Chronicon S. Hieronymi
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis">
—
⋯
Original / primary: 7193 Chshi
17.1
Romanorum.
17.1
Theodosius Theodosii postea imperatoris pater, et plurimi nobilium occisi.
17.2
Photinus in Galatia moritur, a quo Photinianorum dogma Judaicum: qui multa continentiae et ingenii bona uno superbiae malo perdidit.
17.3
13 Basilius Caesariensis episcopus Cappadociae clarus habetur.
17.4
Alemannorum circiter triginta millia apud Argentariam oppidum Galliarum ab exercitu Gratiani strata.
17.5
14 Florentinus et Bonosus et Rufinus insignes monachi habentur: e quibus Florentinus tam misericors in egentes fuit, ut vulgo pater pauperum nominatus sit.
17.6
Gens Hunnorum Gothos vastat, qui a Romanis sine armorum depositione suscepti, per avaritiam Maximi ducis, fame ad rebellandum coacti sunt.
17.7
Superatis in congressione Romanis, Gothi funduntur in Thracia. Valens de Antiochia exire compulsus, sera poenitentia nostros de exsiliis revocat.
17.8
Lacrymabile bellum in Thracia, in quo, deserente equitum praesidio, Romanae legiones a Gothis cinctae usque ad internecionem caesae sunt. Ipse imperator Valens, cum sagitta saucius fugeret, et ob dolorem nimium saepe equo laberetur, ad cujusdam villulae casam deportatus est: quo persequentibus Barbaris, et incensa domo, sepultura quoque caruit.
17.9
Ab Urbe condita usque ad extremum hujus Operis annum, fiunt anni mille centum triginta unus, hoc modo: Sub regibus, anni ducenti quadraginta: sub consulibus, anni quadringenti sexaginta quatuor: sub Augustis et Caesaribus, anni quadringenti viginti septem.