel Graece debes scribere, ut apud homines Graeci sermonis ignaros, aliena scire videaris: vel si Latina tentaveris, ante audire Grammaticum, ferulae manum subtrahere, et inter parvulos ἀθηνο γέρον artem loquendi discere. Quamvis Craesos quis spiret et Darios, litterae marsupium non sequuntur. Sudoris comites sunt et laboris: sociae jejuniorum, non saturitatis: continentiae, non luxuriae. Demosthenes plus olei quam vini expendisse dicitur, et omnes opifices nocturnis semper vigiliis praevenisse. Quod ille in una littera fecit exprimenda, ut a cane rho disceret, tu in me criminaris, quare homo ab homine Hebraeas litteras didicerim. Inde est quod quidam inerudite sapientes remanent, dum nolunt discere quod ignorant. Nec Horatium audiunt commonentem:
2.16.3
Loquitur et Sapientia, quam sub nomine Salomonis legimus: In malevolam animam numquam intrabit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Spiritus enim sanctus eruditionis fugiet dolum, et recedet a cogitationibus stultis. Aliud est, si vulgi lectione contenti, doctorum aures despiciunt; et contemnunt illud elogium, quo procax imperitia denotatur:
2.16.4
Quasi non cirratorum turba Milesiarum in scholis figmenta decantet: et testamentum Suis, Bessorum cachinno membra concutiat, atque inter scurrarum epulas, nugae istiusmodi frequententur. Quotidie in plateis fictus hariolus stultorum nates verberat, et obtorto 474 scorpione dentes mordentium quatit: et miramur si imperitorum libri lectorem inveniant?
2.17
Indignantur quare Origenistas scripserim inter se orgiis mendaciorum foederari. Nominavi librum, in quo hoc scriptum legerim; id est, sextum Stromateon Origenis, in quo Platonis sententiae, nostrum dogma componens, ita loquitur: Plato in tertio de Republica libro:« Veritas quoque sectanda magnopere est. Si enim, ut paulo ante rectissime dicebamus, Deo indecens et inutile mendacium est, hominibus quandoque utile( ut utantur eo quasi condimento atque medicamine); nulli dubium est, quin hujusmodi licentia medicis danda sit, et ab imprudentibus removenda. Vera, inquit, asseris: ergo principes urbium, si quibus et aliis hoc conceditur, oportet aliquando mentiri, vel contra hostes, vel pro patria et civibus. Ab aliis vero qui uti mendacio nesciunt, auferendum est omne mendacium.» Origenes:« Et nos igitur illius praecepti memores: Loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, non debemus dicere, quis est proximus meus? sed considerare quomodo philosophus caute dixerit: Deo indecens et inutile esse mendacium, hominibus interdum utile; et quod ne pro dispensatione quidem putandus sit Deus aliquando mentiri. Sin autem commodum audientis exegerit, verbis loquitur ambiguis et per aenigmata quae vult, profert: ut et veritatis apud eum dignitas conservetur: et quod noxium esse poterat, si nudum proferretur in vulgus, quodam tectum velamine proferatur. Homo autem, cui incumbit necessitas mentiendi, diligenter attendat, ut sic utatur interdum mendacio, quomodo condimento atque medicamine; ut servet mensuram ejus, ne excedat terminos, quibus usa est Judith contra Holofernem, et vicit eum prudenti simulatione verborum. Imitetur Esther, quae Artaxerxis sententiam, diu tacita gentis veritate correxit. Et in primis Patriarcham 475 Jacob, quem legimus benedictiones patris artifici impetrasse mendacio. Ex quo perspicuum est, quod nisi ita mentiti fuerimus, ut magnum nobis ex hoc aliquod quaeratur bonum, judicandi simus, quasi inimici ejus, qui ait: Ego sum veritas.» Haec Origenes scripsit, negare non possumus: scripsit in libris, quos ad perfectos et ad discipulos loquebatur: docetque magistris mentiendum; discipulos autem non debere mentiri. Qui ergo bene mentitur, et absque ulla verecundia quidquid in buccam venerit confingit in fratres, magistrum se optimum probat.
2.18
Psalmi II interpretationem defendit. Deosculatio pro veneratione apud Hebraeos.-- Illud quoque carpere dicitur, quod secundum Psalmum interpretans, pro eo quod legimus in Latino, apprehendite disciplinam; et in Hebraico volumine scriptum est NESCU BAR, dixerim in Commentariolis meis, adorate filium. Et rursum omne Psalterium in Romanum vertens sonum, quasi immemor expositionis antiquae posuerim, adorate pure: quod utique sibi esse contrarium omnibus patet. Et revera ignoscendum est ei, si ignoret linguae Hebraicae veritatem, qui interdum et in Latinis haesitat. NESCU, ut verbum de verbo interpreter, καταφιλήσατε, id est, deosculamini dicitur: quod ego nolens transferre putide, sensum magis secutus sum, ut dicerem, adorate. Quia enim qui adorant solent deosculari manum, et capita submittere( quod se beatus Job elementis et idolis fecisse negat, dicens: Si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare: et laetatum est in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo, quae iniquitas maxima est, et negatio contra Deum altissimum), et Hebraei juxta linguae suae proprietatem, deosculationem pro veneratione ponunt, id transtuli, quod ipsi intelligunt, quorum verbum est. BAR autem apud illos diversa significat. Dicitur enim et filius, ut est illud: Barjona, filius columbae, et Bartholomaeus, filius Tholomaei, et Barthimaeus, et Barhiesu, et Barrabas. Triticum quoque, et spicarum fasciculus, et electus, 476 ac purus. Quid igitur peccavi, si verbum ambiguum diversa interpretatione converti? et qui in Commentariolis, ubi libertas est disserendi, dixeram, adorate filium; in ipso corpore, ne violentus viderer interpres, et Judaicae calumniae locum darem, dixerim, adorate pure, sive electe: quod Aquila quoque et Symmachus transtulerunt. Quid ergo Ecclesiasticae fidei nocet, si doceatur lector, quot modis apud Hebraeos unus versiculus explanetur?
2.19
Origenis errores.-- Origeni tuo licet tractare de μετεμψυχώσει, innumerabiles mundos introducere, et rationabiles creaturas aliis atque aliis vestire corporibus, Christumque dicere saepe passum, et saepius passurum, ut quod semel profuit, semper prosit assumptum: tibi quoque ipse tantam assumis auctoritatem, ut de haeretico martyrem, de Origenis libris haereticorum adulteria mentiaris: mihi non licebit disputare de verbis, et in Commentariorum opere Latinos docere, quod ab Hebraeis didici? Nisi enim et prolixum esset, et redoleret gloriolam, jam nunc tibi ostenderem, quid utilitatis habeat magistrorum limina terere, et artem ab artificibus discere: et videres quanta silva sit apud Hebraeos ambiguorum nominum atque verborum. Quae res diversae interpretationi materiam praebuit: dum unusquisque inter dubia, quod sibi consequentius[ Al. convenientius] videtur, hoc transfert. Quid ad peregrina te mitto? Revolve Aristotelem, et Alexandrum Aristotelis volumina disserentem; et quanta ambiguorum sit copia, eorum lectione cognosces: ut tandem desinas amicum tuum in eo reprehendere, quod ne per somnium quidem aliquando didicisti.
2.20
Commentar. ad Ephesios. Sed quia Paulinianus frater meus, de Commentariis ad Ephesios quaedam ab eo reprehensa narravit, et pauca ex his memoriae tradidit, mihique ipsa demonstravit loca, non debeo subterfugere: quaesoque lectorem, ut si paululo in proponendis et diluendis criminibus longior fuero, necessitati det veniam. 477 Non enim alterum accuso; sed me nitor defendere, et objectam haereseos calumniam refutare. In Epistolam Pauli ad Ephesios, tria Origenes scripsit volumina. Didymus quoque et Apollinarius propria opuscula condidere. Quos ego vel transferens, vel imitans, quid in Prologo ejusdem operis scripserim, subjiciam:« Illud quoque in Praefatione commoneo, ut sciatis Originem tria volumina in hanc Epistolam conscripsisse, quem et nos ex parte secuti sumus: Apollinarium etiam, et Didymum quosdam Commentariolos edidisse. Ex quibus licet pauca, decerpsimus; et nonnulla quae nobis videbantur, adjecimus, sive subtraximus: ut studiosus statim in principio lector agnoscat, hoc opus vel alienum esse, vel nostrum.» Quidquid ergo in explanatione hujus Epistolae vitii potuerit demonstrari, si ego illud in Graecis voluminibus, unde in Latinum vertisse me dixi, ostendere non potuero, crimen agnoscam, et meum erit, quod alienum non fuerit. Tamen ne rursus videar cavillari, et hac excusationis stropha, gradum non audere conferre, ponam ipsa testimonia, quae vocantur in crimen.
2.21
Commentatoris officium. Tempus scriptionis Commentariorum in Epistolam ad Ephes.-- In primo statim volumine testimonium Pauli, in quo loquitur: Sicut elegit nos in ipso ante constitutionem mundi: ut essemus sancti et immaculati coram ipso, sic interpretati sumus, ut electionem non juxta Origenem, eorum diceremus, qui prius fuerant; sed ad Dei praescientiam referremus. Denique diximus:« Quod autem electos nos, ut essemus sancti et immaculati coram ipso, hoc est, Deo, ante fabricam mundi, testatus est, ad praescientiam Dei pertinet, cui omnia futura jam facta sunt, et antequam fiant universa sunt nota. Sicut et Paulus ipse praedestinatur in utero matris suae; et Jeremias in vulva sanctificatur, eligitur, roboratur, et in typo Christi Propheta Gentibus mittitur.» Certe in expositione ista nullum crimen est: et Origene dicente contraria, nos Ecclesiasticum sensum secuti sumus. Et quia Commentatoris est officium, multorum sententias ponere, et hoc me facturum in Praefatione promiseram, etiam Origenis, absque invidia nominis ejus, explanationem posui, dicens: 478« Alius vero, qui Deum justum conatur ostendere, quod non ex praejudicio scientiae suae, sed ex merito electorum unumquemque eligat, dicit ante visibiles creaturas, coelum, terram, maria, et omnia quae in eis sunt, fuisse alias invisibiles creaturas, in quibus et animas, quae ob quasdam causas soli Deo notas dejectae sint deorsum, in vallem istam lacrymarum, in locum afflictionis et peregrinationis nostrae, in quo sanctus constitutus orabat, ut ad sedem pristinam reverteretur, dicens: Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est: habitavi cum habitantibus Cedar, multum peregrinata est anima mea. Et Apostolus: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Et, Melius est reverti, et esse cum Christo. Et alibi: Antequam humiliarer, ego peccavi,» et caetera his similia, quae longum est scribere. Animadverte quid dixerim: Alius vero, qui Deum justum conatur ostendere: conatur ostendere, inquam, non ostendit. Si autem in eo scandalum pateris, quare latissimam Origenis disputationem brevi sermone comprehenderim, et lectori sensum ejus aperuerim; atque ex eo tibi occultus illius videor esse sectator, quia nihil ab eo dictum praetermiserim, vide ne hoc idcirco fecerim, ut vestram calumniam declinarem, ne me diceretis quae ab eo fortiter sunt dicta, tacuisse, et illum in Graeco robustius disputare. Posui ergo omnia, licet brevius, quae in Graeco reperi, ut nihil haberent discipuli ejus novi, quod Latinorum auribus ingererent. Facilius enim nota, quam repentina contemnimus. Exposita autem interpretatione ejus, quid in fine capituli dixerimus, ausculta:« Non enim ait Apostolus, elegit nos ante constitutionem mundi, cum essemus sancti et immaculati: sed elegit nos ut essemus sancti et immaculati: hoc est, qui sancti et immaculati ante non fuimus, ut postea essemus. Quod et de peccatoribus ad meliora conversis dici potest; et stabit illa sententia: Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens; id est, in tota vita sua, in omni quo in mundo isto versatus est tempore. Quod quidem ita intellectum, et adversum eum facit, qui antequam mundus fieret, animas dicit esse electas propter sanctitatem, et nullum vitium 479 peccatorum.» Non enim( ut ante jam diximus) eliguntur Paulus, et qui ei similes sunt, quia erant sancti et immaculati: sed eliguntur et praedestinantur, ut in consequenti vita per opera atque virtutes, sancti et immaculati fiant. Et audet quisquam post hujusmodi sententiam, nos Origenis haereseos accusare? Decem et octo ferme anni sunt, ex quo istos dictavi libros, eo tempore quo Origenis nomen florebat in mundo; quo περὶ Ἀρχῶν, illius opus, Latinae aures ignorabant: et tamen professus sum fidem meam; et quid mihi displiceret, ostendi. Ex quo etiam si in caeteris aliquid haereticum monstrare potuisset inimicus, non tam dogmatum perversorum, quae hic et in aliis libris saepe damnavi, quam improvidi tenerer erroris.
2.22
Ecclesiae fides.-- Secundum locum quem mihi ab eo reprehensum frater ostendit, quia valde frivolus est, et apertam sui praefert calumniam, ponam breviter. In eo testimonio ubi Paulus loquitur: Sedere eum faciens ad dexteram suam in coelestibus, super omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem, et omne nomen quod nominatur, non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro; post multiplicem expositionem, cum ad ministrorum Dei officia pervenissem, et de principatibus ac potestatibus et virtutibus ac dominationibus dicerem, etiam hoc addidi:« Necesse est, ut subjectos habeant, et timentes se, et servientes sibi, et eos qui a sua fortitudine roborentur. Quae distributiones officiorum, non solum in praesentiarum, sed etiam in futuro saeculo erunt: ut per singulos profectus et honores, ascensiones et descensiones, vel crescat aliquis, vel decrescat, et sub alia atque alia potestate, virtute, principatu, et dominatione fiat.» Et post exemplum terreni regis, totamque Palatii descriptionem, per quam diversa ministeriorum Dei officia demonstrabam, addidi:« Et putamus Deum, Dominum dominorum, regemque regnantium, simplici tantum ministerio esse contentum?» Quomodo Archangelus non dicitur, nisi qui prior est Angelorum: sic Principatus et Potestates et Dominationes non appellantur, nisi subjectos aliquos habeant et inferioris gradus. 480 Sin autem putat idcirco me Origenem sequi, quia profectus et honores, ascensiones et descensiones, incrementa et immunitiones, in expositione mea posui; sciat multum interesse de Angelis et Seraphim et Cherubim dicere, daemones et homines fieri, quod affirmat Origenes; et ipsos inter se Angelos diversa officiorum genera esse sortitos, quod Ecclesiae non repugnat. Quomodo et inter homines ordo dignitatum ex laboris varietate diversus est, cum episcopus et presbyter, et omnis Ecclesiasticus gradus habeat ordinem suum; et tamen omnes homines sunt: sic et inter Angelos merita esse diversa, et tamen in Angelica omnes persistere dignitate: nec de Angelis homines fieri, nec rursum homines in Angelos reformari.
2.23
Verecunde non posuit nomina Expositorum.-- Tertius est reprehensionis locus quod dicente Apostolo: Ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Jesu, nos triplicem expositionem posuimus. In prima quid nobis videretur: in secunda quid Origenes opponeret: in tertia quid Apollinarius simpliciter explanaret. Quorum si nomina non posui, ignosce verecundiae meae: non debui eos carpere, quos imitabar ex parte, et quorum in Latinam linguam sententias transferebam.« Sed, dixi, qui diligens lector est, statim requiret, et dicet. Et rursus in fine, Alius vero hoc quod ait, ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae, ad illam intelligentiam transfert.» Ecce, inquies, sub diligentis lectoris persona, Origenis sententias explicasti. Fateor errorem, non debui diligentem dicere, sed blasphemum: quod si fecissem, et aliquo scissem vaticinio te istiusmodi naenias sectaturum, etiam calumniae verba vitassem. Grande crimen si Origenem diligentem dixi esse lectorem, cujus septuaginta libros interpretatus sum, quem in coelum laudibus tuli; pro quo compulsus sum ante biennium brevi libello tuis contra me praeconiis respondere. Ecclesiarum magistrum a me dictum esse Origenem, in tuis laudibus objicis: et putas quod pertimescere debeam, si diligentem lectorem me illum dixisse inimicus accuses. Solemus et negotiatores parcissimos, et frugi servos, et molestos paedagogos, et argutissimos fures, diligentes vocare. 481 Et in Evangelio villicus iniquitatis prudenter quaedam fecisse dicitur: et, Prudentiores sunt filii hujus saeculi filiis lucis in generatione sua( Ibid. XVI, 8). Et, Serpens sapientior erat omnibus bestiis, quas fecit Dominus super terram.
2.24
Corpus mortis quod sit.-- Quartus reprehensionis locus, exordium secundi libri possidet, in quo hoc Pauli testimonium exposuimus: Hujus rei gratia ego Paulus vinctus Jesu Christi pro vobis gentibus; et quia per se locus ipse manifestus est, eam tantum partem ponam explanationis, quae patet calumniae:« Vinctum Christi Jesu Paulum esse pro Gentibus, potest et de martyrio intelligi, quod Romae in vincula conjectus, hanc Epistolam miserit, eo tempore quo ad Philemonem, et ad Colossenses, et Philippenses, in alio loco scriptas esse monstravimus. Vel certe, quia in plurimis locis lectum est vinculum animae corpus hoc dici, quo quasi clauso teneatur in carcere, dicimus propterea Paulum corporis nexibus coerceri, nec reverti, et esse cum Christo, ut perfecta in Gentes per eum praedicatio compleatur: licet quidam alium sensum in hoc loco introducant, quod Paulus praedestinatus et sanctificatus ex utero matris suae ad praedicationem Gentium antequam nasceretur, postea vincula carnis acceperit.» Et in hoc triplicem, ut supra, expositionem posui. In prima, quid mihi videretur; in secunda, quid Origenes assereret; in tertia, quid Apollinarius contra illius vadens dogmata sentiret. Lege Graecos Commentarios; et nisi ita repereris, crimen fatebor. Quod est in isto loco peccatum meum? Illud nimirum, pro quo supra respondi: quare non eos a quibus dicta sunt, nominarim? Superfluum erat per singula Apostoli testimonia, eorum nomina ponere, quorum me Opuscula translaturum in Praefatione signaveram. Et tamen vinctam dici animam corpore, donec ad Christum redeat, et in resurrectionis gloria, corruptivum et mortale corpus, incorruptione et immortalitate commutet, non absurdae intelligentiae est. Unde et Apostolus: Miser ego, inquit, homo: quis me liberabit de corpore mortis hujus? Corpus mortis appellans, quod vitiis et morbis et perturbationibus ac morti subjaceat: donec cum Christo resurgat in gloria, 482 et fragile prius lutum, excoquatur fervore Spiritus sancti in testam solidissimam: demutans gloriam, non naturam.
2.25
Quintus locus validissimus est, in quo exponentes illud Apostoli testimonium, Ex quo totum corpus compactum et conglutinatum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in aedificationem sui in charitate, latissimam Origenis expositionem, et eosdem sensus per diversa verba volventem, brevi sermone constrinximus, nihil exemplis et assertionibus illius auferentes. Cumque pervenissemus ad finem, haec subjecimus:« Igitur et in restitutione omnium, quando corpus totius Ecclesiae nunc dispersum atque laceratum, verus medicus Christus Jesus sanaturus advenerit, unusquisque secundum mensuram fidei et agnitionis Filii Dei( quem ideo agnoscere dicitur, quia prius noverat, et postea nosse desivit) suum recipiet locum, et incipiet id esse quod fuerat: ita tamen, ut non juxta haeresim aliam omnes in una aetate sint positi, id est, omnes in Angelos reformentur; sed unumquodque membrum juxta mensuram et officium suum perfectum sit. Verbi gratia, ut Angelus refuga id esse incipiat, quod creatus est: ut homo qui de paradiso fuerat ejectus, ad culturam iterum paradisi restituatur,» et reliqua.
2.26
Duae haereses.-- Miror te hominem prudentissimum non intellexisse artem expositionis meae.« Quando enim dico, ita tamen ut non juxta aliam haeresim omnes in una aetate sint positi, id est, omnes in Angelos reformentur, ostendo et ea de quibus disputo esse haeretica, et ab alia haeresi discrepare.» Quae sunt ergo duae haereses? Una, quae dicit omnes rationabiles creaturas in Angelos reformari. Altera quae asserit unumquodque in restitutione mundi id fore quod conditum est. Verbi gratia: quia ex Angelis daemones sunt, rursum daemones Angelos fieri: et animas hominum, ita ut sunt conditae, non in Angelos; sed in id quod a Deo sunt conditae, reformari, ut et justi et peccatores aequales fiant. Denique ut scias me non meam explicasse sententiam, sed inter se haereses comparasse, quarum utramque in Graeco legeram, disputationem meam 483 hoc fine complevi:« Idcirco, ut supra diximus, haec apud nos obscuriora sunt, quia μεταφορικῶς dicuntur in Graeco; et omnis metaphora, si de alia in aliam linguam transferatur ad verbum, quibusdam quasi sentibus, orationis sensus et germina suffocantur.» Nisi haec eadem in Graeco repereris, quidquid dictum est, meum putato.
2.27
Sextum, quod et extremum, mihi objicere dicitur( si tamen nihil in medio frater oblitus est) cur illum locum Apostoli interpretans ubi ait( Ephes. V, 28, 29): Qui uxorem suam diligit, seipsum diligit. Nemo enim unquam suam carnem odit; sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam, post simplicem expositionem, Origenis posuerim quaestionem, ex cujus persona tacito nomine dixerim:« Opponi nobis potest, quod non sit vera sententia dicentis Apostoli: Nemo unquam carnem suam odit, cum morbo regio laborantes, phthisi, et cancere et distillationibus, mortem vitae praeferant, et sua oderint corpora; et statim quid ipse sentirem adjunxi: Magis itaque ad tropicam intelligentiam sermo referatur.» Quando dico, tropicam, doceo verum non esse, quod dicitur, sed allegoriae nubilo figuratum. Ponamus tamen ipsa verba quae in Origenis libro tertio continentur:« Dicamus quod illam carnem, quae visura sit salutare Dei, anima diligat, et nutriat, et foveat eam, disciplinis erudiens, et coelesti saginans pane, et Christi sanguine irrigans: ut refecta et nitida, possit libero cursu virum sequi, et nullo debilitatis pondere praegravari. Pulchre etiam in similitudinem Christi nutrientis et foventis Ecclesiam, et dicentis ad Jerusalem: Quoties volui congregare filios tuos, ut gallina congregat pullos suos sub alas suas, et noluisti, animae quoque fovent corpora sua, ut corruptivum hoc induat incorruptionem, et alarum levitate suspensum, in aerem facilius sublevetur. Foveamus igitur et viri uxores nostras, et animae nostrae corpora: ut et uxores in viros, et corpora redigantur in animas, et nequaquam sit sexuum ulla diversitas: sed quomodo apud Angelos, non est vir et mulier; ita et nos, qui similes Angelis futuri sumus, jam nunc incipiamus esse quod nobis in coelestibus repromissum est.»
2.28
Supra simplicem expositionem 484 quae nobis in testimonio isto esse videbatur, expressimus, dicentes:« Quantum ad simplicem intelligentiam pertinet, sancta[ Al. sanctam charitatem] inter virum et uxorem charitate praecepta[ Al. praecepto hoc], nunc jubemur, ut nutriamus et foveamus conjuges: ut scilicet eis victum et vestitum, et ea quae sunt necessaria praebeamus.» Haec nostra sententia est. Igitur omne quod sequitur deinceps, et opponi nobis potest, ostendimus non ex nostra, sed ex contradicentium intelligi debere persona. Quae quum si brevis et absoluta responsio, et juxta id quod supra diximus, etiam allegoriae umbris, de eo quod est, ad id quod non erat, depravata: tamen accedam propius, et sciscitabor quid tibi in hac disputatione displiceat. Nempe quia dixerim, animas ut viros fovere quasi uxores corpora sua, ut corruptivum hoc induat incorruptionem, et alarum levitate suspensum, in aerem facilius sublevetur. Quando dico corruptivum hoc induat incorruptionem, non muto naturam corporum, sed augeo gloriam. Nec non quod sequitur, alarum levitate suspensum in aerem facilius sublevetur: qui alas assumit, id est, immortalitatem, ut levius ad coelum volet, non perdit esse quod fuerat. Sed dices, movent me quae sequuntur:« Foveamus igitur et viri uxores, et animae nostrae corpora, ut et uxores in viros, et corpora redigantur in animas, et nequaquam sit sexuum ulla diversitas; sed quomodo apud Angelos non est vir, neque mulier: ita et nos, qui similes Angelis futuri sumus, jam nunc incipiamus esse in terris, quod nobis in coelestibus repromissum est.» Recte moverent, nisi post priora dixissem, jam nunc incipiamus esse, quod nobis in coelestibus repromissum est. Quando dico, hic esse incipiamus in terris, naturam non tollo sexuum; sed libidinem, et coitum viri et uxoris aufero, dicente Apostolo: Tempus breve est: reliquum est, ut et qui habent uxores, sic sint quasi non habeant( I Cor. VII, 29). Et Dominus interrogatus in Evangelio, cujus de septem fratribus in resurrectione esse deberet uxor, ait: Erratis, nescientes Scripturas, neque virtutem Dei: in resurrectione enim neque nubent, neque nubentur; sed erunt sicut Angeli Dei in coelo. Et revera ubi inter virum et mulierem castitas est, 485 nec vir incipit esse, nec femina: sed adhuc in corpore positi, mutantur in Angelos: in quibus non est vir neque mulier. Quod et in alio loco ab eodem Apostolo dicitur: Quicumque in Christo baptizati estis, Christum induistis. Non est Judaeus, neque Graecus, non est servus neque liber, non est masculus neque femina. Omnes enim unum vos estis in Christo Jesu.
2.29
Accusationes Rufini falsae. Rufinus Graecas litteras didicerat sine magistro. Gregorium Nazianzenum transtulerat.-- Sed quoniam de confragosis et asperis locis enavigavit oratio, et haereseos crimen impactum tota frontis libertate repulimus[ Mss. respuimus], ad alias ejus accusationis partes, quibus nos mordere nititur, transeamus. E quibus prima est, me hominem maledicum, omnium detractorem, in praecessores meos genuinum semper infigere. Det unum, cujus in opusculis meis nomen taxaverim, vel quem juxta artem illius figurata laude perstrinxerim. Sin autem contra invidos loquor, et Luscium Lavinium, vel Asinium Pollionem de genere Corneliorum, styli mei mucro convulnerat, si histriculae et lividae mentis hominem a me submoveo, et ad unum stipitem cuncta jacula dirigo, quid vulnera sua partitur in multos? quid ex impatientia respondendi, ostendit se esse qui petitur? Objicit mihi perjurium, et mixtum sacrilegio, quod in libro quo ad instituendam Christi virginem loquor, ante tribunal judicis dormiens pollicitus sim, numquam me litteris saecularibus daturum operam, et nihilominus damnatae eruditionis interdum meminerim. Nimirum iste est Sallustianus Calpurnius, qui nobis per Magnum Oratorem, non magnam moverat quaestionem, cui libello brevi satisfecimus. Nunc quod instat, pro sacrilegio atque perjurio somnii respondendum est. Dixi me saeculares litteras deinceps non lecturum: de futuro sponsio est, non praeteritae memoriae abolitio. Et quomodo, inquies, tenes, quod tanto tempore non relegis? Rursum si aliquid de veteribus libris respondero, 486 et dixero, adeo in teneris consuescere multum est: dum renuo, crimen incurro, et pro me testimonium proferens, hoc ipso arguor, quo defendor. Scilicet nunc longo sermone texendum est, quod probant conscientiae singulorum. Quis nostrum non meminit infantiae suae? Ego certe, ut tibi homini severissimo risum moveam, et imiteris aliquando Crassum, quem semel in vita dicit risisse Lucilius, memini me puerum cursitasse per cellulas servulorum, diem feriatum duxisse lusibus, et ad Orbilium saevientem de aviae sinu tractum esse captivum. Et quo magis stupeas, nunc cano et recalvo capite, saepe mihi videor in somnis comatulus, et sumpta toga, ante rhetorem controversiolam declamare. Cumque experrectus fuero, gratulor me dicendi periculo liberatum. Crede mihi, multa ad purum recordatur infantia. Si litteras didicisses, oleret testa ingenioli tui, quo semel fuisset imbuta. Lanarum conchylia nullae aquae diluunt. Etiam asini et bruta animalia, quamvis in longo itinere, noverunt secundo diverticula. Miraris si ego litteras Latinas non sum oblitus, quum tu Graecas sine magistro didiceris? Septem modos conclusionum dialectica me elementa docuerunt; quid significet ἀξίωμα, quod nos pronuntiatum possumus dicere: quomodo absque verbo et nomine nulla sententia fit, soritarum gradus, pseudomeni argutias, sophismatum fraudes. Jurare possum me postquam egressus de schola sum, haec numquam omnino legisse. Bibendum igitur mihi erit de Lethaeo gurgite juxta fabulas poetarum, ne arguar scire quod didici. En tu qui in me parvam criminaris scientiam, et videris tibi litteratulus atque Rabbi, responde, cur scribere aliqua ausus sis, et virum disertissimum Gregorium pari eloquii splendore transferre. Unde tibi tanta verborum copia, sententiarum 487 lumen, translationum varietas, homini, qui oratoriam vix primis labris in adolescentia degustasti? Aut ego fallor, aut tu Ciceronem occulte lectitas. Et ideo tam disertus es, mihique lectionis ejus crimen intendis, ut solus inter ecclesiasticos tractatores eloquentiae flumine glorieris. Licet magis philosophos sequi videaris, spinas Cleantis, et contorta Chrysippi, non ex arte quam nescis, sed de ingenii magnitudine. Et quoniam Stoici logicam sibi vindicant, et tu hujus scientiae deliramenta contemnis, in hac parte Epicureus es: nec quaeris quomodo, sed quid loquaris. Quid enim ad te pertinet, si alius non intelligat quid velis dicere, quia non ad omnes, sed ad tuos loqueris? Denique et ego scripta tua relegens, quamquam interdum non intelligam quid loquaris, et Heraclitum me legere putem: tamen non doleo, nec me poenitet tarditatis: id enim in legendo patior, quod tu pateris in scribendo.
2.30
Somnium defendit. Sanctorum Locorum celebritas et de toto orbe conventus.-- Cur Hieronymo detraxerit Rufinus.-- Haec dicerem, si quippiam vigilans promisissem. Nunc autem, novum impudentiae genus, objicit mihi somnium meum. Utinam celebritas loci, et sanctorum de toto orbe conventus, sineret me divinas Scripturas legere! Intantum spatium non habeo externa meditandi. Sed tamen qui somnium criminatur, audiat Prophetarum voces, somniis non esse credendum, quia nec adulterium somnii ducit me ad tartarum, nec corona martyrii in coelum levat. Quoties vidi me esse mortuum, et in sepulcro positum! Quoties volare super terras, et montes ac maria natatu aeris transfretare? Cogat ergo me non vivere, vel pennas habere per latera, quia vagis imaginibus mens saepe delusa est. Quanti in somnis divites, apertis oculis repente mendici sunt? Sitientes flumina bibunt; et experrecti, siccis faucibus aestuant. Tu a me somnii exigis sponsionem: ego te verius strictiusque conveniam. Fecisti omnia quae in baptismate promisisti? Quidquid monachi vocabulum flagitat, nostrum uterque complevit? Cave, quaeso, ne per trabem tuam, festucam meam videas. Invitus loquor, et retrectantem linguam dolor in verba compellit. Non tibi sufficiunt quae de vigilante confingis, 488 nisi et somnia crimineris. Tantam habes curiositatem meorum actuum, ut quid dormiens fecerim, dixerimve, discutias. Praetermitto, quae contra me loquens, propositum tuum deturpasti: quae in depompationem omnium Christianorum, et verbis et opere feceris. Hoc unum denuntio, et repetens iterum iterumque monebo. Cornutam bestiam petis: et nisi caverem illud Apostoli, Maledici regnum Dei non possidebunt; et, Mordentes invicem consumpti estis ab invicem, jam nunc sentires de parvula subdolaque concordia, magnam in mundo ortam esse discordiam. Quid tibi prodest, apud notos pariter et ignotos in nos maledicta congerere? An quia Origenistae non sumus, et in coelo nos peccasse nescimus, in terris arguimur peccatores? Et ideo in concordiam redivimus, ut mihi loqui contra haereticos non liceret, ne, si illos descripsero, tu te appetitum putes? Quamdiu non renuebam laudationem tuam, sequebaris me ut magistrum, fratrem et collegam vocabas, et catholicum in omnibus fatebaris. Postquam non agnovi laudes tuas, et me indignum tanti viri praeconio judicavi, illico vertis stylum, et omnia laudata prius vituperas, de eodem ore et dulce proferens et amarum. Sentisne quid taceam, quod aestuanti pectori verba non commodem? et cum Psalmista loquar: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium munitum labiis meis. Non declines cor meum in verba malitiae. Et alibi: Cum consisteret adversum me peccator, obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis. Et rursus: Factus sum quasi homo non audiens, nec habens in ore suo increpationes? Sed pro me ultor tibi Dominus respondebit, qui dicit per Prophetam, Mihi vindicta, et ego retribuam, dicit Dominus. Et in alio loco: Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum. Haec fecisti et tacui: existimasti, inique, quod ero tui similis; arguam te, et statuam contra faciem tuam; ut in te videas condemnata, quae falso in aliis criminaris.
2.31
Chrysogonus sectator Rufini.-- Audio praeterea objici mihi a Chrysogono sectatore ejus, cur in baptismate dixerim universa peccata dimitti, et mortuo bimarito, novum virum in Christo resurgere: atque istiusmodi Sacerdotes in Ecclesiis esse nonnullos. Cui 489 brevi sermone respondebo: habent libellum, quem in crimen vocant: ille respondeat, hunc sua disputatione subvertat, et scripta scriptis arguat. Quid austeritate frontis, et contractis rugatisque naribus, concava verba trutinatur, et sanctitatem apud vulgus ignobile simulato rigore mentitur? Audiat nos iterum proclamantes, Veterem Adam in lavacro totum mori, et novum cum Christo in baptismate suscitari: perire choicum, et nasci supercoelestem. Haec dicimus, non quod ipsi, propitio Christo, hac quaestione teneamur, sed interrogati a fratribus, quid nobis videretur, respondimus, nulli praejudicantes sequi quod velit, 490 nec alterius decretum nostra sententia subvertentes. Neque enim ambimus sacerdotium, qui latemus in cellulis; nec humilitate damnata, episcopatum auro redimere festinamus; nec electum pontificem a Deo, rebelli cupimus mente jugulare: nec favendo haereticis, haereticos nos docemus. Pecunias nec habemus, nec habere volumus: Habentes victum et vestitum, his contenti sumus: illud de ascensore montis Dominici jugiter decantantes: Qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentem non accepit. Qui facit haec, non movebitur in aeternum. Ergo qui non facit, jam corruit in aeternum.

Intertext edge

Open linked passage

Note