Commentaria in Amos
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis">
—
⋯
Original / primary: 21345 Coinam2
4.1
LIBER TERTIUS.
4.1
309- 310 Praepostero ordine atque confuso duodecim prophetarum opus et coepimus, et Christo adjuvante, complebimus. Non enim a primo usque ad novissimum, juxta ordinem quo leguntur, sed ut potuimus, et ut rogati sumus, ita eos disseruimus. Naum, Michaeam, Sophoniam, et Aggaeum, primo φιλοπονοτάταις Paulae ejusque filiae Eustochio προσεφώνησα: secundo in Abacuc duos libros Chromatio Aquileiensi episcopo delegavi: tertio post longi temporis silentium, Abdiam et Jonam tibi( Pammachio) imperanti edisserui: praesenti anno, qui sexti consulatus Arcadii Augusti, et Anitii Probi fastis nomen imposuit, Exsuperio Tolosanae Ecclesiae pontifici Zachariam, et ejusdem urbis Minervio et Alexandro monachis Malachiam prophetam interpretatus sum. Statimque recurrens ad principium voluminis, Osee et Joel, et Amos, tibi negare non potui. Et post gravissimam corporis aegrotationem, dictandi celeritate ostendi temeritatem meam: ut quod alii stylum saepe vertendo non audent scribere, ego committerem casui, qui semper dictantes sequitur, et de ingenio atque doctrina, audaciae periculum facit: quoniam, ut saepe testatus sum, laborem propria scribendi manu ferre non valeo, in explanatione sanctarum Scripturarum, non verba composita, et oratoriis floribus adornata, sed eruditio et simplicitas quaeritur veritatis.
4.1.1
LIBER TERTIUS. (Vers. 2 seqq.)
4.1.1
Transite in Chalane, et videte: et inde ite in Emath magnam, et descendite in Geth Palaestinorum: ad optima quaeque regna horum, si latior terminus eorum termino vestro est. Qui separati estis in diem malum, et appropinquatis solio iniquitatis. Qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris: qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti: qui canitis ad vocem psalterii. Sicut David putaverunt se habere vasa cantici, bibentes in phialis vinum, et optimo unguento delibuti sunt, et nihil patiebantur super contritione Joseph. LXX: Domus Israel, transite omnes, et videte in Chalanem, et pertransite inde in Emath Rabba, et descendite in Geth alienigenarum optimas ex omnibus regnis his, si ampliores sunt termini eorum terminis vestris, qui venitis in diem malum, qui appropinquatis et tangitis sabbata mendacia. Qui dormitis in lectis eburneis, et affluitis deliciis in stratis vestris, et comeditis haedos de gregibus, et lactentes vitulos de medio armentorum, qui concrepatis ad vocem organorum: quasi stantia putaverunt, et non quasi fugientia; qui bibitis vinum defaecatum, et primis unguentis ungimini, et nihil patiebamini super contritione Joseph. Transite omnes in Chalane, quae nunc appellatur Ctesiphon, et transite omnes. Qui sunt isti omnes? utrique illi de quibus supra dixerat: Optimates, capita 311 populorum, et qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariae. Vos igitur transite in Persidis civitatem, et diligenter attendite, et inde pergite in Emath magnam, quae nunc Antiochia nominatur. Magnam autem vocat, ad distinctionem minoris Emath, quae appellatur Epiphania. Unde usque hodie pergentibus Mesopotamiam prima mansio vocatur Emmas, corrupto quidem vocabulo; sed pristini nominis vestigia retinens, cujus regio appellatur Reblatha, in qua praesente Nabuchodonosor, regis Judaeae Sedechiae interfecti sunt filii, et oculi illius excaecati. Et descendite, inquit, in Geth Palaestinorum. Vos qui habitatis in monte Sion, et in monte Samariae, descendite ad Palaestinos, qui morantur in campestribus, et ad optima quaeque regna horum, quae diversis civitatibus subjacent, Gazae et Ascaloni, Azoto, Accaron, et Geth, et videte si latior terminus eorum termino vestro sit, utrum vos, an illi, majores obtineatis provincias: vos, inquam, vos de populo Israel, qui separati estis in diem malum, in diem videlicet captivitatis, et appropinquatis solio iniquitatis, ad iniquum judicem pergentes regem Babylonium. Qui cum haec passuri sitis, nunc dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis mollibus, ut somno libidinem copuletis. Qui comeditis non ad repellendam famem, et ad sustentandum corpus humanum; sed ad delicias atque luxuriam, ut quidquid in gregibus et in armentis tenerum atque pingue est, vestrae gulae paretis: quibus non sufficit libido penis, et gutturis, et aestuantis cibis aqualiculi, nisi et tibiarum et psalterii et lyrae canticis aures vestras mulceatis, ut quod David fecit in cultum Dei, Levitarum ordines, et organorum reperiens varietates, vos ad voluptatem et luxuriam conferatis. Et bibitis in phialis vinum, non ad satiandam sitim, sed ad opprimendum animum. Et ungimini, non ad labores 312 corporis mitigandos, oleo purissimo, sed unguentis pretiosissimis. Cumque his affluatis, si quos videritis perire de populo, nulla misericordia super inferfectione eorum flectimini, sed contemnitis quasi bruta animalia, et in suo bestias cruore pereuntes. Hunc eumdem sensum etiam Ezechiel propheta sub pastorum ponit exemplo: Qui comedunt lac de ovibus, et vestiuntur lanis, et quidquid primum est devorant, et vulnerata non sanant, confracta non solidant, pereuntia non requirunt. Cuncta quae juxta historiae diximus veritatem, secundum Septuaginta interpretes, ad allegoriae nubilum transferamus. Domus Israel, quae a me recessisti, quae confidis in monte Samariae, quae vindemiasti primitias nationum, transi, et vide, et perge ad muros plurimos, hoc enim interpretatur Emath Rabba: atque inde clementer descende in torcular eorum, qui cadunt bibentes: Geth enim et Philistiim hoc resonant. Et omnia contemplare, praecipueque optima regna, vel optimas civitates de omnibus regnis: et considera si plures sint termini eorum quam vestri. Si enim voluerimus mente tractare, et universarum gentium discutere philosophiam, Aegyptiorum, Indorum, atque Persarum, reperiemus angustiores earum terminos sanctarum terminis Scripturarum: In omnem enim terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Isti quibus supra dixerat: Domus Israel, transite omnes, et videte, a qualibus vitiis ad meliora transire jubeantur, sequens sermo describit: Qui veniunt in diem malum, parantes sibi vitio suo diem malum: non quo dies ullus sit malus; sed quo unusquisque paret sibi malum, juxta illud quod in Ecclesiaste legimus: Ne dixeris, dies priores meliores erant mihi quam isti: quoniam non in sapientia interrogas super hoc: stultum est enim referre ad tempora, cum in nostra sit potestate, vel bonum diem nobis facere, vel malum. Isti sunt qui appropinquant 313 atque contingunt sabbata mendacia. Quomodo enim circumcisio carnis, et circumcisio cordis apellatur, et sunt in manifesto Judaei, et in occulto, quorum alterum abjicitur, et alterum comprobatur: ita sunt sabbata Domini sancta, et veritate subnixa, et alia non sancta atque mendacia, quae occidentis litterae sequuntur otium. Quodque sequitur: qui dormitis super lectos eburneos, sic interpretari possumus: Qui athleta est Domini, et exercetur ad luctam, et praeparat se contra adversarias potestates, dormit in nuda humo imitans Jacob; et ponit sibi lapidem ad caput, quem reprobaverunt aedificantes, et factus est in caput anguli. Qui vero deliciis vacant atque luxuriae, et omnia causa ventris faciunt, dormiunt in lectis eburneis mortui animalis, et immundis haerent ossibus; et quia pulchra videntur vitia, et praesenti nitore delectant, requiescunt in eorum lectulis, et sopore gravissimo deprimuntur. Isti non comedunt solidum cibum et athleticum, de quo roborantur vires luctantium, sed mollem, et tenerum et sinistrarum partium: quales sunt haedi de gregibus et vituli saginati, et tenelli, immo adhuc lacte nutriti: hoc enim significat μοσχάρια γαλαθηνὰ. Concrepant quoque manibus ad vocem organorum et sonitum, ut omnia opera eorum exspectent voluptatem: nihilque faciunt nisi quod ventri procurant et libidini. Nec statim nobis illud prudens lector opponat, et quomodo scriptum est: Flumina concrepent manibus. Et: Omnes gentes, plaudite manibus( Ps XLVI, 1). Et: Jubilate Deo adjutori nostro. Ibi enim non ad organorum sonitum dicuntur concrepare; sed in laude Dei habere unum consensum. Post organorum vocem intulit: quasi stantia putaverunt, et non quasi fugientia. Res enim saeculi, et omnia corpora, secundum Epicurum, per momenta fluunt et abeunt, et nihil in suo consistit statu, sed vel crescunt omnia, vel decrescunt, et aquarum more torrentium labuntur in praeceps. Unde et in saeculari litteratura legimus:
4.1.2
Et in alio loco:
4.1.3
Nihil enim fugacius saeculo rebusque saeculi. Quam dum tenemus amittimus, 314 et per infantiam, pueritiam, juventutem, ac virilem et ingravescentem ac maturam aetatem, annosque ultimos senectutis, in quae septem spatia Philo vitam describit humanam, mutamur, et currimus, et nescientes ad mortis terminos pervenimus. Quodque sequitur: Qui bibunt defaecatum vinum, proprie referri ad haereticos potest, qui quasdam scripturas probant, quasdam reprobant, defaecata cupientes vina potare: cum in sanctis Scripturis nihil turbidum atque coenosum sit, sed totum de superiori unda purissimum. Isti primis unguntur unguentis, qui non habentes artem unguentariam, absque ulla scientia Scripturarum, et traditionibus atque doctrina apostolorum, vindicant sibi sacerdotii dignitatem, et unctos Domini dicunt se esse: oleumque purissimum sensus sui faece contaminant. Cumque haec faciant in interfectionem eorum quos deceperunt, nullo dolore cruciantur; sed gaudent in alienis mortibus, et miserorum sanguine delectantur. Sensus iste pulcherrimus in quo dicitur: quasi stantia putaverunt, et non quasi fugientia, in Hebraico non habetur; sed pro eo scriptum est: sicut David putaverunt se habere vasa cantici. Unde videtur mihi ab interpretibus additum, qui in descriptione luxuriae, contra vitia et voluptates hujusmodi sententiam protulerunt, ut non verterent quod scriptum erat, sed de suo, quod sibi videretur, adderent, immo mutarent.
4.2
LIBER TERTIUS. (Vers. 7 seqq.)
4.2
Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium, et auferetur factio lascivientium. Juravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus Deus exercituum: Detestor ego superbiam Jacob, et domos ejus odi, et tradam civitatem cum habitatoribus suis: quod si reliqui fuerint decem viri in domo una, et ipsi morientur; et tollet eum propinquus suus, et comburet eum, ut efferat ossa de domo; et dicet ei qui in penetralibus domus est: Numquid adhuc apud te est? et respondebit, finis est; et dicet ei: Tace, et non recorderis nominis Domini. LXX: Propterea nunc captivi erunt ab initio fortium, et auferetur hinnitus equorum ex Ephraim; quia juravit Dominus per semetipsum, dicit Dominus Deus virtutum: quia ego abominabor omnem contumeliam Jacob, et regiones ejus odi, et auferam civitatem cum omnibus habitatoribus suis. 315 Et erit, si remanserint decem viri in domo una, et mortui fuerint; et tollent domestici ejus, et conabuntur ut auferant ossa eorum de domo; et dicent his qui praesunt domui: Si adhuc est apud te? et dicet, nequaquam; et dicet, Tace, nec nomines nomen Domini. Propter superiores causas quas propheticus sermo describit( eorum qui dormiunt in lectis eburneis, et lasciviunt in stratis, et comedunt agnos de grege, et vitulos de medio armenti, et canunt ad vocem psalterii et bibunt in phialis, et optimo unguento delibuti sunt, et insuper nihil patiuntur super contritione populi ejus, qui de Joseph stirpe generatus est), nunc Dominus comminatur, et dicit: Quia ista et ista fecerunt, nunc migrabunt in capite transmigrantium. Et est sensus: Nequaquam in futurum poena differtur, nec de longis post saeculis prophetatur: quod nunc ingruit, nunc venturum est, meus sermo praedicit, eos ituros esse in principio transmigrantium, principes videlicet et potentes, quibus supra dixerat: Audite verbum hoc, vaccae pingues, quae estis in monte Samariae( Supra, IV, 1). Et rursum: Vae qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariae: optimates, capita populorum, ingredientes pompatice domum Israel. Vos qui primi estis divitiis, primi captivitatis sustinebitis jugum, secundum illud quod in Ezechiele scriptum est: A sanctuario meo incipite. Non a sanctis, ut plerique aestimant; sed a subversione templi, quod sanctum fuit. Potentes enim potenter tormenta patientur, et cui plus creditur, plus exigetur ab eo. Et auferetur, inquit, factio lascivientium, qui in capiendis voluptatibus unum habuere consensum, et comessationes exercuere ac symbola: hi pariter auferentur, ut quorum una fuit luxuria, una sit poena. Pro quo LXX interpretati sunt, auferetur hinnitus equi de Ephraim: quod in Hebraico non habetur, et ex superfluo disseretur a nobis, cum tropologiam texere coeperimus. Juravit Dominus in semetipso, sive ut in Hebraeo legimus, in anima sua, juxta illud quod in Isaia scriptum est: Neomenias et sabbata vestra, et dies festos odit anima mea: non quo Deus animam habeat, sed quo humanis loquatur affectibus. 316 Nec mirum si animam habere dicatur, cum etiam membra caetera, quae viliora sunt anima, pedes, manus, et ventrem, et artus caeteros se habere testetur. Quod si opposuerint nobis hi, qui Christum negant humanam habuisse animam; sed in humano corpore Deum fuisse pro anima, audiant in Christo substantiam animae demonstrari: quomodo et membra corporis ejus habuere substantiam. In Deo autem Patre caput et pedes et caetera, quae dicuntur, non sunt membra, sed per eorum vocabula efficientiarum diversitas indicatur: sic et animam non esse substantialem, sed affectum mentis internae, et cogitationum locum, per quem Deus suam indicet voluntatem. Juravit ergo Dominus, Deus exercituum, id est, Sabaoth( pro quo, virtutum Septuaginta transtulerunt), se detestari superbiam Jacob, et domos ejus odisse. Hic Jacob secundum superius capitulum, ubi scriptum est: Et nihil patiebantur super contritione Joseph, aut decem tribus accipe, aut certe universam domum duodecim tribuum. Et traditurum civitatem cum habitatoribus suis; vel Samariam, vel certe Jerusalem, vel in communi utramque. Quod ad tempus Domini Salvatoris referre possumus; post cujus adventum et passionem detestatus est Deus omnem superbiam, vel injuriam Jacob, qua[ Al. quia] illum fabri filium et Samaritanum, et habentem daemonium conclamabant: idcirco Jerusalem tradita est cum habitatoribus suis Romanis exercitibus. Et intantum contra eos Dei ira desaevit, ut etiamsi remanserint decem viri in domo una, ipsi quoque moriantur, et propinquus, sive vicinus comburat cadavera mortuorum, ut efferat ossa de domo sua; quia prae morientium turbis, integra corpora efferri non valeant. Cumque jam lassus fuerit asportando, interroget eum qui in penetralibus domus est, utrum supersint quos sibi tradere debeat, et ille respondeat: Finis est, jam non habeo quem tibi tradam ad sepeliendum; et antequam non habere se juret, ille, qui interrogaverat, et foris erat, et non esse cognoverat, imperat ei, et dicit: Tace, et non recorderis nominis Domini. Hoc autem 317 idcirco commemorat, ut ostendat, nec malorum quidem pondere et necessitate compulsos velle nomen Domini confiteri, et in tantam apud Israel oblivionem, Dei venisse vocabulum, ut ne in simplici quidem juramento nomen ejus dignetur audire. Tenues historiae lineas duximus, nunc allegoriae imprimamus manum. Principes haereticorum, qui propter delicias suas meum populum devorabant, et nihil patiebantur super contritione Joseph, primi ducentur ad poenas, et auferetur hinnitus equi ex Ephraim: qui in Scripturis sanctis dupliciter accipitur, aut in superbiam potentiamque eorum, qui hinniunt, aut in libidinis magnitudinem. In superbiam malorumque consensum, ut ibi: Hi in curribus, et hi in equis. Et: Fallax equus ad salutem. Et regibus Israel praecipitur, ne sibi multiplicent equos. Et in libro Job, vox equi clangori tubae comparatur. In Zacharia quoque legimus, quod Evangelii testimonio comprobatur, et refertur ad praesentiam Salvatoris: Gaude nimis, filia Sion: praedica, filia Jerusalem. Ecce rex tuus venit tibi justus et Salvator: ipse mansuetus, et ascendens super asinam et pullum asinae: et disperdet quadrigas ex Ephraim, et equos de Jerusalem. In libidinis vero magnitudinem, et effrenatum coitus desiderium, ut in Jeremia, qui luxuriosos adulterosque describens, intulit: Unusquisque super uxorem proximi sui hinniebat. Tales equos, Christi adventus, et Dei ira subnervat. Et jurat Dominus per semetipsum( quia majorem per quem juret non habet) se detestari omnes haereticorum contumelias, et universas regiones eorum odisse. Quidquid enim loquuntur injuria est, et dignum Dei odio. Et ablaturum civitatem et conciliabula eorum cum his qui habitant, et populum videlicet, et magistros, etiamsi reliqui fuerint decem viri( qui si fuissent in Sodomis et Gomorrhis, nequaquam super eas descendisset incendium), omnes esse morituros ea morte, quae ducit ad tartarum, de qua Ezechiel scribit: Anima quae peccaverit, ipsa morietur. Istorum ossa sepeliunt propinqui et domestici eorum, de quibus dicitur: Sine, 318 mortui sepeliant mortuos suos. Et ille qui foris est, et domum non ingreditur mortuorum; sed magis mortuos foras ejicit, imperat ei qui comburit mortuos, et dissolvit in cineres, et eorum ossa comminuit, ut taceat: et purissimum Dei nomen mortuo ore non maculet. Peccatori enim dicit Deus: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Unde et nos providere debemus, ne mortui sepeliamus mortuos; sed ut magis viventes, eos qui sunt mortui, producamus ad vitam. Quod si non fecerimus, imperatur nobis et dicitur: Tace, quia indigni Dei nomine judicamur.
4.3
LIBER TERTIUS. (Vers. 12 seqq.)
4.3
Quia ecce Dominus mandabit, et percutiet domum majorem ruinis, et domum minorem scissionibus: numquid currere queunt in petris equi, aut arari potest in bubalis? Quoniam convertistis in amaritudinem judicium, et fructum justitiae in absinthium. Qui laetamini in nihili, qui dicitis: Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua? Ecce enim suscitabo super vos, domus Israel, dicit Dominus Deus exercituum, gentem, et conterent vos ab introitu Emath, usque ad torrentem deserto. LXX: Propterea ecce Dominus mandabit, et percutiet domum magnam ruinis, et domum parvam scissionibus. Si persequentur in petris equi: si reticebunt ad feminas? quoniam convertistis in furorem judicium, et fructum justitiae in amaritudinem. Qui laetamini super nullo verbo bono, qui dicit: Nonne in fortitudine nostra habuimus cornua? Quia ecce ego suscitabo super vos, domus Israel, ait Dominus Deus virtutum, gentem, et conterent vos: non ut introeatis in Emath, et usque ad torrentem Occidentis. Quia in tantam rabiem prosiliistis, ut etiam mortis tempore, et imminentibus malis, nolueritis nomen Domini nominare: ideo mandabit Dominus, et percutiet domum majorem ruinis, et domum minorem scissionibus. Si mandat, quomodo percutit? Si percutit, quomodo mandat? Sed in eo quod mandat et jubet ministris, videtur ipse percutere. Quomodo in jubente Patre et faciente Filio, facit ipse qui jussit, impleto illo versiculo: Ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit et creata sunt. Omnia enim 319 per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est. Et in Aegypto, ubi primogenita quae ab exterminatore caesa referuntur, se Dominus interfecisse testatur. Sic et in praesenti loco mandat Dominus, et ipse percutit per ministros domum majorem ruinis, id est, decem tribus, quae appellabantur Israel, et domum minorem scissionibus, duas tribus, quae regebantur a stirpe domus David. Et nota singulorum proprietates. Israel, quia majora peccaverat, feritur ruinis, et in aeternam traditur captivitatem. Domus autem Juda, in qua erat templum, et quae ex parte peccaverat, LXX annorum captivitate retinetur, et non percutitur ruinis, sed scissionibus. Scissa enim domus sarciri potest: ruinae non tam instaurationem, quam aedificationem desiderant. Cujus utriusque domus ruinas, scissiones, equis et bubalis comparat, quorum priores in petris currere nequeunt, posteriores tam indomiti sunt, ut jugum cervicibus non recipiant, et cum silvestres boves sint, propter feritatem nolint terram vomere scindere. Vos autem cum equi et bubali naturam suam mutare non possint, mutastis naturam Dei, ut dulcem amarum faceretis, et fructum justitiae ejus in absinthium verteretis, quae est herba amarissima. Qui laetamini in nihili, vel idolis vitulisque aureis, qui nihil sunt, dicente Esther ad Dominum: Ne tradas sceptrum tuum his, qui non sunt, vel in nihili atque mendacio. Qui propria fortitudine putatis assumpsisse vos cornua et reges et potentiam, quibus ventilaretis inimicos. Quia igitur ista fecistis, ecce ego suscitabo super vos, o domus magna, et domus minor, quae feriendae estis ruinis et scissionibus, id est, o domus Israel et omnes duodecim tribus, gentem saevissimam Assyriorum et Chaldaeorum, quae vos conterat atque subvertat a principio usque ad finem, a capite usque ad caudam, a terminis terrae vestrae, qui solem respiciunt, usque ad torrentem deserti, sive Occidentis, ut LXX transtulerunt, id est, ab Emath, usque ad Rhinocoruram, inter quam et Pelusium rivus 320 Nili, sive torrens de eremo veniens, mare ingreditur. Emath supra Epiphaniam diximus, quae ab Antiocho cui cognomentum Ἐπιφανὴς fuit, nomen sortita est. Qui autem putant quod hic domus Israel decem tribus significet, explanare non poterunt, quomodo in comminatione dicatur adversus decem tribus, quod conterendae sint ab Epiphania usque ad terminos Aegypti: quibus terminis, non utique decem tribus, sed omnes duodecim concluduntur, in quibus fuit etiam Judas et Benjamin. Quidam juxta anagogen, domum magnam et domum minorem, Judaicum populum significari putant, et de gentibus Ecclesiam congregatam. Illi enim magni propter patres vocantur, et legem, et prophetas: nos minores, quia absque Testamento fuimus et mandatis Dei, de quibus et in Cantico legimus: Soror mea parvula est, et ubera non habet. Quae domus magna et parva, in unam Dei familiam congregata, si non habuerit disciplinam, et Dei mandata non fecerit, percutietur ruinis et scissionibus. Quotiescumque ergo vel in persecutionibus, vel in haeresibus et schismatibus domus Dei, quae est Ecclesia, corruit atque laceratur, Dei percutientis ostendit manum: quam si volumus effugere, comparationis audiamus et faciamus exemplum. In petris equi persequi non valent. Petra Christus est, qui donavit apostolis suis, ut ipsi quoque petrae vocentur: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Qui in istis petris fuerit, adversariae potestates, quae appellantur equi, de quibus supra diximus, persequi eum non poterunt, cursibus praepeditis, et per singulas petras corruentibus. Veniamus et ad aliam similitudinem, juxta consuetudinem nostram, editionem LXX interpretum disserentes, ne si haereamus omnino Hebraico, illusisse lectoris diligentiae, et tacendo de editione Vulgata, frustra eam proposuisse videamur. Aut reticebunt, inquit, in feminis, haud dubium quin equos significet, de quibus supra dixerat. Si persequentur in petris equi. Isti equi, id est, contrariae 321 fortitudines, qui insaniunt ad feminas, quando virilem viderint animum, et Dei fortitudine roboratum, non audent accedere. Quando vero effeminatam mentem, et unguentis et deliciis enervatam, et in muliebrem versam mollitiem, statim insaniunt, et se tenere non possunt; et gestiunt ad libidinem. Sequitur: Quia convertistis in furore judicium. Convertit in furorem judicium, qui iratus judicat, et dicente Domino: Non accipies personam in judicio. Et in alio loco: Non misereberis pauperis in judicio; quia Dei judicium est: ille irata ad judicandum mente descendit, immo cum causam nesciat, nec judicii noverit veritatem, ante praejudicat qualem debeat ferre sententiam: fructum quoque justitiae, qui dulcissimus est, vertit in amaritudinem. Quod de una virtute diximus, intelligamus et de reliquis, prudentia, fortitudine, temperantia, quarum qui iratus fuerit, fructus capere non poterit, et cum ceperit, amari erunt. Unde dicitur in Isaia: Vae qui dicunt dulce amarum, et amarum dulce. Hoc autem illi dicunt, qui non causas in judicando, sed personas considerant, et fructum Christi justitiae, qui est dulcissimus, vertunt in amaritudinem. Quicumque igitur aut consanguinitate, aut amicitia; et econtrario, vel hostili odio, vel inimicitiis in judicando ducitur, pervertit judicium Christi, qui est justitia; et fructum illius vertit in amaritudinem. Qui hoc faciunt, laetantur in nullo verbo bono, sive frustra, ut Symmachus transtulit, id est, ἀλόγως, et erecti in superbiam dicunt: Nonne in fortitudine nostra habuimus cornua? cum e regione justus in Domino glorietur, et dicat: In te inimicos nostros ventilabimus cornu. Et in alio[ Al. eodem] loco: Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me. Unde et in Exodo juxta Hebraicum, et Aquilae editionem, legimus: Et Moyses nesciebat, quia cornuta erat species[ Al. facies] vultus ejus, qui vere dicere poterat: In te inimicos meos cornu ventilo. Legimus et in alio loco: Et exaltabit cornu populi sui: Et: Exaltabit cornu Christi sui, et cornu altaris, et 322 munda animalia atque cornuta, quae sola offeruntur Deo, quorum interpretatio non hujus est temporis. Ob haec tanta peccata et extremam superbiam, quae iniquitatem loquitur contra Deum, et ponit in excelso os suum, gentem saevissimam Dominus Deus omnipotens se suscitaturum esse dicit, quae conterat, et tribulet eos, immo prohibeat ingredi in Emath, et usque ad torrentem Occidentis. Emath interpretatur murus, aut murata. Vetabuntur itaque ab hac gente saevissima, cui supplicia delegata sunt, confugere ad civitatem munitam, quae est coelestis Jerusalem, ne introeant et salventur: in modum illius capituli quod in Genesi legimus, ubi posuit Deus Cherubim et flammeam rompheam, quae vertitur ad custodiendam viam ligni vitae, ut qui ejectus fuerat de paradiso, nequaquam illuc ingrederetur indignus. Quodque sequitur: Usque ad torrentem Occidentis, de sexagesimo septimo Psalmo interpretabimur, in quo scriptum est: Cantate Domino, psalmum dicite nomini ejus: iter facite ei qui ascendit super occasum: Dominus nomen illi. Nisi enim mala opera in nobis occiderint, Christus non ascendet super nos. Cumque illa occiderint, et Christum habuerimus aurigam: tunc nobis proficientibus et ad meliora pergentibus in eodem psalmo imperabitur: Cantate Deo, psallite Domino qui ascendit super coelum coeli ad Orientem. Unde et in mysteriis, primum renuntiamus ei qui in Occidente est, nobisque moritur cum peccatis, et sic versi ad Orientem, pactum inimus cum sole justitiae, et ei servituros nos esse promittimus. Pro torrente Occidentis, Symmachus interpretatus est, vallem campestrem: Theodotio, torrentem Arabiae: Aquila, torrentem qui est in planitie. Quibus verbis ostenditur nequaquam in eis a murata civitate exclusis, mori posse peccata, nec pervenire illos ad torrentem campestrem et planum sive deserti, qui torrens dicitur voluptatis, juxta illud quod legimus: De torrente voluptatis tuae potabis eos.
4.4.1
LIBER TERTIUS. (CAP. VII) (Cap. VII.--Vers. 1-3)
4.4.1
Haec ostendit mihi Dominus Deus: Et ecce fictor locustae in principio germinantium 323 serotini imbris, et ecce post serotinum tonsor( sive tonsura) regis. Et factum est cum consummasset comedere herbam terrae, et dixi: Domine Deus, propitius esto, obsecro: quis suscitabit Jacob, quia parvulus est? Misertus est Dominus super hoc: non erit, dixit Dominus. LXX: Sic ostendit mihi Dominus: Et ecce fetus locustarum veniebat matutinus: et ecce bruchus unus Gog rex. Et erit si compleverit, ut devoret fenum terrae, et dixi: Domine Deus, propitius esto: quis suscitabit Jacob, quoniam modicus est. Poeniteat te, Domine, super hoc: et hoc non erit, dicit Dominus. Non solum ea quae multa post saecula futura sunt propheticus sermo praedicit, sed et vicina, et quae statim vaticinium consequantur. Solemus enim homines multo plus de nobis, quam de posteris cogitare, dicente Ezechia: Fiat pax in diebus meis. Ut qui viderint rebus expleta quae ante nuntiata sunt, convertantur ad cultum Dei, in cujus prophetis divinationis est veritas. Ostendit igitur Dominus Sennacherib regem Assyriorum cum infinita exercitus multitudine, instar locustae universa tondenti, esse venturum in principio imbris serotini, quando extrema Dei omnipotentis misericordia indigebat Israel: hujus autem locustae fictor et creator est Dominus. Quae locusta venit in principio imbris serotini, quando cuncta virent et parturit omnis ager, et diversarum arborum flores in sui generis poma rumpuntur. Et ut uno sermone indicem quod volo, cunctarum abundantiam rerum, flores arborum, atque herbae segetum pollicentur. Has autem locustas, quae primo vere volitabant, bruchus innumerabilis sequebatur, qui veniebat post imbrem serotinum, et appellabatur tonsor vel tonsura regis eoquod universa vastaverit, et nihil penitus reliquerit herbae virentis in terra. Hunc tonsorem, sive tonsuram, Isaias acutam novaculam vocat, quae pilos omnes et capillos Israelitici corporis raserit. Cumque, ait, dubitarem, quae esset ista novacula, statim intulit, regem Assyriorum. Novacula igitur et tonsor 324 regis, exercitus Chaldaeorum est, qui in modum bruchi universa populatus est, et non solum fruges, sed ligna, fenum, stipulamque consumpsit. Factum est autem cum consummasset bruchus qui venerat post locustam comedere herbam terrae, et propheta intelligeret quod videbat, ad preces vertitur, et ait: Domine Deus, propitius esto, obsecro. Nolo in subversione populi mei mea verba compleri: nolo me ad hoc electum de pastorum numero, ut ruinam decem tribuum nuntiem. Quis enim poterit suscitare Jacob, nisi tu solus? quo allidente, nullus est qui suscitet. Parvulus est Jacob, et crebra hostium incursione deletus. Cumque ille precaretur, et interioris hominis lacrymas funderet, misertus est Dominus super hoc, et respondit: Non perdam omne genus Israel, reliquiae salvae erunt. Aut certe sic accipiendum: duo pariter futura conspexit. Primum locustam, deinde bruchum. Pro utroque Dominum deprecatus est, et in uno tantum exauditur, ut bruchus usque ad internecionem cuncta non vastet. Locusta autem volitans quaedam devoret, quaedam integra derelinquat. Videntur mihi LXX interpretes, verbum Hebraicum GOZI(), quod interpretatur tonsor, sive tonsura, intellexisse GOG, ZAI litteram VAU arbitrantes, et bruchi innumerabilem multitudinem Gog genti saevissimae comparasse, quae terram Judaeam vastatura describitur. Quid autem voluerit Aquila dicere: Ecce serotinus post Gazae regem, cum Gaza verbo Hebraico AZA() appelletur, non satis intelligo, nisi forte ipsum sermonem GOZI() posuit, et paulatim Gazam errore corruptus est. Dicamus et spiritualiter: qui post opera justitiae( de quibus in propheta dicitur: Seminate vobis in justitia, et innovate vobis novalia: et ne seminetis super spinas gravia peccata commiserint, inducitur super eos fetus, vel generatio locustarum veniens matutina, quando transeuntibus noctis tenebris incipiunt sua peccata cognoscere, et quia non egerunt poenitentiam 325 adducitur bruchus, qui appellatur Gog rex: Gog autem in linguam nostram vertitur tectum, superba quaedam et arrogans fortitudo. Cumque terrae nostrae fenum stipulamque consumpserit, quicumque sanctim populo fuerint, veniam precabuntur, et dicent: Domine Deus, propitius esto. Quis enim alius suscitare poterit Jacob? quis medicorum sanare αἱμοῤῥοῦσαν, nisi tu solus, ad cujus tactum fimbriae, statim sanitas redit? Parvulus est enim Jacob, sive modici numeri, quia nulla in eis vel pauca virtutum remansere vestigia. Poeniteat te, Domine, super hoc, quod te facturum tuo populo comminatus es. Poenitentiam autem Dei in Scripturis sic debemus accipere, quomodo somnum et iram: non quod Deum poeniteat, aut mutet sententiam, qui loquitur per prophetam: Ego Deus, et non mutor. Et cui nos dicimus: Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient; sed quod, nobis ad meliora conversis, et ipsum poeniteat sententiae suae, ut nec justo reddat praemia quae promisit, si declinaverit ad iniquitatem, nec peccatori poenas, quas comminatus est, si conversus fuerit ad salutem. Dicitur ad eum qui acturus est poenitentiam: Ne dederis somnum oculis tuis, neque dormitationem palpebris tuis, ut libereris quasi damula de cassibus, et sicut avis ex laqueis. Qui si Domini primum mandata contempserit, et postea in angustiis constitutus evigilare coeperit, suscitat Dominum dormientem sibi, et dicit: Exsurge, quare obdormis, Domine? Econtrario, qui thesaurizaverit sibi iram in die irae, Deum iratum sentiet. Quod si egerit poenitentiam, ira vertetur in misericordiam, et cum perturbationibus nostris atque virtutibus in utramque partem poenarum atque clementiae Dominus commutabitur.
4.4.2
LIBER TERTIUS. (CAP. VII) (Vers. 4 seqq.)
4.4.2
Haec ostendit mihi Dominus Deus, et ecce vocavit judicium ignem Dominus Deus: et devoravit abyssum multam et comedet simul partem. Et dixi: Domine Deus: quiesce, obsecro: quis suscitabit Jacob, qua parvulus est? Misertus est Dominus super hoc: sed et istud non erit, dixit Dominus Deus. LXX: Sic ostendit mihi Dominus Deus, et ecce vocavit 326 judicium in igne Dominus Deus, et devoravit abyssum multam, et comedit partem, et dixi: Domine Deus, desine, quis suscitabit Jacob, quoniam parvulus est? Poeniteat te, Domine, super hoc, et hoc non fiet, dicit Dominus Deus. Primum Dominus ostendit prophetae fictorem locustarum in principio germinantium serotini imbris, et post imbrem serotinum, tonsorem regem, sive regis, et ut verbum exprimamus e verbo, tonsuram regis Sennacherib, qua cuncta decem tribuum totonderit atque vastaverit. Nunc idem Dominus ostendit Nabuchodonosor, immo vocat et venire praecipit contra Judam et Jerusalem. Vocat autem, ut templum et Jerusalem igne succendat, et faciat in igne judicium, de eo qui quondam fuit populus suus. Cumque venisset ignis ad judicium, ut impleret Domini jussionem, devoravit abyssum multam, et comedit simul partem, cunctas urbes Judaeae, et partem Domini quae vocabatur templum ejus. Cumque hoc propheta vidisset, dixit ad Dominum, non ut supra, propitius esto, obsecro: sed quiesce, vel desine; ut quem coepisse jam viderat, cessare precibus impetraret: praesertim cum nullus sit alius qui jacentem et parvulum et humiliatum Jacob valeat suscitare, nisi Dominus qui potest captos in Chaldaeamque translatos reducere in terram Judam. Quia vero semel juxta Osee prophetam et Psalmistam dicentem: Filii Ephraim intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli, decem tribus ad haereticorum personam retulimus, quae appellabantur Israel, et duas, quibus Judas praeerat, ad Ecclesiam et Ecclesiae peccatores, qui confitentur quidem rectam fidem, sed propter vitiorum sordes purgantibus se indigent flammis: idcirco nunc Dominus ad ignem judicium vocare se monstrat: ut uniuscujusque opus quale sit ignis probet, et impleatur illud quod scriptum est: Ambulate in lumine ignis vestri, et in flamma quam succendistis. Unde et ad Babylonem dicitur: Habes carbones ignis, sedebis super eos; hi erunt tibi in adjutorium. Et in psalmo, Lingua dolosa et plena mendaciis, igne carbonum dicitur esse purganda: 327 Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam? Sagittae potentis acutae, cum carbonibus desolatoriis. De his altaris carbonibus desolator carbo duorum Testamentorum forcipe prenditur, et Isaiae labia purgat immunda, ut possit verbum Domini prophetare. Vocatus autem ignis ad judicium, devorat primum abyssum, id est, omnia genera peccatorum, ligna, fenum, stipulam, et postea comedit simul partem, hoc est, ad sanctos illius pervenit, qui in peculium Domini et in ejus parte reputantur; tempus enim est ut incipiat judicium a domo Domini. Et in Ezechiele praecipitur his qui poenas illaturi sunt: A sanctis meis incipite. Et in Apostolo legimus: Si cujus opus arserit, detrimentum patietur: ipse autem salvus erit: sic tamen quasi per ignem. Cumque omnes fuerimus in peccato, et jacuerimus ad sententiae veritatem, miserebitur Dominus nostri, et quia parvuli sumus, resurrectionis nos tempore suscitabit, sive suscitabit per virtutes qui in vitiis jacebamus, hoc Domino promittente, atque dicente: Sed et istud non erit. Pulchre autem dixit, sed et: quia jam supra dixerat: hoc non erit. Non enim in finem irascetur, neque in aeternum comminabitur. Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis. Quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras. Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se.
4.4.3
LIBER TERTIUS. (CAP. VII) (Vers. 7 seqq.)
4.4.3
Haec ostendit mihi: Et ecce Dominus stabat[ Vulg. stans] super murum litum, et in manu ejus trulla caementarii. Et dixit Dominus ad me: Quid tu vides, Amos? Et dixi: Trullam caementarii. Et dixit Dominus: Ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israel. Non adjiciam ultra superinducere eum, et demolientur excelsa idoli, et sanctificationes Israel desolabuntur, et consurgam super domum Jeroboam in gladio. LXX: Sic ostendit mihi Dominus: Et ecce vir stabat super murum adamantinum, et in manu ejus adamas. Et dixit Dominus ad me: Quid tu vides, Amos? Et dixi: Adamantem. Et 328 dixit Dominus ad me: Ecce ego injiciam adamantem in medio populi mei Israel. Nequaquam ultra addam ut pertranseam eum, et dissipabuntur arae risus, et sacrificia Israel desolabuntur, et consurgam super domum Jeroboam in gladio. Priusquam de adamante disseramus, quem Symmachus et LXX, pro eo quod in Hebraico ENACH() scriptum est, transtulerunt, dicendum est breviter, quod hoc verbum Aquila γάνωσιν, Theodotio τηκόμενον interpretati sunt: quorum alterum stannaturam, alterum tabescentem significat; ut illa sartago( quam legimus in Ezechiele, in qua populi obsidione vallati, frixura significatur[ Al. signetur]), etiam in decem tribubus, et in regno Jeroboam( qui nepos erat Jehu, sub quo prophetia haec cernitur) per stannaturae vocabulum demonstretur. Dominus itaque cernitur stans supra murum stannatum sive litum, et in manu ejus stannatio sive trulla caementarii, qua solent superinduci parietes, et non solum pulchritudinem accipere, sed et fortitudinem contra injuriam imbrium et creberrimas tempestates. Legimus in Ezechiele, Dominum comminantem, quod tempestate et grandine consurgente, nequaquam linat nec vestiat parietem Israel, sed dimittat eam pluviis dissipari. Unde et nunc dicit ille, de quo scriptum est: Structor maceriae vocabitur, ipse angularis lapis, aedificator domus, quod deponat trullam in medio populi sui Israel, et cessare faciat atque torpere, ut nequaquam ultra superinducat eum, et suo vestiat ac tueatur auxilio. Cumque Dominus protectionem suam, et, ut ita dicam, parietis vestimentum trulla cessante subtraxerit, tunc demolientur excelsa idolorum, quae Hebraice appellantur BAMOTH(), et sanctificationes decem tribuum desolabuntur, ut destruantur Dan et Bethel, in quibus adorabantur vituli aurei. Diximus ut potuimus quid ab Hebraeis nobis juxta historiae sit traditum veritatem: transeamus ad anagogen, de Xenocrate, qui scribit super lapidum gemmarumque naturis pauca verba ponentes:« Adamas sui nominis lapis est, quem Latine 329 indomitum possumus appellare: eo quod nulli cedat materiae, nec ferro quidem. Nam si ponatur super incudem, et gravi ictu feriatur mallei, antea incus et malleus vulnus accipiunt, quam adamas conteratur. Cumque ignis omnia domet, et universa metalla consumat, reddit adamantem duriorem, ut ne parvulum quidem in eo angulum vis nimii ardoris obtundat. Vidi et in auro adamantem magnitudine millii: cumque vicinum consumantur aurum longo usu ac nimia vetustate, solus adamas non atteritur, et nulla lima imminui potest: sed econtrario limam terit, et quidquid attigerit, lineis sulcat. Hic lapis durissimus et indomabilis solo hircorum cruore dissolvitur, et missus in calidum sanguinem, perdit fortitudinem suam. Est autem parvus et indecorus, ferrugineum habens colorem, et splendorem crystalli. Quatuorque adamantis genera describuntur. Primus est Indicus: secundus Arabicus: tertius Macedonicus: quartus Cyprius, pro qualitate regionum plus vel minus duritiam possidentes. Dicitur quoque in electri similitudinem venena deprehendere, et maleficis resistere artibus.» Talis est Dominus et Salvator: qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo: humilians semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. De quo Isaias scribit: Non est species illi[ Al. illius], neque decor: vidimus eum et non erat pulchritudo: despectum et novissimum hominum, virum dolorum, et scientem ferre infirmitatem. Hic stat supra murum adamantinum, id est, super sanctos et apostolos suos, quibus donavit, ut et ipsi adamantes vocarentur, et a nullo superati dicerent: Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius? Et iterum: Certus sum, quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro. Petrus quoque qui erat fortissimus adamas, portae inferorum non 330 praevaluerunt adversus eum. Hic vir et Dominus, qui stat super murum adamantinum, habet in manu sua adamantem, qui nisi Dei teneatur manu, et illius valletur auxilio, omnem perdit fortitudinem, dicente Domino in Evangelio: Nemo potest rapere de manu Patris mei. Et intantum robustus est, ut dicatur ad eum: Si transieris per ignem, flamma non comburet te: quantoque magis tentationibus caeditur, tanto fortior fit, et pro nomine Salvatoris inter flagella laetatur. Cumque a nullo superari queat, solo mortiferae libidinis calore dissolvitur. Haec enim sanguinis hircorum et ipsius hirci dicitur esse natura, ut sit ad libidinem calidissimus, et quod ignis edomare nequeat, solus illius dissolvat cruor. Ponit ergo Dominus hujuscemodi adamantem in medio populi sui Israel, et ultra non transit eum, nec dimittit ut dissipentur arae, quae risu et subsannatione sunt dignae, et omnia haereticorum mysteria domumque Jeroboam, qui primus Dei populum separavit, percutiat gladio, atque subvertat.
4.4.4
LIBER TERTIUS. (CAP. VII) (Vers. 10 seqq.)
4.4.4
Et misit Amasias sacerdos Bethel ad Jeroboam regem Israel, dicens: Rebellavit contra te Amos in medio domus Israel: Non poterit terra sustinere universos sermones ejus. Haec enim dicit Amos: In gladio morietur Jeroboam: Israel autem captivus migrabit de terra sua. Et dixit Amasias ad Amos: Qui vides, gradere[ Al. egredere]: fuge in terram Juda, et comede ibi panem, et ibi prophetabis, et in Bethel non adjicies ultra ut prophetes: quia sanctificatio regis et domus regni est. LXX: Et misit Amasias sacerdotes Bethel ad Jeroboam regem Israel, dicens: Congregationes facit contra te Amos in medio domus Israel: non poterit terra sustinere omnes sermones ejus. Haec enim dicit Amos: In gladio morietur Jeroboam: Israel autem captivus ducetur de terra sua. Et dixit Amasias ad Amos: Qui vides, egredere[ Al. gradere], recede in terram Juda, et ibi vive, et ibi prophetabis: in Bethel autem non adjicies ultra prophetare, quia sanctificatio regis est, et domus regni. Salomonis proverbium est, immo mandatum: Noli arguere malos, ne oderint te: Et econtrario de bonis praecepit: Argue sapientem, et diliget te. In alio quoque loco: Qui arguit, inquit, hominis vias, gratiam habebit magis quam is qui loquitur quae delectent. Itaque 331 et Amos emendationis affectu loquebatur ad populum, et ex sermonibus Dei terribilia minabatur, ut agentes poenitentiam, reverterentur ad Deum et idola desererent. Tunc sacerdos Bethel, in qua erat vitulus aureus, quem constituerat Jeroboam filius Nabath, et alii qui illi in imperio successerant, mittit ad Jeroboam nepotem Jehu, qui ei nuntiet, dicens: Rebellavit contra te Amos, sive congregationes facit atque conventus in medio regni tui, Israel, et tanta loquitur, ut terra regni tui verba ejus sustinere non possit. Audet autem mittere ad regem Israel quasi pontifex: metuens ne si populus convertatur ad cultum Dei, ille sacerdotii perdat gloriam. Cumque duo audierit, demolientur excelsa idolis, sive arae risus, et sanctificationes, vel caeremoniae Israel desolabuntur, et consurgam super domum Jeroboam in gladio, eo quod idola penitus destruantur, quibus praeerat Amasias sacerdos, et contra Jeroboam Deus consurgat in gladio, nisi egerit poenitentiam: ille de sua non mandat injuria, ut de regis tantum contumelia dolere videatur. Haec enim, inquit, dicit Amos. Erras, calumniator. In omnibus enim sermonibus suis non quasi ex se propheta loquitur, sed semper praeponit in titulo: Haec dicit Dominus. Igitur quae locutus est Dominus, Amos prophetam dixisse commemorat, ut magis regem provocet ad vindictam. Quae sunt quae dicit Amos? In gladio morietur Jeroboam. Et in hoc mentiris: non enim dixit, morietur; si enim hoc dixisset, videbatur non suscipere poenitentiam; sed, consurget Dominus super domum Jeroboam in gladio: comminans poenam, non inferens. Nec dixit: In gladio morietur Jeroboam: sed, consurgam in gladio super domum Jeroboam. Jeroboam quippe gladio non est mortuus, sed domus ejus, id est, filius Zacharias, Deo percutiente, deletus est. Et Israel, inquit, captivus migrabit de terra sua: adde et caetera, si non egerit poenitentiam. Porro Jeroboam vanissima Amasiae mandata contemnens, nihil ad ea quae ille mandaverat voluit respondere: unde ipse sibi assumit auctoritatem sacerdotalis fastigii, et loquitur ad Amos: Qui vides, gradere: fuge in terram Juda. Prophetae, ut crebro diximus, 332 prius appellabantur videntes, quia quae ventura dicebant, cordis oculis intuebantur. Quaerat prudens lector, quare videntem vocet et nomine prophetali, quem de terra Israel exire compellit? Cui respondendum est: aut cum irrisione eum dicere κατὰ ἀντίφρασιν, quod omnia mentiatur: aut quia videbat multos esse in populo, qui cum libenter audirent: propter quod et regi retulit, congregationes facit contra te Amos: aperte injuriam non audet facere, ne audientes laedere videatur. Vade, inquit, in terram Juda, in qua natus es, ubi libenter audiuntur insani: et comede ibi panem tuum, vel ibi vive, aut certe exerce artem tuam per quam tibi reperias cibos, et ibi vaticinare, qui habes multos quos consuevisti seducere: in Bethel autem, in qua ego sum sacerdos, ultra non adjicies prophetare, quia sanctificatio regis est, et domus regni. Et hoc quasi falsus sacerdos loquitur, adulans regali fastigio, ut non dicat: sanctificatio Dei nostri est, et domus idoli; sed sanctificatio regis, et domus regni: hanc habentibus cunctis qui falsos deos colunt consuetudinem, ut superbiam suam regibus imputent, et quod ipsi faciunt, rex fecisse videatur. Omnia quae de Amasia, et Jeroboam, et Israel, et Amos interpretati sumus, τροπολογικῶς ad haereticos referenda sunt: quorum sacerdos Amasias solet interdum mittere ad Jeroboam regem haereticum, atque haereticorum patronum, et sanctos viros ac praecones fidei accusare apud eum, et jubere doctoribus, ne praedicent in Israel, ne contra regis faciant voluntatem; quia Bethel, hoc est, domus Dei, et falsa Ecclesia sanctificatio regis sit, et domus regni. Solent enim dicere: Imperator nobis communicat, et si quis eis restiterit, statim calumniantur: ergo tu contra imperatorem facis? Augusti mandata contemnis? Et tamen consideremus, quod multi reges Christiani qui persecuti sunt Ecclesiam Dei, et Arianam impietatem in toto orbe fundare conati sunt, vincant in scelere Jeroboam regem Israel. Ille enim falsi sacerdotis mandata despexit, nec ad suggestionem ejus quidquam voluit respondere. Isti autem cum multis Amasiis sacerdotibus suis, fame et penuria, carceribus et exsiliis 333 Amos prophetam et sacerdotes Domini necaverunt.
4.4.5
LIBER TERTIUS. (CAP. VII) (Vers. 14 seqq.)
4.4.5
Et respondit Amos, et dixit ad Amasiam: Non sum propheta ego, et non sum filius prophetae, sed opilio ego sum vellicans sycomoros, et tulit me Dominus cum sequerer gregem, et dixit ad me[ Vulg. addit Dominus]: Vade, propheta ad populum meum Israel, et nunc audi verbum Domini: tu dicis, Non prophetabis super Israel, et non stillabis super domum idoli. Propterea haec dixit[ Vulg. dicit] Dominus: Uxor tua in civitate fornicabitur, et filii tui, et filiae tuae in gladio cadent, et humus tua funiculo metietur, et tu in terra polluta morieris, et Israel captivus migrabit de terra sua. LXX: Et respondit Amos, et dixit ad Amasiam: Non eram propheta ego, neque filius prophetae, sed pastor vellicans sycamina[ Al. mora], et tulit me Dominus ex ovibus, et dixit Dominus ad me: Vade, et prophetiza super populum meum Israel, et nunc audi sermonem Domini: tu dicis, Noli prophetare super Israel, et ne congreges audientes contra domum Jacob. Propterea haec dicit Dominus: Uxor tua in civitate fornicabitur, et filii tui et filiae tuae in gladio cadent, et terra tua funiculo dividetur, et tu in terra immunda morieris; Israel autem captivus ducetur de terra sua. Hoc quod beatos apostolos fecisse Scriptura commemorat, quando denuntiaverunt eis Scribae et Pharisaei ne docerent in nomine Jesu; et illi responderunt dicentes: Obedire Deo magis oportet, quam[ Al. an] hominibus, etiam Amos prophetam fecisse cognoscimus, qui jubente idolorum pontifice, ne prophetaret; in Bethel, non solum prophetat, et ostendit se magis Deum timere mittentem, quam illum prohibentem; sed audacter et libere ipsi denuntiat supplicia qui vetare conatus est, et Dei impedire sermonem. Non solum, inquit, non sum propheta, sive non eram( quorum alterum humilitatis, alterum veritatis est) nec filius prophetae, nec de prophetali stirpe descendens; sed cum essem armentarius et ruborum mora distringerem, tulit me Dominus sequentem greges. Pro armentario, qui Hebraice dicitur BOCER(), Aquila et Symmachus et Theodotio, et quinta editio βουκόλον transtulerunt, qui armenta pascit; non oves. Soli Septuaginta αἰπόλον dixerunt: qui proprie pastor caprarum 334 appellatur ἀπὸ τοῦ αἰπολίου, quod interpretatur quidem grex, qui in altioribus conversatur: ut ostendat greges caprarum semper rupes et asperas cautes et altiora conscendere. Sed quoniam infert: Et tulit me Dominus ἐκ τῶν προβάτων, id est, de pecoribus, videtur oves magis significare, quam capras: licet in principio Levitici legerimus, et oves et capras, pecorum nomine demonstrari. Ita enim Dominus loquitur. Si obtulerit ἀπὸ τῶν προβάτων, id est, de pecoribus Domino agnum, vel haedum, et ovem, sive capram. Porro hoc quod ait, vellicans sycamina, quod Aquila interpretatus est, scrutans sycomoros, et Symmachus, habens sycomoros, quidam ita edisserunt, ut sycamina velint appellari genus arborum, quae Palaestinae nascuntur in campestribus, et agrestes afferunt ficus, quae si non vellicentur, amarissimas cariculas faciunt, et a culicibus corrumpuntur. Nobis autem( quia solitudo in qua morabatur Amos, nullam hujuscemodi gignit arborem) magis videtur rubos dicere, qui afferunt mora, ac pastorum famem et penuriam consolantur. Utcumque voluerit lector accipere, hoc dicendum est, quod humilem pastorem et rusticum assumpserit Dominus, et miserit ad populum suum Israel, et praeceperit ei, ut egrediens de terra sua, Samariam pergeret: et ibi quae ventura sunt prophetaret. Quia igitur Domino, inquit, jubente ut loquar, tu Amasia dicis mihi: Noli prophetare super Israel, et non stillabis super domum idoli: audi quae contra te Dominus comminetur. Pro domo idoli, in Hebraico scriptum est BETH ISAAC(), id est, domus risus( Isaac enim risus interpretatur), quod LXX transtulerunt, domum Jacob, nomen pro altero nomine, et non rem intelligentes. Rursum ubi nos posuimus, Et non stillabis: Symmachus interpretatus est, non increpabis. Stillare autem prophetas, idioma Scripturarum est: quod non totam Dei simul inferant iram, sed parvas stillas commihatione denuntient. Quia ergo dixisti mihi, non prophetabis, uxor tua in civitate fornicabitur, quod melius interpretatus est Symmachus, πορνευθήσεται: non quod ipsa fornicetur, sed quod passivo genere, ab aliis constuprata 335 sustineat fornicationem. Grandis autem dolor, incredibilisque ignominia, quando maritus in media civitate, praesentibus cunetis, uxoris injuriam prohibere non potest. Filii quoque, inquit, tui, et filiae tuae gladio cadent. Non est tantus dolor in filia constuprata; quantus in uxore polluta, nec tantus dolor in uxore occisa, quantus in filiis trucidatis. Maritus enim libentius audit uxorem interfici, quam pollui. Nec hoc sufficit ad injuriam, nisi et terra ipsius funiculo ab hostibus dividatur, et novos cultores recipiat. Ipse quoque Amasias, qui nunc gloriatur in sacerdotii potestate, nequaquam morietur in terra sua, sed ductus in captivitatem morietur in terra quae polluta est idolis, et non ante morietur, nisi populum quem deceperat, servientem videat atque captivum. Secundum tropologiam, Amasias sacerdos interpretatur robustus et rigidus[ Al. frigidus], eo quod rebellis et ferox ecclesiasticum virum et vere prophetam vetet Dei verba proferre et doctrinam, et errantem populum corrigere prohibeat. Hujus uxor falsa Ecclesia, patebit fornicationi omnium: et filii ejus ac filiae quas male in errore generavit, Domini mucrone ferientur: humus quoque illius et universa possessio erit pars daemonum, et ipse morietur in terra polluta, quae non habeat habitatorem Deum, sed multis pravae religionis contaminetur erroribus, et omnis populus qui falsum sibi nomen assumit Israel, captivus migrabit de terra sua, ut non serviat Deo, sed haereticorum ac daemonum jugo colla submittat.
4.5.1
LIBER TERTIUS. (CAP. VIII) (Cap. VIII.--Vers. 1 seqq.)
4.5.1
Haec ostendit mihi Dominus Deus: Et ecce uncinus pomorum, et dixit: Quid tu vides, Amos? Et dixi: Uncinum pomorum. Et dixit Dominus ad me: Venit finis super populum meum Israel, non adjiciam ultra ut pertranseam eum, et stridebunt cardines templi in die illa, dicit Dominus Deus. Multi morientur, in omni loco projicietur silentium. LXX: Sic ostendit mihi Dominus Deus: Et ecce vas aucupis. Et dixit: Quid tu vides, Amos? Et dixi, Vas aucupis. Et dixit Dominus ad me: Venit[ Al. Veniet] finis super populum meum Israel: non addam ultra 336 ut pertranseam eum; et ululabunt laquearia templi in die illa, dicit Dominus Deus. Multi cadentes erunt: in omni loco injiciam silentium. Quod Jeremias sub virga cernit vigiliarum, sive nucis eo quod vigilaverit super peccata populi sui, ne quasi clausis et conniventibus oculis eorum delicta non viderit: hoc nunc Amos adversus Judam et Israel pariter intuetur sub specie uncini, qui Hebraice appellatur CHELUB() et a LXX in vas aucupis vertitur: cum auceps proprie MOCES() nuncupetur, sicut supra in hoc eodem propheta legimus: Si cadet avis super terram sine aucupe. Et est sensus: Sicut uncino rami arborum detrahuntur ad poma carpenda: ita ego proximum captivitatis tempus attraxi. Et ut sciamus hoc esse, quod dicimus, ipse interpretatur Deus, quid significet visio, quam prophetae ostenderat. Venit finis super populum meum Israel. Quodque sequitur: Non adjiciam ultra ut pertranseam eum, hoc significat, quod iniquitates populi sui ultra non transeat, nec negligat, neque impunita scelera transire permittat. Et ne solum de decem tribubus dicere videretur, intulit: Stridebunt cardines templi, sive laquearia in die illa, dicit Dominus. Hoc autem ὑπερβολικῶς accipiendum est, quod tam grave malorum pondus incumbat: ut ipsi quoque portarum cardines et excelsa laquearia ululent, et incredibilem sentiant vastitatem: quando multi morientur, et captis habitatoribus vel occisis, in omni loco projiciatur silentium. Sin autem voluerimus legere pro uncino pomorum vas aucupis, hoc dicendum est, quod quomodo aucupes visco vel retibus aves volantes per aerem, et sublimius discurrentes ad terram detrahit, sic Deus per Sennacherib sive Nabuchodonosor, quos nunc aucupes intelligimus, populum suum prius liberum, et Legis observatione sublimem comprehenderit, vinxerit, transtulerit, enecarit. Non enim injuste tenduntur retia avibus. Et hoc non solum ad Babyloniae captivitatis tempus referendum est, sed et in adventum Domini Salvatoris, quando dixerunt: Aufer de terra talem: crucifige eum, crucifige eum, et perdiderunt alas columbae. Et venit 337 finis super eos, et extrema captivitas, ultraque non pepercit eis Dominus. Et ululaverunt cardines templi, vel laquearia templi, super occisum populum corruentia. Et in omni loco projectum est silentium, habentibus Judaeis Moysen et Prophetas, et non habentibus Verbum Dei: legentibus litteram, et perdentibus spiritum, quando facta est mensa eorum in laqueum, et in retributionem, et ruinam, et excaecati sunt oculi eorum, ut non viderent, et obturatae sunt aures eorum, ut non audirent: et incurvatum est dorsum eorum, ne coelum suspicerent; sed cum Evangelica illa muliere, quae habebat spiritum infirmitatis, semper terrae incumberent. Et effusa est super eos ira Dei, et furor irae ejus comprehendit illos, ita ut fieret habitatio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non esset habitator: quando completum est: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et emittam famem super terram: non famem panis, neque sitim aquae, sed famem audiendi verbum Domini: de quo in posterioribus, si pervenerimus ad calcem, plenius disserendum est. Nos ergo cernentes, quia Deus naturalibus ramis non pepercit, timeamus eadem perpeti, et aucupis laqueos declinemus, dicamusque ad Dominum: Ne taceas, neque compescaris, Deus, et ne sileas a me, et assimilabor descendentibus in lacum. In toto orbe terrarum projectum est silentium Judaeorum: ubicumque fuerint, mussitant potiusquam loquuntur, et cum blasphemia eorum contra Dominum Salvatorem ad coelum usque perveniat, omnis interpretatio Scripturarum muta est et silens, et aures non penetrat audientium.
4.5.2
LIBER TERTIUS. (CAP. VIII) (Vers. 4, seqq.)
4.5.2
Audite hoc qui conteritis pauperem, et deficere facitis egenum terrae, dicentes: quando transibit mensis, et venundabimus merces, et sabbatum, et aperiemus frumentum, ut imminuamus mensuram, et augeamus siclum: et supponamus stateras dolosas, ut possideamus in argento egenos, et pauperes pro calciamentis, et quisquilias frumenti vendamus. LXX: Audite haec qui conteritis mane pauperem, et opprimitis egenos de terra, qui dicitis: Quando pertransibit mensis, et negotiabimur: et sabbata, et aperiemus 338 horreum, ut faciamus minorem mensuram et majus pondus: et faciamus stateram iniquam, ut possideamus in pecunia pauperes, et egenum pro calciamentis, et de omni venditione negotiemur. Ne frustra videatur uncinus pomorum, et vas aucupis esse monstratum, et per haec vicina imminere captivitas, causae offensae Dei breviter describuntur. O tu, Juda, o tu, Israel, audite quae scelera feceritis, de nocte surgentes, pro oratione et hymnis in Deum: studium habetis opprimendi, sive conterendi pauperes, ut fame et egestate confecti auferantur de terra. Qui exspectatis kalendas, ut negotiemini, et usuras augeatis de usuris, et sabbata, ut aperiatis horrea, detisque frumenta amplius recepturi, et Dei solemnitates turpis lucri gratia in vestra compendia vertitis: qui minorem in vendendis mercibus mensuram facitis, et majora pondera in accipiendis, stateramque iniquam, ut possideatis pecunia pauperes, et tam viles habeatis homines, ut impleatis illud, quod supra de vobis dixeram: Pro eo quod vendidistis argento justum, et pauperem pro calciamentis: in tantam lucri rabiem prosilistis, ut non frumenta, quorum esu hominum corpora sustentantur, sed quisquilias et purgamenta frumenti vendatis pauperibus, pulverem et paleas tritico commiscentes. Quod quidem et perversos doctores ac principes, qui absque Dei timore dominantur cleris, de quibus Jeremias loquitur: Cleri eorum non proderunt eis, nonnumquam facere cernimus, qui putant quaestum esse pietatem, et sedentes in templo nummularii proponunt columbas, non in caveis, sed in cathedris quasi magistri, Spiritus sancti dona vendentes: qui faciunt mensuram minorem atque majorem, ut pauperibus, vel parum, vel nihil: divitibus autem et his, de quibus sectantur lucra, in modum concionatorum loquantur sermone longissimo: et propter pecuniam conterant capita pauperum atque conculcent, et non frumentum Domini, quod confirmat cor hominis, sed quisquilias et vilissimum pulverem avidis faucibus ingerant: etiam haec quae nullius sunt pretii venditantes, cum Dominus apostolis praeceperit: 339 Gratis accepistis, gratis date.
4.5.3
LIBER TERTIUS. (CAP. VIII) (Vers. 7, 8.)
4.5.3
Juravit Dominus in superbiam Jacob, si oblitus fuero usque in finem omnia opera eorum. Numquid super isto non commovebitur terra: et lugebit omnis habitator ejus: et ascendet quasi fluvius universus, et ejicietur, et defluet quasi rivus Aegypti. LXX: Juravit Dominus contra superbiam Jacob, si obliviscetur in finem omnia opera vestra. Et super his non conturbabitur terra, et lugebit omnis habitator ejus, et ascendet quasi flumen consummatio ipsius: et descendet quasi fluvius Aegypti. Jurantem Deum saepius Scriptura describit. Primum in Genesi: vocavit Angelus Domini Abraham secundo de coelo, dicens: Per memetipsum juravi, dicit Dominus: quia fecisti verbum hoc, et non pepercisti filio tuo charissimo, benedicens benedicam tibi, et multiplicans multiplicabo te quasi stellas coeli, et sicut arenam quae est in littore maris( Genes, XXII, 16, 17). Et in centesimo nono psalmo: Juravit Dominus, et non poenitebit eum: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Quod, quicumque est ille qui ad Hebraeos scripsit epistolam, disserens ait: Quoniam neminem habuit per quem juraret majorem, juravit per semetipsum( Supra, IV, 2). Et in hoc eodem propheta supra legimus: Juravit Dominus in sancto suo, sive per sanctos suos: quia ecce dies venient super vos, et tollent vos in armis, sive in contis, et reliqua. Qui ergo prius in sancto suo, sive per sanctos suos juraverat, nunc jurat contra superbiam Jacob: ut si non credunt comminanti, credant juranti in humanam similitudinem: qui juramentum tunc assumunt, quando simplicibus eorum verbis non creditur. Nec mirum est si Deus jurare dicatur, cum dormientibus dormiat, et vigilantibus vigilet: hisque qui sibi thesaurizaverunt iram in die irae, dicatur irasci. Jurat autem, quod non obliviscatur usque in finem operum eorum; superbis enim Deus resistit, humilibus autem dat gratiam; sed omnia memoriter teneat quaecumque peccaverint, et usque ad finem et judicii tempus adducat. Unde poenitentes[ Al. patientes] rogant: Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum: praesertim cum adversus superbos ipsa terra moveatur, sive turbetur et lugeat, non colonus et advena, sed habitator ejus: et ascendat sicut fluvius consummatio, et descendat sicut 340 flumen Aegypti: ut qui egerit poenitentiam, ascendat cum fluvio scandente: qui autem perseveraverit in delictis, descendat sicut fluvius Aegypti, et ingressus mare absorbeatur. Ac per hoc ostendit superbiam Jacob, contra quam jurat Dominus, aeternis suppliciis devorandam.
4.5.4.1
LIBER TERTIUS. (CAP. VIII) (Vers. 9, 10.)
4.5.4.1
Et erit in die illa, dicit Dominus[ Vulg. addit Deus]: Occidet sol in meridie, et tenebrescere faciam terram in die luminis: et convertam festivitates vestras in luctum, et omnia cantica vestra in planctum: et inducam super omne dorsum vestrum saccum, et super omne caput calvitium: et ponam eam quasi luctum unigeniti: et novissima ejus quasi diem amarum. LXX: Et erit in die illa, dicit Dominus Deus: occidet sol meridie, et contenebrescet super terram in die lux: et convertam solemnitates vestras in luctum, et omnia cantica vestra in planctum: et inducam super omnem lumbum saccum, et super omne caput calvitium: et ponam eam quasi luctum dilecti: et qui cum eo sunt, quasi diem doloris.
4.5.4.2
Dies illa[ Al. diem illam], diem captivitatis significat, quando uterque populus ducetur in Assyrios atque Chaldaeos, quibus prae tristitiae magnitudine occidet sol meridie: et clara omnibus luce, tenebrae cuncta complebunt: quando festivitates eorum et omnia cantica in luctum planctumque conversa sunt. Et super omne dorsum, sive lumbos, accincti sunt cilicio, et juxta consuetudinem veterum lugentium, super capita habuere calvitium: quod et Job in mortibus filiorum fecisse legimus. Et tanta erit magnitudo luctus atque tristitiae, ut unici filii morientis matrique charissimi vincat dolorem: et omnia planctu et amaritudine compleantur. Possumus hunc locum et in Domini intelligere passione, quando sol hora sexta retraxit radios suos, et pendentem in cruce Dominum suum spectare non ausus est: quando tenebris cuncta complentibus, festivitates eorum et cantica, Vespasiano Titoque superantibus, in planctum luctumque mutata sunt: quando lacrymarum et poenitudinis et ciliciorum repleta sunt omnia, et capita habuere calvitium, quae prius Nazaraeorum decorata caesarie, comam Domino nutriebant. Tunc primogenitus filius Dei, populus Israel, qui in Unigenitum et vere Filium Dei miserat manum, aeterno luctui traditus est: et novissima ejus, sive qui 341 cum eo erant, amaritudine sunt repleta. Nunc ergo illis habentibus tenebras, qui repulerunt solem justitiae: nos qui sedebamus in tenebris et in umbra mortis, vidimus lucem magnam, et illorum universa festivitas ad Ecclesiae translata est mysteria, ut, illis flentibus, nos laudes Domino concinamus. Illi pro zona accinguntur funibus et ciliciis: nobis cum apostolis dicitur: Sint lumbi vestri praecincti[ Al. accincti], et lucernae ardentes in manibus vestris. Nos accincti sumus Christi veritate, implentes illud quod scriptum est: State accincti lumbos vestros in veritate. Illi autem pro veritate circumdati sunt diaboli mendacio. Nostrum caput, de quo Salvator loquitur: Vestri autem et capilli capitis numerati sunt, habet comam perpetuam, et in capite nostro, qui Christus est, fortitudinem possidemus, ut interficiamus leonem. Illi autem dormierunt in meretricis synagogae genibus, et diabolo tondente derasi, virtutem capitis perdiderunt, amittentes cum robore oculos, de quibus in Ecclesiaste scriptum est: Sapientis oculi in capite ejus: qui autem stultus est, in tenebris ambulat. Illorum socii versantur in luctu, nostri comites induuntur laetitiae vestimento.
4.5.5
LIBER TERTIUS. (CAP. VIII) (Vers. 11, 12.)
4.5.5
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et emittam[ Vulg. mittam], famem super terram: non famem panis, neque sitim aquae, sed audiendi verbum Domini. Et commovebuntur a mari usque ad mare: et ab Aquilone usque ad Orientem circuibunt quaerentes verbum Domini, et non invenient. In die illa deficient virgines pulchrae, et adolescentes in siti: qui jurant in delicto Samariae, et dicunt. Vivit deus tuus, Dan, et vivit via Bersabee: et cadent, et non resurgent ultra. LXX: Ecce dies veniunt, dicit Dominus Deus, et emittam famem super terram: non famem panis, neque sitim aquae, sed famem audiendi verbum Domini. Et commovebuntur aquae de mari usque ad mare: et ab Aquilone usque ad Orientem circuibunt quaerentes verbum Domini, et non invenient. In die illa deficient virgines pulchrae, et juvenes in siti: qui jurant per propitiationem Samariae: qui dicunt: Vivit deus tuus, Dan, et vivit deus tuus, Bersabee: et cadent, et non 342 resurgent amplius. Aquae in Hebraico non habentur, et propitiatio, quam nos in delictum vertimus, et ab Hebraeis vocatur ASAMATH(), idolum significat: quod principium peccatorum est. Vetus narrat historia, tam Latina quam Graeca, et omnium gentium barbararum, nihil fame durius, quae saepe compellit obsessos humanis vesci carnibus, et in suam saevire naturam: ita ut nec parentes parvulis parcant liberis, et maritalis affectus dudum amatae uxoris membra dilaceret. Si hoc facit fames corporum, quid de fame dicendum est animarum? quae in die resurrectionis Domini oppressit populum Judaeorum, et juncta fami ardentissima sitis, non habentium panem, qui de coelo descendit, et eas aquas, quae de Jesu ventre manarunt. Ablata est ab eis Lex, et Prophetae aeterno conticuere silentio: moventur a mari ad mare, et ab oceano Britannico, usque ad oceanum Atlanticum, id est, ab Occidente ad Meridiem, et ab Aquilone usque ad Orientem, toto orbe peregrini, verbum Dei non valent invenire. In quo loco interrogabimus Judaeos, quam illam diem significari putent, in qua sustineant famem audiendi verbum Dei: praesertim cum legant Scripturas, et humilitatem sequantur litterae? Quibus ingerimus[ Al. ingeremus] famem esse praedictam intelligentiae spiritualis, in qua Christus cernitur, passio Domini et resurrectio reperitur. Circumeunt orbem, et quaerunt verbum Domini, et non inveniunt: quia Verbum Domini negaverunt, quod factum est in manibus omnium prophetarum, quod in principio apud Patrem erat, quod caro factum est, et habitavit in nobis. In illo tempore defecerunt virgines pulchrae, et adolescentes, sive electi, atque doctores( hoc enim significat BAURIM() defecerunt in siti. Virgines pulchras synagogas interpretantur, et electos, magistros populi. Qui cum defecerint, maledictiones Deuteronomii in populo Judaico docent esse completas. Hi electi atque doctores juraverunt in idolo Samariae, in vitulis scilicet aureis, et dixerunt: Vivit deus tuus, Dan, in terminis 343 terrae Judaicae, ubi nunc Paneas est, et eo tempore vitulus aureus colebatur: et vivit via Bersabee, quia longo illuc et raro itinere commeabant, propter reges Judae justos pariter et injustos. Et quia hoc fecerunt, idcirco corruent, et non resurgent amplius, id est, non recipient eum statum, quem prius habuerant: Mittit autem Dominus famem in terram super eos, qui terrena sapiunt: et famem non panis, sitimque non aquae, sed audiendi verbum Domini, quando propter peccata populi doctrina deficit[ Al. defecit] in Ecclesiis: et a mari usque ad mare, id est, a salsis et amarissimis fluctibus usque ad mare perveniunt: non occurrentes fluminibus, non dulcissimis et variis fontibus, sed rursus ad amara currentes: et ab Aquilone usque ad Orientem, cupientes Aquilonem deserere( qui est ventus durissimus, et ab ignorantibus dexter vocatur) et pervenire ad Orientem, quem reperire non poterunt: quia non recto pergunt itinere, sed deviis circumeunt callibus: viamque regiam non tenentes, curvis ducuntur anfractibus. In illo tempore deficient animae virginales, quas incorruptas Apostolus nominat: et cupit aeternam pudicitiam possidere, scribens ad Corinthios: Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quae est in Christo. Et si essent omnes virgines pulchrae vel bonae, numquam dixisset, deficient virgines bonae: sed ad distinctionem malarum virginum bonas posuit, quae sunt sanctae corpore et spiritu. Malae virgines quinque sunt stultae, quae lampadibus suis oleum non paraverunt. Bonae et speciosae virgines illae sunt, quae lumen habuerunt virtutum, et sponsi[ Al. sponsae) thalamum ingressae sunt. Deficient autem virgines, quia verbum Domini non invenient. Ex quo intelligimus, quando doctrina non fuerit in Ecclesiis, perire pudicitiam, castitatem mori, omnes 344 abire virtutes: quia non comederunt verbum Domini, quod qui comederit saginatus ejus cibo, audiet per Salomonem: Justus comedens saturat animam suam: animae autem impiorum esurient[ Al. esuriunt]. Et David qui ad senectutem pervenerat, libere decantabat: Juvenis fui, et senui, et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem Quanti martyres in persecutionibus perierunt fame, et indiguerunt frumento alimentisque istis corporum. Ergo de eo dicit pane, qui de coelo descendit, quem qui comederit, nec esurire poterit, nec sitire. Deficientibus autem virginibus, et adolescentes deficient, qui prius vicerant mundum; et idcirco deficient, quia jurant in idolo Samariae, quam in haereticorum persona semper accipimus, dicente hoc eodem propheta: Vae qui despiciunt Sion, et confidunt in monte Samariae( Supra VI, 1). Despiciunt enim haeretici Ecclesiam Dei, et confidunt in falsitate dogmatum suorum, erigentes se contra scientiam Dei, scisso populo ejus, dicentes: Non est pars nobis in David, neque haereditas in filio Jesse Si quis ergo jurat in delicto Samariae, et dicit: Vivit deus tuus, Dan, vivit via Bersabee; iste cadet et resurgere ultra non poterit. Dan tribus in ultimis Judaeorum terminis possessionem invenire non potuit, sicut in libro Judicum, scriptum est, interpretaturque judicium. Bersabee autem pro varietate accentuum vertitur in linguam nostram, puteus juramenti, aut, puteus satietatis, ac septimi. Itaque et haeretici in extremis Scripturarum sanctarum finibus sitient, Dei judicium contemnentes, et desiderantes viam Bersabee, quae fuit in tribu Juda: multaque Ecclesiae imitari sacramenta cupientes, saturatos et repletos esse se dicunt. Quibus apostolus exprobrat Paulus: Jam saturati estis, jam divites facti estis, et jurant in nomine Domini, qui semel cadentes, quia deos idolorum, deum arbitrantur suum, amplius non resurgent. Qui autem voluerint agere poenitentiam, 345 et non dixerit: Vivit deus tuus, Dan, et vivit via Bersabee, audient per Jeremiam: Numquid qui cadet, non resurget: aut qui aversus est, non revertetur( Jerem. VIII, 4).
4.6.1
LIBER TERTIUS. (CAP. IX) (Cap. IX.--Vers. 1.)
4.6.1
Vidi Dominum stantem super altare, et dixit: Percute cardinem, et commoveantur superliminaria: avaritia enim in capite omnium, et novissimum eorum in gladio interficiam. Non erit fuga eis: fugiet[ Vulg. eis, qui fugient], et non salvabitur ex his qui fugerit. LXX: Vidi Dominum stantem super altare, et dixit: Percute super propitiatorium, et commovebuntur vestibula: et disjice in capita omnium, et reliquos eorum gladio interficiam. Non fugiet ex eis, qui fugerit: et non salvabitur ex illis, qui fuerit resalvatus. Qui cum Ezechiele et Joanne Baptista apertos viderit coelos, et velamen, quod positum erat ante faciem Moysi, ab oculis ejus fuerit ablatum, ut impleatur in eo quod scriptum est: Mandatum Dei lucidum illuminans oculos; iste videbit stantem Dominum super altare, et praecipientem prophetae, sive, ut multi putant, angelo, qui reddendis peccatorum suppliciis mancipatus est, ut percutiat cardines templi, sive propitiatorium, et commoveantur superliminaria ejus, sive vestibula. Cumque, ait, templum propter malitiam hominum dissipatum fuerit et destructum, et ira mea a sanctuario meo coeperit, unusquisque cognoscat se non posse evadere, avaritia omnia possidente, et novissima sua esse mortem, nullaque praesidia ad evadendam sententiam Dei posse succurrere: quodque juxta LXX legimus: ut disjiceret in capita omnium, pulchre eorum capita dividuntur, qui ab eo, qui est caput omnium, sua sponte divisi sunt atque dixerunt: Non habemus regem nisi Caesarem, qui voce impia clamaverunt: Crucifige, crucifige talem. Et: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros. Quae omnia et ad haereticos referre possumus, quorum altare percutitur, et omnes initiationes et sacramenta sacrilega commoventur, qui avaritiam habuerunt in capitibus suis, clamante per eos perdice, et congregante quos non peperit, et faciente divitias absque judicio. Unde et novissima ejus sive reliquias Dominus interficiet, ut coeptum capitulum compleatur, et novissimum ejus erit 346 insipiens. Cum autem Dominus percusserit cardines, et induxerit super eos gladium, nullus erit qui possit evadere, et impendentem Domini gladium declinare. Simulque et hoc erit notandum, quod, stante super altare Domino, primum percutitur propitiatorium, sive cardines templi, deinde commoventur vestibula, tertio capita omnium dividuntur, quarto qui reliqui sunt, interficiuntur gladio. Nisi enim superbiam haereticorum suo Dominus calcaverit pede, et perversam sceleratamque doctrinam spirituali mucrone percusserit, et magistros eorum, qui accipiuntur in capitibus, inter se diviserit, atque in bonam partem occiderit, non possunt discipuli vivificari, secundum illud quod scriptum est: Ego occidam, et vivificabo: ego percutiam, et sanabo. Occiduntur et percutiuntur magistri, ut vivificentur discipuli: capita dividuntur, ut caetera membra sanentur.
4.6.2
LIBER TERTIUS. (CAP. IX) (Vers. 2 seqq.)
4.6.2
Si descenderint usque ad infernum, inde manus mea educet eos: et si ascenderint usque in coelum, inde detraham eos: et si absconditi fuerint in vertice Carmeli, inde scrutans auferam eos: et si celaverint se ab oculis meis in fundo maris, ibi mandabo serpenti, et mordebit eos: et si abierint in captivitatem coram inimicis suis, ibi mandabo gladio, et occidet eos, et ponam oculos meos super eos in malum, et non in bonum. Et Dominus Deus exercituum, qui tangit terram, et tabescit[ Vulg. tabescet], et lugebunt omnes habitantes in ea, et ascendet sicut rivus omnis, et defluet sicut fluvius Aegypti. LXX: Si defossi fuerint in inferno, inde manus mea evellet eos: et si ascenderint in coelum, inde detraham illos: si absconditi fuerint in vertice Carmeli, inde[ Al. ibi] scrutans auferam eos: et si demerserint se ab oculis meis in profundum maris, ibi mandabo draconi, et mordebit eos: et si abierint in captivitatem ante faciem inimicorum suorum, ibi praecipiam gladio, et interficiet eos, et obfirmabo oculos meos super illos in mala, et non in bona. Et Dominus Deus omnipotens qui tangit terram, et commovet eam, et lugebunt omnes habitatores ejus, et ascendet sicut fluvius consummatio eorum, et descendet sicut flumen Aegypti. Qui supra dixerat, non erit fuga eis: fugiet, et non salvabitur qui fugerit, nunc ipsam fugam in partes secat, et hyperbolice 347 etiamsi hoc et hoc fecerint, evadere eos non posse testatur. Si descenderint, ait, usque ad infernum, inde manus mea educet eos: non quod ullus ante resurrectionis diem ab inferis retrahatur; sed quod et in inferno positi, in illius potestate sint. Quod super Dathan et Abiron impletum esse cognoscimus, quos viventes terrae hiatus absorbuit. Et si ascenderint, inquit, usque ad coelum, inde detraham eos: quia et Enoch et Elias rapti cum corporibus in coelum, Dei reguntur arbitrio. Et cerne proprietates: ad infernum descenditur, ad coelum conscenditur: de inferno educimur, de coelis detrahimur. In altero extrema desperatio est, in altero superbiae magnitudo. Si absconditi fuerint in vertice Carmeli, vel juxta Phoenicis terminos in septentrionali plaga, vel ad meridiem propter eremi vastitatem, ubi habitavit quondam Nabal Carmelius, inde, inquit, scrutans auferam eos: et si in profundo maris, atque ut de propheta loquar, in Tharsis, Dei oculos vitare conentur, ibi mandabo serpenti, quem[ Al. qui] in hoc loco Leviathan, sive cete significat, ut servet metaphoram, et per serpentem atque cetum[ Al. cete] ad hostes veniat. Et mordebit eos, id est, suis faucibus devorabit. Et ne forsitan per superiora quae dixit, aliud quidquam captivitatem ab hostibus sentiremus, juxta morem suum aperit[ Al. aperuit] Scriptura quod prius sub aenigmatibus dixerat. Et si abierint in captivitatem coram inimicis suis, ibi mandabo gladio, et occidet eos, ne scilicet extrema malorum suorum aestiment servitutem; sed etiam captos hostilis mucro confodiat: et qui superesse potuerint et mortem evadere, Dei aspectum non effugiant; sed ponat super eos oculos suos in malum, et non in bonum, ut semper eos visitet, et ad poenitentiam per tormenta compellat. Et haec facturum esse se dicit omnipotens Deus, ad cujus tactum et nutum terrae fundamenta quatiuntur, sive tabescunt, et omnis ejus habitator planctu et luctibus occupatur. Quae loquitur, ut ostendat magnitudinem divinae potentiae, ne forsitan velit quidem facere quod minatur; sed vires non impleant voluntatem. Sin autem terra tabescit, sive concutitur, 348 et Creatorem suum insensibilis quoque natura praesentit[ Al. persentit]: quanto magis homo, fragile animal, cujus animae thesaurus in vasis fictilibus atque corporeis clauditur? Et quomodo Aegypti fluvius decurrit in mare atque sorbetur: ita et terra Israel, de qua supra dixerat: Qui tangit terram, et tabescit, ibit in captivitatem, et ab hostibus devorabitur: μετωνυμικῶς, ab eo quod habet, id quod habetur, divino significante sermone. Et haec quidem sequentes historiae ordinem, utcumque potuimus interpretati sumus: si tamen in quibusdam nos intelligentia non defecit. Caeterum omnem loci istius περιοχὴν David explicat, dicens: Domine, probasti me, et cognovisti me. Statimque infert: Quo ibo a spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu illic es: si descendero in infernum ibi es. Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris: etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua. In Deuteronomio quoque simile quid legimus: Mandatum hoc, quod ego praecipio tibi hodie, non supra te est: neque procul positum, nec in coelo situm, ut possis dicere: Quis nostrum ad coelum valet conscendere, ut deferat illud ad nos, et audiamus atque opere compleamus? Neque trans mare positum, ut causeris et dicas: Quis e nobis transfretare poterit mare, et illud ad nos usque deferre ut possimus audire, et facere quod praeceptum est? sed juxta te est sermo valde in ore tuo, et in corde tuo ut facias illum[ Al. illud]. Quando enim anima vinculis laxata corporeis, volandi quo velit, sive quo ire compellitur, propter tenuitatem substantiae habuerit libertatem, aut ad inferna ducetur( de quibus scriptum est: Convertantur peccatores in infernum, omnes gentes quae obliviscuntur Deum. Et: In inferno quis confitebitur tibi? Et: Descendit in infernum gloria tua. Aut certe ad coelestia sublevabitur, ubi sunt spiritualia nequitiae in coelestibus, et si sibi verae circumcisionis scientiam voluerit vindicare, hoc enim interpretatur Carmelus, et humilitate contempta, habitare in montibus, et ibi scrutantem manum Dei evadere non valebit. Quod si desperans salutem, oculos Domini vitare tentaverit, et in ultimos falsorum 349 fluctuum terminos pervenire, etiam ibi mandabit Dominus serpenti tortuoso et antiquo, qui est inimicus et ultor, et mordebit eam. Capta quoque vitiis atque peccatis gladio Domini punietur, et ponet oculos suos super eam in malum, et non in bonum, ut per cruciatus atque supplicia ad Dominum revertatur. Cumque Deus omnipotens tetigerit terram eorum atque concusserit, et tabescere fecerit cuncta terrena, intelligentes scelera sua, vertentur in luctum, et ipse Dominus dupliciter ascendet atque descendet. Ascendet super sanctos quasi fluvius consummationis ejus, id est, terrae: ut opera eorum terrena consumat. Descendet super peccatores quasi flumen Aegypti, ut in tormentorum amaritudinem impetu Domini detrudantur.
4.6.3
LIBER TERTIUS. (CAP. IX) (Vers. 6.)
4.6.3
Qui aedificat in coelo ascensionem suam, et fasciculum suum super terram fundavit: qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terrae: Dominus nomen ejus. LXX: Qui aedificat in coelo ascensionem suam, et promissionem suam super terram fundat: qui vocat aquam maris, et effundit eam super faciem terrae: Dominus omnipotens nomen ejus. Dominus Deus omnipotens, qui respicit, sive tangit terram, et commovet eam, ipse est qui quotidie aedificat in coelo[ Al. coelum] ascensionem suam, et dicit in Evangelio: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Et non solum de costa Adam in typum Ecclesiae semel aedificavit Evam, sed quotidie credentes et membra corporis sui aedificat, et de terris ad coelum levat, ut in illis ipse conscendat. Ascendit Dominus in coelum cum Enoch, ascendit cum Elia, ascendit cum Moyse, cujus sepulturae locus, quia in coelum ascenderat, in terra non potuit inveniri. Ascendit cum Paulo qui vas electionis, in apostolum de persecutore mutatus est, et de humilibus raptus in sublimia, ita ut ascenderet in coelum tertium, et per Spiritum sanctum et Filium perveniret ad Patrem, et audiret verba ineffabilia, mysterii[ Al. mysteria] Trinitatis, quae hominibus audire non licitum est. Iste ergo qui quotidie ascendit in sanctis, fasciculum suum fundavit super terram, 350 de quo in Evangelio loquitur: Ne timeas, grex parvule, quia complacuit Patri meo habitare in te. Iste fasciculus una Domini religione constrictus est. Unde et ipsa religio a religando, et in fascem Domini vinciendo nomen accepit. Porro juxta Septuaginta, repromissionem suam fundat[ Al. fundavit] super terram, ut omnes illius repromissiones quas sancti prophetae suo ore cecinerunt, non inanem sonum habeant, et cassa solius tropologiae nomina; sed fundentur in terra. Et cum historiae habuerint fundamenta, tunc spiritualis intelligentiae culmen accipiant: ut vere Christus de Virgine natus sit, vere Lazarum mortuum suscitarit, vere ad tactum ejus αἱμοῤῥοῦσα sanata sit, vere in adventu Domini caeci viderint, claudi cucurrerint, contractae manus extensae sint, lepra mundata sit; licet secundum tropologiam quotidie de anima virginali nascatur sermo divinus, quotidie peccato mortui, et vitiorum funibus alligati, de sepulcro scelerum suorum jubeantur exire, quotidie sanguinis opera constringantur, caeci in fidelitate Christi lumen aspiciant, claudicantes prius fide, currant in via Domini, et aridae manus avaritia, extendantur ad eleemosynam, et lepra Mariae, quae contaminat quidquid attigerit, recipiat pristinam puritatem. Iste autem Dominus amarissimas quoque aquas maris vocat, et effudit[ Al. fundit] eas super eos, qui faciem suam verterunt ad Dominum. Ideo autem vocat amaras aquas, ut dulces faciat, et educat ventos de thesauris suis, et graves salsugine aquas sua in altum jussione suspendat, eliquansque eas, et aethereo calore decoquens, dispenset in pluvias, et emittat super faciem terrae, ut arentia quaeque rigentur imbribus, et ubi abundavit peccatum, superabundet gratia.
4.6.4
LIBER TERTIUS. (CAP. IX) (Vers. 7, 8.)
4.6.4
Numquid non ut filii Aethiopum vos estis mihi, filii Israel, ait Dominus? Numquid non Israel ascendere feci de terra Aegypti, et Palaestinos de Cappadocia, et Syros de Cyrene? Ecce oculi Domini Dei super regnum peccans, et conteram illud a facie terrae: verumtamen conterens non conteram domum Jacob, dicit Dominus. LXX: Nonne ut filii Aethiopum vos estis 351 mihi, filii Israel, dicit Dominus? Nonne[ Al. Non] Israel eduxi de terra Aegypti, et alienigenas de Cappadocia, et Syros de fovea? Ecce oculi Domini Dei super regnum peccatorum, et auferam illud a facie terrae. Verumtamen non in finem auferam domum Jacob, dicit Dominus. Pro Cyrene, Aquila et quinta editio ipsum verbum Hebraicum posuerunt CIR(), Septuaginta foveam, id est, βόθρον, Theodotio parietem, Symmachus Cyrenem: quem et nos in hoc loco secuti sumus. Totam loci hujus quem proposui, et omnium quae hoc capitulo continentur, intelligentiam brevi sermone concludam, usque ad eum locum in quo scriptum est: Qui dicunt, non appropinquabit, et non veniet super nos malum, ut possimus nosse quod dicitur: Ego Dominus Deus omnipotens, quem celari nihil potest, qui tango terram, et movebitur: qui aedifico in coelo ascensionem meam: qui voco aquas maris, et effundo eas super faciem terrae: cujus est nomen Dominus, qui creator sum omnium: cunctas gentes de eodem finxi luto, et aequali sorte generavi. Denique Aethiopes, Palaestinos, Syros atque Judaeos, distantes locis atque corporibus, mortalitatis lege sociavi, et pro arbitrio meo servos meos huc illucque commuto, et in universas provincias transfero. Ne erigamini in superbiam, quod vos de Aegypto eduxerim, et quasi peculiarem populum meum Pharaoni servire non passus sim: hoc idem feci et Palaestinis, quos Septuaginta alienigenas transtulerunt, qui Hebraice appellantur CAPHTHORIM(), ut transferrem eos de Cappadocia, et in Palaestinae regionibus collocarem: Syros quoque, id est, ARAM() transtuli de Cyrene: ex quo qui aequali conditione sunt facti, aequali judicii mei sententia punientur, et omnia absque discretione personarum, impia regna subvertam. Vos autem, o filii Israel, de quibus dixi: Primogenitus filius meus Israel. Et: Ex Aegypto vocavi filium meum, percutiam in virga, et visitabo peccata vestra; sed non in perpetuum conteram, et 352 misericordiam meam non auferam a vobis, et quasi in cribro agitatos atque concussos, mundabo et eligam, ut qui lapillus fuerit, et per poenitentiam roboratus, de cribro meo non excidat: qui autem instar pulveris ceciderit in terram, percutiatur gladio, ut moriantur peccatores populi mei: non quia ante peccaverint; sed quia usque ad mortem perseveraverint in peccatis. Omnis autem qui est Israel et prius Deum mente conspiciens, eductusque de Aegypto, si desiderans vitia Aegypti, et saeculi voluptates, non solum in Aegyptum, sed in Aethiopiam revertatur, in qua qui fuerit, juxta Jeremiam, pellem suam mutare non potest, Christi salvatur adventu, et impletur in eo quod scriptum est: Aethiopia praeveniet manus ejus Deo. Cumque eum adoraverit, dicetur de illo: In conspectu ejus procident Aethiopes. Qui cum prociderint, et trans flumina Aethiopiae inde detulerint victimas Domino, dicere poterunt: Nigra sum et speciosa, quoniam decoloravit me sol. Corpora enim umbris otioque marcentia, tentationes et aestus saeculi ferre non possunt: quae autem ad luctam et ad certamina praeparantur, sole siccata superant mundi injurias, et benedictionem sancti Spiritus consequuntur, dicentis ad justum: Per diem sol non uret te, neque luna per noctem. Aethiopes ergo vertuntur in filios Dei, si egerint poenitentiam, et filii Dei transeunt in Aethiopes, si in profundum venerint peccatorum. Ipse enim Creator omnium Deus Cappadoces vertit in Palaestinos, et eos qui versabantur in frigore fidei, et Aquiloni vento durissimo subjacebant, fecit bibentes cadere, et deposita superbia, Domini sentire judicium. Syros quoque, id est, excelsos atque sublimes, qui dicuntur ARAM transtulit de Cyrene, infirmo pariete, sive quae imminebat amarissimo mari, et vicina Syrtibus erat, et juxta LXX in fovea tenebatur, mutavit in bonam partem, ut excelsos faceret. Oculi enim Domini super omnia sunt regna 353 peccantia, quae ostendit diabolus Domino, et de quibus Apostolus dicit: Non regnet peccatum in mortali vestro corpore, ad obediendum desideriis ejus. Verumtamen cum in virga visitet peccatores, et conterat eos atque percutiat, qui permanserint in peccato: eas animas, quae appellantur domus Jacob, et supplantant peccatum, et in certamine superant, et plantam cruenti fratris invadunt, in aeternum perire non patitur.
4.6.5
LIBER TERTIUS. (CAP. IX) (Vers. 9, 10.)
4.6.5
Ecce enim ego mandabo, et concutiam in omnibus gentibus domum Israel, sicut concutitur[ Addit Vulg. triticum] in cribro, et non cadet lapillus super terram. In gladio morientur omnes peccatores populi mei qui dicunt: Non appropinquabit, et non veniet super nos malum. LXX: Quia ecce ego praecipio et ventilabo in cunctis gentibus domum Israel, sicut ventilatur in ventilabro, et non cadet contritio super terram. In gladio morientur omnes peccatores populi mei, qui dicunt: Non appropinquabit, neque venient super nos mala. Deus qui mensus est aquas manu, et coelum palmo, et omnem terram concludit pugillo, ipse pro magnitudine sua, utraque manu tenens margines terrae, quasi cribrum huc illucque concutiet: ut paleis ac sordibus peccatorum in terram cadentibus, purum frumentum remaneat, quod condatur in horrea: sive ut LXX transtulerunt, ventilabrum tenebit in manu, et purgabit aream suam, et triticum condet in horreis, paleas autem comburet igni inexstinguibili; de quibus loquitur per Jeremiam: Quid paleis ad frumentum, dicit Dominus? De hoc eodem sub figura alterius parabolae, sagena illa demonstrat, quae mittitur in mare hujus saeculi, et extrahit pisces omnium generum, projectisque malis piscibus, boni tantummodo reservantur: ita et Dominus miserabilem domum Israel toto orbe dispersit, et concussit in cribro et ventilavit pala: lapillisque et calculis super terram non cadentibus, morientur in gladio, qui propter sordes et pulverem peccatores populi nominantur. Et hoc patientur quia non credunt vaticinia prophetarum, nec 354 putant esse ventura quae per eos Dominus comminatur. Cumque sibi prospera repromittant, mala postea sustinebunt, e regione sanctis timentibus, et non peccantibus, et idcirco nequaquam morientibus gladio, quia dixerunt: Appropinquabunt nobis mala, et venient super nos supplicia, quae peccata nostra meruerunt, de quo plenius in Jeremia loquitur Deus: Assumam, et loquar super gentem et regnum, ut auferam eam et disperdam; si conversa fuerit gens illa a malis suis, et ego agam poenitentiam de his quae cogitaveram facere ei. Non ergo Deus mutatur, qui semper est immutabilis; sed nos eum nostra conversione mutamus. Saevit, irascitur, comminatur, et dicit se illaturum esse supplicia: si agamus poenitentiam, ipsum quoque suae poenitebit sententiae. Rursum juxta eumdem Jeremiam promittit prospera: si negligentia dissolvamur, et illum poenitebit sponsionis suae, promissaque mutabit. Cujus rei exemplum Ninivitas et Jerusalem habere possumus, quorum alii de imminentibus suppliciis liberati sunt: alii quae patribus promissa fuerant, perdiderunt.
4.6.6
LIBER TERTIUS. (CAP. IX) (Vers. 11 seqq.)
4.6.6
In die illa suscitabo tabernaculum David quod cecidit, et reaedificabo aperturas murorum ejus, et ea quae corruerant instaurabo, et reaedificabo illud sicut in diebus antiquis, ut possideant reliquias Idumeae, et omnes nationes, eo quod invocatum sit nomen meum super eos, dicit Dominus faciens haec. LXX: In die illa suscitabo tabernaculum David quod ceciderat, et reaedificabo ea quae corruerant, et quae suffossa sunt suscitabo, et instaurabo ea sicut dies antiquos, ut quaerant me reliqui hominum, et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens haec omnia. Ubi apostolorum praecedit auctoritas, maxime Petri et Jacobi, quos columnas Ecclesiae Vas electionis vocat, ibi omnis variae explanationis tollenda suspicio est, et quod a tantis viris exponitur, hoc sequendum. In Actibus apostolorum quaestione inter apostolos suscitata, cur homines ex gentibus, 355 Paulus et Barnabas absque circumcisione et observantia sabbati suscepissent, Petrus respondit, ut debuit: cujus sententiam probans Jacobus, haec locutus est: Viri fratres, audite me: Simon enarravit, quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo, et huic concordant verba prophetarum, sicut scriptum est: Post haec revertar, et aedificabo tabernaculum David quod cecidit, et diruta ejus reaedificabo, et erigam illud: ut requirant caeteri hominum Dominum, et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens haec: notum a saeculo est Domino opus suum. Hoc igitur tabernaculum David quod ceciderat( ceciderat autem in his qui dicunt, non appropinquabit, et non veniet super nos malum: quos Dominus cribro suo concusserat et probaverat, et quorum aream majestatis suae purgaverat ventilabro, et quicumque peccatores fuerant interfecit gladio) nunc juxta consuetudinem Scripturarum, post tormenta, post poenas, prospera et laeta promittens, suscitaturum esse se dicit, et in resurrectione Domini omnia restituturum, ut quod in synagogis ceciderat, surgat in Ecclesiis, et possideant credentes reliquias Idumaeae, et omnes nationes, ut quidquid reliquum fuerit de regno sanguinario atque terreno, in coelestia regna mutetur, et omnes gentes quae oblitae sunt Dominum, convertantur et revertantur ad eum. Sin autem juxta LXX legere voluerimus, ut quaerant me reliqui hominum, et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum, reliquos hominum eos debemus accipere, qui de Judaico populo crediderunt, et quasi lapillus non ceciderunt de cribro, nec cum pulvere paleisque et sordibus sunt projecti. Reliquiae enim in principio fidei salvae fient, et in fine mundi, ut cum subintraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiat[ Al. fiet]. Nomen autem Domini quod invocatur super reliquos et super omnes gentes, illud est de quo Salvator dicit: Pater, revelavi nomen tuum hominibus. Et ne longo sermone regulam differam sponsionum, et in hoc propheta, et in caeteris quaecumque de aedificatione Jerusalem[ Al. muri Jerusalem] et templi, et rerum 356 omnium beatitudine praedicantur, Judaei in ultimo tempore vana sibi exspectatione promittunt, et carnaliter implenda commemorant. Nos autem qui non occidentem litteram; sed spiritum sequimur vivificantem, jam in Ecclesia convincimus expleta, et quotidie impleri in singulis, qui ruentes per peccatum, reaedificantur per poenitentiam.
4.6.7
LIBER TERTIUS. (CAP. IX) (Vers. 14, 15.)
4.6.7
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et comprehendet arator messorem, et calcator uvae mittentem semen. Et stillabunt montes dulcedinem et omnes colles culti erunt. Et convertam captivitatem populi mei Israel, et aedificabunt civitates desertas, et habitabunt, et plantabunt vineas, et bibent vinum earum, et facient hortos, et comedent fructus eorum. Et plantabo eos super humum suam, et non evellam eos ultra de terra sua quam dedi eis, dicit Dominus Deus tuus. LXX: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et apprehendet tritura vindemiam, et variabitur uva in semente. Et stillabunt montes dulcedinem, et omnes coles consiti erunt. Et convertam captivitatem populi mei Israel, et aedificabunt civitates dissipatas, et habitabunt, et plantabunt vineas, et bibent vinum earum, et facient hortos, et comedent fructum eorum. Et plantabuntur super terram suam, et non avellentur amplius de terra sua quam dedi eis, dicit Dominus Deus omnipotens. Suscitato tabernaculo David quod ceciderat, et reaedificatis his quae fuerant lapsa atque subversa, describitur rerum omnium abundantia, quomodo hi qui prius euntes, ibant, et flebant, portantes semina sua, venientes venient cum exsultatione, portantes manipulos suos: ut consequatur manipulorum tritura vindemiam, sive arator messorem et uva varietur, ac ducat colorem in tempore seminis: sive, ut verius est, calcator uvae comprehendat sementem, et sic sibi invicem cuncta succedant, ut nulla dies sit absque frumento, vino et gaudio. In illo tempore, plenis torcularibus uva calcabitur, et de Christi ac martyrum sanguine rubentia musta fundentur, et hujuscemodi calcator uvae erit seminarium sermonis Dei, ut sanguis eorum magis clamet in mundo, quam clamavit sanguis Abel 357 justi. Quicumque autem merito virtutum suarum ad montana conscenderit, melle sudabit, immo stillabit dulcedinem sermonis Dei, de quo scriptum est: Gustate et videte quam suavis est Dominus: Et, Quam dulcia eloquia tua gutturi meo, super mel et favum ori meo. Et qui infra montes, immo secundi a montibus fuerint, quos sponsus transilit in Cantico Canticorum, et appellat colles, consiti erunt et imitabuntur paradisum Dei: ut omnia in illis poma pendeant doctrinarum. Tunc si quis infidelitate captivus est, et necdum credidit in nomine Domini, et est de reliquiis populi quondam ejus Israel, revertetur ad fidem Christi, ut quem in Prophetis audierat, in Evangelio teneat. Hi autem montes qui stillabunt dulcedinem, et colles qui consiti fuerint, postquam converterit Dominus captivitatem populi sui Israel, aedificabunt civitates antea desertas, et habitabunt in eis: ut unaquaeque civitas exstructa dicat: Ego civitas firma, civitas quae oppugnatur, et de qua Dominus in Evangelio loquitur: Non potest civitas abscondi super montem posita. Et in Psalmis dicitur: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei. Plantabunt quoque vineas cum Noe, et bibent vinum earum, et inebriabuntur, et audient a Domino Salvatore: Bibite, amici 358 mei, et inebriamini. Bibent autem vinum, quod se in regno Patris cum apostolis suis novum bibiturum esse pollicitus est. Haec est vinea Sorec, cujus vinum quotidie in mysteriis bibimus. Nec harum rerum felicitate contenti, propter delicias facient hortos, et irrigabunt eos: ut nulla desint in eis genera virtutum, et comedent fructus eorum: qui enim plantaverit et rigaverit, ipse et comedet. Cumque haec omnia montes et colles fecerint, stillantes dulcedinem, et aedificantes civitates, et habitantes in eis, plantantes vineas, et bibentes vinum earum, facientes hortos, et comedentes fructus eorum: tunc ipsos plantatores plantabit Dominus super terram suam, de qua dicitur: Credo videre bona Domini in terra viventium. Et in Evangelio: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Postquam autem plantaverit eos, et firma[ Al. firmas] in altum radice[ Al. radices] solidarit, non evellet ultra de terra, quam dederat eis[ Al. dederit]. Ex quo intelligimus Ecclesiam usque ad finem mundi, concuti quidem persecutionibus, sed nequaquam posse subverti; tentari, non superari. Et hoc fiet, quia Dominus Deus omnipotens, sive Dominus Deus ejus, id est, Ecclesiae, se facturum esse pollicitus est: cujus promissio, lex naturae est.