Chronicon S. Hieronymi
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis">
—
⋯
Original / primary: 7193 Chshi
6.1
Romanorum.
6.1
Dyrrhachium corruit terraemotu, et tribus diebus ac noctibus Roma nutavit, plurimaeque Campaniae urbes vexatae.
6.2
11 Magnis reipublicae expensis, in Seleucia Syriae portus effectus.
6.3
Rursum Sapor tribus mensibus obsidet Nisibin.
6.4
Eusebius episcopus Emisenus Arianae signifer factionis multa et varia conscribit.
6.5
Solis facta defectio.
6.6
Bellum Persicum nocturnum apud Syngaram, in quo haud dubiam victoriam militum stoliditate perdidimus. Neque vero ullum Constantio ex novem gravissimis praeliis contra Persas, gravius bellum fuit; nam ut alia omittam, Nisibis obsessa, Bizabdae et Amida captae sunt.
6.7
12 Maximus quadragesimus post Macarium Jerosolymorum episcopus moritur: post quem Ecclesiam Ariani invadunt: primum Cyrillus Eutychius, rursum Cyrillus Irenaeus, tertio Cyrillus Hilarius, quarto Cyrillus: quorum Cyrillus cum a Maximo fuisset presbyter ordinatus, et post mortem ei ab Acacio episcopo Caesariensi, et caeteris Arianis episcopis episcopatus promitteretur, si ordinationem Maximi repudiasset, diaconus in ecclesia ministravit: ob quam impietatem sacerdotii mercede pensatus, Heraclium, quem moriens Maximus in suum locum substituerat, varia fraude sollicitans[ Al. sollicitatus], de episcopo in presbyterum regradavit.
6.8
LIBERIUS XXXIV Romanae Ecclesiae ordinatur episcopus, quo in exsilium ob fidem truso, omnes clerici juraverunt, ut nullum alium susciperent. Verum cum Felix ab Arianis fuisset in sacerdotium substitutus, plurimi pejeraverunt, et post annum cum Felice ejecti sunt: quia Liberius taedio victus exsilii, et in haereticam pravitatem subscribens, Romam quasi victor intraverat.