Chronicon S. Hieronymi
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis">
—
⋯
Original / primary: 7193 Chshi
13.1
Romanorum XXXVIII, VALENTINIANUS et VALENS regnaverunt annis 13, mensibus 5.
13.1
1 Valentinianus egregius alias imperator, et Aureliano moribus similis, nisi quod severitatem ejus nimiam, et parcitatem quidam crudelitatem et avaritiam interpretabantur.
13.2
Apollinaris Laodicenus episcopus multimoda religionis scripta componit.
13.3
2 Terraemotu per totum orbem facto, mare littus egreditur, et Siciliae multarumque insularum urbes, et innumerabiles populos oppressit.
13.4
Procopius qui apud Constantinopolim tyrannidem invaserat, apud Phrygiam salutarem exstinctus est, et plurimi Procopianae partis caesi atque proscripti.
13.5
DAMASUS XXXV Romanae Ecclesiae ordinatur episcopus.
13.6
Et post non multum temporis intervallum Ursinus a quibusdam episcopus constitutus, Sicininum cum suis invadit, quo Damasianae partis populo confluente, crudelissimae interfectiones diversi sexus perpetratae.