Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Commentaria in Amos
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis"> —
⋯
More
Original / primary: 21345 Coinam2
3.1
LIBER SECUNDUS.
3.1
263- 264 Legi in quadam controversia: Imbecillitas corporis animi quoque vires secum trahit. E contrario Paulus apostolus: Quando infirmor, inquit, tunc fortior sum; et: Virtus in infirmitate perficitur. Spiritus enim contra carnem, et caro contra spiritum; haec invicem sibi adversantur, ne quae volumus, illa faciamus. Unde et in Evangelio dicitur: Spiritus promptus est, caro autem infirma. Senectus multa secum et bona affert et mala. Bona, quia nos ab impudentissimis dominis liberat voluptatibus, gulae imponit modum, libidinis frangit impetus, auget sapientiam, dat maturiora consilia; et frigescente corpore, dormit cum perpetua virgine Sunamite: luxuriamque contemnens cum Berzellai, delegat eam filio adolescenti Chamaam[ Al. Maacha], et non vult transire Jordanem, atque in alienos fines de suis finibus, id est, regionibus exire. Quae autem putantur senectutis mala, ista sunt: crebrae infirmitates, pituita molestissima, quam Graecorum alii κόρυζαν, alii φλέγμα nuncupant, caligantes oculi, acescentes cibi, tremens interdum manus, nudi gingivis dentes, et inter cibos cadentes. Ad haec torminibus et aculeis stomachi, podagraeque et chiragrae doloribus saepe torquetur: ita ut ne stylum quidem aut calamum tenere queat; ut[ Al. et] suis pedibus non possit incedere magnaque parte vitae videatur esse truncata, et multis membris praemortua. Cum haec ita se habeant, in malorum comparatione tolerabilius sustinebo morbos, dummodo una et gravissima domina libidine caream. Patitur quidem et senectus nonnumquam incentiva vitiorum: nullusque juxta sanctum martyrem Cyprianum, diu tutus est periculo proximus. Sed aliud est titillari, aliud obrui voluptatibus. Ibi cum apostolo adolescentia loquitur, quae novit virentis corporis necessitates: Non enim quod volo bonum hoc ago, sed quod nolo malum illud facio; et: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Hic autem raro inter emortuos cineres scintilla sublucens reviviscere nititur, et tamen incendia non potest suscitare. Quam ob rem, Pammachi, cano jam mecum capite, impetra mihi a Domino, ut comitem mihi merear habere sapientiam, de qua scriptum est: Ama illam, et servabit te: honora illam, et amplexabitur te: ut, ipsa adjuvante et socia, coeptum in Amos opus expleam, secundusque liber principium sumat a vaccis Basan: ut qui in Osee propheta de vaccis sive vitulis Bethaven pleno sermone tractavi: nunc quoque de vaccis pinguissimis possim disserere.
3.2
265 Audite verbum hoc, vaccae pingues, quae estis in monte Samariae: quae calumniam facitis egenis, et confringitis pauperes: quae dicitis dominis vestris, Afferte et bibemus. Juravit Dominus Deus in sancto suo: quia ecce dies venient super vos, et levabunt vos in contis, et reliquias vestras in ollis ferventibus: et per aperturas exibitis altera contra alteram, et projiciemini in Armon, dicit Dominus. LXX: Audite verbum istud, vaccae Basanitidis[ Al. Basanitides], quae estis in monte Samariae, quae opprimitis pauperes, et conculcatis egenos, quae dicitis dominis vestris: Date nobis ut bibamus. Jurat Dominus per sanctos suos, quoniam ecce dies venient super vos, et tollent vos in armis, et eos qui vobiscum sunt in ollis, negotiatores pestilentes, et ejiciemini nudae contra invicem, et projiciemini super montem Remmam, dicit Dominus. Pro vaccis pinguibus, Septuaginta posuerunt Basanitidis: Aquila et Theodotio ipsum verbum Hebraicum BASAN(); nos Symmachi interpretationem secuti, qui ait, αἱ βόες εὔτροφοι, id est, boves saginatae, vaccas pingues interpretati sumus. Loquitur autem ad principes Israel et optimates quosque decem tribuum, qui deliciis ac rapinis vacabant, ut audiant sermonem Dei, et non aratores boves, sed vaccas pingues de armento se esse noverint, sive quae nutriantur in pascuis Basan, quae sunt loca herbarum fertilissima: ac per hoc significat eos, non agriculturae, sed immolationi et esui praeparatos. Vos vaccae pingues estis in monte Samariae, et humiles quosque confringitis, et dicitis dominis vestris, id est, pastoribus, per quos reges intelligimus, Date nobis, et bibemus, id est, jubete tantum, et nos cuncta vastabimus. Ex eo autem quod posuit, date nobis, et bibemus: et non dixit, date et comedemus, ebrietatem earum significat in vino atque luxuria, quae statum mentis evertunt. Juravit itaque Dominus Deus in sancto suo, vel in semetipso, vel in Filio, vel in Templo, vel in omni qui sanctus est et appellatur templum Dei, quod adventura sit dies non longe et post multa saecula, sed jam imminens, dies captivitatis et angustiae, in quo vaccae leventur in contis, et reliquiae earum in ollis ferventibus, pro quo et in Hebraico 266 et apud Aquilam scriptum est in lebetibus pisciculorum. Pro contis quoque qui Hebraice dicuntur SANNOTH(), Aquila interpretatus est clypeos: Symmachus et LXX, arma; solus Theodotio δόρατα, quem nos secuti, contos vel hastas interpretati sumus. Hoc autem significat, quod capiantur in praelio, et portentur atque auferantur jure victoriae: servans tamen coeptam vaccarum metaphoram, ut quas esse pingues dixerat vaccas, earum carnes narret in contis vel scutis esse portandas. Et sicut lebes ferventissimus minutos pisces pariter involvit: ita et vaccas Basan absque ullo ordine captivitatis miseriis opprimendas. Quodque sequitur: Et per aperturas exibitis altera contra alteram, sic explanari potest: Aperta vobis est captivitatis via, et cum lebetes vestri fuerint exusti, exibitis altera contra alteram, secundum Hebraeorum idioma, qui pro eo quod nos mutuo vel vicissim, mulierem et mulierem, hoc est, alteram contra alteram vocant. Et projiciemini, inquit, in locis Armeniae, quae vocantur Armona(). Denique Symmachus ita interpretatus est: Et projiciemini in Armenia, pro quibus Septuaginta, montem Remmam, Aquila montem Armona, Theodotio montem Mona: quinta autem editio, excelsum montem, transtulerunt. Verbum autem Domini quod vaccae Basan jubentur audire, secundum coeptam tropologiam, haereticis praecipit, qui ventri et gulae servientes, recte appellantur vaccae pinguissimae, sive vaccae ignominiosae: hoc enim interpretatur Basan, id est, αἰσχύνη, quam si confusionem dicere voluerimus, Babylonem magis quam Basan interpretabimur. Hae vaccae pingues, sive ignominiosae et aridae, nam Basan et hoc intelligitur, in monte Samariae sunt, cui et in Osee dicitur: Aufer vitulum tuum, Samaria. Et rursum in eodem, Quia seducens erat vitulus tuus, Samaria: et ideo in monte Samariae, quia semper eriguntur in superbiam, et sibi sublimia repromittunt. Samaria quoque custodia dicitur, non quo custodiant sermones Domini: sed quia custodes praeceptorum ejus esse se jactent. Quae calumniam faciunt egenis, et confringunt pauperes. Egenum et pauperem 267 intellige ecclesiasticum virum, qui veritatis simplicitate contentus, haereticorum suppellectilem, et eloquentiae fulgorem, argumentorumque divitias non requirit. Hae vaccae dicunt dominis suis: Afferte, et bibemus. Dominos earum vel principes perversorum dogmatum possumus appellare, Valentinum, et Marcionem, et Arium, et Eunomium: aut eos qui per multiplices libros ab aliis male inventa corroborant. Istis dicunt vaccae Basanitidis: Afferte nobis, et bibemus. Nisi enim illi dederint, isti quod devorent non habent, immo quod bibant ut inebrientur. Ut autem sciamus aquas et pocula significare doctrinam, Dominus loquitur ad Samaritanam: Omnis qui biberit[ Al. bibit] ex aqua hac, sitiet iterum: qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum. Ergo qui de Samaritanae, id est, haereticorum aquis biberint, semper sitient et ardorem faucium siccarum refrigerare non poterunt, Isaia de hoc eodem[ Al. hac eadem] conclamante: Sicut somniat qui sitit quasi bibat, et cum surrexerit, adhuc sitit, anima autem ejus frustra speravit: sic erunt omnes gentes quae pugnant contra Jerusalem. Vere enim qui de haereticorum aquis biberit, et pugnaverit contra Jerusalem Ecclesiam Dei, in somnis bibit, et anima ejus vanis imaginibus illuditur. Cumque aestimaverit se satiatum, tunc sitiendi habebit principium. Unde et ad virum ecclesiasticum dicitur: Bibe aquas de vasis tuis, et de puteorum fontibus aquas tuas, et sint tibi soli. Et jurat Dominus Deus tuus in sancto suo contra vaccas saginae et dapibus servientes, sive jurat in sanctis suis, quod venient dies super eas, dies judicii atque poenarum, ut portent eas in armis suis, et eos qui cum ipsis sunt, mittant in lebetes, sive portent: et vel ipsae vaccae sint negotiatores pestilentes, vel ipsi qui veniunt ut portent eas, et ejiciantur nudae invicem se videntes: projicianturque super montem Remman, dicit Dominus Deus. Debemus enim et juxta LXX dicere, ne frustra eos proposuisse videamur. Quando venerit contra haereticos dies judicii atque vindictae, tunc auferentur in armis, hoc est, cum 268 armis suis, quibus adversus Ecclesiam dimicaverant: vel victi armatura Dei, et ab illius pugnatoribus superati, mittentur in lebetes, ut exurantur et excoquantur qui fuerunt prius negotiatores pestilentes; ad hoc enim negotiabantur[ Al. negotiabuntur], ut morti traderent quos deceperant. Isti sunt de quibus dicitur: Filii Heli, filii pestilentiae, qui in cathedra pestilentiae[ Al. pestilentium] sederunt. Cumque excocti fuerint et exusti, egredientur nudi, nihil eorum habentes, quae sibi antea praesumebant. Et videbunt ignominiam suam, et projicientur super montem Remman, qui interpretatur sublimitas, ut in superbia sua conterantur. Quidam Remman, visionem alicujus, id est, ὅρασίν τινος, interpretantur. Non enim omnia videre poterant; sed sibi partis alicujus scientiam promittebant, ut projiciantur, eo[ Al. in eo] quod se scire credebant. Possumus juxta litteram, quando venerint dies captivitatis super vaccas Samariae, intelligere quod superent eas in praelio, et opprimant armis suis, et in congressione superatas compellant ad urbes munitas, quae comparentur ollis ferventibus: ut quomodo Jerusalem habens clausos populos et obsessos, assimilatur ollae ferventi et plenae carnium; sic et urbes Samariae ollis ferventibus comparentur, quae fame et pestilentia clausos populos exire compellant, et ire in captivitatem mutuo se videntes, et transferri in Armon montes Armeniae, qui Medis Persisque confines sunt.
3.1
LIBER SECUNDUS. (Vers. 4 seq.)
3.1
Venite ad Bethel, et impie agite: ad Galgalam, et multiplicate praevaricationem, et afferte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras. Et sacrificate de fermento[ Vulg. fermentato] laudem, et vocate voluntarias oblationes, et annuntiate. Sic enim voluistis, filii Israel, dicit Dominus Deus. Unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris, et indigentiam panum in omnibus locis vestris: et non estis reversi ad me, dicit Dominus. LXX: Introistis in Bethel, et inique egistis, in Galgala multiplicastis impie agere: et intulistis mane hostias vestras, in die tertio decimas vestras. Et legerunt foris legem, et invocaverunt confessiones. Annuntiate quia haec dilexerunt filii Israel, dicit Dominus Deus. Et ego 269 dabo vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris, et indigentiam panum in omnibus locis vestris, et non estis reversi ad me, dicit Dominus. Primum historiae fundamenta jaciamus: O Israel miserabilis, jam tibi vicina captivitas, jam Assyrius instat exercitus: fac quod libet, age impie: cum idolis libere fornicare, ut quanto tu fueris impudentior, tanto mea super tormentis tuis justior videatur sententia. Venite, inquit, in Bethel, in qua aureum posuistis vitulum, et impie agite in Deum. Venite ad Galgalam locum idololatriae, de qua per Osee locutus sum: Omnis malitia eorum in Galgalis. Et rursum in eodem: Frustra erant in Galgala bobus immolantes. Cumque veneritis ad Galgalam: multiplicate praevaricationem. Quidquid enim ibi egeritis, praevaricatio contra Deum est, cui idola praetulistis. Et afferte mane victimas vestras, ne in scelere sit ulla dilatio. Tribus diebus decimas vestras: sive, ut interpretatus est Symmachus, tertia die decimas vestras. Cujus loci haec nobis videtur explanatio: in Levitico lege praeceptum est, ne quaedam hostiae in alterum diem reserventur, et ne aliae in diem tertium remaneant: quod si remanserint, immundae sint. Est igitur sensus: Immundas quotidie victimas caedite, et contaminata offerte sacrificia, et sacrificate de fermento laudem, quod juxta praecepta Moysi Deo penitus non offertur. Pro laude εὐχαριστίαν, id est, gratiarum actionem interpretatus est Aquila, quae Hebraice dicitur THODA(). Et vocate, inquit, voluntarias oblationes, quas Hebraei appellant NADABOTH(), id est, spontaneas. Ultroneum[ Al. ultraneum] autem sacrificium ad laetitiam pertinet: quod Latine epulum possumus appellare. Cumque hoc feceritis, impietatem vestram omnibus nuntiate: ut non solum fecisse, sed et alios docuisse videamini. Haec autem praecipio, et imperativo modo loquor, ut vestrae satisfaciam voluntati, quia sic egistis et sic voluistis, filii Israel, dicit Dominus Deus. Quapropter et ego dedi vobis stuporem dentium, ut LXX transtulerunt, quos in hoc loco propter simplicitatem verbi secuti sumus: sive munditiam dentium, ut interpretati sunt 270 Aquila et Symmachus, ut per mundos dentes, famis magnitudinem demonstrarent. Et feci indigentiam panum, non in una urbe, sed in omnibus urbibus vestris; nec in uno loco, sed in omnibus locis vestris. Cumque hoc fecerim, non puniens, sed occasionem tribuens poenitentiae: nec sic quidem reversi estis ad me, dicit Dominus. Haec juxta Hebraicum diximus: transeamus ad LXX interpretes, et quid nobis juxta anagogen videatur in singulis, breviter disseramus; neque enim si in utraque editione utrumque dicere voluerimus, librorum patitur magnitudo. Ingressi estis in Bethel, id est, in domum Dei, quod sentitur Ecclesia: et impie egistis in Dominum, illius praecepta calcantes. In Galgala autem, quod interpretatur revelatio, sive volutabrum, impietates multiplicastis, sanctarum vobis Scripturarum scientiam vindicantes: et dum erigimini in superbiam, estis in coeni ultima devoluti. Intulistis quoque mane hostias vestras, die tertia decimas vestras, transfigurati in angelum lucis: et triplicem intelligentiam Scripturarum( de qua nobis praeceptum est, ut describamus eam tripliciter in cordibus nostris) in unius dici sententiam coarctantes. Debemus enim Scripturam sanctam, primum secundum litteram intelligere, facientes in ethica quaecumque praecepta sunt. Secundo juxta allegoriam, id est, intelligentiam spiritualem. Tertio secundum futurorum beatitudinem. Vos autem primam, inquit, et secundam contemnentes diem, spiritualia vobis quaedam figmenta componitis sine fundamento, et parietibus tectum desuper imponentes. Nec hoc sunt haeretici, de quibus, et ad quos dicitur, impietatis fine contenti: sed legerunt foris legem Dei de Ecclesia recedentes, et singulis dogmatibus suis, quae perverso corde simularunt, confessiones et testimonia sociare conati sunt: sive sacrificaverunt de fermento, super quo in Evangelio dicitur: Cavete vobis a fermento, id est, doctrina Pharisaeorum. Et haec fecerunt non errore, sed studio: non fortuita voluntate, sed majorum charitate plenissima. Unde ultionem super his comminatur Dominus: 271 Dabo, inquiens, vobis stuporem dentium, qui Graece γομφιασμὸς dicitur. Si quis enim secundum Ezechiel, uvam acerbam comederit, stupebunt dentes ejus: ut non bene Scripturarum sanctarum testimoniis abutentes, comedentesque ea immatura et absque sua dulcedine, perdant robur dentium: ne possint dura commolere, et in alvum toto corpori profutura transmittere. Hunc stuporem dentium ciborumque penuriam dabo et in cunctis urbibus, atque in omnibus locis vestris, ut patiamini famem sermonis Dei, et ejus panis qui de coelo descendit, et de quo in Psalmis scriptum est: Panem angelorum manducavit homo. Quae universa feci, non ob crudelitatem et saevitiam, ut haeretici calumniantur, truculenti et tristis judicii, sed ut converteremini ad me, juxta illud scriptum est: Frustra percussi filios vestros, disciplinam non recepistis.
3.2
LIBER SECUNDUS. (Vers. 7 seq.)
3.2
Ego quoque prohibui a vobis imbrem: cum adhuc tres menses superessent usque ad messem. Et plui super civitatem unam: et super civitatem alteram non plui. Pars una compluta est: et pars una, super quam non plui, aruit. Et venerunt duae et tres civitates ad civitatem unam, ut biberent aquam, et non sunt satiatae: et non redistis ad me, dicit Dominus. LXX: Et ego repressi a vobis pluviam ante tres menses vindemiae: et pluam super civitatem unam, et super civitatem unam non pluam. Pars una irrigabitur; et pars super quam non pluero, arefiet. Et congregabuntur duae et tres civitates in civitatem unam, ut bibant aquam, et non satiabuntur: et non estis reversi ad me, dicit Dominus. Non solum stuporem dedi dentium in cunctis urbibus vestris, et indigentiam panum in omnibus locis vestris; sed prohibui a vobis imbrem, cum adhuc superessent tres menses usque ad messem, quae appellatur pluvia serotina, et agris Palaestinae arvisque sitientibus vel maxime necessaria est: ut quando herba turgeret in messem et triticum parturiret, nimia siccitate aresceret. Significat autem vernum tempus extremi mensis Aprilis, a quo usque ad messem frumenti, tres menses supersunt. Maius, Junius, Julius. Pro messe, LXX, suo more, vindemiam transtulerunt, quod 272 si recipimus, omnino juxta Orientis omnes regiones et insolitum et impossibile est. Numquam enim in fine mensis Junii, sive in mense Julio, in his provinciis, maximeque in Judaea, pluvias vidimus. Denique in Regum libris pro signo magno atque portento diebus aestatis et messis, orante Samuele, pluviae concitatae sunt. Et superfluum erat nunc comminari mensis Julii siccitatem, in quo numquam pluvias dederat. Prohibuit autem imbrem, ut non solum indigentiam panum, sed et sitis ardorem et bibendi penuriam sustinerent. In his enim locis in quibus nunc degimus, praeter parvos fontes, omnes cisternarum aquae sunt, et si imbres divina ira suspenderit, majus sitis quam famis periculum est: quod et in diebus Eliae prophetae tribus annis et sex mensibus factum Scriptura commemorat. Et ne forsitan putarent hoc lege naturae, et astrorum cursu, ac varietate temporum urbibus et populis accidisse, super unam urbem et agros ejus pluere se dicit, et ab altera imbrem suspendere: ut duae et tres civitates pergant ad aliam civitatem, et tamen non satientur aquarum potibus. Cumque haec fecerit, non in poenam, sed in medicinam, increpat in scelere permanentes: et nec sic quidem ad me redistis, dicit Dominus. Prohibet quoque sive reprimit ab haereticis Dominus pluvias spirituales, et omnem rorem divinae sapientiae; et mandat nubibus suis, ne pluant super eos imbrem ante tres menses messis, sive vindemiae, ut ad fructus mysterii Trinitatis pervenire non possint. Et quomodo sol iste, quem cernimus, annuum cursum, donec ad pristinam metam redeat, duodecim explet mensibus, qui singuli tricenis volvuntur diebus, et luna quae Hebraice JARE(), Graece μήνη dicitur, juxta utramque linguam ex suo nomine mensibus nomen dedit, et solis illustratur radiis ab ea parte qua ei vicina est, vel plus vel minus pro varietate temporum lumen accipiens: sic et Ecclesia, veri Solis splendore decorata, duodecim implet apostolorum numerum. Unde et duodecim in Israel appellantur tribus, et in testimonium aeternae memoriae, de Jordanis 273 alveo duodecim lapides auferuntur, ut ponantur in loco secundae circumcisionis. Pluit autem Dominus super unam civitatem verae confessionis Ecclesiam, et super alteram non pluit, quae in haereticorum conciliabulis est. Cumque illa imbrem recipiat sempiternum, ista jugi ariditate siccatur: ut qui sitiunt, coacti penuria, veniant ad Domini civitatem, de qua egreditur fons largissimus, qui irrigat torrentem spinarum. Iste autem est fons qui dicit per Jeremiam: Me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi lacus contritos, qui aquas continere non possunt. Hic fons de uno fonte procedens, triplici unione decurrit: quos fontes Patris et Filii et Spiritus sancti in cervi sitientis modum Psalmista suspirat, dicens: Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum: ita desiderat anima mea ad te, Deus. Cumque duae et tres civitates ad unam perrexerint civitatem, in qua aquae sunt abundantes, spei, fidei, charitatis, non satiabuntur, quia ad divinam gratiam requirendam, non voluntate, sed necessitate venerunt.
3.3
LIBER SECUNDUS. (Vers. 9.)
3.3
Percussi vos in vento urente, et in aurugine. Multitudinem hortorum vestrorum, et vinearum vestrarum, oliveta vestra et ficeta vestra comedit eruca, et non redistis ad me, dicit Dominus. LXX: Percussi vos in ardore et in aurugine. Multiplicastis hortos vestros, vineas vestras, et ficus vestras, et oliveta vestra comedit eruca, et ne sic quidem conversi estis ad me, dicit Dominus. Non solum priora feci, ut vos corrigerem; sed quidquid superfuit siccitati, vento urente percussi et aurugine. Pro vento urente, ἀνεμοφθορίαν Aquila et Symmachus et Theodotio interpretati sunt: Septuaginta πύρωσιν, quam nos combustionem possumus dicere. Auruginem autem omnes ἴκτερον similiter transtulerunt, absque Theodotione, qui solus ὠχρίασιν, quae pallorem significat, interpretatus est. Cumque adversum iram Domini multiplicarent hortos et vineas et ficeta et oliveta, omnia eruca consumpsit, de qua in Joel plenius dicitur. 274 Et ne plagis quidem ac malorum pondere ad Deum venire voluerunt. Quo dicto, confundantur haeretici, qui disciplinam Creatoris, et, ut ita dicam, medicinam, crudelitatem interpretantur. Percutit autem spiritualiter haereticos Dominus exustione ea de qua Paulus apostolus: Melius est, inquit, nubere, quam uri. Et princeps apostolorum: Charissimi, nolite peregrinari in ardore, qui ad tentationem vobis accidit: et aurugine quae, felle diffuso, ruborem sanguinis in pallorem[ Al. pallore] commutat, et nihil in corpore sani esse permittit, intantum ut etiam mella dulcissima amara videantur. Et qui dudum audiebant in Ecclesia: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus: ipsique dicebant: Quam dulcia gutturi meo eloquia tua super mel ori meo! vocentur παραπικραίνοντες, et aquae eorum et pluviae non stillent dulcedinem: nec sint de repromissionis terra, quam legimus lacte et melle manantem: sed appellentur Mara, id est, amaritudo. Isti multiplicaverunt sibi hortos, in quos ne sua vinea mutaretur, Naboth[ Al. Nabutha] occumbere voluit. Qui enim infirmus est, olera manducet. Et quia semper haeretici tumentes superbia, et incidentes in judicium diaboli magna sibi promittunt, et bonorum fingunt imagines, ut melli venena commisceant: etiam vineas et oliveta et ficeta habere se jactant; sed vinea eorum vinea Sodomorum est; oliveta eorum non sunt de bonis olivis, sed oleastris, quos Apostolus radicibus bonarum olivarum praecipit inserendos. Ficeta quoque talia habent, quae calathum pessimarum impleant ficorum, quas Jeremias prae amaritudine comedi non posse testatur. Ad quae cum Dominus venerit, aeterna eis ariditate maledicit, ut nunquam fructum afferant, ne virore foliorum decipiant transeuntes. Et ut intelligamus hortos haereticorum et vineas et oliveta et ficeta ad malam partem referri, singulis sermonibus addidit, vestra: ut non Dei, sed haereticorum ea esse monstraret: hortos 275 vestros, vineas vestras, oliveta vestra, et ficeta vestra: quae omnia eruca populata est, extremum poenarum omnium: quae non avolat ut locusta, et huc illuc discurrens semesa dimittit; sed permanet perituris frugibus, et tardo lapsu pigrisque morsibus universa consumit. Cumque haec passi sunt, nec sic quidem ad Dominum redire voluerunt.
3.4
LIBER SECUNDUS. (Vers. 10.)
3.4
Misi in vos mortem in via Aegypti, percussi in gladio juvenes vestros usque ad captivitatem equorum vestrorum. Et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras, et non redistis ad me, dicit Dominus. LXX: Emisi[ Al. Misi] in vos mortem in via Aegypti, et occidi in gladio juvenes vestros cum captivitate equorum vestrorum. Et eduxi in igne castra vestra in ira mea, et ne sic quidem reversi estis ad me, dicit Dominus. Per omnia flagella et tormenta eruditur Israel: unde et eo tempore quo ab Aegyptiis auxilia postulabant, mittitur in eos mors, et percutiuntur in gladio juvenes eorum, et equos quos sibi contra Dei praeceptum multiplicaverant, captivitas saeva concludit, ut putredo castrorum et foetor morientis exercitus, viventium nares impleat. Cumque et haec fecerit, ut corriperet delinquentes, et emendaret errantes, nec sic quidem redierunt ad eum, dicit Dominus. Qui non solum illo tempore, sed quotidie mittit mortem in via Aegypti, ut qui Aegyptiam triverit semitam, audiat moriens docentem Apostolum: Quod enim mortuus sum, mortuus sum peccato; quod autem vivo, vivo Deo. Et in alio loco: Si mortui sumus cum Christo, simul etiam vivemus cum eo. Et iterum: Semper mortificationem Jesu in corpore meo porto. Et rursum: Vivo autem jam non ego, sed vivit in me Christus. Hac morte vivificare nos vult Dominus, ut morientes peccato, vivamus Deo. Morimur autem peccato, quando mortificamus membra nostra super terram, fornicationem, immunditiam, luxuriam, idololatriam et reliqua. Legimus in Isaia, dumtaxat juxta Septuaginta interpretes: alioquin in Hebraico aliter continetur: Misi mortem in Jacob, et venit super Israel. Jacob, vocabulum est nascentis corporis; Israel, nomen benedictionis. Quia enim tota nocte luctavit et vicit in certamine, et oriente lucifero 276 dicere potuit cum Apostolo: Nox praecessit, dies appropinquavit, propterea Israel, videntis Deum, sortitus est nomen. Mittitur ergo primum mors in Jacob, ut mortificemus membra nostra super terram, et per mortificationem membrorum corporalium, veniamus ad mortem Israelis, ut omnia perturbationum in nobis incentiva moriantur. Percutit Deus quidquid robustum in malis est, et perversa erigitur juventa, ne ad senectutem usque perveniat, equosque tradit captivitati, ne per praecipitia labantur inferni: et ascendere facit putredinem castrorum in nares eorum, ut sua peccata cognoscant, et putere sentiant, dicantque cum David: Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae. Cumque haec sanantis voto fecerit, nec sic quidem reversi sunt ad eum, dicit Dominus.
3.5
LIBER SECUNDUS. (Vers. 11.)
3.5
Subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, et facti estis sicut torris raptus de incendio, et non redistis ad me, dicit Dominus. LXX: Subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, et facti estis sicut torris erutus de igne, et ne sic quidem conversi estis ad me, dicit Dominus. Extrema medicina est, et decem tribuum, et haereticorum, et omnium peccatorum, ut postquam mortem miserit in via Aegypti, et percusserit juvenes eorum gladio, equosque consumpserit, et ascendere fecerit putredinem castrorum in nares eorum, et nec sic quidem ad eum reversi fuerint, subvertat eos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham: et cum subversi fuerint, ob similitudinem criminum Sodomae et Gomorrhae, pessimaque in eis aedificia divinus ignis exusserit, ipsi liberentur quasi torris raptus de incendio. Et quomodo Lot, Sodoma pereunte, servatus est, amittens substantiam et partem corporis sui, quam intelligimus uxorem: sic omnes isti Sodomorum divitias amittentes evadant nudi, juxta illud quod in Apostolo legimus: Si cujus opus manserit quod superaedificavit, mercedem accipiet: si cujus autem opus arserit, detrimentum patietur: ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Qui ergo salvatur per ignem, quasi torris de incendio rapitur. Et ad istiusmodi homines, quos in Evangelio Salvator arguens loquebatur: Si filii essetis Abraham, opera Abraham faceretis, 277 Joannes Baptista dicit: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira? facite ergo fructum dignum[ Al. fructus dignos] poenitentiae, et ne velitis dicere intra vos, patrem habemus Abraham. Dico enim vobis, quoniam[ Al. quomodo] potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abraham? Igitur et Israel et cuncti haeretici, quia habebant opera Sodomae et Gomorrhae, subvertuntur ut Sodoma et Gomorrha: ut quasi torris raptus de incendio liberentur. Et hoc est quod in propheta legimus: Restituetur Sodoma in antiquum: ut qui suo vitio Sodomites est, postquam in eo Sodomae opera arserint, in antiquum restituatur statum.
3.6
LIBER SECUNDUS. (Vers. 12, 13.)
3.6
Quapropter haec faciam tibi, Israel: postquam autem haec[ Vulg. hoc] fecero tibi, praeparare in occursum Dei tui, Israel, quia ecce formans montes, et creans ventum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terrae Dominus Deus exercituum nomen ejus. LXX: Propterea sic faciam tibi, Israel: verumtamen quia sic faciam tibi, praeparare ut invoces Deum tuum, Israel. Quia ecce firmans tonitruum, et creans spiritum, et annuntians in homines Christum suum, faciens mane, et nebulam, et ascendens super excelsa terrae: Dominus Deus omnipotens nomen ejus. Pro eo quod nos interpretati sumus, postquam, in Hebraico scriptum est ECEB(), et Aquila interpretatus est ὕστερον, id est, postea, et Theodotio novissime, et Septuaginta verumtamen; in Hebraico sic legi potest: Quapropter haec faciam tibi, Israel, postea, id est, multo post tempore, et in novissimis saeculis, ut rursus ab alio principio versus incipiat: Cumque hoc facturus sim tibi, praeparare in occursum Dei tui, Israel. Rursumque in eo loco ubi Septuaginta transtulerunt, praeparare ut invoces Deum tuum, et nos juxta Theodotionem posuimus, praeparare in occursum Dei tui, Symmachus et Quinta Editio transtulerunt, praeparare ut adverseris Deo tuo: quod Hebraice dicitur, HECHIN LACERATH ELOICA(). Pro montibus quoque qui Hebraice dicuntur ARIM(), soli Septuaginta βροντὴν, id est, tonitruum verterunt. Cur autem illi spiritum, et nos dixerimus ventum, qui Hebraice vocatur RUA(), causa manifesta est, 278 quia hoc verbo et ventus et spiritus appellatur. Quodque sequitur, annuntians homini eloquium suum, cunctis ita ut nos vertimus interpretantibus, soli Septuaginta transtulerunt, annuntians in homines Christum suum: verbi similitudine et ambiguitate decepti. Si enim legamus Christum suum, quod Hebraice dicitur MESSIO(), scribitur per has litteras MEM, SIN, IOB, HETH, et VAU, quod LXX putaverunt. Sin autem ut in Hebraeo est, juxta Aquilam τὴν ὁμιλίαν αὐτοῦ: juxta Symmachum τὸ φώνημα αὐτοῦ: juxta Theodotionem, τὸν λόγον αὐτοῦ; juxta quintam editionem τὴν ἀδολεσχίαν αὐτοῦ, quae omnia interpretantur, quod sit eloquium ejus, his litteris scribetur, MEM, HE, quod dicitur MA(), hoc est, quod, vel quid. Deinde SIN, IOD, HETH, quod legimus SIA(), id est, eloquium. O autem, quod scribitur per solam litteram VAU, αὐτοῦ, id est, ejus, significat, simulque commixtum legitur MASIO(), a superiori verbo HE secundam litteram plus habens. De varietate interpretationis diximus, quae molesta erit negligentibus, studiosis grata: nunc ad sensum eorum, quae scripta sunt, transeamus. Dedi stuporem dentibus vestris, et non redistis ad me, dicit Dominus. Prohibui a vobis imbrem, et plui super civitatem unam, et super alteram non plui, et venerunt duae et tres civitates ad unam ut biberent aquas, et non sunt satiatae: et nec sic redistis ad me, dicit Dominus. Percussi vos in vento urente, et aurugine hortos vestros et vineas et oliveta atque ficeta, et non redistis ad me, dicit Dominus. Misi in vos mortem in via Aegypti, et percussi in gladio juvenes vestros, et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras, et non redistis ad me, dicit Dominus. Subverti vos sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham, et facti estis quasi torris raptus de incendio, et non redistis ad me, dicit Dominus. Idcirco haec faciam tibi, o Israel, ut qui praeterita contempsisti, saltem ad ea quae illaturus sum, corrigaris. Cumque dixerit, haec faciam tibi, quid facturus sit tacet, ut dum ad singula poenarum genera Israel pendet incertus( quae 279 ideo terribiliora sunt, quia omnia suspicantur), agat poenitentiam: ne Deus inferat quae minatur. Postquam autem fecero tibi quae me facturum esse contestor, praeparare ad invocandum Dominum Deum tuum. Omnis enim qui invocaverit nomen Domini, salvus erit. Sive praeparare in occursum Dei tui, ut venientem ad te Dominum, tota aviditate suscipias. Iste est qui firmat tonitruum, sive montes confirmat, ad cujus vocem coelorum cardines et terrae fundamenta quatiuntur. Iste qui creat spiritum, quem in hoc loco non Spiritum sanctum, ut haeretici suspicantur; sed ventum intelligimus, sive spiritum hominis: quia nemo scit quae sunt in homine, nisi spiritus qui est in eo; et ipse spiritus interpellat pro nobis gemitibus ineffabilibus. Vel certe spiritum, animam debemus accipere, secundum illud quod scriptum est: Auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur. Et: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum, et hoc dicens exspiravit. Cumque creaverit spiritum, annuntiat hominibus eloquium suum, sive annuntiat homini eloquium ejus, qui cogitationum secreta cognoscit, et quid latens animus tacito sermone tractet, intelligit, juxta illud quod in Jeremia secundum Hebraicum legimus: Parvum est cor hominis[ Al. omnium et hominum] et inscrutabile, quis cognoscet illud? Ego Dominus scrutans cor, et probans renes. Quod et in centesimo tricesimo octavo psalmo Scriptura testatur: Imperfectum meum viderunt oculi tui. Et est sensus: Antequam conderer, priusquam deformarer in membra, dum adhuc in semine continerer, viderunt me oculi tui. Et Jeremias audit a Domino: Priusquam te formarem in utero, novi te, et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus posui te. Et evangelista: Videns, ait, Dominus cogitationes eorum. Sin autem legerimus, annuntians homini eloquium suum, juxta superius dictum accipiendum, in quo ait: Non faciet Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum servis suis prophetis( Supra, III, 7). Qui autem annuntiat cogitationes hominis, et eloquium ejus, sive suum, ipse est qui facit auroram et 280 diluculum, et complet nubibus omnia, et graditur super excelsa terrarum; cujus nomen est Dominus Deus omnipotens. Pro quo in Septuaginta legitur: Annuntians in homines Christum suum: sub qua occasione haeretici, Spiritum sanctum creatum volunt ordine sequente: creans spiritum, et annuntians in homines Christum suum: ut ille creatus sit, hic annuntietur in populis. Quibus respondebimus juxta sensum eorum, et Vulgatam editionem: Qui creator est omnium, et firmat tonitruum, sive fingit montes, consequenter educit ventos de thesauris suis, et quasi universitatis conditor, Filium suum Christum hominibus repromittit. Postquam autem Christus fuerit nuntiatus, tunc nobis veritatis lumen aperitur, non ad perfectum; quia nunc ex parte videmus, et ex parte cognoscimus, et per speculum et imaginem ea quae ventura sunt, contemplamur. Unde sequitur: faciens mane et nebulam, et ascendens super excelsa terrae. Excelsus enim in excelsis est Dominus, et non habitat in humilibus, qui excelsus est; sed creator montium ascendit in montes, in his qui municipatum habent in coelestibus, et in carne ambulantes non vivunt secundum carnem, sed secundum spiritum. Quod si juxta Symmachum et Aquilam legerimus: haec faciam tibi, Israel, postea, et cum haec fecero tibi, praepara te adversari Deo tuo, sic intelligendum est: Feci ut te corrigerem, quae praeteritus sermo descripsit, et quia noluisti reverti ad me, faciam tibi, quae meo continentur arcano. Occidisti servos, quos ad te miseram: mittam novissime Filium meum: tu autem juxta consuetudinem tuam, qua semper voluntati Domini restitisti, praepara te ut contradicas et adverseris Deo tuo: juxta illud quod scriptum est: Ecce hic positus est in ruinam, et in resurrectionem multorum, et in signum cui contradicetur. Et hoc dicit, non quo praecipiat quid facere debeat; sed ante praedicit quid sponte facturus sit, quasi increpans et arguens, ut saltem correptus non faciat quod praedictum est.
3.7.1
LIBER SECUNDUS. (CAP. V) (Cap. V.--Vers I, 2)
3.7.1
. Audite verbum istud, quod[ Al. quo] ego levo super vos planctum. Domus Israel 281 cecidit: non adjiciet ut resurgat. Virgo Israel projecta est in terram suam, non est qui suscitet eam. LXX: Audite verbum istud, quod ego assumam super vos planctum. Domus Israel cecidit, non adjiciet amplius ut resurgat. Virgo Israel projecta est super terram suam, non est qui suscitet eam. Quantum ad ordinem litterae pertinet et coeptam historiae veritatem, decem tribus, quae appellantur Israel, ductae in captivitatem, nequaquam in terram suam postea sunt reversae. Virgo autem appellatur populus Israel: non quia in virginitatis permanserit puritate, sed quia quondam instar virginis sit Domino copulatus. Unde et planctum super eum propheta jubetur assumere, quod nequaquam in antiquum restituatur gradum. Quantum vero ad intelligentiam spiritualem: planctum super omnem Israel, qui Deum mente cernebat, et postea ei servire desivit, assumit propheta, secundum illud quod Ezechieli praecipitur, ut devoret librum, in quo et intus et foris scriptum erat lamentatio, et carmen, et vae. Intus intellige Salomonis canticum sequens, qui ait: Introduxit me rex in cubiculum suum. Et quadragesimum quartum psalmum, in quo scriptum est: Omnis gloria filiae regis intrinsecus. Foris autem est quidquid in littera legitur, et videtur in cortice, et in medulla spiritus non tenetur. Itaque et juxta litteram, et juxta tropologiam, in omnibus prophetarum libris scriptus est planctus super eos qui post peccata agunt poenitentiam: Carmen super illos qui nulla peccatorum sorde maculati, cantico et laude sunt digni: Vae super eos qui non agunt poenitentiam; sed juxta duritiam cordis sui thesaurizant sibi iram in die irae. Si autem, ut diximus, planctus est super eos qui agunt poenitentiam; et poenitentia reddit vulneris sanitatem: quomodo juxta Septuaginta dicitur, Domus Israel cecidit, amplius non resurget. Virgo Israel erravit in terra sua, non est qui suscitet eam? Quod sic solvi potest: Postquam domus Israel sua voluntate corruerit, nequaquam pristinam recipiet dignitatem: postquam virgo Israel erraverit in terra sua, ultra invenire non poterit suscitantem. Et considera verborum proprietates. Qui 282 domus est, et numeratur in turba, cadere dicitur. Qui autem de numero virginum, si erraverit, ob leve quoque[ F. quodque] peccatum non poterit suscitari: non quo non suscitetur, sed nequaquam suscitetur virgo Israel, et nequaquam resurgat Dominus Israel. Non est enim eadem gloria ejus qui semper secutus est Dominum, et ejus qui aberraverit a grege, et postea boni pastoris reportatus est humeris. Unde et per alium prophetam Dominus ait: Malo poenitentiam peccatoris, quam mortem. Poenitentia non sanctitati purissimae et Ecclesiae Christi( quae non habet rugam neque maculam), sed morti et inferis comparata fit melior. Haec dicimus, non quo juxta Novatum tollamus spem poenitentiae, sed quo timidiores faciamus eos, et idcirco sollicitos, qui aperta janua poenitentiae, dum sperant futura, perdunt praesentia, et qui absque vulnere poterant permanere, incauti vulnus accipiunt, ut postea dolore crucientur. Multae mansiones sunt apud Patrem meum, et stella a stella differt in claritate: ita et resurrectio mortuorum: sanctis splendentibus sicut sol et luna, vesper et lucifer. Qui autem post peccatum egerint poenitentiam, pro diversitate meritorum stellis aliis aequabuntur.
3.7.2
LIBER SECUNDUS. (CAP. V) (Vers. 3.)
3.7.2
Quia haec dicit Dominus Deus: Urbs de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum, et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem in domo Israel. LXX similiter. Causas quibus domus Israel corruens non resurgat, et virgo Israel errans, vel projecta in terram, non habeat suscitantem, reddit sermo divinus: Urbs, inquiens, de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum: et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem in domo Israel: ut ubi quondam fuerat multitudo, propter nimiam vastitatem, vix decima remaneat pars. Et ne omnino haerentes litterae, sacramenta numerorum relinquamus intacta: septenarium numerum esse sanctum, etiam sabbatum probat, in quo requievit Deus ab omnibus operibus suis. Et jubet ne quid in eo operis servilis fiat, nisi ea tantum quae ad animam pertinent: et ne in eo onera portemus. Unde 283 et in solitudine qui die sabbati ligna collegerat, quae arsura sunt, sententia Domini condemnatur, Et septem hebdomades complent numerum sanctae Pentecostes: et Jubilaeus annus remissionis tubarumque clangentium hoc numero texitur. In septimo quoque mense figuntur tabernacula, et Hebraeus, cum sex annis servierit, anno septimo liberabitur. Novit et hoc saecularis philosophia, et medicorum libri, quorum Galenus disertissimus atque doctissimus scripsit ternos libros κρίσεων καὶ τῶν κριτικῶν ἡμερῶν, in quibus septenarii numeri ostendens potentiam, ardentissimas febres septimo dicit solvi die: aut si tanta humoris noxii et pituitae fuerit magnitudo, ut primae hebdomadis nequaquam fervore consumpta sit, secundae hebdomadis ultimus exspectatur dies, id est, quartus decimus. Quod si hunc, ut juxta Hippocratem loquar, νόσος vicerit, transeunt ad vicesimam primam diem, hoc est, ad finem tertiae hebdomadis: ita ab initio mundi diebus conditis, ut omnes labores et molestiae septimo numero conquiescant. Denique et captivitas populi Israel, templique subversio, septuagesimo anno desolationis impleta est, et septem astra juxta numerum dierum dicuntur errantia. De cujus numeri sacramentis in Scipionis somnio plenius narrat Tullius: et obscurissimus Platonis Timaeus liber est, qui ne Ciceronis quidem aureo ore fit planior. Sicut igitur Septenarius numerus habet sacramentum suum, sic sanctificatus atque perfectus, et ut ita dicam, verus est numerus, qui unione retinetur, et unius Dei majestate concluditur[ Al. recluditur]. Unde dicit Filius: Ego in Patre, et Pater in me: volensque omnes unum esse cum Patre, loquitur ad eum: Pater, da, ut sicut ego et tu unum sumus, sic et isti in nobis unum sint. Prima ergo beatitudo est esse in primo numero, qui unus et verus est; secunda, in secundo, id est, in decade; tertia in tertio, id est, in hecatontade. Sicut enim decas decima unione completur, sic hecatontas ex decem decadibus struitur. Quartus numerus, 284 qui millenario continetur, de decem constat hecatontadibus. Cum igitur quis egerit poenitentiam, de millenario et quarto numero vix revertitur ad centenarium et tertium numerum. Rursum qui in centenario est, vix redit ad secundum primae decadis numerum, atque ita fit ut domus Israel quae corruerat, non possit resurgere, et virgo Israel quae erraverat, in terra non habeat suscitantem: quia qui semel ab unione discesserit, et illam purissimae virginitatis perdiderit gloriam( de qua Apostolus dicit: Zelo enim vos zelo Dei, et statui vos uni viro virginem castam exhibere Christo, in qua non est macula neque ruga), pristinum statum et unionis beatitudinem recipere non valebit: et vix ei concedetur, ut de mille revertatur ad centum, et de centum ad decem redeat. Haec breviter sum locutus, ne omnino in hoc capitulo propter numerorum difficultatem fugisse viderer tropologiam.
3.7.3
LIBER SECUNDUS. (CAP. V) (Vers. 4, 5.)
3.7.3
Quia haec dicit Dominus domui Israel: quaerite me, et vivetis, et nolite quarere Bethel, et in Galgala nolite intrare, et in Bersabee ne transieritis: quoniam[ Vulg. non transibitis, quia] Galgala captiva ducetur, et Bethel erit inutilis. LXX: Quia haec dicit Dominus ad domum Israel: querite me, et vivetis, et nolite quaerere Bethel, et in Galgala ne ingrediamini, et super puteum juramenti non transeatis, quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit quasi non sit. Moris[ Al. mos] est Scripturarum semper adversis laeta subjungere, et postquam tristia Deus fuerit comminatus, ad poenitentiam eos quos terruit, provocat, juxta illud quod in Isaia legimus: Vae, gens peccatrix, populus plenus delictis, semen pessimum, filii iniqui. Cumque dixisset, terra vestra deserta, civitates vestrae igne consumptae, regiones vestras coram vobis[ Al. in conspectu vestro] alieni comedent, loquitur ad eos meliora promittens: Lavamini, mundi estote: auferte malitias vestras ab animis vestris. Discite benefacere[ Al. bonum facere]: quaerite judicium, judicate pupillo, justificate viduam: et venite, disputemus, dicit Dominus. Quomodo ergo in Isaia, quos severa voce terruerat, blanda oratione sustentat: ita et 285 in hoc propheta, quibus dixerat: Domus Israel cecidit, non adjiciet ut resurgat: virgo Israel erravit in terra, non est qui suscitet eam. Non loquitur ad eos, et dicit: Domus Israel, id est, decem tribus, quaerite me et vivetis: quoniam in eo quod me non quaeritis, estis mortui. Cumque quaesieritis, invenietis: et cum inveneritis, vivetis. Et nolite quaerere Bethel, in qua erat vitulus aureus, et Galgalam locum idololatriae, de quo et supra dixi: Omnis malitia eorum in Galgalis. Et in Bersabee non transibitis. Pulchre in Bersabee, inquit, hoc est ad puteum juramenti, non transibitis: ubi si quando errabat tribus Juda, idola adorare consueverat. Intantum autem simulacrorum cultu furebat Israel, ut nequaquam contentus idolis suis, ad aliena transiret. Denique Galgata, inquit, captiva ducetur, et Bethel erit inutilis, sive penitus non subsistens, cum idola in ea subversa fuerint. De Bersabee omnino tacuit; quia victis decem tribubus, urbs nomine Bersabee, quae erat in tribu Juda illo tempore, nec capta nec destructa est. Simulque animadvertendum, quod Septuaginta interpretes in praesenti loco nomen Bersabee interpretati sint, dicentes, puteum juramenti, et in posterioribus ipsum nomen posuerunt: Vivit Deus tuus Dan: et vivit via Bersabee. Viam autem Bersabee posuerunt, quod de Israel longo itinere pergebant ad ultimos terminos Judae, qui erant in Geraris, et Aegyptiae solitudini jungebantur, ut idola colerent. Est autem locus in quo habitavit Abraham: et ex eo quod cum Abimelech, datis septem ovibus, in foedus mutuum juraverunt, appellatus est puteus juramenti, sive puteus septimi, propter numerum septem ovium: SABE() enim utrumque significat. Praecipit autem secundum leges allegoriae domui Israel, id est, his qui sibi notitiam Dei pollicentur, ut non quaerant Bethel, et non introeant in Galgalam, et non transeant, vel ascendant ad puteum juramenti; sed magis quaerant Deum, et vivant in eo. Quaerunt autem Bethel, quod interpretatur domus Dei, qui dicunt: Templum Domini, templum Domini: et confidunt in aedificiis, de quibus Dominus ad discipulos loquebatur: Venient 286 dies, in quibus non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur. Et ingrediuntur in Galgalis, qui post adventum Christi rursum cupiunt circumcidi. In Galgalis enim secundo populus circumcisus est. Unde et ipse locus nomen accepit: eo quod abstulerit Dominus opprobrium Aegypti ab eis. Et in Bersabee, inquit, sive ad puteum juramenti non transibitis: ne illos putetis terminos Judaeae, quos olim secundum litteram Scriptura promiserat a Dan usque Bersabee: nec dicatis ultra cum propheta: Notus in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus; sed audite cum apostolis: In omnem terram exivit sonus eorum: et in fines orbis terrae verba eorum: quia Galgala, id est, carnis circumcisio, captiva ducetur a vera circumcisione cordis: et Bethel, quam putatis domum Dei, non subsistet, sive, ut melius arbitror, erit inutilis, id est, AVEN(): ut nequaquam appelletur domus Dei, sed vocetur domus inutilis, sive idoli. Aliter: Quaerit Bethel, qui tantum litteram sequitur occidentem, nec sensum, qui Deus est, quaerit in verbis: et intrat in Galgala, qui ad majores entitur revelationes, supernorum sibi scientiam repromittens, transitque, sive ascendit ad puteum, de quo Samaritana haurire cupiens aquas, quae sitim satiare non possent, ignorabat eum, de cujus ventre procedunt flumina salientis aquae in vitam aeternam.
3.7.4
LIBER SECUNDUS. (CAP. V) (Vers 6.)
3.7.4
Quaerite Dominum, et vivite: ne forte comburatur ut ignis domus Joseph: et devorabit, et non sit[ Vulg. erit] qui exstinguat Bethel. LXX: Quaerite Dominum, et vivite: ne forte succendatur ut ignis domus Joseph: et devoret eam, et non sit qui exstinguat domum Israel. Quomodo ex persona Dei dicitur: Quaerite me, et vivetis, ita propheta de Domino loquitur, ut quaerant eum, et vivant. In eo enim quod quaerunt Dominum, vivere incipiunt: sin autem non quaesierint eum, et idcirco non vixerint, statim succendetur ut ignis domus Joseph, quam propter Jeroboam, qui de tribu Ephraim et de domo Joseph fuit, decem tribus sentire debemus, quae appellabantur Israel, et ex majore populi parte nomen pristinum possidebant. Duae autem tribus quae regebantur a stirpe David, qui de tribu Juda 287 fuit, vocatae sunt Judas, et possidebant Jerusalem, in qua erat templum Dei. Cumque succensa fuerit domus Joseph, devorabit atque consumet Bethel, de qua superius dixi: Nolite quaerere Bethel, et non erit qui exstinguat, cum a regibus suis fuerit incensa. Pro Bethel in LXX legitur domus Israel, sensum magis quam verbum interpretantibus, ut, succedente rege Jeroboam, et cunctis deinceps regibus qui ei imperio successerunt, ardeant decem tribus, quae appellantur Israel. Iste est ignis qui succenditur, sive resplendet et inflammat domum Joseph, ut consumatur Bethel, de quo alibi dicitur: Ambulate in lumine ignis vestri, et in flamma quam succendistis. Et quia crebro domum Joseph( propter Jeroboam, qui a stirpe David populum Dei separavit, et vaccas fecit aureas in Dan et in Bethel, et dixit, non est pars nobis in David, neque haereditas in filio Jesse[ I Reg. XXII, 36]) ad personam haereticorum retulimus, qui sermone composito, decora atque formosa, et ut ita dicam, aurea simulacra finxerunt, et adorant opera manuum suarum, et agriculturae sub vaccarum specie sibi imaginem repromittunt, dicitur ad eos: Quaerite Dominum, et vivite, eum qui dicit: Ego sum via, veritas et vita: ut postquam ambulaverint in eo et invenerint veritatem, tunc incipiant vivere qui prius mortui erant. Et nisi hoc fecerint, diaboli comburentur ardoribus: nullusque poterit inveniri de principibus eorum qui et ipsi haeretico igni succensi sunt, qui possit vorantem cuncta flammam restinguere, et praecipue Bethel, quae falsum sibi domus Dei nomen assumit.
3.7.5.1
LIBER SECUNDUS. (CAP. V) (Vers. 8 seq.)
3.7.5.1
Qui convertitis in absinthium judicium, et justitiam in terra relinquitis, facientem Arcturum et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem nocte[ Vulg. noctem] mutantem. Qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terrae: Dominus nomen ejus. Qui subridet vastitatem super robustum, et depopulationem super potentem affert. LXX: Qui facit in excelso judicium et justitiam in terra posuit: qui facit omnia, et transformat et convertit in mane umbram mortis, et diem nocte contenebrat[ Al. contenebrans]. Qui vocat aquam maris, 288 et effundit eam super faciem terrae: Dominus Deus omnipotens nomen ejus. Qui dividit contritionem super fortitudinem, et miseriam super munitionem adducit. Multum in hoc loco ab Hebraica veritate editio Vulgata discordat, sicut absque commonitione nostra ex his quae proposuimus, prudens statim lector intelligit. Itaque exponamus primum juxta Hebraeos, et postea quid nobis videatur in translatione LXX, Christo si meruimus pandente, dicamus domus Joseph, id est, domus Ephraim, ac per hoc regia, et Bethel, sive sicut LXX transtulerunt, domus Israel, id est, et reges et populi, et cultores et idola pariter subvertentur, qui iniquo judicio Deum ad iracundiam provocaverunt. Et converterunt dulcedinem judicii in absinthii amaritudinem, quod genus est herbae amarissimae, assumentes iniquitatem, et justitiam relinquentes. Quae sit autem ista justitia, sequens versus ostendit: Facientem Arcturum et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem nocte mutantem. De quo supra dixerat: Formans montes, et creans ventum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terrae: Dominus Deus exercituum nomen ejus, ipse est Creator Arcturi qui Hebraice CHIMA() dicitur, et a Symmacho et Theodotione, εἰς πλειάδα vertitur, quem vulgo Bootem vocant: quodque sequitur, Oriona, qui Hebraice dicitur CHASIL(), Symmachus absolute stellas, Theodotio interpretatus est vesperum: Hebraeus autem, qui nos in Scripturis sanctis erudivit, CHASIL interpretari putat splendorem, et significare generaliter astra fulgentia. Quando autem audimus Arcturum et Oriona, non debemus sequi fabulas poetarum, et ridicula ac portentosa mendacia, quibus etiam coelum infamare conantur, et mercedem stupri inter sidera collocare, dicentes:
3.7.5.2
Sed scire Hebraea nomina, quae apud eos aliter appellantur, vocabulis fabularum 289 gentilium in linguam nostram esse translata, qui non possumus intelligere quod dicitur, nisi per ea vocabula quae usu didicimus et errore combibimus. Unde et in Regum volumine RAPHAIM() Hebraeum, Graeci titanas transtulerunt: quae apud ethnicos celeberrima fabula est, ex qua in laudes deorum scribunt γιγαντομαχίας, et tela Typhoea, et impositum Encelado Aetnam montem, de cujus motu[ Al. ad motum] Trinacria contremiscat. Iste autem Deus creator omnium, qui facit Arcturum et Orionem, noctem in diem et diem in noctem commutat, et aquas maris amarissimas aethereo calore suspensas excolat, et eliquat in dulcem pluviarum saporem, instar medicinalis cucurbitae, quae calore superioris gyri, humorem et sanguinem sursum trahit: ex quo discimus unde sint pluviae. Quodque sequitur: Qui subridet vastitatem super robustum, ad praesens tempus revertitur, et est ordo: Qui Creator est omnium, comminatur etiam captivitatem super Samariam, et depopulationem super potentem adfert: quoniam convertit in absinthium judicium, et justitiam relinquit in terra. Ubi nos diximus, qui subridet, Aquila interpretatus est, ὁ μειδιῶν. Proprie autem μειδίαμα dicitur, quod nos subrisionem possumus appellare, quando quis irascitur, et apertis paululum labiis subridere se simulat, ut irae ostendat magnitudinem. Dicamus et juxta LXX. Deus in excelso facit judicium, quando judicat veritatem, et reddit unicuique secundum opus suum: et omnis qui imitator et filius ejus esse desiderat, et esse perfectus, sicut Pater ejus perfectus est, qui moratur in coelo, facit in excelso judicium, et non imitatur eum judicem, qui Deum non timebat, et hominem non verebatur, et perversitate judicii, sententiam suam non levabat ad coelum, sed ad humilia detrahebat. Quodque sequitur: et justitiam in terra posuit, juxta illud debemus accipere, quod dederit nobis Christum justitiam suam, et non projecerit eam: sed deposuerit in terram, ut, omni iniquitate superata, nos de terrenis coelestes faceret. Ego puto ex hoc loco etiam gentilem poetam furatum 290 fuisse, qui de rusticorum simplicitate et beatitudine edisserens, intulit:
3.7.5.3
Quod autem dicunt, faciens omnia atque transformans, uno verbo Arcturum et Oriona comprehendunt, negligentes proprietatem nominum in Graecum transferre sermonem. Transformat autem Deus omnia, quando facit de terrenis coelestia, et homines Angelorum donat similitudine: quando luna solis fulgore rutilabit, et sol habebit lumen septuplum, quando animalis, et infirmus et corruptibilis homo transformatur in spiritualem et robustum et in incorruptum, mutans gloriam, non naturam: quando intelligentes fulgebunt sicut splendor firmamenti, et implebitur quod scriptum est: Alia gloria solis, alia gloria lunae, alia gloria stellarum. Stella enim a stella differt in claritate: sic et resurrectio mortuorum. Quando omnis creatura liberabitur de servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei. Iste Deus qui cuncta transformat, etiam umbram mortis mutat in lucem: quando hi qui sedebant in tenebris et umbra mortis, viderunt lucem magnam, et qui erant filii noctis et tenebrarum, facti sunt filii lucis, et filii diei. Iste est Deus qui etiam diem vertit in tenebras: eorum diem qui dixerunt: Crucifige, crucifige eum, aufer de terra talem: quando ab hora sexta in typum Judaicae caecitatis dies in noctem versus est. Et non solum secundum litteram, sed etiam secundum altiorem intelligentiam, lux quae eis oriebatur in Lege et prophetis, versa est in tenebras, ignorantibus, quid legant, quid audiant, ut impleatur de illis quod scriptum est: Obscurentur oculi eorum ne videant: et dorsum eorum semper incurva. Iste Deus vocat ad se aquam maris, et effundit eam super faciem terrae, de peccatoribus justos faciens. Ad quod exponendum, unum tantum studio brevitatis ponamus exemplum. Paulus apostolus quasi turbo violentes et saeva tempestas, et tumentis[ Al. tumentes] maris gurges persequebatur, et opprimere nitebatur Ecclesiam Dei. Qui vocatus a Domino, effusus est super 291 faciem universae terrae, ut praedicaret Evangelium de Jerosolymis usque ad Illyricum, et aedificaret non super alterius fundamentum, ubi jam fuerat praedicatum; sed usque ad Hispanias tenderet, et a mari Rubro, immo ab Oceano usque ad Oceanum curreret, imitans Dominum suum et solem justitiae, de quo legimus: A summo coelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus, ut ante eum terra deficeret, quam studium praedicandi. Iste Deus et contritionem dividit super fortitudinem, ut eos qui male fortes sunt, imbecilles faciat, et imitari possint Apostolum dicentem: Quando infirmus sum, tunc fortior sum. Nam et filii hujus saeculi prudentiores sunt filiis lucis in generatione sua. Fortitudo corporis, imbecillitas animae est: et rursum animae fortitudo, imbecillitas corporis est. Igitur Dominus qui omnia ratione dispensat, et vero facit cuncta judicio, dividit contritionem super robustum inimicum, ut inducat miseriam super munitionem, quae se erigit contra scientiam Dei. De qua et in Proverbiis legimus: Civitates robustas ingressus est sapiens, et destruxit munitionem, in qua confidebant impii. Hoc et ad omnem quidem fortitudinem saecularem; sed proprie contra haereticos facit, qui argumentis et sophismatibus, et arte dialectica, dogmatum falsitatem roborare conantur. Sed destruit eam sapiens vir, et Dei adjutus auxilio, omnem munitionem ostendit esse vanissimam, ut inducat super eam miseriam, et, inclinata superbia, possit cum Apostolo dicere: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?
3.7.6
LIBER SECUNDUS. (CAP. V) (Vers. 10.)
3.7.6
Odio habuerunt in porta corripientem, et loquentem perfecte abominati sunt. LXX: Odio habuerunt in portis arguentem, et verbum sanctum abominati sunt. Hi super quos Deus subridet vastitatem, et affert in eos populationem, qui in malo robusti sunt, et ad opprimendum potentes, odio habuerunt in porta, id est, in judicio corripientem: vel me, vel alios prophetas, qui ad eos missi sunt, et loquentem perfecte, sive verbum immaculatum, ut interpretatus est 292 Symmachus, aut sermonem sanctum, ut Theodotio et LXX transtulerunt. In porta autem, juxta veterem Judaici morem, populi fuisse judicia, et saepe legimus, et crebro interpretati sumus, ut nec agricola ad causam veniens, frequentia civitatis et novo terreretur aspectu, nec urbis habitator longe ab urbe properaret, et subvectionem quaereret jumentorum. Hoc juxta litteram dixerimus. Caeterum grande peccatum est odisse corripientem, maxime si te non odio, sed amore corripiat, si solus ad solum, si assumpto fratre altero, si postea praesente Ecclesia, ut non studio detrahendi, sed emendationis tuae videatur crimen ingerere. Duplices portas, mortis et vitae, vitiorum atque virtutum, saepe in Scripturis legimus, ut illud in Psalmis: Qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion; haud dubium quin Ecclesiam significet excelsus mons Sion, et civitatem Dei viventis, Jerusalem coelestem, et multitudinem angelorum: et Ecclesiam primitivorum, qui scripti sunt in coelis. Qui in portis Sion fuerit exaltatus, portas mortis timere non poterit, de quibus Petro Dominus loquebatur: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam: et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Portas virtutis manifeste in alio psalmo discimus: Aperite mihi portas justitiae: ingressus in eas confitebor Domino. Haec porta Domini: justi intrabunt in eam. Denique et Sapientia in portis civitatis confidens dixit: Quanto tempore innocentes obtinuerint justitiam, non confundentur. Ego portas civitatis, hoc est, animae credentis in Christum, puto esse virtutes, per quas ad credentes Christus ingreditur. Et quia non est scriptum in quibus portis oderint corripientem, utrum in malis, an in bonis, nos ad utrumque referamus. In vitiorum portis stantes peccatores arguit propheta, et idcirco detestationi habetur ab eis. Aut certe ipse propheta stat in portis initiisque virtutum, et odio habetur ab his, quos corripit, nec sufficit peccatoribus odisse in portis arguentem, sive corripientem, 293 nisi verbum sanctum abominentur quod de ejus ore profertur. Qui enim non recipit prophetam, non recipit eum qui misit illum. Sin autem verbum sanctum, vel qui perfecte loquebatur, abominati sunt, omnes Judaei dicentes anathema Jesu, verbum Dei abominantur, quod et perfectum et sanctum et immaculatum est. Abominatio enim peccatori est pietas. Quidquid autem de Judaeis diximus, tam ad ethnicos quam ad haereticos referri potest, quorum alii omnes Scripturas sanctas abominantur, in quibus verbum Dei est: alii dum perverse intelligunt quod legunt, abominationem ponunt in Domo Dei.
3.7.7.1
LIBER SECUNDUS. (CAP. V) (Vers. 11 seqq.)
3.7.7.1
Idcirco pro eo quod diripiebatis pauperem, et praedam electam tollebatis ab eo: domos quadro lapide aedificabitis, et non habitabitis in eis. Vineas amantissimas plantabitis, et non bibetis vinum earum; quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra, hostes justi, accipientes munera, et pauperes in porta deprimentes: ideo prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est. LXX: Propterea quia pugno percutiebatis pauperes, et munera electa accipiebatis ab eis, domos dolatis lapidibus aedificastis, et non habitabitis in eis. Vineas desiderabiles plantastis, et non bibetis vinum earum; quia ego cognovi multas impietates vestras, et fortia peccata vestra: conculcantes justum, accipientes commutationes, et pauperes in portis declinantes: ideo qui intelligit, in tempore illo silebit, quia tempus malum est. Ne forsitan putaret Israel quod propter solam idololatriam hostibus traderetur ad poenam, jungit et caetera, quae, amissa veritatis religione, commiserit. Diripiebatis, inquit, pauperem ut ab eo tolleretis, qui[ Al. quae] victui necessaria vix habebat, et quidquid pretiosum videbatis et pulchrum, vestris usibus tradebatis. Unde et ex pretio eorum, quae rapiebatis et tollebatis a paupere, domos quadro lapide aedificastis, ut spoliantes homines, 294 parietes marmoribus vestiretis, quas quia aedificastis de rapinis, et non solum mansioni et tecto, quod exigit humana fragilitas, sed pulchritudini et deliciis praeparastis, repentina captivitate, vel morte subtracti, non habitabitis in eis. Vineas quoque amantissimas futuris potibus providentes plantastis, et non bibetis ex eis vinum, quia ego universa scelera vestra et peccata cognovi, et peccata fortia, quae meam iracundiam provocarunt. Qui estis hostes justitiae, sive omnis justi, et accipitis munera, et pauperes in judicio deprimitis. Ideo qui pauper et prudens est, cum redemptum judicem viderit, tacebit in tempore illo, quia tempus malum est. Vel certe ita intelligendum: quid prodest nunc vicina captivitate vestra enumerare peccata, cum jam nullum remedium sit, et muros urbium vestrarum hostilis cingat exercitus? Possumus hoc ipsum et de haereticis dicere, qui diripiunt pauperem, sive stricta manu percutiunt caput ejus, hoc enim Graece significat κατεκονδύλιζον, juxta illud quod supra legimus, percutientes in capite pauperem. Non enim percutiunt haeretici nisi pauperem, qui sustinere non potest comminationem: nec in aliis membris, sed in principali cordis et in fidei veritate. Pauperes reor qui simplici contenti fide, haereticorum malitiae non valent respondere. Sed et quidquid boni operis in Dei munera praepararunt, nisi adversariis restiterint, perdent[ Al. perderent] tempore pugnae atque certaminis: qui adversarii compositione structuraque verborum aedificant sibi domos, ut tuti maneant et securi. Sed non habitabunt in eis, cum ab ecclesiasticis viris destructae fuerint atque subversae. Et non solum domos aedificant, verum etiam amantissimas quoque et desiderabiles plantant vineas, ut Christi mysteria mentiantur; sed non bibent ex eis vinum, nisi quod est furor draconum insanabilis. Exspectavit enim Dominus, ut istae vineae afferrent fructus, et non attulerunt uvam, sed spinas vel labruscam: nec judicium, sed clamorem, quo contra Deum suum insano 295 ore blasphemant. Ideo autem non habitabunt in domibus suis, et non bibent vinum earum quas plantaverant, vinearum, quia cognovit Dominus multas impietates eorum. Hic cognitio, non juxta illud intelligenda est quod alibi legimus: Cognovit Dominus eos qui ejus sunt, sed quod nihil Deum lateat, et omnia peccantium secreta cognoscat. Cognovi, inquit, multas impietates: quae non solum multae, sed et fortes sunt, et opprimentes, sive conculcantes ipsam justitiam, vel eum qui justus est. Et accipitis, inquit, commutationem: pro qua omnes similiter ἐξίλασμα, id est, propitiationem transtulerunt: nos munus diximus; ἄλλαγμα autem juxta idioma Scripturarum pretium dicitur, quod in Evangelio quoque legimus: At quam dabit homo commutationem pro anima sua? Pauperes quoque in portis declinaverunt: sive ut Symmachus interpretatus est, oppresserunt, ut contra judicii veritatem pretio sententiam venderent, incurrentes in illud quod scriptum est: Munera excaecant oculos etiam sapientium. Quae accipiunt haeretici, ut austeritatem Scripturarum, quae peccatoribus tormenta denuntiant, vertant in beatitudinem: et cum divitibus prospera quaeque promittant, tantum apud pauperes truculenti sunt et severi. Quando igitur vir ecclesiasticus et prudens atque intelligens multas impietates in ea, quae vocatur domus Dei, esse cognoverit, et non solum multas, sed et fortes, et quae opprimere possint justitiam, et intantum doctorum rabiem processisse, ut accipiant pretium in judicio, et omnia pro muneribus faciant, pauperes quoque devitent in portis, et audire contemnant: taceat in illo tempore, ne det sanctum canibus, et mittat margaritas ante porcos, qui conversi conculcent eas, et imitetur Jeremiam dicentem: Solus sedebam: quia amaritudine repletus sum. Et illud in Psalmis: Singularis sum ego donec transeam.
3.7.7.2
296 Quaerite bonum, et non malum, ut vivatis, et erit Dominus Deus exercituum vobiscum sicut dixistis: Odite malum, et diligite bonum, et constituite in portis judicium, si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph. LXX: Quaerite bonum, et non malum, ut vivatis, et erit sic Dominus Deus omnipotens vobiscum, sicut dixistis: Odio habuimus mala, et dileximus bona, et reddite in portis judicium, ut misereatur Dominus Deus his qui reliqui sunt de Joseph. Dicitis Deum esse vobiscum, quia sitis filii Abraham; audite quod sequitur: Si filii estis Abrahae, opera patris vestri facite. Quae sunt opera patris vestri Abrahae? Diligite bonum, et non malum. Grande peccatum est, non solum facere malum, sed et diligere. Multi peccant, et expleto voluptatis ardore, mordentur conscientia sua, et poenitet eos peccati sui. Qui autem non solum non dolet se fecisse quod malum est, sed in suo scelere gloriatur, iste implet illud quod scriptum est: Peccator cum venerit in profundum impietatis, contemnit. Quaerite ergo bonum, et non malum. Si enim quaesieritis bonum, in eo quod quaeritis bonum, statim repellitis malum. Numquam autem quaereretis bonum, nisi prius repelleretis malum, implentes verba Psalmistae dicentis: Declina a malo, et fac bonum. Cumque quaesieritis bonum, et vitaveritis malum, tunc vivetis in eo qui dicit: Ego sum vita. Bonum quaerit, qui credit in eum qui in Evangelio loquitur: Ego sum pastor bonus. Repellit malum, qui fugit eum de quo scriptum est: Mundus in maligno positus est. Et in oratione Dominica dicit: Libera nos a malo. Cumque quaesieritis, inquit, bonum, et non malum, et vixeritis, tunc erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixeratis ideo eum esse vobiscum quia nati essetis de Abraham. Nec sufficit bonum quaerere, malumque non quaerere, nisi ἐπιείκησιν habeatis in 297 utroque, ut primum oderitis malum, deinde diligatis bonum. Odit malum, qui non solum voluptate non vincitur, sed odit opera voluptatis: et diligit bonum, qui non invitus, aut necessitate, aut metu legum facit quod bonum est; sed idcirco quia bonum est, ut mercedem boni operis habeat conscientiam suam[ Al. conscientia sua], et dilectionem quam erga bonum possidet. Unde et apostolus: Hilarem, inquit, datorem diligit Deus. Non enim omnis eleemosyna placet Deo, nisi quae cum hilaritate profertur. Cumque oderitis malum, et dilexeritis bonum, constituite in portis judicium, de quo supra dictum est, ut, iniquitate expulsa, veritas redeat. Et si feceritis hoc, forsitan miserebitur Dominus Deus omnipotens residuis Joseph de tribu Ephraim et de decem tribubus, et captivitatem evadere poterunt. Quae omnia possunt et haereticis coaptari, ut deserto errore, quem finxerunt, redeant ad Ecclesiam, et oderint priora dogmata, diligantque in Ecclesia Domini veritatem, et judicium verum exerceant in portis vitiorum et virtutum, relinquentes illas, et ad has transeuntes, et sperent misericordiam qui ex faucibus diaboli evadere quiverint. Juxta LXX autem ordine commutato, sic manifestior lectio praesentis capituli reddi potest: Quomodo dixistis, odio habuimus mala, et dileximus bona, sic quaerite bonum et non malum, ut vivatis, et sicut Dominus Deus omnipotens vobiscum, et reddite in portis judicium, ut misereatur Dominus Deus omnipotens reliquiis Joseph.
3.7.8
LIBER SECUNDUS. (CAP. V) (Vers. 16, 17.)
3.7.8
Propterea haec dicit Dominus Deus exercituum dominator: In omnibus plateis planctus, et in cunctis quae foris sunt dicetur vae, vae. Et vocabunt agricolam ad luctum, et ad planctum eos qui sciunt plangere. Et in omnibus vineis erit planctus: quia pertransibo in medio tui, dicit Dominus. LXX: Ideo haec dicit Dominus Deus omnipotens: In cunctis plateis planctus: et in omnibus viis dicetur vae, vae. Vocabitur agricola ad luctum, et ad planctum hi qui sciunt lamentationem, 298 et in omnibus viis planctus: quia pertransibo per medium tui, dicit Dominus. Praecepi ut quaereretis bonum, et non malum, ut viveretis, essetque Dominus vobiscum. Et iterum intuli( ne semel tantum vos monitos diceretis): Odio habete malum, et diligite bonum et restituite judicium in portis, qui odio habuistis in porta corripientem, ut misereatur Dominus reliquiis Joseph: et quia facere noluistis, mea praecepta calcantes, et vertistis ad me scapulam recedentem: ideo haec dicit Dominus Deus omnipotens, qui est exercituum Dominus: ubique planctus, ubique moestitia. Agricolae vocabuntur ad luctum, et qui sciunt more provinciae praecinere ad concitandas lacrymas vocabuntur, ut nequaquam in omnibus plateis, sicut supra dictum est, sed in vineis sit planctus atque luctus; ubi quondam fuit materia laetitiae, sit origo lacrymarum. Et haec omnia fient, quia pertransibo, inquit, in medio tui. Verbum Hebraicum, pertransibo, quo eorum lingua dicitur EEBOR(), quoties in Scripturis sanctis ex persona Dei ponitur, pro poena accipiendum, ut nequaquam apud eos maneat; sed pertranseat ac relinquat. Unde et in aliis locis secundum interpretationem Aquilae, quando irascitur Deus, furorem suum et iram ἀνυπερθεσίαν vocat, quae omnia referri possunt ad haereticos, ut quia illa et illa quae justa sunt, facere noluerunt, sit in omnibus plateis eorum luctus. Lata enim et spatiosa via quae ducit ad mortem: singulique haereticorum et gentilium in sabulis suis atque figmentis habent plateas, quibus consequenter infertur: Et in cunctis quae foris sunt dicetur, vae, vae. Qui enim in Ecclesia fuerint, non audient vae, quod poenarum ultimum est; sed si forte peccaverint, sumetur super eos lamentum. Ideo autem foris sive in omnibus viis dicetur, vae, vae: quia non habent unam viam quae ducit ad vitam, et quae via regia est, sed pravas atque perversas, et declinantes ad dexteram ac sinistram, dum 299 non audiunt Dominum dicentem: Ne sis justus multum. Et: Perversae sunt viae, quae a sinistris sunt. Incurruntque in duplex vae, carnis et spiritus, praesentis saeculi atque futuri. Cum econtrario ecclesiastici audiant: Gaudete, iterum dico, gaudete. Sed et agricola vocatur ad luctum( habent enim haeretici agricolas suos, in quorum arvis tribuli nascuntur et spinae), et ad planctum vocantur qui norunt plangere, vel sua, vel aliena peccata; quanquam et haec in bonam partem possimus accipere, ut vir ecclesiasticus et potens ad poenitentiam provocare, imitetur Dominum suum dicentem: Lamentati sumus, et non planxistis, et plangat haereticos[ Al. haereticum], sicut Saulem regem Israel planxit quondam Samuel. Et Apostolus lugere se dicit super eos qui non egerunt poenitentiam. In omnibus quoque vineis erit planctus, quia vineae Sodomorum vineae eorum. Et pro vino laetitiae, quod laetificat cor hominis, attulerunt vinum draconum et furorem aspidum insanabilem. Et haec universa patientur; quia pertransibit per medium eorum Dominus, ut non habitet inter eos, nec dicat: Habitabo in eis, et inambulabo. Et: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi.
3.7.9
LIBER SECUNDUS. (CAP. V) (Vers. 18-20.)
3.7.9
Vae desiderantibus diem Domini, ut[ vulg. ad] quid eam vobis? Dies Domini iste tenebrae, et non lux: quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus, et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber. Numquid non tenebrae dies Domini, et non lux? caligo, et non splendor in ea? LXX: Vae desiderantibus diem Domini, ut quid hanc vobis diem Domini? Et ea est tenebrae, et non lux. Quomodo si fugiat homo a facie leonis, et incidat in eum ursus, et introeat in domum et innitatur manibus suis super parietem, et mordeat eum coluber. Nonne tenebrae dies Domini, et non lux? et caligo, et non habet splendorem. Ne de tribu Juda Thecuites propheta omnino homines tribus suae negligere videretur, et ad decem tantum tribus conferre sermonem, ad utrumque regnum; hoc est, Judam et Israel nunc dirigit sermonem vaticinii, quod ex multis 300 quidem aliis, sed praecipue ex eo quod sequitur: Vae qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariae, intelligi potest: Vae igitur Judae Israelique dicentibus: Veniat dies, veniat praedicta captivitas, dummodo quod promittitur per prophetas, etiam restitutionis tempus consequatur. Non est enim tantum mali in captivitatis injuria, quantum boni in his quae post captivitatem Dominus pollicetur: quibus propheta respondit, frustra eos quod longo tempore post futurum est, in adventu Filii Dei post septuaginta annos captivitatis Babyloniae praestolari, quos vastitas atque pauperies et innumerabiles miseriae consequentur. Fugientibus enim, inquit, a facie Nabuchodonosor leonis, occurret Assuerus sub quo Esther narratur historia, sive, destructo Assyriorum et Chaldaeorum imperio, Medi, Persaeque consurgent. Cumque, regnante Cyro, fueritis reversi, et praecipiente Dario, coeperitis aedificare domum Domini, et omnem fiduciam habueritis in templo: ita ut requiescatis in eo, et lassas manus super parietes inclinetis: tunc veniet Alexander rex Macedonum, sive Antiochus cognomento Ἐπιφανὴς, qui moretur in templo, et vos instar colubri mordeat, nequaquam foris in Babylone, et in Susis, sed intra terminos terrae sanctae[ Al. vestrae]. Quibus rebus probatur, diem quam concupiscitis, non esse lucis et gaudii, sed tenebrarum atque tristitiae. Haec juxta historiam breviter diximus, ne penitus Judaeorum opinionem relinqueremus intactam. Caeterum nulli dubium est, omnes nostros diem tenebrarum, diem intelligere judicii, de qua scribit et Sophonias: Juxta est dies Domini magnus, et juxta est et velox nimis: vox diei Domini amara et dura. Et Isaias: Ecce dies Domini insanabilis venit, furoris et irae, ponere orbem terrarum desertum, et peccatores perdere ex eo. Simulque decutitur confidentia superborum, qui, ut apud homines justi appareant, solent diem exspectare judicii, et dicere: Utinam veniat Dominus, utinam nobis liceat dissolvi et esse cum Christo, imitantes Pharisaeum qui in Evangelio loquebatur: Deus, ago gratias tibi, quia non sum sicut caeteri homines, 301 raptores, injusti, adulteri, et sicut hic publicanus. Jejuno bis in sabbato: decimas do omnium quae possideo. Ex hoc enim ipso quod diem Domini desiderant, et non pertimescunt, digni supplicio judicantur, quia nullus hominum absque peccato est, et astra immunda sunt coram eo. Et conclusit omnia sub peccato, ut omnium misereretur[ Al. misereatur]. Cum igitur nemo possit de Dei judicare judicio, et de otioso quoque verbo reddituri simus[ Al. sumus] rationem: et Job quotidie pro filiis suis obtulerit hostias, ne quid forte perversum contra Dominum cogitarent, quae temeritas est audire cum Corinthiis: Sine nobis regnatis[ Al. regnastis]: atque utinam regnaretis, ut et nos vobiscum regnaremus. Certe si eos etiam propria conscientia non remorderet, debuerant imitari Paulum dicentem: Quis scandalizatur, et ego non uror? et pro omnibus esse solliciti, ne, quasi amatores sui, ut ipsi regnent, aliorum tormenta desiderarent[ Al. desiderent]: quomodo si quis velit capi patriam suam urbemque subverti, ut solus amicitia victorum perfruatur. Solemus in angustiis et tribulationibus dicere: utinam mihi liceat exire de corpore, et saeculi hujus miseriis liberari, nescientes quia quamdiu in hac carne versamur, habemus locum poenitentiae: si autem recesserimus, audiemus illud Prophetae: In inferno autem quis confitebitur tibi? Ista est saeculi tristitia, quae ducit ad mortem, qua Apostolus non vult perire eum qui cum uxore patris fuerat fornicatus, qua et Judas periit infelix, qui abundantiori absorptus tristitia, proditioni homicidium copulavit, et homicidium omnibus pejus homicidiis: ut ubi putabat remedium, et mortem suspendii finem malorum, ibi leonem et ursum et colubrum reperiret. Quibus nominibus videntur mihi significari vel diversa supplicia, vel ipse diabolus, qui recte et leo et ursus et coluber appellatur. Cumque nos putaverimus Isaiam audire dicentem: Vade, populus meus, intra cubicula tua: claude ostium, abscondere pusillum donec transeat ira Domini, et esse quasi in domo nostra, quasi in inferno requiescere: tunc mordebit nos coluber qui in praesenti loco Nahas, in Job appellatur Leviathan. De cujus 302 natura et terrore multiplici plenius in ipso volumine discimus. In caligine autem et tenebris quae contraria sunt luci et splendori, tormentorum diversitas explicatur.
3.7.10.1
LIBER SECUNDUS. (CAP. V) (Vers. 21, 22.)
3.7.10.1
Odi et projeci festivitates vestras, et non capiam odorem coeluum vestrorum. Quod si attuleritis[ Vulg. obtuleritis] mihi holocaustomata et munera vestra, non accipiam, et vota pinguium vestrorum non respiciam. LXX: Odio habui et repuli festivitates[ Al. solemnitates] vestras, nec odorabor in conventionibus vestris. Et si obtuleritis mihi holocausta et sacrificia, non suscipiam, et salutare praesentiae vestrae non respiciam: Proprie hoc contra tribum Juda dicitur, et eos qui ex Israel ad Dei caeremonias commigrarant, et nihilominus non recedebant de excelsis, colebantque idola, et peccatorum magnitudine Dei sacrificia polluebant. Numquam enim reor quod de oblationibus vitulorum, quas offerebant in Dan et Bethel, dixerit: si obtuleritis mihi holocaustomata et munera vestra, non suscipiam. Odit autem Deus et non solum odit; sed et projecit festivitates eorum, qui fugiunt leonem et incurrunt in ursum, et ingrediuntur domum, et a serpente mordentur, quia non celebrant festivitates Dei, sed festivitates suas, dicente Domino: Odi et projeci festivitates vestras. Et hujuscemodi hominum conventum odoremque non suscipit, nec habet in odorem bonae fragrantiae, et omnia eorum munera detestatur, et pinguissima vota non respicit. Quod quidem non solum illius temporis hominibus, sed et nobis accidet, si similia delinquamus, et de rapinis et perjuriis sceleribusque quaesita, Deo nos putemus offerre, et nostra peccata redimere, cum legerimus Zachaeum quidquid rapuerat in quadruplum reddidisse, et de his quae bene quaesierat, mediam obtulisse substantiam. Neque enim quod male quaesitum erat in Dei donaria poterat offerre, nisi prius dominis suis redderet, et postea impleret quod scriptum est: Honora Dominum de justis tuis laboribus; et: Redemptio animae viri propriae divitiae: de mercede enim meretricis Deus vota non suscipit. Econtrario justus dicere potest: Dirigatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo. Quae oratio Judae proditori versa est 303 in peccatum: non enim habebat bonum odorem; sed opere loquebatur: Putruerunt, et corruptae sunt cicatrices meae, a facie insipientiae meae. Quae omnia et de haereticis dicere possumus, qui dum fugiunt leonem, incurrunt in ursum, et ingressi domum, quam putant Ecclesiam Dei, innituntur parietibus, quos ipsi fecerunt, et a serpente mordentur, quorum lucem et diem tenebrae eripiunt et caligo, ita ut palpabiles tenebrae sint, et interficiantur primitiva eorum. Horum Deus odit sacrificia, et a se projicit, et quotiescumque sub nomine Domini fuerint congregati, detestatur foetorem eorum, et claudit nares suas. Odisse autem, et projicere, et non odorari, humana loquitur similitudine, ut nos affectum Dei, nostris sermonibus cognoscamus. Et si obtulerint holocausta, aut videantur jejunare, dare eleemosynas, pudicitiam polliceri, quae holocausta sunt vera, non ea suscipit Dominus, nec dignatur aspicere pinguissimas hostias eorum. Non enim sacrificiorum magnitudinem, sed offerentium merita causasque dijudicat. Unde et vidua, quae in Evangelio in corbonam duo minuta miserat, omnibus a Salvatore praefertur, qui vota pinguissima et hostias medullatas se offerre credebant, de multo dantes parum: cum illa totum quod habuit, obtulisset. Manifestius et verius haec post adventum Domini dicuntur populo Judaeorum, qui destructo templo et altari, hostias offerre se credunt: quorum Deus odit et projicit festivitates, et non capit odorem coetus eorum, quando congregati dicunt: Crucifige, crucifige talem; et: Sanguis ejus super nos et super filios nostros. Et si obtulerint holocausta in synagogis, et munera in concilis satanae, et vota pinguissima, non ea respicit Dominus, sicut non respexit munera Cain. Qui bene quidem unum Deum colunt, et recte offerunt; sed in eo non respiciuntur, quia non dividunt in Patrem, et Filium et Spiritum sanctum confessionem. Nostra autem munera, id est, Ecclesiae, quae offerimus de primitivis nostris, respicit Deus, sicut respexit quondam sacrificia Abel.
3.7.10.2
304 Aufer a me tumultum carminum tuorum, et cantica lyrae tuae non audiam. LXX: Transfer a me sonitum carminum tuorum, et psalmum organorum tuorum non audiam. Pulchra cantica Levitarum, quibus laudabant Deum, tumultum vocat, sonitumque confusum; quia non est pulchra laudatio in ore peccatoris, et haec eadem idolis offerre quoque consueverant. Judaeorum quoque oratio et psalmi, quos in synagogis canunt, et haereticorum composita laudatio tumultus est Domino, et ut ita dicam, grunnitus suis, et clamor asinorum, quorum magis cantibus Israelis opera comparantur. Psalmum autem et carmina, lyram et organa, vel juxta litteram accipe in populo Israel, quae olim fiebant in imagine futurorum, vel juxta spiritum in nobis et in haereticis, quae si bonis operibus dirigamus, audiuntur a Domino: si malis, concludit aures suas, impiorum cantica non dignatur audire.
3.7.11
LIBER SECUNDUS. (CAP. V) (Vers. 24.)
3.7.11
Et revelabitur quasi aqua judicium, et justitia quasi torrens fortis. LXX: Et volvetur sicut aqua judicium, et justitia sicut torrens invius. Sicut aqua si labatur in pronum, quod prius texerat, nudat, et patere facit omnium oculis: sic judicium Dei atque justitia, quae de suo quondam populo judicavit, patebit omnibus, et feretur instar torrentis fortissimi. Quidquid arripuerit, secum trahit, et sibi obsistere non patitur. Juxta Septuaginta autem volvitur quasi aqua judicium pessimorum; quia non stat in una sententia; sed circumfertur omni vento doctrinae, quod probaverat improbans, et quod prius laudaverat, putans esse nihili. Justificationes eorum non fluminibus et purissimis fontibus, sed turbidis coenosisque torrentibus comparantur, qui suas aquas non habent; sed de saxis rupibusque et vepribus collectas. Quas qui transire voluerit, statim rapietur in praeceps, et subversis pedibus, dicere non poterit: Statuit supra petram pedes meos: calcat enim super arenas, quae non habent fundamentum, et cum periclitatus fuerit, loquetur juxta Hebraeos: Torrens transivit super animam meam. Econtrario de justis legimus, quorum 305 non volvitur sicut aqua judicium, et justitia non fertur quasi torrens invius: Cogitationes justorum judicia.
3.7.12
LIBER SECUNDUS. (CAP. V) (Vers. 25, seqq.)
3.7.12
Numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israel? Et portastis tabernaculum Moloc vestro, et imaginem idolorum vestrorum, sidus dei vestri, quae fecistis vobis. Et migrare vos faciam trans Damascum, dixit[ Vulg. dicit] Dominus: Deus exercituum nomen ejus. LXX: Numquid hostias et victimas obtulistis mihi in eremo quadraginta annis, domus Israel, et assumpsistis tabernaculum Melchom, et sidus Dei vestri Repham, figuras eorum quas fecistis vobis. Et transferam vos trans Damascum, dicit Dominus: Deus omnipotens nomen ejus. Ex hoc loco discimus, omnes hostias et sacrificia quae in deserto obtulit Israel, non Deo obtulisse, sed Moloch regi suo, cujus portaverunt tabernacula, et imaginem idolorum suorum statuarumque venerati sunt. Et quae sit ipsa imago vel idolum, sequenti sermone demonstrat: Sidus dei vestri, quod Hebraice dicitur CHOCAB, id est, Luciferi, quem Sarraceni hucusque venerantur. Quam ob causam migrare eos fecit Dominus trans Damascum, id est, in Assyrios atque Chaldaeos: cujus omnipotentia ex eo quod Dominus Deus exercituum est, demonstratur. Quaerimus quomodo hostias et sacrificium non Deo obtulerint in deserto; sed regi suo, quem Luciferum nuncupant? Ex eo tempore quo aurum in caput vituli transformarunt, dicentes: Isti sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti, omnia quae fecerunt, non Deo, sed idolis fecisse monstrantur. Et quod postea quaedam Domino eos legimus obtulisse, non voluntate, sed poenarum fecerunt metu, et eorum interfectione, qui propter idola corruerunt: Dominus autem non ea quae offeruntur, sed voluntatem respicit offerentium. Denique ubicumque occasio 306 fuit, semper corde reversi[ Al. versati] sunt in Aegyptum, desiderantes allia et cepe, et cucumeres et carnes Aegyptias, et manna quod de coelo datum est, contemnentes. Quod ut sic intelligamus, Stephanus primus martyr Evangelii, dignus nomine suo, in Apostolorum narrat historia: Et vitulum fecerunt in illis diebus, et obtulerunt hostiam simulacro, et laetabantur in operibus manuum suarum. Convertit autem Deus, et tradidit eos servire militiae coeli, sicut scriptum est in libro Prophetarum: Numquid victimas aut hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus Israel? Et suscepistis tabernaculum Moloch, et sidus dei vestri Rhemphan, figuras quas fecisti adorare eas, et transferam vos trans Babylonem. Nec putandus est primus martyr errasse, qui[ Al. quia] pro eo quod in propheta scriptum est: trans Damascum, dixerit, trans Babylonem. Magis enim intelligentiam quam verbum posuit, quia trans Damascum ducti sunt in Babylonem, sive trans Babylonem. In eo autem loco ubi Lucas posuit Μολὸχ, et in Hebraico scriptum est MELCHECHEM(): Aquila et LXX verterunt Μολχὸμ: Symmachus et Theodotio, regis vestris. Pro eo quoque quod in Septuaginta legitur Rephan; Aquila et Symmachus ipsum Hebraicum transferentes, posuerunt CHION(), Theodotio ἀμαύρωσιν, id est, obscuritatem. Rursum pro SOCHOTH(), Aquila συσκιασμοὺς, id est, tabernacula: Symmachus et Septuaginta, tabernaculum: Theodotio transtulit, visionem. Et hoc in omnibus Scripturis sanctis observandum est, apostolos et apostolicos viros in ponendis testimoniis de veteri Testamento, non verba considerare, sed sensum: nec eadem sermonum calcare vestigia, dummodo a sententiis non recedant. Quidquid autem juxta litteram dicitur contra populum Judaeorum, hoc omne refer ad eos qui sub nomine Christi venerantur 307 idola, et prava sibi dogmata confingentes, portant tabernaculum regis sui diaboli, et imaginem statuarum et idolorum suorum. Non enim unum colunt idolum; sed pro varietate doctrinae diversos adorant deos, et sidus dei sui. Qui cum sit angelus satanae, transfiguratur in angelum lucis, et cadit de coelo quasi fulgur, et imitatur Christum Antichristus. Pulchreque intulit, quae fecistis vobis. Non enim ea a Deo acceperunt; sed de propria mente finxerunt. Unde migrare eos faciet Dominus trans Damascum, ut non bibant sanguinem Domini; sed transeant in Babylonem, et audiant per prophetam: Calix aureus Babylon, inebrians omnes gentes. Damascus enim, ut crebro diximus, interpretatur sanguinem bibens, sive sanguis cilicii, ut per poenitentiam ad bibendum Domini sanguinem provocemur.
3.8.1
LIBER SECUNDUS. (CAP. VI) (Cap. VI.--Vers. 1.)
3.8.1
Vae qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariae, optimates, capita populorum, ingredientes pompatice domum Israel. LXX: Vae qui despiciunt Sion, et confidunt in monte Samariae: vindemiarunt primitias gentium, et ingressi sunt sibi. Ad Sion, ut supra diximus, et ad montem Samariae, id est, ad duas tribus, quae appellabantur Juda, et ad decem, quae Israelis nomine vocabantur, prophetae sermo confertur, maxime ad eos, qui in utroque populo optimates sunt et principes, et vacant deliciis in exemplum illius divitis purpurati, qui laetabatur 308 in convivio, et in tantam erigebatur superbiam, ut Lazarum ante ostium suum plenum ulceribus indignaretur aspicere, et ne hoc quidem ei tribueret, quod periturum esset ex mensa( Luc. XVI). Isti sunt capita populorum, qui confidunt in divitiis, et opulenti sunt in Sion, et habent fiduciam in monte Samariae, et ingrediuntur pompatice domum Israel, ut tumorem animi corpus ostendat, et pomparum ferculis similes esse videantur. Juxta leges autem tropologiae et Septuaginta interpretes, Sion refertur ad Ecclesiam, de qua scriptum legimus: Qui exaltat me de porta mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion. Mons vero Samariae, propter superbiam et jactantiam custodiae mandatorum Dei, intelligitur super haereticis, qui despiciunt Ecclesiam; quia infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia, et stulta, ut perdat sapientiam sapientium, et intelligentiam prudentium reprobet. Isti vindemiaverunt primitias gentium, ut sub nomine Christiano introducerent eos in torcularia sua, ubi non calcatur uva, sed perditur: ubi non mustum exprimitur, sed venenum. Et ingressi sunt sibi. Pulchre dixit, sibi: non enim ingressi sunt Deo, sed sibi ingressi sunt. Alioquin Deo magis egressi sunt, dum recedunt de Ecclesia. Quodque sequitur, Domus Israel, juxta Septuaginta, in principio capituli sequentis legendum est; juxta Hebraeos, in fine hujus, quod exposuimus.

Intertext edge

Open linked passage

Note