Apologia adversus libros Rufini
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis">
—
⋯
Original / primary: 7150 Apadlir
4.1
LIBER TERTIUS, VEL ULTIMA RESPONSIO S. HIERONYMI ADVERSUS SCRIPTA RUFINI.
4.1
531 1. Acceptis ab ipso Rufino libris Invectivar. respondet.-- Lectis litteris prudentiae tuae, quibus in me inveheris, et laudatum, quondam tuum, quem verum collegam loquebaris et fratrem, nunc libris ad respondendum provocas, terresque criminibus, intellexi illud Salomonis in te esse completum: In ore stulti baculus contumeliae. Et, non recipit fatuus verba prudentiae: nisi ea dixeris, quae versantur in corde ejus. Et Isaias: Fatuus, inquit, fatua loquetur, et cor ejus vana intelliget: ut compleat iniquitates, et loquatur contra Deum mendacium. Quid enim necesse fuit accusationis volumina mittere, et maledicta proferre in medium; si tu in ultima parte epistolae, denuntiata morte me deterres, ne audeam respondere criminibus, immo laudibus tuis? Eadem quippe et praedicas et accusas, et de uno fonte dulce amarumque procedit. Unde obsecro te, ut verecundiam et pudorem, quem a me exigis, prior exhibeas; et qui mendacii alterum criminaris, desinas ipse mentiri. Ego nulli scandalum facio, nec accusator interim tui sum. Non etenim considero, quid tu merearis, sed quid me deceat; et Salvatoris eloquium pertimesco dicentis: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei, ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris. Et, Vae mundo ab scandalis. Necesse est enim ut veniant scandala; sed vae homini per quem scandalum venit. Poteram et ego in te falsa congerere, et dicere me, vel audisse, vel vidisse, quae nullus notat, ut apud ignorantes impudentia veritas, et furor constantia putaretur. Sed absit ut imitator tui sim; et quod in te reprehendo, ipse faciam. Ille loquatur spurcitias, qui potest spurca committere: Malus homo de malo cordis thesauro profert ea quae mala sunt. Ex abundantia cordis os loquitur. Habeto interim lucrum, quod amicus quondam tuus nunc 532 accusatus, turpia tibi non vult objicere. Et hoc dico, non quod accusationis tuae gladios pertimescam; sed quod magis accusari velim, quam accusare, et pati injuriam, quam facere, sciens praeceptum ab Apostolo: Non vosmetipsos ulciscentes, charissimi, sed date locum irae; scriptum est enim: Mihi vindicta, et ego retribuam, dicit Dominus. Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitierit, potum da illi. Hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus Qui enim seipsum vindicat, ultionem Domini non meretur.
4.1
Apostoli salvis amicitiis dissenserunt.-- Et tamen antequam respondeam epistolae tuae, expostulare tecum libet, vetutissime monachorum, bone presbyter, imitator Christi, fratrem tuum potes occidere, quem si tantum oderis, homicida es? Hoc a Salvatore didicisti, ut verberanti maxillam, praeberes et alteram? Sic ipse respondit percussori suo: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo: si bene, quid me caedis? Mortem minaris, quam et serpentes inferre possunt. Mors omnium est, homicidium pessimorum. Quid enim? nisi tu me occideris, ego immortalis ero? Quin potius habeo gratiam, quod facis de necessitate virtutem. Nonne et Apostoli salvis inter se amicitiis dissenserunt; cum Paulus et Barnabas propter Joannem, cognomento Marcum, stomachati sunt, et separavit eos navigatio, quos Christi Evangelium copulabat? Nonne idem Paulus in faciem Cephae restitit, quod non recto pede incederet in Evangelio? Et tamen praecessorem suum et columnam Ecclesiae vocat, et exponit cum eo praedicationem, ne in vacuum curreret, aut cucurrisset. Nonne in religione etiam liberi a parentibus, et conjuges a maritis salva pietate dissentiunt? Vos si ita habetis. ut habemus, cur nos odistis? Si aliter creditis, 533 quid vultis occidere? An qui a vobis dissenserit, occidendus est? Testem invoco Jesum conscientiae meae, qui et has litteras, et tuam epistolam judicaturus est, me ad commonitionem sancti papae Chromatii voluisse reticere, et finem facere simultatum, et vincere in bono malum; sed quia minaris interitum, nisi tacuero, respondere compellor, ne videar tacendo crimen agnoscere, et lenitatem meam, malae conscientiae signum interpreteris.
4.2
Epistolae Rufini verba.-- Hoc est verum dilemma tuum; non ex dialectica arte quam nescis, sed ex carnificum officina et meditatione prolatum. Si tacuero, criminosus ero: si respondero, maledicus. Tu me ergo et prohibes, et cogis ad respondendum. In quo utrumque moderabor, ut et objecta diluam, et ab injuria temperem. Quis enim eum non timeat, qui est paratus occidere? Sequarque vestigia propositionis tuae, servans caetera illis eruditissimis libris, quos antequam legeram, confutavi. Dicis« te accusationem meam ad eos tantum misisse, qui meis verbis laesi fuerant, et non ad plures: quia non ad ostentationem, sed ad aedificationem Christianis loquendum est.» Et unde, oro te, librorum tuorum ad me fama pervenit? Quis eos Romae? quis in Italia? quis per Dalmatiae insulas disseminavit? Si in scriniis tuis et amicorum tuorum latebant, ad me quomodo mea crimina pervenerunt? Et audes dicere te non ad ostentationem, sed ad aedificationem quasi Christianum loqui, qui de sene senex tanta confingis, quanta non diceret de latrone homicida, de scorto meretrix, scurra de mimo? Qui parturis mihi montes criminum, et gladios quos defigas[ Al. designas] in jugulum meum, tanto ante tempore exacuis? Idcircone Cereales et anabasii tui per diversas provincias cucurrerunt, ut laudes meas legerent? Ut panegyricum tuum per angulos et plateas, ac muliercularum textrinas recitarent? Haec est tua illa sancta verecundia, haec aedificatio Christiana; sic modestus es, sic pudens, ut catervatim de occidente venientes, mihi tua maledicta narraverint: ita memoriter et consentanee, ut ego cogerer 534 non scriptis tuis, quae necdum legeram, sed scriptorum respondere opinionibus, et volantia toto orbe jacula falsitatis, clypeo veritatis excipere.
4.3
Epiphanii epistolam furatus est monachus Rufini minister.-- Sequitur in epistola tua:« Noli multo auro redimere notarium meum: sicut amici tui de meis περὶ Ἀρχῶν schedulis, nondum emendatis, nondum ad purum digestis, fecerunt: ut facilius falsare possent, quod aut nullus haberet, aut admodum pauci. Gratis a me missum suscipe codicem, quem censu magno cuperes comparatum.» Non te pudet prooemii? Ego auro redimerem notarium tuum? Et quis talis ac tantus est, ut audeat cum Croeso et Dario pugnare divitiis? Ut subitum Demaratum, et Crassum non pertimescat? Usque adeone obdurasti frontem ut mendacium ponas spem tuam: et existimes te protegi posse mendacio, et quidquid finxeris tibi credendum putes? Quis Bethleem de cubiculo fratris Eusebii furatus est epistolam laudatricem tuam? Cujus artificio, et a cujus ministris in sanctae Fabiolae hospitio, et viri Christiani et prudentis Oceani, inventus est codex, quem illi numquam viderant? An idcirco te existimas innocentem, si quidquid tuum est, in alios conferas? Quicumque te offenderit, quamvis simplex, quamvis innoxius sit, illico criminosus fiet? habes enim, per quod Danaes est victa pudicitia, quod Giezi magistri praetulit sanctitati, propter quod Judas tradidit Dominum suum.
4.4
Non probat accusationem Christiani in Christianum. Defendit Eusebium Cremonensem. Errores libri Periarchon.--« Videamus tamen quid meus necessarius de schedulis tuis, necdum emendatis, et nondum ad purum digestis, falsaverit: et ob id facilius ei falsatae fuerint, quod aut nullus eas haberet, aut admodum pauci.» Et ante scripsi, et nunc eadem, Deo audiente, protestor, me non approbasse accusationem ejus, nec cujusquam Christiani in Christianum. Quid enim necesse est, in multorum scandala ruinamque proferri, quae secreto aut corripere valeas, aut emendare? Sed quia unusquisque vivit stomacho suo: et amicus non statim dominus est alterius voluntatis: sicut accusationem etiam veram reprehendo, sic falsitatem schedularum in sancto viro non suscipio. Quid enim 535 homo Latinus de interpretatione Graeca potuit immutare? Aut quid subtraheret, vel adderet in libris περὶ Ἀρχῶν ubi sic contexta sunt omnia, et alterum pendet ex altero, ut quidquid tollere volueris, vel addere, quasi pannus in vestimento statim appareat? Quod ergo me mones, ipse facito: paululum saltem humani, si non Christiani pudoris assume, ne despecta et calcata conscientia tua, verbis te purgatum putes, qui rebus urgeris. Si Eusebius auro redemit inemendatas schedulas, quas falsaret, tu profer tuas, quae falsatae non sint: et si probaveris nihil in eis haereticum, tunc ille crimine tenebitur falsitatis. Quamvis mutes, quamvis corrigas, catholicas non probabis. Si enim error esset in verbis, aut in paucis sensibus, possent detruncari mala, et bona pro his reponi. Ubi autem tota disputatio aequalis est: ut universae rationales creaturae, quae propria voluntate corruerant, in unum postea revertantur statum: ut rursum ex eodem principio aliae sint ruinae; quid habes emendare, nisi cuncta mutaveris? Quod si facere volueris, jam non libros alienos interpretaberis, sed condes tuos. Hoc autem cujusmodi argumentum sit, non intelligo. Quia, inquit, inemendatae, et nondum ad purum digestae erant schedulae, idcirco facilius ab Eusebio falsatae sunt. Aut ego tardior sum; aut mihi satis fatuum et obtusum videtur. Si nondum emendatae, nec ad purum digestae erant schedulae, error earum non Eusebio imputabitur, sed morae et tarditati tuae, qui emendare cessasti. Et in eo solo erit ille culpabilis, quia scripta tua cito disseminavit in vulgus, quae tu paulatim emendare decreveras. Sin autem, ut tu vis, eas falsavit Eusebius: quid causaris, atque praetendis inemendatas, et necdum ad purum digestas in publicum prorupisse? Et emendatae enim, et non emendatae similem recipiunt falsitatem. Nullus, inquis, eos habebat libros, aut admodum pauci. In uno sermone quanta diversitas! Si nullus eos habebat, quomodo apud paucos erant? Si pauci habebant, cur nullum habuisse mentiris? cum autem dicas 536 apud paucos fuisse; et te ipso confitente subversum sit, quod nullus habuerit, ubi est illud, quod quereris, auro redemptum notarium tuum? Dic nomen notarii, quantum auri datum sit, ubi, per quem, aut cui datum. Utique proditorem tuum abjecisti a te[ Al. ante]; et tanti facinoris reum a tuo consortio separasti. Vide ne magis illud verum sit, a paucis illis amicis tuis, et Eusebio et caeteris data exemplaria; quae ita inter se congruunt, atque consentiunt, ut ne puncto quidem alterum ab altero differat. Deinde cujus prudentiae est, dare exemplar aliis, quod nondum emendaveras? Scriptae ad purum non erant schedulae; et emendandos errores tuos jam alii possidebant. Sentisne non haerere inter se mendacium? Et quid tibi in articulo temporis profuit, ut episcoporum sententias subterfugeres, patere discussum, et tuis te verbis redargui? Ex quo apparet juxta inclyti oratoris( Ciceronis) elogium, te voluntatem habere mentiendi, artem fingendi non habere.
4.5
Comparare et emere quid differant?-- Sequar ordinem epistolae, et ipsa, ut locutus es, verba subnectam.« Eloquentiam, ut dicis, tuam, et in Praefatione mea laudasse me fateor; et etiam nunc laudarem, nisi tu eam contra Tullii tui sententiam, multa jactantia faceres odiosam.» Ubi jactavi eloquentiam meam, qui etiam a te laudatam non libenter accepi? An hoc dicis, quia non vis subdola praedicatione palpari? Aperte accusaberis, ut qui laudantem respuis, sentias criminantem. Imperitiam autem tuam, non tam stultus eram, ut reprehenderem; quam nemo potest fortius accusare, quam tu ipse dum scribis. Sed volui ostendere condiscipulis tuis, qui tecum non didicerunt litteras, quid per triginta annos in Oriente profeceris: qui, συγγραφεὺ ἀγράμματος( scriptor illitteratus), procacitatem, disertitudinem, et maledicere omnibus, bonae conscientiae signum arbitraris. Nec tibi, ut dicis, ferulas adhibeo, neque athenogeronta( Senem discipulum) meum scutica, et plagis litteras docere contendo; sed quia fulmen[ Al. flumen] eloquentiae tuae, atque doctrinae omnes tractatores ferre non possumus, et ingenii acumine perstringis oculos nostros, intantum ut omnes 537 tuos invidos putes, certatim opprimere te cupimus: ne si semel in scribendo obtinueris principatum, et in eloquentiae arce steteris, cunctis nobis qui aliquid scire volumus, mutire non liceat. Ego philosophus, rhetor, grammaticus, dialecticus, Hebraeus, Graecus, Latinus, trilinguis. Hoc modo et tu bilinguis eris, qui tantam habes Graeci Latinique sermonis scientiam, ut et Graeci te Latinum, et Latini te Graecum putent: et papa Epiphanius πεντάγλωττος[ Mss. πεντάγλωσσος] quia quinque linguis contra te et Amasium tuum( Origenem) loquitur. Simulque admiror, qua temeritate contra tantarum artium virum audeas dicere:« Tu qui tot disciplinarum oculis vigilas, quomodo venia donandus es, si erraveris, et non perpetuo pudoris silentio contegendus?» Quod cum legissem, et me putarem alicubi in sermone lapsum( qui enim( Jacob III, 2) in verbo non peccat, iste perfectus est), et suspicarer eum aliquid meorum prolaturum esse vitiorum, subito intulit:« Ante biduum mihi, quam proficisceretur harum bajulus, in manus venerunt, quae in me declamasti.» Ubi est ergo, quod minaris, et dicis,« Quomodo donandus es venia, si erraveris, et non perpetuo pudoris silentio contegendus?» Nisi forte prae angustia temporis potuisti ea in ordinem digerere: aut aliquem de cruditis conducturus eras, qui in opusculis meis gemmarum eloquentiae tuae ornamenta perquireret. Supra scripsisti:« Gratis a me missum codicem suscipe, quem sensu magno cuperes comparatum, et nunc humilitatis praestigiis loqueris. Imitari te volui[ Al. volui]; sed refestinante eo, qui ad te remeabat, malui paucis ad te, quam ad alios pro tuis maledictis latius scribere. Et interim audac ter frueris imperitia tua. Semel enim confessus es, dicens:« Superflua tibi reprehensio fuit in paucis, quae professa nobis habetur in omnibus.» Nec reprehendam, quod comparatum codicem, pro empto posueris: cum comparatio aequalium sit; emptio pretii annumeratio: et refestinante eo, qui ad te remeabat, sordidissimae elocutionis περισσολογίᾳ. Tantum sensibus respondebo; et te nequaquam soloecistam, ac barbarum, sed 538 mendacem, subdolum, impudentem esse convincam.
4.6
In Praefatione libri περὶ Ἀρχῶν.-- Si ad me tantum epistolam scribis, ut me commoneas, et emendatum velis, ne caeteris scandalum facias, et aliis furentibus, jugulentur alii: cur libros contra me scribis ad alios, et legendos per satellites tuos toto orbe dispergis? Ubi est syllogismus tuus, quo me irretire conaris, et loqueris?« Quem in hoc, magister optime, emendare cupiebas? si illos, ad quos scribis, nihil deliquerant; si me quem arguis, non ad me scripseras.» Et ego tuis respondebo tibi sermonibus: Quem emendare cupiebas, magister indocte? eosne, qui non peccaverant? an me, ad quem non scripseras? Brutos putas esse lectores, et omnes non intelligere prudentiam tuam, immo malitiam, qua et serpens prudentior fuit cunctis bestiis in paradiso: ut a me secretam admonitionem flagites, quem publica accusatione persequeris; et non te pudet accusationem tuam Apologiam vocare? Quererisque cur opponam clypeum pugioni tuo, et tibi quasi religiosulus et sanctulus personam humilitatis imponis et dicis:« Si erraveram, quare scribis aliis, et non meipsum redarguis?» Hoc ipsum in te retorquebo: Quidquid enim me non fecisse causaris, quare non ipse fecisti? Velut si quis pugnis aliquem calcibusque collidens, si resistere voluerit, dicat ei: Nonne tibi praeceptum est: Qui te percusserit in maxillam, praebe illi et alteram? Quid enim, bone vir, tibi praeceptum est, ut me verberes; oculum mihi effodias; et si paululum me commovero, Evangelii mihi praecepta cantabis. Vis scire totas[ Al. tortas] argutiarum tuarum strophas, et vulpecularum insidias, quae habitant in parietinis, de quibus Ezechiel loquitur: Quasi vulpes in deserto Prophetae tui, Israel? Ausculta quid feceris. Ita me in tua Praefatione laudasti, ut objicerentur mihi laudes tuae, et nisi me alienum a tanto laudatore dixissem, haereticus judicarer. Postquam repuli crimina, id est laudes tuas, et absque invidia tui nominis, respondi criminibus, non criminatori: atque ut me catholicum a te infamatus probarem, invectus sum in haereticos; irasceris, furis, 539 et luculentissimos libros contra me cudis: quos quum legendos et cantandos omnibus tradidisses, certatim ad me de Italia, et urbe Roma, atque Dalmatia Scripta venerunt, quibus me laudator pristinus ornasses praeconiis.
4.7
Purgavit haereseos suspicionem.-- Fateor, illico ad objecta respondi; et me non esse haereticum, totis viribus probare conatus sum. Misique hos ipsos Apologiae meae libros, ad eos quos tu vulneraveras; ut venena tua, nostra sequeretur antidotus. Ob hanc culpam mittis mihi et priores libros, et recentem epistolam, plenam injuriarum et criminum. Quid me vis facere, bone amice? Taceam? Videbor crimen agnoscere. Loquar? Terres me gladiis tuis, et accusationem non jam Ecclesiasticam, sed tribunalium comminaris. Quid feci? quid commerui? in quo te laesi? Quia me negavi haereticum? quia me tuis laudibus duxi indignum? quia haereticorum fraudulentias et perjuria aperto sermone descripsi? Quid ad te, qui et catholicum et veracem te esse jactas, qui libentius me accusas quam te defendis? Num mea defensio, accusatio tua est? Aut aliter orthodoxus esse non poteris, nisi me haereticum comprobaveris? Quid tibi prodest societas mea? Aut quae est ista prudentia? Accusatus ab aliis, accusas alium. Ab alio appeteris; et illi tergum obvertens, quiescentem contra te provocas.
4.8
Senes Rufinus et Hieronymus. Origenis laudavit eruditionem in adolescentia.-- Testor mediatorem Jesum, invitum me et repugnantem ad haec verba descendere[ Al. respondere]; et nisi tu provocares, semper taciturum fuisse. Denique noli accusare, et ego cessabo defendere. Quae enim est audientium aedificatio, duos senes inter se propter haereticos digladiari: praesertim cum ambo Catholicos se videri velint? Omittamus haereticorum patrocinium, et nulla erit inter nos contentio. Eodem fervore quo Origenem ante laudavimus, nunc damnatum toto orbe damnemus. Jungamus dextras, animos copulemus: et duos( Theophilum et Anastasium) Orientis atque Occidentis τροπαιοφόρους, alacri sequamur incessu. Erravimus juvenes, emendemur senes. Si frater es, me gaude correctum. Si amicus sum, de conversione tua debeo gratulari. 540 Quamdiu inter nos jurgium fuerit, videbimur rectam fidem necessitate ducere, non voluntate. Inimicitiae nostrae, invicem nobis tollunt testimonium verae poenitentiae. Si unum credimus, si idem et volumus et nolumus( ex quo firmas nasci amicitias, etiam Catilina testatur), si haereticos pariter odimus, et veterem aeque damnamus errorem, quid contra nos tendimus, cum eadem oppugnemus, eadem defendamus? Ignosce mihi, quod Origenis eruditionem et studium Scripturarum, antequam ejus haeresim plenius nossem, in juvenili aetate laudavi; et ego tibi dabo veniam, quod Apologiam librorum ejus cano scripseris capite.
4.9
Ante biduum, quam ad nos Epistolam scriberes, libellos meos in manus tuas venisse testaris, et idcirco non habuisse spatium ex otio respondendi: alioqui si meditatus in nos paratusque dixisses, fulmina jacere, non crimina videreris. Et quis tibi credet homini veracissimo, ut negotiator orientalium mercium, qui et hinc deportata vendere necesse habebat, et ibi emere, quae huc rursus adveheret, biduum tantum Aquileiae fuerit, ut raptim et ex tempore contra nos dictare epistolam cogereris? Libri enim tui quos limasti per triennium, disertiores sunt? Nisi forte non fuit impraesentiarum, qui tuas emendaret naenias: et idcirco omne iter dictionis tuae, absque Palladis arte, salebris et voraginibus vitiorum inciditur. Tam apertum temporis mendacium est, ut non dicam respondere, sed legere biduo mea scripta non potueris. Ex quo apparet te illam epistolam, aut pluribus diebus scripsisse, ut styli ipsius elegantia probat: aut si tumultuaria dictio[ Al. dictatio] est, nimirum te esse negligentem, qui cum extemporalis talis sis, meditatus deterior fueris.
4.10
Commentariorum mos et regula.-- Illud autem quod tergiversaris, et dicis, te ea transtulisse de Graeco, quae ego prius Latino sermone transtulerim, non satis intelligo quid velis dicere: nisi forte adhuc Commentarios ad Ephesios criminaris, et quasi nihil tibi super hoc responsum sit, obduras frontis impudentiam; nec auribus obturatis, voces recipis incantantis. Nos in Commentariis, et illis et aliis, et 541 nostram et aliorum sententiam explicavimus, aperte confitentes quae sunt haeretica, quae catholica. Hic est enim Commentariorum mos, et explanantium regula, ut opiniones in expositione varias persequantur, et quod vel sibi, vel aliis videatur, edisserant. Et hoc non solum sanctarum interpretes Scripturarum, sed saecularium quoque litterarum, explanatores faciunt, tam Latinae linguae, quam Graecae. Tu in libris περὶ Ἀρχῶν, idipsum obtendere non potes. Arguet enim te Praefatiuncula tua, in qua polliceris, detruncatis malis, et quae ab haereticis addita fuerant, optima remansisse: ut quidquid ibi vel bonum, vel malum dixeris, jam non ei imputetur, quem transfers, sed tibi qui interpretatus es; nisi forte haereticorum errores emendare debueras, et Origenis mala proferre in medium. Sed de hoc, quia nos remittis ad codicem, ante tibi respondimus, quam tua scripta legeremus.
4.11
Ridiculosa res et ridicula. Fides Romana praestigias non recepit.-- De Pamphili libro, non ridiculosa, ut tu scribis, sed ridicula mihi forte res accidit, ut postquam Eusebii asseruerim esse, non Pamphili, ad extremum dixerim, etiam me annos plurimos hoc putasse, quod Pamphili fuerit, et a te exemplar hujus voluminis mutuatum. Vide quantum timeam cachinnos tuos, ut etiam nunc eadem ingeram. De tuo codice quasi Pamphili exemplar accepimus. Credidi Christiano, et credidi monacho: non putavi tantum sceleris a te posse confingi. Postea vero per interpretationem tuam, quaestione contra Origenem toto orbe commota, in quaerendis exemplaribus diligentior fui, et in Caesariensi Bibliotheca Eusebii sex volumina reperi Ἀπολογίας ὑπὲρ Ὠριγένους. Quae cum legissem, primum eum librum deprehendi, quem tu solus sub nomine martyris edidisti, de Filio et Spiritu Sancto, in bonam partem plerisque blasphemiis commutatis. Et hoc vel Didymum, vel te, vel alium fecisse nescio quem, quod tu apertissime in libris περὶ Ἀρχῶν, fecisse convinceris: maxime cum idem Eusebius( ut jam duobus( superioribus) libris docui) scribat Pamphilum, nihil proprii operis edidisse. Dic ergo et tu, a quo exemplar acceperis, nec mihi ad subterfugiendum 542 crimen, mortuos aliquos nomines: ut cum auctorem ostendere non potueris, illum[ Al. alium] proferas, qui non possit respondere. Sin autem rivulus ille in tuis scriniis fontem habet, quid sequatur, etiam me tacente, non dubitas. Verum fac ab alio quolibet amatore Origenis, libri hujus titulum, et auctoris vocabulum commutatum, cur hoc in Latinam linguam vertis? Videlicet ut testimonio Martyris, omnes Origenis scriptis crederent: praemissa munitione tanti auctoris et testis. Nec tibi sufficit doctissimi viri Apologia, nisi scribas et proprium volumen pro defensione ejus: quibus per multos disseminatis, tuto jam libros περὶ Ἀρχῶν vertis e Graeco, et hos ipsos Praefatione commendas, dicens nonnulla in his ab haereticis depravata, quae tu de aliorum librorum Origenis lectione correxeris. Me quoque laudas, ne tibi amicorum meorum quispiam contradicat. Origenis κήρυκα( praeconem) praedicas, eloquentiam meam fers in coelum, ut fidem in coenum deprimas: fratrem et collegam vocas, et imitatorem te mei operis confiteris. Cumque a me translatas Origenis septuaginta homilias, et nonnullos tomos in Apostolum jactes, in quibus sic cuncta limaverim,« ut nihil in illis, quod a fide catholica discrepet, Latinus lector inveniat; nunc eosdem libros, haereticos criminaris: et verso stylo, quem praedicaveras, quia consortem putabas, accusas, quoniam[ Al. additur modo] perfidiae tuae cernis inimicum. Quis e duobus calumniator est martyris? Ego qui illum dico haereticum non fuisse, nec scripsisse librum, qui ab omnibus reprehenditur: an tu, qui volumen hominis Ariani, titulo commutato, sub nomine Martyris edidisti? Non tibi sufficit scandalum Graeciae, nisi illud et Latinorum auribus ingeras, et inclytum Martyrem tua quantum in te est translatione deformes. Tu quidem alia mente fecisti, non ut me accusares, sed ut Origenis per nos scripta defenderes. Attamen scito Romanam fidem, Apostolica voce laudatam, istiusmodi praestigias non recipere: etiam si Angelus aliter annuntiet, quam semel praedicatum est, Pauli auctoritate munitam non posse mutari. Ergo, frater, sive a te falsatus est 543 liber, ut multi putant: sive ab altero, ut forsitan persuadere conaberis, et temere credidisti, haeretici hominis σύνταγμα( opus) esse martyris, muta titulum, et Romanam simplicitatem tanto periculo libera. Non tibi expedit, ut per te clarissimus martyr haereticus judicetur; ut qui effudit pro Christo sanguinem, contrarius fidei Christi approbetur. Dic potius, Inveni librum, putavi illum martyris: ne timeas poenitentiam. Jam te non urgebo, non quaeram a quo acceperis: vel mortuorum aliquem nominato, vel in platea ab ignoto homine te emisse dicito. Non enim damnationem tuam quaerimus, sed conversionem. Melius est, ut tu erraveris, quam ut Martyr haereticus fuerit. Interim de praesenti compede, utcumque erue pedem. In futuro judicio tu videris, quid ad martyris contra te respondeas querimonias.
4.12
De commentariis calumnia. Apollinarius et Didymus diversi.-- Proponis etiam tibi, quod nemo objicit, et diluis quod nullus accusat. Ais enim quod in meis litteris legeris:« Dic quis tibi permisit, ut interpretans quaedam auferres, quaedam mutares, quaedam adderes?» Statimque tibi ipsi respondes, et contra me loqueris:« En tibi dico: Quaeso quis permiserit, ut in Commentariis tuis, quaedam de Origene, quaedam de Apollinario, quaedam de te ipso scriberes, et non de Origene totum, aut ex te, aut ex alio?» Interim in te dum aliud agis, crimen fortissimum prodidisti, et oblitus es veteris proverbii: Mendaces memores esse debere. Dicis enim me in Commentariis meis, quaedam de Origene, quaedam de Apollinario, quaedam ex me ipso posuisse. Si ergo Apollinarii sunt et Origenis, quae sub aliorum nomine posui: quomodo in libris tuis mihi crimen impingis, quod quando scribo:« Alius hoc dicit; Quidam sic suspicatur;» alius ille, et quidam, ego sim. Inter Apollinarium et Didymum explanationis, styli, et dogmatum magna diversitas est. Cum in uno capitulo diversas pono sententias, num contrarios sensus sequi credendus sum? Sed haec alias.
4.13
Quid damnet in translatione libri περὶ Ἀρχῶν. Origenis interpretes.-- Nunc quaero a te: quis tibi objecerit, quare de Origene vel abstuleris quaedam, vel addideris, vel mutaveris, et te quasi in equuleo appensum interrogaverit: bona sunt, an mala 544 quae transtulisti? Frustra simulas innocentiam, ut interrogatione stulta, veram percontationem extenues. Ego non accusavi quare Origenem pro voluntate transtuleris: hoc enim et ipse feci, et ante me Victorinus, Hilarius, Ambrosiusque fecerunt; sed quare translationem haereticam Praefationis tuae testimonio roborasti? Cogis me eadem rursus iterare, et per meas lineas incedere. Dicis enim in eodem Prologo te ea quae ab haereticis addita fuerant, amputasse, et pro his reposuisse bona. Si haereticorum mala abstulisti, ergo quae dimisisti vel addidisti, aut Origenis erunt, aut tua, quae utique quasi bona posuisti. Sed multa in his mala negare non poteris. Quid, inquies, ad me? Origeni imputa: ego enim ea tantum quae ab haereticis addita fuerant, commutavi. Expone causas, quare haereticorum mala tuleris, et Origenis integra dereliqueris? Nonne perspicuum est, quod mala Origenis ex parte sub haereticorum nuncupatione damnaveris, et ex parte susceperis, quia non mala, sed bona, et tuae esse fidei judicabas? Haec sunt de quibus quaesivi, utrum bona essent, an mala, quae in Praefatione laudasti, quae amputatis pessimis, quasi optima remansisse confessus es, et te in verae argumentationis appendi equuleo, ut si bona dixeris, haereticus comproberis[ Al. comprehendaris]; si mala, statim audias: Cur ergo quae mala sunt, in Praefatione laudasti? Et non illud adjunxi, quod tu callide simulas: Cur quae mala erant, ad Latinorum notitiam transtulisti? Mala enim ostendere interdum non docentis est, sed vetantis[ Al. vitantis]: ut caveat lector, non ut sequatur errores; ut nota contemnat, quae nonnunquam ignota miraculo sunt. Et audes post haec dicere, quod ego auctor talium scriptorum sim: tu autem ut interpres, in quibus emendare aliquid potueris, plus egeris quam interpres; in quibus non potueris, solum interpres fueris. Recte ista diceres, si libri tui περὶ Ἀρχῶν Praefatiunculam non haberent. Quod et Hilarius in transferendis ejus Homiliis fecit, ut et bona et mala non interpreti, sed suo imputarentur auctori. Si non dixisses, amputasse te pessima, et optima reliquisse, utcumque de luto evaderes. Hoc est quod destruit strophas ingenioli tui, et te hinc 545 inde constrictum evadere non sinit. Nec intantum abutare simplicitate lectoris: et sic omnes qui tuam scripturam lecturi sunt, brutos putes, ut cum vulnera putrescere sinas, sano corpori te imponere emplastra non rideant.
4.14
De resurrectione. De carnis resurrectione quid sentias, jam in Apologia tua didicimus,« Nullo membro amputato, nec aliqua parte corporis desecta.» Haec est tuae simplicitatis pura et aperta confessio, quam ab omnibus Italiae episcopis asseris esse susceptam. Crederem dicenti, nisi me dubitare de te iste liber, non Pamphili, faceret. Et tamen miror quomodo probaverit Italia, quod Roma contempsit? Episcopi susceperint, quod sedes Apostolica condemnavit.
4.15
Duae epistolae Theophili Latine redditae ab Hieronymo. Scribis quoque, me litteris indicasse, quod papa Theophilus expositionem fidei nuper ediderit, quae ad vos necdum pervenit: et polliceris quod quidquid ille scripserit, tu sequaris. Ego me hoc scripsisse non novi, nec istiusmodi umquam litteras direxisse. Sed tu idcirco ad incerta consentis, et his quae qualia futura sint nescis, ut certa declines, et ad eorum non tenearis assensum. Duas, synodicam et paschalem, ejus epistolas contra Origenem illiusque discipulos, et alias adversum Apollinarium et eumdem Origenem, per hoc ferme biennium interpretatus sum; et in aedificationem Ecclesiae, legendas nostrae linguae hominibus dedi. Aliud operum ejus nescio me transtulisse. Et tamen tu qui papae Theophili dicis te in omnibus sententiam sequi, cave ne hoc magistri et condiscipuli tui audiant, et offendas quamplurimos, qui me latronem, te martyrem vocant, ne irascatur is tibi, qui contra papam Epiphanium ad te epistolas dirigens, hortabatur ut permaneres in fidei veritate, et non mutares ullo terrore sententiam. Quae epistola holographa tenetur ab his, ad quos perlata est. Et post haec more tuo loqueris,« Ut de quo supra dixeras, ego tibi etiam furenti satisfaciam: nunc dicis, Quid tibi videtur: habesne ultra aliquid, quo nervos tuae loquacitatis intendas?» Et indignaris si putide te loqui 546 arguam, cum Comoediarum turpitudines et scortorum amatorumque ludicra ecclesiasticus scriptor assumas?
4.16
De Paulo episcopo. Porro quod interrogas, quando papae Theophili sententiam sequi coeperim, eique fidei communione sociatus sim, et ipse tibi respondes,« Tunc credo, quando Paulum quem ille damnaverat, summo nisu et omnibus studiis defendebas: quando eum per imperiale scriptum recipere sacerdotium, quod episcopali judicio amiserat, instigabas.» Non prius pro me respondebo, quam de aliorum injuriis loquar. Cujus est humanitatis, cujusve clementiae, insultare aliorum miseriis, et vulnera cunctis aliena monstrare? Siccine te docuit ille Samarites, seminecem ad stabulum reportare? oleum plagis infundere? mercedem stabulario polliceri? Sic revectam ovem, repertam drachmam, prodigum filium legis esse susceptum? Esto, ego te laeseram, et quibusdam, ut dicis, stimulis ad maledictorum insaniam provocaram: quid meruit homo latens, ut nudares cicatricem ejus, et obductam cutem, insperato dolore rescinderes? Nonne etiam si ille dignus esset contumeliis, tu facere non deberes? Aut ego fallor, aut illud est verum quod plurimi jactitant, te Origenistarum hostes in illo persequi, et sub occasione unius in utrumque saevire. Si papae Theophili sententiis delectaris, et nefas putas Pontificum decreta convelli, quid de caeteris dicis, quos ipse damnavit? Quid de papa Anastasio, de quo nulli, ut ais, verum videtur, ut tantae urbis sacerdos, vel innocenti tibi injuriam facere potuerit, vel absenti? Nec hoc dico, quod de episcoporum sententiis judicem, aut eorum cupiam statuta rescindi; sed quod unusquisque suo periculo faciat, quod sibi videtur, et ipse noverit, quomodo de suo judicio judicandum sit. Nobis in monasterio hospitalitas cordi est; omnesque ad nos venientes, laeta humanitatis fronte suscipimus. Veremur enim ne Maria cum Joseph locum non inveniat in diversorio, ne nobis Jesus dicat exclusus: Hospes eram, et non suscepistis me. Solos 547 haereticos non recipimus, quos vos solos recipitis. Propositum quippe nobis est pedes lavare venientium, non merita discutere. Recordare, frater, confessionis ejus, et pectoris quod flagella secuerunt. Memento carceris, tenebrarum, exsilii, metallorum, et non indignaberis hospitio transeuntem esse susceptum. An ideo tibi rebelles videmur, quia calicem aquae frigidae in nomine Christi sitientibus porrigimus?
4.17
Haereticorum factio fugata. Theophilus laudatur.-- Vis scire unde illum et nos plus amare, et tu odisse plus debeas? Haereticorum factio nuper fugata de Aegypto et Alexandria, se Hierosolymam contulit, et huic voluit copulari, ut quorum unus esset dolor, una fieret et accusatio. Quos ille repulit, sprevit, abjecit, dicens se non esse inimicum fidei, nec contra Ecclesiam bella suscipere: quod prius tentavit, doloris fuisse, non perfidiae: nec alterius appetisse innocentiam, sed suam probare voluisse. Impium putas, post sententias sacerdotum imperiale rescriptum? quod quale sit, noverit ille qui meruit. Quid tibi videtur de his, qui damnati, palatia obsident, et facto cuneo, fidem Christi in uno homine persequuntur? Meae autem communionis, et Papae Theophili, nullum alium testem vocabo, nisi ipsum quem a me laesum simulas, cujus epistolas ad me semper datas, etiam eo tempore non ignoras, quo mihi eas reddi prohibebas, et quotidie missis tabellariis, inimicum ejus amicum nostrum et familiarissimum jactitabas, et ea quae nunc impudenter scribis, mentiebaris, ut illius contra nos odia concitares, et injuriae dolor, fidei fieret oppressio. Sed vir prudens et Apostolicae sapientiae, tempore ac rebus probavit et nostrum in se animum, et vestras contra nos insidias. Si discipuli mei, ut scribis, tibi Romae insidias concitarunt, et inemendatas schedulas, te dormiente, furati sunt: quis papam Theophilum adversus perduelles in Aegypto suscitavit? Quis regum scita? quis orbis in hac parte consensum? Et gloriaris te ab adolescentia 548 Theophili fuisse auditorem et discipulum: cum et ille antequam episcopus fieret, pro humilitate sibi insita numquam docuerit, et tu postquam hic episcopus factus est, Alexandriae non fueris. Et audes dicere in suggillationem mei, Magistros meos, nec accuso, nec muto. Quod si verum est, suspectam mihi facis conversationem tuam. Nec enim damno, ut criminaris, institutores meos, sed metuo illud Isaiae: Vae qui dicunt malum bonum, et bonum malum: qui ponunt tenebras lucem, et lucem tenebras: qui dicunt amarum dulce, et dulce amarum. Tu autem dum inter mulsum magistrorum et venena pariter bibis, a magistro Apostolo recessisti, qui docet etiam Angelum et se, si in fide erraverint, non sequendos.
4.18
De Vigilantio calumnia.-- In Vigilantii nomine quid somnies, nescio. Ubi enim eum scripsi haeretica apud Alexandriam communione maculatum? Da librum, profer epistolam, nusquam omnino reperies, et eadem licentia, immo impudentia mentiendi, qua putas omnes tuis sermonibus credituros, addis:« Quando testimonium de Scripturis in cum tam injuriose posuisti, ut ego id repetere meo ore non audeam.» Non audes repetere, qui tacendo amplius criminaris. Et quia non habes quod objicias, simulas verecundiam, ut lector te putet mihi parcere, qui mentiens nec tuae animae pepercisti. Quod est illud testimonium de Scripturis, quod de tuo illo pudentissimo ore non exeat? Aut quid in sanctis Libris potest turpe memorari? Si erubescis loqui, scribe saltem, ut nos procacitatis proprius sermo convincat. Ut caetera sileam, ex hoc uno capitulo comprobabo, ferream te frontem possidere fallaciae. Vide quantum timeam criminationem tuam. Si protuleris quod minaris, mea erunt universa quae tua sunt. Ego in Vigilantio tibi respondi. Eadem enim accusabat, quae tu postea et amicus laudas, et inimicus accusas. Scio a quo illius contra me rabies concitata sit, novi cuniculos tuos. Simplicitatem 549 quam omnes praedicant, non ignoro. Per illius stultitiam tua in me malitia debacchata est; quam ego si epistola mea repuli, ne solus habere videaris baculum litterarum, non debes turpitudinem simulare verborum, quam nusquam omnino legisti; sed intelligere et confiteri, per illius vecordiam, tuis calumniis fuisse responsum.
4.19
Epist. Papae Anastasii ad Joannem Hieros. de Rufino.-- In epistola sancti papae Anastasii lubricus exstitisti; et turbatus, in quo figas gradum non reperis. Modo enim dicis a me esse compositam, nunc ab eo ad te debuisse transmitti, cui missa est. Rursum injustitiam scribentis arguis; etiam si scripta sit ab illo, sive non scripta, ad te nihil pertinere testaris, qui praecessoris ejus habeas testimonium, et rogantem Romam, ut eam illustrares praesentia tua, oppiduli tui amore contempseris. Si a me fictam epistolam suspicaris, cur eam in Romanae Ecclesiae chartario non requiri? ut quum deprehenderis ab episcopo non datam, manifestissime criminis reum teneas: et nequaquam aranearum mihi opponas cassiculos, sed fortissimo me et solidissimo constringas reti. Si autem Romani episcopi est, stulte facis ab eo exemplar epistolae petere, cui missa non est, et non ab illo qui miserit, de oriente exspectare testimonium; cujus auctorem et testem habeas in vicino. Vade potius Romam, et praesens apud eum expostula, cur tibi et absenti et innocenti fecerit contumeliam. Primum, ut non reciperet expositionem fidei tuae, quam omnis, ut scribis, Italia comprobavit, et baculo tuarum uti noluerit litterarum contra canes tuos. Deinde, ut epistolas contra te ad Orientem mitteret et cauterium tibi haereseos, dum nescis inureret, diceretque libros Origenis περὶ Ἀρχῶν a te translatos, et simplici Romanae Ecclesiae traditos, ut fidei veritatem quam ab Apostolo didicerant, per te perderent, et quo tibi majorem faceret invidiam, ausus sit criminari hos ipsos, Praefationis tuae testimonio roboratos. Non est leve quod 550 tibi impingit tantae urbis pontifex, vel ab alio objectum temere suscepit. Vociferare et clamita per compita, per plateas: Non est meus liber; et si meus est, schedulas inemendatas Eusebius furto abstulit. Aliter ego edidi, immo nec edidi. Nulli eas dedi, aut certe paucis; et tam sceleratus inimicus, tam negligentes amici fuerunt, ut omnium codices ab eo pariter falsarentur. Haec, frater charissime, facere debueras, et non illi tergum obvertens, in me transmarinas maledictorum tuorum sagittas dirigere. Quid enim vulneribus tuis prodest, si ego fuero vulneratus? An solatium percussi est, amicum secum videre morientem?
4.20
Siricii jam in Domino dormientis profers epistolam, et viventis Anastasii dicta contemnis. Quid enim tibi, ut ais, officere potest, quod te ignorante, aut scripsit, aut forte non scripsit? Et si scripsit, sufficit tibi totius orbis testimonium, quod nulli verum videtur, ut tantae urbis sacerdos, vel innocenti injuriam facere potuerit, vel absenti. Innocentem te vocas, ad cujus interpretationem Roma contremuit. Absentem, qui accusatus respondere non audes. Et tantum Romanae urbis judicium fugis, ut magis obsidionem barbaricam, quam pacatae urbis velis sententiam sustinere. Esto, praeteriti anni ego epistolam finxerim. Recentia ad orientem scripta quis misit? In quibus papa Anastasius tantis te ornat floribus, ut cum ea legeris, magis te velle defendere incipias, quam nos accusare. Simulque considera illam inimitabilem prudentiam tuam, et sales Atticos, et sancti eloquii venustatem. Ab aliis appeteris, aliorum criminatione confoderis, et contra me furibundus jactaris, et loqueris,« Numquid et ego non possum enarrare, tu quomodo de Urbe discesseris? Quid de te in praesenti judicatum sit? quid postea scriptum, quid juraveris? ubi navim conscenderis? quam sancte perjurium vitaveris? Poteram pandere, sed plura servare statui, quam referre.» Haec 551 sunt tuorum ornamenta verborum. Et post ista si quid in te asperum dixero, statim mihi proscriptionem et gladios comminaris. Et interim homo eloquentissimus arte ludis rhetorica, et simulas te praeterire quae dicis, ut qui objecta probare non poteras, quasi praetermissa facias criminosa. Haec est tua tota simplicitas, sic amico parcis, et reservas te ad tribunalia judicum, ut acervum criminum mihi, dum parcis, objeceris.
4.21
Ordo profectionis Hieronymi de Urbe.-- Vis nosse profectionis meae de Urbe ordinem? Narrabo breviter. Mense Augusto, flantibus etesiis, cum sancto Vincentio presbytero, et adolescente fratre, et aliis monachis, qui nunc Hierosolymae commorantur, navim in Romano portu securus ascendi, maxima me Sanctorum frequentia prosequente. Veni Rhegium, in Scyllaeo littore paululum steti, ubi veteres didici fabulas, et praecipitem pellacis[ Al. fallacis] Ulyssis cursum, et sirenarum cantica, et insatiabilem Charybdis voraginem. Cumque mihi accolae illius loci multa narrarent, darentque consilium, ut non ad Protei columnas, sed ad Jonae portum navigarem: illum enim fugientium et turbatorum, hunc securi hominis esse cursum, malui per Maleas et Cycladas Cyprum pergere. Ubi susceptus a venerabili episcopo Epiphanio, cujus tu testimonio gloriaris, veni Antiochiam, ubi fruitus sum communione pontificis confessorisque Paulini, et deductus ab eo media hyeme et frigore gravissimo, intravi Hierosolymam. Vidi multa miracula; et quae prius ad me fama pertulerat, oculorum judicio comprobavi. Inde contendi Aegyptum, lustravi monasteria Nitriae, et inter Sanctorum choros aspides latere perspexi. Protinus concito gradu Bethleem meam reversus sum, ubi odoravi praesepe et incunabula Salvatoris. Vidi quoque famosissimum lacum, nec me inerti tradidi otio; sed multa didici, quae ante nesciebam. Quid autem de me Romae judicatum sit, et quid postea scriptum, nolo taceas, praesertim cum habeas testimonium[ Al. testimonio] Scripturarum, et ego non verbis tuis quae simulare potes, et impunito jactare mendacio, sed scriptis 552 ecclesiasticis arguendus sim. Vide quantum te timeam: Si vel parvam schedulam contra me Romani episcopi, aut alterius Ecclesiae protuleris, omnia quae in te scripta sunt, mea crimina confitebor. Numquid et ego non possem profectionem tuam discutere? Cujus aetatis fueris, unde, quo tempore navigaris? ubi vixeris? quibus interfueris? Sed absit, ut quod in te reprehendo, faciam: et in ecclesiastica disputatione, anilium jurgiorum deliramenta compingam. Hoc solum prudentiae tuae dixisse sufficiat, ut caveas in alterum dicere, quidquid in te statim retorqueri potest.
4.22
Maledicta Rufini in Epiphanium. Epiphanii epist. ad Joannem.-- In sancti Epiphanii nomine mira tua tergiversatio, ut post osculum, post orationem, neges eum contra te potuisse scribere: quomodo si contendas non potuisse eum mori, qui paulo ante vixerat, aut certior sit tui reprehensio, quam post pacem excommunicatio. Ex nobis, inquit, exierunt: sed non fuerunt ex nobis, mansissent utique nobiscum. Haereticum post unam et alteram commonitionem vitandum Apostolus praecipit, qui utique antequam vitetur atque damnetur, Ecclesiastici gregis portio fuit. Simulque risum tenere non possum, quod a quodam prudente commonitus, in laudes Epiphanii personas:« Hic est ille delirus senex, hic est anthropomorphites; hic qui sex millia Origenis libros, te praesente, cantavit; qui omnium gentium linguis praedicationem sibi contra Origenem injunctam putat; qui ideo eum legi prohibet, ne aliis ejus furta cognoscant.» Lege scripta tua, et epistolam ejus, immo epistolas, e quibus unum proferam tuae fidei testimonium, ut non immerito nunc a te laudatus esse videatur.« Te autem, frater, liberet Deus, et sanctum populum Christi, qui tibi creditus est, et omnes fratres qui tecum sunt, et maxime Rufinum presbyterum, ab haeresi Origenis, et aliis haeresibus, et perditione earum. Si enim propter unum verbum, aut duo, quae contraria fidei sunt, multae haereses objectae sunt ab Ecclesia, quanto magis hic inter haereticos habebitur, qui tantas perversitates, 553 et tam mala dogmata contra fidem adinvenit, Dei Ecclesiae hostis exstitit!» Haec est viri sancti de te testificatio: sic ab eo ornatus, sic laudatus incedis. Ita est epistola, quam de cubiculo fratris Eusebii nummis aureis produxisti, ut calumniareris interpretem, et me apertissimi teneres criminis reum, quare pro honorabili charissimum transtulissem. Sed quid ad te, qui prudenti consilio cuncta moderaris, et sic medius incedis, ut si inveneris qui tibi credant; nec Anastasius contra te, nec Epiphanius scripserint; nisi ipsae epistolae reclamaverint, et fregerint tuae frontis audaciam, statim judicium utriusque contemnas, et non ad te pertineat, sive scripserint, sive non scripserint, quia de innocente et absente scribere non potuerint[ Al. potuerant]. Nec in sanctum virum haec mala conferenda sunt,« ut ostendatur ore quidem et osculo pacem dedisse, mala autem et dolum in suo corde servasse.» Sic enim argumentaris, et haec sunt verba defensionis tuae. Ipsius esse adversum te epistolam, et orbis agnoscit, et authenticam in manus tuas venisse convincimus: et miror quo pudore, immo qua impudentia neges, quod verum esse non ambigis? Ergo pollutus erit Epiphanius, qui tibi pacem dedit, et in suo corde dolum servavit. Cur non illud verius sit, quod te primum monuerit? quod voluerit emendare, et ad rectum iter reducere, ut Judae osculum non refutaret, ut proditorem fidei frangeret patientia; et postquam se intellexit casso sudare labore, nec pardum mutare varietates, nec Aethiopem pellem suam, quod mente conceperat, litteris indicasse?
4.23
Calumnia de ficta pace. Amici Hieronymi missi in Occidentem.-- Tale quid et contra papam Anastasium disputas, ut quia Siricii Episcopi habes epistolam, iste contra te scribere non potuerit. Vereor ne tibi factam injuriam suspiceris. Nescio quomodo acutus et prudens ad has ineptias devolvaris, ut dum stultos lectores putas, te stultum esse demonstres. Post egregiam argumentationem, ponis in clausula:« Absit hoc a viris sanctis. De vestra schola solent ista 554 procedere. Vos nobis pacem proficiscentibus dedistis, et a tergo jacula venenis armata jecistis.» Et in hac eadem prudentia, immo declamatione disertus esse voluisti. Pacem dedimus, non haeresim suscepimus. Junximus dexteras: abeuntes prosecuti sumus, ut vos essetis catholici, non ut nos essemus haeretici. Volo tamen scire, quae sint ista jacula venenata, quae post tergum vestrum nos jecisse conquereris. Vincentius, Paulinianus, Eusebius, Rufinus, presbyteri: quorum Vincentius multo tempore ante vos Romam venit: Paulinianus et Eusebius post annum vestrae navigationis profecti sunt: Rufinus in causa Claudii post biennium missus: omnes, vel pro re familiari, vel pro periculo capitis alieni. Numquid nosse potuimus, quod ingrediente te Romam, vir nobilis somniaret navim plenam mercium, inflatis intrare velis? Quod omnes adversus fatum quaestiones, non fatua solveret interpretatio? Quod librum Eusebii pro Pamphili verteres? quod tuum quasi operculum venenatae patellae imponeres? quod famosissimum opus περὶ Ἀρχῶν eloquii tui majestate transferres? Novum calumniae genus ante accusatores misimus, quam tu accusanda committeres. Non fuit, non fuit, inquam, nostri consilii, sed Dei providentiae, ut missi ad aliud, contra nascentem haeresim dimicarent; et in morem Joseph, famem futuram, fidei ardore sublevarent.
4.24
De falsa epist. ad Afros. Ex Graecis Latina Rufinus emendaverat.-- Quo non erumpat semel effrenata audacia? Alienum crimen sibi objecit, ut nos finxisse videamur. Quod absque nomine dictum est, in se dictum refert, et purgans externa peccata, tantum de sua securus est innocentia. Jurat enim se epistolam non scripsisse ad Afros sub nomine meo, in qua confitear inductum me a Judaeis, mendacia transtulisse; et mittit libros eadem omnia continentes, quae nescisse se jurat. Et miror quomodo prudentia ejus cum alterius nequitia convenerit, ut quod alius in Africa mentitus est, hic concorditer verum diceret, stylique ejus elegantiam, nescio quis imperitus posset imitari. Tibi soli licet haereticorum 555 venena transferre; et de calice Babylonis, cunctis gentibus propinare. Tu Latinas Scripturas de Graeco emendabis; et aliud Ecclesiis trades legendum, quam quod semel ab Apostolis susceperunt; mihi non licebit post Septuaginta editionem, quam diligentissime emendatam, ante annos plurimos meae linguae hominibus dedi, ad confutandos Judaeos, etiam ipsa exemplaria vertere, quae ipsi verissima confitentur, ut si quando adversum eos Christianis disputatio est, non habeant subterfugiendi diverticula, sed suomet potissimum mucrone feriantur? Plenius super hoc et in multis aliis locis, et in fine secundi libri, ubi accusationi tuae respondi, scripsisse me memini; et popularitatem tuam, qua mihi invidiam apud simplices et imperitos niteris concitare, perspicua ratione compescui, illucque lectorem transmittendum puto.
4.25
Martyr et Apostolus vocatus Rufinus a suis.-- Hoc intactum praeteriri non patiar, ne doleas falsatorem schedularum tuarum, confessoris apud me gloriam possidere, cum tu ejusdem criminis reus, post Alexandrinum exsilium et tenebrosos carceres, a cunctis Origenis sectatoribus martyr et apostolus nomineris. Super excusatione imperitiae tuae, jam tibi respondi. Sed quia eadem repetis, et quasi superioris tuae defensionis oblitus, rursum admones, ut sciamus te per triginta annos Graecis voluminibus devoratis, Latina nescire: paulisper attende, me non pauca in te verba reprehendere, alioquin omnis tibi Scriptura delenda est; sed voluisse ostendere discipulis tuis, quos magno studio nihil scire docuisti, ut intelligerent, cujus verecundiae sit, docere quod nescias, scribere quod ignores, et eamdem magistri sapientiam etiam in sensibus quaererent. Quodque addis,« peccata putere, non verba, mendacium, calumniam, detractionem, falsum testimonium, et universa convicia, et Os quod mentitur occidit animam,» monesque« ne ille fetor nares meas penetret,» crederem dicenti, nisi facta contraria deprehenderem, quasi si fullo et coriarius moneant pigmentarium, ut naribus obturatis, tabernas suas praetereat. Faciam ergo, quod praecipis, claudam nares meas, ne veritatis et benedictionum tuarum suavissimo odore crucientur.
4.26
In uno homine diversa laudamus et accusamus.-- In laude et detractione mea, quia varius exstitisti, miro acumine argumentatus es, sic tibi licere de me, 556 et bene et male dicere, quomodo et mihi licuerit Origenem et Didymum reprehendere, quos ante laudaverim. Audi ergo, vir sapientissime, et Romanae dialecticae caput, non esse vitii hominem unum laudare in aliis, et in aliis accusare; sed eamdem rem probare et improbare. Ponam exemplum; ut quod non intelligis, prudens mecum lector intelligat. In Tertulliano laudamus ingenium, sed damnamus haeresim. In Origene miramur scientiam Scripturarum, et tamen dogmatum non recipimus falsitatem. In Didymo vero et memoriam praedicamus, et super Trinitate fidei puritatem; sed in caeteris quae Origeni male credidit, nos ab eo retrahimus. Magistrorum enim non vitia imitanda sunt, sed virtutes. Grammaticum quidam Afrum habuit Romae virum eruditissimum; et in eo se aemulum praeceptoris putabat, si stridorem linguae ejus et vitia tantum oris exprimeret. In Praefatiuncula περὶ Ἀρχῶν fratrem me nominas, et collegam dicis eloquentissimum, fidei meae praedicas veritatem. His tribus detrahere non poteris; caetera carpe ut libet, ne videaris tuo de me testimonio repugnare. Cum fratrem et collegam dicis, amicitia tua dignum fateris. Cum eloquentem praedicas, imperitiae ultra non arguis. Cum catholicum in omnibus profiteris, haereseos non poteris mihi crimen impingere. Extra haec tria si quid in me reprehenderis, non tibi videberis esse contrarius. Ex qua supputatione illa summa nascitur, et te errare ea in me reprehendentem, quae prius laudaveras; et me non esse in vitio, si in eisdem hominibus et laudanda praedicem, et vituperanda reprehendam.
4.27.1
De animarum quaestione. Liber Didymi ad Rufinum, et Explanatio Osee ad Hieronymum.-- Transis ad animarum statum, et prolixius fumos meos increpas; atque ut tibi liceat ignorare, quod consulto te scire dissimulas, quaeris a me primum de coelestibus, quomodo Angeli, quomodo Archangeli sint? quae eis, vel qualis habitatio? quaeve inter ipsos differentia, aut si nulla omnino? quae solis sit ratio; unde augmenta lunae, unde defectus; quis vel qualis sit siderum cursus? Miror quomodo oblitus sis illos versiculos ponere:
4.27.2
Deinde coelestia deserens, et ad terrena descendens, in minoribus philosopharis. Interrogas enim me:« Dic nobis quae fontium ratio? quae ventorum? Quid grando? quid pluviae? quid mare salsum? quid flumina dulcia? quid nubes, aut imbres, fulgura, aut tonitrua, aut fulmina?» Ut postquam me haec nescire respondero, tuto tibi liceat de animabus ignorare; et unius rei scientiam, tantarum rerum ignoratione compenses. Tu qui per singulas paginas, fumos meos ventilas, non intelligis videre nos caligines tuas et turbines? Nam ut tibi sciolus esse videaris, et apud Calpurnianos discipulos doctrinae gloriam teneas, totam mihi Physicam opponis ut frustra Socrates ad ethicam transiens dixerit: Quae supra nos, nihil ad nos. Ergo nisi tibi rationem reddidero: quare formica parvum animal, et punctum, ut ita dicam, corporis, sex pedes habeat, cum elephantis tanta moles quatuor pedibus incedat: cur serpentes et colubri ventre labantur et pectore: cur vermiculus quem vulgus millepedam vocat, tanto pedum agmine scateat, de animarum statu scire non potero? Quaeris a me quid ipse de animabus sentiam, ut cum professus[ Al. processus] fuero, statim invadas. Et si dixero illud Ecclesiasticum, Quotidie Deus operatur animas, et in corpore eas mittit nascentium, illico magistri tendiculas proferas: et ubi est justitia Dei, ut de adulterio incestuque nascentibus animas largiatur? Ergo cooperator est malorum hominum, et adulteris seminantibus corpora, ipse fabricatur animas? quasi vitium sementis in tritico sit quod furto dicitur esse sublatum, et non in eo qui frumenta furatus est; idcircoque terra non debeat gremio suo semina confovere, quia sator immunda ea projecerit manu. Hinc est et illa tua arcana interrogatio, 558 quare moriantur infantes; cum propter peccata, corpora acceperint. Exstat liber Didymi ad te, quo sciscitanti tibi respondit, non eos multa peccasse, et ideo corporum carceres tantum eis tetigisse sufficere. Magister meus et tuus eo tempore, quo tu ab eo ista quaerebas, tres explanationum in Osee prophetam libros ad me, me rogante, dictavit. Ex quo apparet, quid me, quid te docuerit.
4.28.1
Naturales quaestiones.-- Urges ut respondeam de natura rerum. Si esset locus, possem tibi vel Lucretii opiniones juxta Epicurum, vel Aristotelis juxta Peripateticos, vel Platonis atque Zenonis secundum Academicos et Stoicos dicere. Et ut ad Ecclesiam transeam, ubi norma est veritatis, multa et Genesis et Prophetarum libri ac Ecclesiastes nobis de hujusce modi quaestionibus suggerunt. Aut si haec ignoramus, quomodo de animarum statu, debueras in Apologia tua omnium rerum ignorantiam confiteri, et a calumniatoribus quaerere, cur a te unum impudenter expeterent, cum ipsi tanta nescirent? O triremem locupletissimam, quae Orientalibus et Aegyptiis mercibus Romanae urbis ditare venerat paupertatem!
4.28.2
Ergo nisi de oriente venisses, eruditissimus vir haereret adhuc inter mathematicos, et omnes[ Al. homines] christiani quid contra fatum dicerent[ Al. dissererent], ignorarent. Merito a me quaeris de astrologia, et coeli ac siderum cursu, qui tantarum mercium plenam navem detulisti. Fateor paupertatem, non sum ita ut tu in oriente ditatus. Te multo tempore Pharus docuit, quod Roma nescivit[ Al. nesciret]; instruxit Aegyptus, quod Italia hucusque non habuit.
4.29
Sententiae variae de anima.-- Scribis apud Ecclesiasticos tractatores, tres de animabus esse sententias. Unam, quam sequitur Origenes. Alteram, quam Tertullianus et Lactantius( licet de Lactantio apertissime mentiaris); tertiam, quam nos simplices et fatui homines, qui non intelligimus, quod si ita sit, injustus a nobis arguatur Deus. Et post haec juras te nescire quid sit verum. Dic, oro te: putasne, extra haec 559 tria esse aliquid in quo veritas sit? et in tribus istis mendacium? An de tribus unum esse quod verum sit? Si est aliquid, cur disputantium libertatem angusto fine concludis; et cum mendacia protuleris, de veritate taces? Sin autem e tribus unum verum est, et reliqua duo falsa sunt: cur simili ignorantia ignoras falsa cum veris? An idcirco verum dissimulas, ut tibi tutum sit, cum volueris, falsa defendere? Hi sunt fumi, hae caligines, quibus ex oculis hominum conaris lumen auferre. Aristippus nostri temporis, qui plenam cunctarum mercium navem Romano invehis portui, et sella publice posita, Hermagoram nobis, et Gorgiam exhibes Leontinum; dum navigare festinas, unius quaestiunculae mercimonium in oriente oblitus es. Et iterum clamitas, et Aquileiae atque Alexandriae te didicisse jactas, quod sit Deus et animarum et corporum creator. De hoc scilicet quaestio ventilatur, utrum Deus, an diabolus animas fecerit; et non utrum animae ante corpora fuerint, quod vult Origenes, et egerint aliquid, propter quod sint crassis corporibus alligatae: an in morem glirium torpentes consopitaeque dormierint. Haec taces, quae omnes flagitant: et ad illa respondes, quae nullus inquirit.
4.30
Fumos quoque meos frequenter irrides, eo quod simulem me scire quod nesciam, et enumeratione doctorum, rude vulgus illudam[ Al. inducam]. Tu videlicet flammeus, immo fulmineus, qui in loquendo fulminas, et flammas ore conceptas tenere non potes, atque ut ille Bar- Chochabas, auctor seditionis Judaicae, stipulam in ore succensam anhelitu ventilabat, ut flammas evomere putaretur: ita et tu nobis, alter Salmoneus, omnia per quae incedis illustras, et nos fumosos arguis, de quibus forte dicatur, Qui tangis montes, et fumigant: nec intelligis quid fumus in Propheta significet 560 locustarum; et quod pulchritudo oculorum tuorum, amaritudinem fumi nostri ferre non potest.
4.31
De sacramento in somnio.-- De crimine autem perjurii, quia me remittis ad codicem tuum, et ex magna parte in aliis libris, tibi, Calpurnioque respondi, nunc breviter dixisse sufficiat, te exigere a dormiente quod numquam vigilans praestitisti. Magni criminis reus sum, si puellis et virginibus Christi, dixi saeculares libros non legendos, et me in somnis commonitum promisisse ne legerem. Tua navis Romanae urbi revelatione promissa, aliud pollicetur, et aliud efficit. Mathematicorum venerat solvere quaestiones, et solvit fidem Christianorum. Quae per Ionium et Aegeum, Adriaticum atque Tyrrhenum[ Al. additur mare] plenis cucurrerat velis, in Romano portu naufragium fecit. Nonne te pudet istiusmodi deliramenta conquirere, et mihi similia objiciendi imponere necessitatem? Esto, alius de te somnium viderat gloriosum; verecundiae tuae fuerat et prudentiae dissimulare quod audieras, et non, quasi magno testimonio, alterius somnio gloriari. Vide quid inter tuum et meum intersit somnium. Ego me humiliter reprehensum refero, tu jactanter laudatum te esse congeminas. Nec dicere potes, Nihil mea refert quid alius viderit, cum in luculentissimis libris tuis, hac te ad interpretandum dicas ratione commotum, ne vir illustris de te somnium perderet. Hic est omnis conatus tuus; si me perjurium docueris, tu haereticus non eris.
4.32
De infidelitate calumnia.-- Venio ad gravissimum crimen, in quo post reconciliatas amicitias, me infidelitatis accusas. Fateor, inter cuncta maledicta, quae vel objicis, vel minaris, nihil a me ita repellendum est, quam fraus, dolus, infidelitas. Peccare enim hominis est: insidias tendere, diaboli. Ergo ideo in Anastasi immolato agno dexteras junximus, ut 561 tuas Romae schedulas furaremur? Ut immissi canes inemendatas chartulas, te dormiente, corroderent? Et hoc credibile est, ante nos accusatores parasse, quam tu crimen admitteres? Scilicet noveramus quid in animo volveres? quid alius de te somniatus esset? Ut impleretur in te graecum proverbium, et[ Al. ut] sus doceret Minervam. Si Eusebium ego ad latrandum miseram, quis Aterbii[ Mss. Atarvii et Atarbii] contra te et caeterorum rabiem concitavit? Nonne ille est, qui et me haereticum ex tuis amicitiis judicabat? Cui cum satis fecissem damnatione dogmatum Origenis, tu clausus domi, nunquam eum videre ausus es, ne aut damnares quod nolebas, aut aperte resistens, haereseos invidiam sustineres. An idcirco testis contra te esse non poterit, quia accusator tui est? Antequam sanctus Epiphanius venisset Hierosolymam, et ore quidem et osculo tibi pacem daret, mala autem et dolos in suo corde servaret; antequam nos ei suggillationem tui epistolas dictaremus, ut haereticum scriberet, quem osculis orthodoxum comprobavit, Aterbius[ Al. Atervius] contra te latrabat Hierosolymis; et nisi cito abiisset, sensisset baculum non litterarum, sed dexterae tuae, quo tu canes abigere consuevisti.
4.33
De schedulis non emendatis.--« Cur, inquit, falsatas meas schedulas suscepisti? Quare post interpretationem meam, ausus es in libris περὶ Ἀρχῶν stylum figere? num si erraveram ut homo, debuisti me privatis litteris convenire, et sic mihi blandiri, quomodo et ego tibi nunc in epistolis meis blandior?» Haec tota mea culpa est, quare subdolis laudibus accusatus, purgare me volui, et hoc sine invidia nominis tui: ut quod tu solus accusaveras, ad multos referrem, non tibi haeresim objiciens, sed a me repellens. Numquid scivi quod irascereris, si contra haereticos scriberem? Dixeras te de Origenis libris haeretica sustulisse: fautorem te haereticorum jam non esse credebam, et ideo non in te, sed in haereticos invectus sum; in quo si vehementior fui, ignosce mihi. Putavi, quod et tibi placerem. Furto et insidiis ministrorum meorum dicis schedulas tuas in publicum prolatas fuisse, quae latebant in cubiculo tuo, vel apud eum solum erant, qui rem sibi geri injunxerat. 562 Et quomodo supra confiteris, quod aut nullus eas habuerit, aut admodum pauci? Si in cubiculo tuo latebant, qua ratione apud eum erant, qui sibi rem geri injunxerat? Sin autem unus cui scriptae fuerant occultandas susceperat, ergo non latebant tantum in cubiculo tuo, nec habuerunt eas pauci, quos habuisse testatus es. Furto sublatas arguis: et rursum emptas grandi pecunia et infinitis mercibus criminaris. In una re, et in parva epistola quanta varietas et dissonantia mentiendi! Tibi licet accusare, mihi defendere non licebit? Quando criminaris, amicum non cogitas. Quando respondeo, tunc tibi jus amicitiae in mentem venit. Dic, oro te, celandas schedulas scripseras, an prodendas? si ut celares, cur scripsisti? si ut proderes, cur celabas?
4.34
Cavit suspicionem hypocriseos.-- Sed in eo reprehendendus sum: quare accusatores tuos amicos meos non coercuerim. Vis tibi proferam litteras eorum, in quibus me hypocriseos arguunt, quod te sciens haereticum, tacuerim; quod dum pacem incautus praebeo, intestina Ecclesiae bella suscepit? Tu discipulos vocas, qui me tuum condiscipulum suspicantur. Et quia parcior fui in refellendis laudibus tuis, putant me tuum esse symmysten. Hoc mihi praestitit prologus tuus, ut plus me amicus laederes quam inimicus. Semel sibi persuaserant( recte an perperam ipsi viderint) te esse haereticum. Si defendere voluero, hoc solum proficiam, ut me tecum pariter accusent. Denique mihi objiciunt laudationem tuam, et te non putant insidiose scripsisse, sed vere: et quod tu in me semper ante laudabas, vehementer insimulant. Quid me vis facere? ut discipulos accusatores pro te habeam; ut contorta in amicum jacula, meo suscipiam pectore?
4.35
De libris autem περὶ Ἀρχῶν debes mihi et gratias agere. Tu enim, ut dicis, noxia quaeque detruncans, meliora posuisti. Ego ita ut habebantur in Graeco, expressi. Ex quo et tua apparet fides; et ejus quem interpretatus es, haeresis. Scribebatur mihi de Urbe a viris( Pammachio et Oceano) in Christo praecipuis: Responde criminanti; ne si tacueris, consensisse videaris. Consona omnes voce poscebant, ut Origenis versutias 563 proderem, ut[ Al. et] venena haereticorum Romanis auribus cavenda monstrarem. Quid hoc ad injuriam tuam pertinet? Num solus interpretatus es istos libros, et alios hujus operis non habes participes? Numquid et tu de Septuaginta interpretibus es, ut post editionem tuam aliis transferre non liceat? Ecce et ego multos, ut dicis, libellos de Graeco in Latinum transtuli: habes potestatem et tu rursum eos vertendi, ut volueris; et bona enim et mala suo imputantur auctori. Quod et in te fieret, nisi dixisses te amputasse haeretica et optima transtulisse. Hic est enim nodus tuus, qui solvi non potest. At[ Al. Aut] si errasti ut homo, priorem damna sententiam.
4.36
Latinos libros vertebat in Graecum Rufinus.-- Sed quid facies de Apologetico tuo, quem pro Origenis scripsisti operibus? Quid de volumine Eusebii? in quo quum multa mutaveris, et, sub nomine martyris, haeretici hominis scripta transtuleris: tamen plura posuisti, quae Ecclesiasticae fidei non conveniunt. Tu etiam Latinos libros in Graecum vertis, nobis dare nostris externa prohibebis? Si in alio opere respondissem, in quo me non laeseras, videri poteram in injuriam tuam transferre quod verteras: ut te vel imperitum, vel subdolum demonstrarem. Nunc vero novum querimoniae genus: doles tibi in eo esse responsum, in quo a te accusatus sum. Dicebatur ad interpretationem tuam Roma subversa, postulabant omnes a me hujus rei remedium. Non quo ego alicujus momenti essem; sed qui petebant, me esse aliquid arbitrabantur. Tu amicus eras, qui illa transtuleras; quid me vis facere? Obedire Deo magis oportet, an hominibus? Domini custodire substantiam, an furtum celare conservi? Aliter te non placabo, nisi et ego tecum accusanda commisero? Si nullam fecisses mei nominis mentionem: si me non ornasses egregiis laudibus, poteram aliquod habere suffugium, et diversa obtendere, ne rursus interpretata transferrem. Tu me, amice, compulisti, ut aliquot dies in hoc opere perderem, ut proferrem in medium quod Charybdis debuit devorare: et tamen laesus, amicitiae in te jura servavi, et quantum in me fuit, sic me defendi, ut te non accusarem. 564 Tu nimium suspiciosus et querulus, qui dicta in haereticos ad tuam refers contumeliam. Quod si aliter amicus tuus esse non possum, nisi et haereticorum amicus fuero; levius tuas inimicitias, quam illorum amicitias sustinebo.
4.37
De epistola ad Rufinum.-- Novum quoque me putas finxisse mendacium, ut epistolam ad te meo nomine componerem, quasi olim scriptam, quo bonus esse videar et modestus; quam tu numquam omnino susceperis. Haec res perfacile probari potest. Multi Romae ejus exemplaria habent, ante hoc circiter triennium, qui tibi eam mittere noluerunt, scientes quae de meo nomine jactitares, et quam indigna proposito Christiano ac nefanda confingeres. Ego scripsi nesciens, quasi ad amicum. Illi non reddiderunt ei, quem inimicum noverant: parcentes et meo errori, et tuae conscientiae. Et simul argumentaris, quod si talem tibi epistolam scripseram, non debueram contra te in alio libello multa mala scribere. Hic est totus error tuus, et haec justa querimonia: quod quae nos in haereticos dicimus, tu in te dicta confingis: et nisi illis pepercerimus, te putas esse violatum. An ideo panem tibi non damus, quia haereticorum cerebro lapidem illidimus? Et ut nostram epistolam non probes, papae quoque Anastasii simili dicis fraude subnixam, de qua tibi ante respondi: quam si suspicaris ipsius non esse, habes ubi apud eum nos arguas falsitatis. Sin autem ejus est, ut hujus quoque anni contra te epistolae probant, frustra et falso falsam arguere niteris, cum ex illius vera epistola, nostram veram esse doceamus.
4.38
Pythagorae discipuli. Pythagorica praecepta et symbola. Quid apud Graecos invenit primus Pythagoras.-- In excusando mendacio tuo[ Al. mendacium tuum], quam elegans esse voluisti: et ne sex millia Origenis libros proferas, Pythagorae a me exigis monumenta. Ubi est illa fiducia, qua inflatis buccis creberrime personabas, te quae in aliis libris Origenis legeras, emendasse in libris περὶ Ἀρχῶν, et non aliena, sed sua reddidisse suis? De tanta librorum silva unum fruticem ac surculum proferre non potes. Hi sunt veri fumi, hae nebulae, quas dum in me criminaris, in te exstinctas dissipatasque per me cognoscis, nec fractam cervicem dejicis, 565 sed majori impudentia, quam imperitia, dicis me denegare, quae in promptu sunt, ut cum montes aureos pollicitus fueris, ne scorteum quidem nummum de thesauris tuis proferas. Justa contra me odia recognosco, et vera in nos debaccharis insania. Nisi enim ego quod non est, audacter exigerem, tu videbaris habere quod non habes. Pythagorae a me libros flagitas. Quis enim tibi dixit illius exstare volumina? Nonne in epistola mea, quam criminaris, haec verba sunt?« Sed fac me errasse in adolescentia, et philosophorum, id est, Gentilium studiis eruditum, in principio fidei ignorasse dogmata Christiana, et hoc putasse in Apostolis, quod in Pythagora et Platone et Empedocle legeram.» De dogmatibus eorum, non de libris locutus sum, quae potui in Cicerone, Bruto, ac Seneca discere. Lege pro Vatinio oratiunculam, et alias ubi sodalitiorum mentio fit. Revolve dialogos Tullii. Respice omnem oram Italiae, quae quondam magna Graecia dicebatur: et Pythagoricorum dogmatum incisa publicis litteris aera cognosces. Cujus enim sunt illa χρυσᾶ παραγγέλματα? nonne Pythagorae? in quibus omnia ejus breviter dogmata continentur, et in quae latissimo opere philosophus commentatus est Jamblichus, imitatus ex parte Moderatum virum eloquentissimum, et Archippum ac Lysidem Pythagorae auditores. Quorum Archippus ac Lysides in Graecia, id est, Thebis scholas habuere, qui memoriter tenentes praecepta doctoris, ingenio pro libris utebantur, a quibus illud est: Φυγαδευτέον πάσῃ μηχανῇ, καὶ περικοπτέον πυρὶ καὶ σιδηρῳ καὶ μηχαναῖς παντοῖαις, ἀπὸ μὲν σώματος νόσον, ἀπὸ δὲ ψυχῆς ἀμαθίαν, κοιλίας δὲ πολυτέλειαν, πόλεως δὲ στάσιν, οἴκου δὲ διχοφροσύνην, ὁμοῦ δὲ πάντων ἀμετρίαν. Quod in Latinum ita possumus vertere: Fuganda sunt omnibus modis et abscindenda, languor a corpore, imperitia ab animo, luxuria a ventre, a civitate seditio, a domo discordia, et in commune a cunctis rebus intemperantia. 566 Pythagorica et illa praecepta sunt: Amicorum omnia esse communia. Et Amicum seipsum esse alterum: duorumque temporum maxime habendam curam, mane et vesperi, id est, eorum quae acturi sumus, et eorum quae gesserimus. Post Deum veritatem colendam, quae sola homines Deo proximos faciat. Illaque aenigmata, quae diligentissime Aristoteles in suis libris prosequitur: Stateram ne transilias, id est, ne praetergrediare justitiam. Ignem gladio ne fodias. Iratum videlicet et tumidum animum verbis maledicis ne lacessas. Coronam minime carpendam, id est, leges urbium conservandas. Cor non comedendum, id est, moerorem de animo projiciendum. Cum profectus fueris, inquit, ne redeas; id est, post mortem vitam istam ne desideres. Per viam publicam ne ambules; id est, ne multorum sequaris errores[ Al. errorem]. Hirundinem in domum non suscipiendam; id est, garrulos et verbosos homines sub eodem tecto non habendos. Oneratis superponendum onus: deponentibus non communicandum; id est, ad virtutem incedentibus, augmentanda[ Al. augenda] praecepta: tradentes se otio, relinquendos. Et quia Pythagorica dogmata legisse me dixeram: audi quid apud Graecos Pythagoras primus invenerit. Immortales esse animas, et de aliis corporibus transire in alia. Quod quidem et Virgilius in sexto Aeneidos volumine sequens loquitur:
4.39
Pythagorae alia dogmata. Origenes in libros suos Platonem transtulit.-- Se primum fuisse Euphorbum, secundo Callidem, tertio Hermotimum, quarto Pyrrhum, ad extremum Pythagoram: et post certos temporum circulos, ea quae fuerant, rursum fieri: nihilque in mundo videri novum. Philosophiam meditationem esse mortis: 567 quotidie de corporis carcere nitentem animae educere libertatem: μαθήσεις ἀναμνήσεις; id est, discentias reminiscentias esse; et multa alia, quae Plato in libris suis, et maxime in Phaedone, Timaeoque prosequitur. Nam post Academiam et innumerabiles discipulos, sentiens multum suae deesse doctrinae, venit ad magnam Graeciam, ibique ab Archyta Tarentino et Timaeo Locrensi, Pythagorae doctrina eruditus, elegantiam et leporem Socratis, cum hujus miscuit disciplinis, quae omnia nomine commutato, Origenes in libros suos περὶ Ἀρχῶν transtulisse convincitur. In quo igitur erravi, si adolescens dixi, me ea putasse in Apostolis, quae in Pythagora et Platone et Empedocle legeram? Non ut tu calumniaris et fingis, in Pythagorae et Platonis et Empedoclis libris, sed quae in illis fuisse legeram, et aliorum me scripta eos habuisse docuerunt. Et hoc genus elocutionis frequentissimum est: ut si dicam, quae in Socrate legi dogmata, putavi vera. Non quod Socrates libros ullos scripserit; sed quae legi apud Platonem et alios Socraticos illum habuisse. Et rursum, imitati volui gesta, quae in Alexandro et Scipione legeram. Non quod ipsa sua gesta descripserint; sed quod apud alios legerim, quae illos gessisse mirabar. Igitur etiam si docere non possem, ipsius Pythagorae exstare monumenta, nec a filio ejus ac filia, aliisque discipulis probata convincerem, me non teneres mendacii, quia non libros, sed dogmata legisse me dixi: et te frustra errare, me tuum protegere mendacium voluisse, ut nisi ego unum librum Pythagorae protulero, tu sex millia Origenis libros perdideris.
4.40
Minabatur Hieronymo interitum Rufinus.-- Veniam ad epilogos, id est, maledicta tua, in quibus me ad poenitentiam cohortaris; et nisi conversus fuero, id est, nisi te accusante siluero, mihi minaris interitum. Et hoc scandalum redundaturum in caput meum denuntias, qui te hominem lenissimum et Mosaicae mansuetudinis, responsione mea ad scriptionis insaniam provocaverim. Scire enim te jactas crimina, 568 quae tibi soli amicissimo sim confessus, et haec in medium prolaturum; meisque me coloribus esse pingendum, et debere meminisse, quod jacuerim ad pedes tuos, ne gladio oris tui amputares caput meum. Et post multa, in quibus furibundus exsultas, revocas te, et dicis optare pacem cum denuntiatione dumtaxat, ut deinceps taceam, id est, ut non scribam contra haereticos, nec audeam respondere accusationi tuae. Si hoc fecero, frater ero et collega, et vir eloquentissimus et amicus ac sodalis, et quod his majus est, omnia quae de Origene transtuli, catholica judicabis. Sin autem mutiero, et me commovero, illico impurus ero et haereticus, et tua indignus necessitudine. Haec sunt praeconia mea, sic me hortaris ad pacem, et ne gemitum quidem ac lacrymas dolori liberas esse concedis.
4.41.1
Calumniandi licentiam reprehendit. Fulvia et Herodias.-- Possem et ego tuis te coloribus pingere, et insanire contra insanientem; et dicere quidquid vel scio, vel nescio: et eadem licentia, immo furore et amentia, vel falsa, vel vera congerere, ut et me loqui, et te puderet audire: et objicere tibi, quae aut accusantem damnarent, aut accusatum; ut ex frontis duritia, fidem lectori facerem; ut quod impudenter scriberem, vere scribere judicarer. Sed procul sit a moribus Christianis, ut dum aliorum petunt sanguinem, suum offerant; et sine gladio, voluntate homicidae sint. Tuae hoc bonitati, tuaeque mansuetudini et simplicitati convenit, qui de uno pectoris sterquilinio, et odorem rosarum, et fetorem profers cadaverum: et contra sententiam Prophetalem, amarum dicis esse, quod quasi dulce laudaveras. Nec necesse est, ut in ecclesiasticis tractatibus rem tribunalium ventilemus; nihilque super hoc amplius audies, nisi illud e trivio:« Cum dixeris quod vis, audies quod non vis.» Aut si tibi vile videtur vulgare proverbium, et homo sapientissimus magis philosophorum ac poetarum sententiis delectari, lege illud Homericum:
4.41.2
569 Hoc solum requiro ab eximia sanctitate et censura tua( cujus tanta est puritas, ut ad sudaria et semicinctia tua daemones rugiant), cujus exemplum in scribendo sequaris? Quis umquam catholicorum in disputatione sectarum, turpitudinem ei, adversum quem disputat, objecit? Sic te docuerunt magistri tui? Talibus institutus es disciplinis, ut cui respondere non potueris, caput auferas; et linguam quae tacere non potest, seces? Nec magnopere glorieris, si facias quod scorpiones possunt facere et cantharides. Fecerunt haec et Fulvia in Ciceronem, et Herodias in Joannem: quia veritatem non poterant audire, et linguam veriloquam discriminali acu confoderunt. Canes latrant pro dominis suis, et tu non vis me latrare pro Christo? Scripserunt multi contra Marcionem, Valentinum, Arium, et Eunomium. A quo eis objecta est turpitudo? Nonne toti in convincenda haeresi incubuerunt? Istae machinae haereticorum, id est, magistrorum tuorum sunt, ut convicti de perfidia, ad maledicta se conferant. Sic Eustathius Antiochenus episcopus, filios dum nescit, invenit. Sic Athanasius Alexandrinae urbis pontifex, tertiam Arsenii amputavit manum. Duas enim qui mortuus prius fingebatur, vivens postea habere monstratus est. Talia et condiscipuli tui et magistri nunc de ejusdem Ecclesiae sacerdote confingunt: et auro, id est, tuis tuorumque viribus oppugnant fidei veritatem. Quid loquar de haereticis, qui licet foris sint, tamen se nominant Christianos? Adversum impiissimos, Celsum atque Porphyrium, quanti scripsere nostrorum? Quis omissa causa, in superflua criminum objectione versatus est? Quae non chartae Ecclesiasticae, sed libelli debent judicum continere. Aut quid refert, si causa cadas, et crimine superes? Non necesse est, ut cum periculo tui capitis accuses. Uno percussore conducto, satis potes facere desiderio tuo. Et scandalum timere te simulas, qui dudum fratrem, nunc accusatum, semper inimicum, es paratus occidere. Et tamen 570 miror, quomodo homo prudens, furore praeventus, velis mihi beneficium tribuere, ut educas de carcere animam meam, et non patiaris tecum in tenebris hujus saeculi commorari.
4.42
Haereticis non poterat parcere.-- Vis ergo me tacere? Ne accuses. Depone gladium, et ego scutum abjiciam. In uno tibi consentire non potero, ut parcam haereticis, ut me catholicum non probem. Si ista est causa discordiae, mori possum, tacere non possum. Debueram quidem de omni Scriptura tuae insaniae respondere, et divinis vocibus in modum David citharizantis lenire furorem pectoris tui; sed contentus ero unius libri paucis testimoniis, et opponam sapientiam stultitiae; ut si humana contemnis, saltem divina non negligas. Audi igitur, quid de te, et de omnibus invidis, ac maledicis et contumeliosis loquatur sapiens Salomon: Insipientes dum injuriis cupidi sunt, impii facti oderunt sensum. Ne fabriceris in amicum tuum mala. Et ne inimiceris adversum hominem sine causa. Impii exaltant contumeliam. Circumcide a te os pravum, et iniqua labia longe repelle abs te: oculos contumeliosi, linguam iniqui, manus effundentes sanguinem justi, cor fabricans cogitationes malas, et pedes festinantes ad malefaciendum. Qui nititur mendacio, pascit ventos, et sequitur aves volantes. Dereliquit[ Al. derelinquit] enim vias vineae suae, et axes culturae suae fecit errare. Perambulat aridum ac desertum, et colligit manibus suis sterilitatem. Os procacis appropiat contritioni; et qui profert maledicta, stultissimus est. Anima benedicta omnis simplex vir: Animosus inhonestus est. Per delicta labiorum incidit in laqueum peccator. Itinera stultorum recta in conspectu suo. Stultus eadem die ostendit iram suam. Abominatio est Domino, labia mendacia. Qui custodit os suum, servat animam suam. Et qui temerarius est labiis, terrebit seipsum. Malus cum contumelia agit mala, et insipiens expandit malitiam suam. Quaeres apud malos sapientiam, et non invenies. Suis itineribus saturabitur temerarius. Sapiens timendo declinat malum. Stultus confidens miscetur ei. Longanimus vir 571 multus in prudentia est: pusillanimus valde imprudens est. Qui calumniatur pauperem, lacessit factorem ejus. Lingua sapientium bona novit, et os stultorum pronunciat malum. Vir animosus parat rixas: et immundus est apud Deum omnis qui exaltat cor suum. Manus manui inferens injuste, non erit impunitus. Qui diligit vitam, parcit ori suo. Ante contritionem praecedit contumelia, et ante ruinam mala cogitatio. Qui obfirmat oculos suos, cogitat perversa, et provocat labiis suis omnia mala. Labia stulti ducunt eum in mala, et os audax mortem invocat. Malignus vir multa detrimenta patietur. Melior est pauper justus, quam mendax dives. Gloria est viro, qui avertit se a maledictis: qui autem stultus est, talibus se obligat. Noli amare detrahere, ne eradiceris. Suavis est homini panis mendacii; postea implebitur os ejus calculo. Qui operatur thesauros lingua mendacii[ Al. mendacis], vana sectatur, et veniet in laqueos mortis. In aure stulti noli quidquam dicere, ne forte irrideant sapientes sermones tuos. Clava et gladius et sagitta perniciosa sunt; sic et vir, qui contra amicum suum falsum dicit testimonium. Sicut aves avolant, et passeres; ita maledictum vanum non superveniet illi. Noli respondere imprudenti ad imprudentiam ejus, ne similis ei fias: sed responde stulto ad stultitiam ejus, ne sibi sapiens esse videatur. Qui insidiatur amicis suis, cum visus fuerit, dicit: Ludens feci. Craticula carbonibus, et ligna igni, et vir maledicus ad tumultum rixae. Si te rogaverit inimicus tuus, parcens voce magna, ne consentias ei: septem enim nequitiae sunt in anima ejus. Gravis est lapis, et vix portabilis arena; sed ira 572 stulti gravior utroque, crudelis est indignatio, et acuta ira et zelus impatiens est. Impius calumniatur pauperes: et qui confidit in cordis audacia[ Al. avaritia], stultissimus est. Totam iram suam profert insipiens: sapiens dispensat in partes. Filius malus gladios dentes habet, et cultros molas, ut consumat infirmos de terra, et pauperes ex hominibus. His ergo doctus exemplis, nolui mordere mordentem, nec vicem talionis implodere: maluique insaniam excantare furibundi, et unius libri antidotum venenato pectori infundere[ Al. inserere]. Sed vereor ne nihil proficiens, illud Davidicum cantare compellar, et his me sermonibus consolari: Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero. Locuti sunt falsa, furor illis secundum similitudinem serpentis: sicut aspidis surdae, et obturantis aures suas, quae non audiat vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter. Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum; molas leonum confringet Dominus[ Al. Deus]. Ad nihilum devenient, tamquam aqua decurrens. Intendit arcum suum, donec infirmentur. Sicut cera, quae fluit, auferentur: supercecidit ignis, et non viderunt solem. Et iterum: Laetabitur justus, cum viderit vindictam impiorum: manus suas lavabit in sanguine peccatoris. Et dicet homo: si utique est fructus justo, utique est Deus judicans eos in terra.
4.43
In extrema Epistola scribis manu tua:« Opto te pacem diligere.» Ad quod breviter respondebo: Si pacem desideras, arma depone. Blandienti possum acquiescere, non timeo comminantem. Sit inter nos una fides, et illico pax sequetur.