Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Commentaria in Epistolam ad Ephesios
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis"> —
⋯
More
Original / primary: 7186 Coinepa15
3.1
LIBER SECUNDUS.
3.1
Secundum orationibus vestris, o Paula et Eustochium, ad Ephesios aggredimur librum: nova quoque Romam munuscula transmissuri. Non quod haec dignetur legere doctorum senatus, et bibliothecis veterum ascribere: sed quod sancta Marcella idipsum fieri per Epistolas flagitet. Cujus ego quotiescumque studiorum, ingenii, laboris, recordor, toties me damno inertiae, qui in monasterii solitudine constitutus, et illud praesepe contra videns, in quo vagientem parvulum festini adoravere pastores, id facere non possum, quod mulier nobilis inter strepentem familiam, et procurationem domus explet operis succisivis. Qua propter et illam et vos, et si quis forte lecturi sunt, in commune precor, ut sciatis me non cogitatum diu limatumque proferre sermonem: sed ad revelanda mysteria Scripturarum, uti verbis pene de trivio, et interdum per singulos dies usque ad numerum mille versuum pervenire, ut coepta in Apostolum explanatio, ipsius Pauli, cujus Epistolas conamur exponere, orationibus compleatur.
3.1.1
LIBER SECUNDUS. Cap. III
3.1.1
Hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Jesu Christi pro vobis gentibus: si tamen audistis dispensationem gratiae Dei, quae data est mihi in vobis. Quoniam secundum revelationem cognitum factum est mihi mysterium, sicut praescripsi in modico; prout potestis legentes intelligere sensum meum in mysterio Christi. Quantum ad consequentiam sermonis textumque eloquii pertinet, ad id quod praemisit: Hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Jesu Christi pro vobis gentibus, diligentissime perquirentes, nihil quod ei reddiderit, potuimus invenire. Neque enim dixit, hujus rei gratia ego Paulus hoc vel hoc feci, vel illud et illud docui: sed suspensa manente sententia, transgressus ad alia est. Nisi forte ignoscentes ei, quod et ipse confessus est dicens: Et si imperitus sermone, non tamen scientia, sensuum magis in eo quaeramus ordinem, quam verborum. Qui sic reddi potest: hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Jesu, et vinctus pro vobis qui estis ex gentibus, cognovi mysterium, ut vobis quoque illud traderem: sicut in hac eadem Epistola ante paululum 587 sum locutus. Debetis autem audire dispensationem gratiae Dei, quae data est mihi in vobis qui estis ex gentibus, pro quibus et vinctus sum Jesu Christi. Vinctum autem Jesu Christi Paulum esse pro gentibus, potest et de martyrio intelligi: quod Romae in vincula conjectus, hanc Epistolam miserit eo tempore quo ad Philemonem, et ad Colossenses, et ad Philippenses in alio loco scriptas esse monstravimus. Vel certe quia in pluribus locis lectum est, vinculum animae corpus hoc dici, quo quasi clausa teneatur in carcere: dicimus propterea Paulum corporis nexibus coerceri, nec reverti et esse cum Christo, ut perfecta in gentes per eum praedicatio compleatur. Licet quidam alium sensum in hoc introducant, quod Paulus praedestinatus, et sanctificatus ex utero matris suae, ad praedicationem gentium antequam nasceretur, postea vincula carnis acceperit. Puto autem quod et vitiosa in hoc loco elocutio sit. Pro eo enim quod debuit dicere: hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Jesu Christi pro vobis gentibus, cognovi mysterium, sicut et praescripsi in modico, prout potestis legentes intelligere, ait: hujus rei gratia ego Paulus vinctus secundum revelationem, cognitum factum est mihi mysterium, et reliqua. Si vero quis potest etiam juxta sermonis et eloquii contextum docere, Apostolum fuisse perfectum, et in artis grammaticae vitia non incurrisse, ille potius auscultandus est. Nos quotiescumque soloecismos, aut tale quid annotavimus, non Apostolum pulsamus, ut malivoli criminantur, sed magis Apostoli assertores sumus, quod Hebraeus ex Hebraeis, absque rhetorici nitore sermonis, et verborum compositione, et eloquii venustate, numquam ad fidem Christi totum mundum transducere valuisset, nisi evangelizasset eum non in sapientia verbi, sed in virtute Dei. Nam et ipse ad Corinthios ait: Et ego cum venissem ad vos, fratres, veni non in eminentia verbi aut sapientiae 588 annuntians vobis testimonium Dei. Et rursum: Et verbum meum, et praedicatio mea, non in suasoriis sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis, ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei. Iste igitur qui soloecismos in verbis facit, qui non potest hyperbaton reddere, sententiamque concludere, audacter sibi vindicat sapientiam, et dicit: Quoniam secundum revelationem cognitum est mihi mysterium, sicut praescripsi in modico. Vere enim si quis superiora hujus epistolae contempletur, videbit ei revelata mysteria, quorum partem quamdam modicam suo sermone perstrinxit: non tam totum quod noverat proferens, quam ostendens ex modico quid taceret. Prout potestis, inquit, legentes intelligere sensum meum, sive sapientiam in mysterio Christi. Hoc est illud quod in praefatione diximus: nullam Epistolarum Pauli tanta habere mysteria, tam reconditis sensibus involutam, quos et Apostolus nosse se gloriatur, et nobis indicatos breviter ostendit, ut attentius quae sunt scripta, relegamus.
3.1.2
Et[ Al. quod] aliis generationibus non fuit notum filiis hominum, sicut nunc revelatum est sanctis ejus apostolis et prophetis in Spiritu, esse gentes cohaeredes, et concorporales, et comparticipes promissionis in Christo per Evangelium, cujus factus sum minister secundum donum gratiae Dei, quae data est mihi juxta operationem virtutis ejus. Mysterium Christi quod ex parte supra Apostolus exsecutus est, quomodo aliis generationibus fuerit ignotum, plenius retractandum videtur: utrumne Abraham, Jacob et Moyses, Isaias, et caeteri prophetae illud ignoraverint, an non? A quibus esse praedictum adventum Christi et vocationem Gentium, Scriptura commemorat. Abraham quippe vidit diem ejus, et laetatus est, et dicitur ei: Benedicentur in semine tuo omnes gentes. Et Jacob de eo qui oriundus esset ex Juda prophetice loquitur: Et ipse erit exspectatio gentium. Moyses quoque majores divitias Aegypti thesauris, opprobrium Christi arbitratus est. 589 Et Isaias: Ecce, inquit, virgo in utero concipiet, et pariet. Et alibi: Erit virga Jesse, et qui surget ad regnandum gentibus: in ipso gentes sperabunt( Idem, XI, 10). Et ne longum fiat, pauca de Psalmis dixisse sufficiat: Et adorabunt in conspectu ejus omnes familiae gentium. Et iterum: Omnes gentes servient ei. Et adhuc manifestius de populo Israel, et de Domino Salvatore: Visita vineam istam, et perfice eam quam plantavit dextera tua, et super filium quem confirmasti tibi. Cujus etiam corporis dispensatio in consequentibus indicatur: Fiat manus tua super virum dexterae tuae, et super filium hominis quem confirmasti tibi. Aut igitur juxta Montanum, patriarchas et prophetas in ecstasi locutos accipiendum, et nescisse quae dixerint: aut si hoc impium est( spiritus quippe prophetarum prophetis subjectus est) intellexerunt utique quae locuti sunt. Et si intellexerunt, quaeritur quomodo nunc Paulus dicat, quod aliis generationibus non fuit notum, fuisse Christi apostolis revelatum. Aut igitur illud est respondendum, quod caute Paulus signanterque testatus sit, filiis hominum ignotum fuisse mysterium, non filiis Dei, ad quos loquitur: Ego dixi: dii estis, et filii Excelsi omnes. Quod scilicet hi qui spiritum adoptionis acceperint, de quibus patriarchae, et prophetae fuerint, Dei scierint sacramentum. Aut si hoc non recipitur, et nimium violentum et coactum videtur, illuc sermo transibit, ut dicat non definite et generaliter dixisse Paulum aliis generationibus ignotum fuisse omnino Domini sacramentum: sed sic quomodo nunc revelatum est sanctis ejus et apostolis, nescisse patriarchas veteres, et prophetas. Aliud est enim in spiritu ventura cognoscere, aliud ea cernere opere completa. Unde et Joannes propterea major prophetis omnibus dicitur: quia quem caeteri prophetaverunt, ipse conspexerit, et digito demonstrarit, dicens: Ecce Agnus Dei: ecce qui tollit peccata mundi. Juxta quem sensum et illud exponi potest: Multi prophetae et justi cupierunt videre quae videtis, et non viderunt, et audire quae auditis, et non audierunt( Luc. X, 24). Haec utique videre et audire cupiebant, quae futura cognoverant. Quod si nesciebant ventura, quomodo desiderare poterant, quae penitus ignorabant? Legimus in Regnorum libris, Dominum 590 Salomoni in somnio pollicentem atque dicentem: Pro eo quod petiisti a me verbum istud, et non petiisti tibi dies multos, nec postulasti divitias, nec animas inimicorum tuorum, sed petisti ut intelligeres, et audires judicium: ecce feci verbum tuum, et dedi tibi cor prudens et sapiens sicut tu[ Al. tui] non fuit ante te, et post te non surget similis tibi. Et quomodo quidam putant apostolis Christi revelatum esse mysterium, quod ignotum fuerit Salomoni, cum apostolis omnibus sapientiorem fuisse Salomonem, et retro patriarchis vox divina pollicita sit? qui de se quoque ipse loquitur confidenter: Deus docuit me sapientiam, et intellectum sanctorum cognovi. Necnon et David de scientia occulti mysterii gloriatur, dicens: Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. Et ad eum qui sibi de sapientia supplaudebat, Deus loquitur per prophetam: Numquid tu sapientior es Daniele. Aut ille igitur de quo jam supra disseruimus, tenendus est sensus, ita patriarchas et prophetas, ut nunc apostolis revelatum est, Christi ignorasse mysterium, quia aliud sit tenere quid manibus, aliud futurum in spiritu praevidere. Aut dicendum, quomodo non sunt similes facies faciebus, sic nec corda esse cordibus; et, juxta Apostolum, diversa esse charismata, alium habere prophetiam, alium genera linguarum, alium dona curationum, alium opitulationes et gubernationes, illum esse sapientem, hunc fidelem, istum pollere scientia secretorum, illum simplici tantum fide esse contentum. Neque enim omnes in exemplum Salomonis de naturis bestiarum et volucrum, et herbarum similiter sunt locuti, ut disputarent a cedro Libani, usque ad hyssopum, quae exiit per parietem. Econtrario Salomon non ita forsitan viderit, ut Moyses omnes species victimarum, et culturae Dei; nec ei facie ad faciem sit locutus Dominus, nec vasorum tantam vel habuerit, vel intellexerit supellectilem, quorum typum illi in monte Dominus ostendit. Et quomodo patriarchae, et prophetae habuerunt aliqua quae apostolos non habuisse credendum est: sic econtrario pro opportunitate temporis, et pro Evangelii praedicatione, habuerunt apostoli magis notum mysterium Christi. Quod scierunt quidem et sancti antiquitus viri, sed non ita ut apostoli, quibus praedicandi necessitas incumbebat. 591 Quod est autem hoc mysterium, quod, sicut nunc, aliis generationibus non fuit revelatum? Utique illud quod sequitur, esse gentes cohaeredes, concorporales, et comparticipes promissionis in Christo Jesu per Evangelium, cujus factus est Paulus minister, secundum donum gratiae Dei, quae data est ei juxta operationem virtutis ejus. Scio appositionem conjunctionis ejus, per quam dicitur, cohaeredes, et concorporales, et comparticipes, indecoram facere in Latino sermone sententiam. Sed quia ita habetur in Graeco, et singuli sermones, syllabae, apices, puncta, in divinis Scripturis plena sunt sensibus, propterea magis volumus in compositione structuraque verborum, quam intelligentia periclitari. Gentes igitur cohaeredes sunt Israeli, sive quod melius arbitramur, Christo cohaeredes sunt, ut haereditas nostra Deus sit, et cohaeredes Christi. Quod et in alio loco scriptum est. Haeredes Dei, cohaeredes autem Christi. Non quod aliqua inter nos possessio dividatur; sed quod ipse Dominus sit haereditas nostra atque possessio. Dominus quippe, ait, haereditas vestra est; et alibi: Dominus pars mea, et haereditas mea. Concorporales autem illud significat, ut quemadmodum in uno corpore plura sunt membra: verbi causa, oculi, manus, aures, pedes, venter, et genua: et cum in uno sint corpore, habeant differentias suas, et pro se invicem laetentur, et doleant: sic licet diversas habeant gratias, hi qui in Christo credidere, in uno tamen sint Ecclesiae corpore conglobati. Et in superioribus quidem duobus verbis, id est, in eo quod ait, cohaeredes et concorporales, poterat in uno corpore diversum aliquid suspicari. Ex eo autem quod addidit: et comparticipes promissionis in Christo Jesu, omnis penitus diversitas amputata est. Ubi enim una comparticipatio est, universa communia sunt. Pulchre etiam addidit, per Evangelium, cujus factus sum minister secundum donum gratiae quae data est mihi juxta operationem virtutis ejus: ut Dei gratiam, non suum meritum demonstraret. Sciebat se namque persecutorem fuisse, et Christi Ecclesiam devastasse, ex qua humilitate, arrogantiae penitus crimen excluditur. Super qua nonnulli eum reprehendendum putant: quia sibi dixerit mysterium revelatum, quod patriarchis et prophetis fuerit 592 ignotum. Numquam enim humilitatis discipulus, verbis arrogantiae intumesceret, Evangelium cujus minister est, non sui meriti dicens fuisse, sed gratiae Dei. Qui volunt prophetas non intellexisse quod dixerint, et[ Al. sed] quasi in ecstasi locutos, cum praesenti testimonio, illud quoque quod ad Romanos in plerisque codicibus invenitur, ad confirmationem sui dogmatis trahunt, legentes: Ei autem qui potest vos roborare juxta Evangelium meum, et praedicationem Jesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti, manifestati autem nunc per Scripturas propheticas, et adventum Domini nostri Jesu Christi, et reliqua. Quibus breviter respondendum est, temporibus praeteritis tacitum Christi fuisse mysterium, non apud eos qui illud futurum pollicebantur, sed apud universas gentes quibus postea manifestatum est. Et pariter annotandum, quod sacramentum fidei nostrae, nisi per Scripturas propheticas, et adventum Christi non valeat revelari. Sciant igitur qui prophetas non intelligunt, nec scire desiderant, asserentes se tantum Evangelio esse contentos, Christi nescire mysterium, quod temporibus aeternis gentibus cunctis fuerit ignoratum.
3.1.3
Mihi infimo omnium sanctorum data est gratia haec, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi, et illuminare omnes quae sit dispensatio mysterii absconditi a saeculis in Deo qui universa creavit. Non puto apostolum Paulum cum mentis suae concordasse secreto, ut vere omnibus[ Al. ex omnibus] Sanctis infimum esse se dixerit: verbi causa, his qui erant in Epheso, qui in Corintho, qui in Thessalonica, vel qui in toto orbe crediderant. Quod cum humilitatis indicium sit, se omnibus Sanctis infimum dicere, mendacii est reatus, aliud in pectore clausum habere, aliud in lingua promere. Reperiendum ergo est argumentum, quo et Paulus vere omnibus sanctis[ Al. omnium sanctorum] infimus fuerit, et tamen de apostolica non ceciderit dignitate. Loquitur Dominus in Evangelio ad discipulos: Qui vult in vobis major esse, fiat omnium minor, et qui vult esse primus, sit omnium novissimus. Quod Paulus opere complebat, dicens: Puto enim quia Deus nos apostolos novissimos ostendit, quasi morti destinatos. Omnibus igitur qui se propter Christum infirmos esse cupiebant, apostolus Paulus infirmior erat, et idcirco major. 593 Omnibus enim, inquit, illis plus laboravi, non autem ego, sed gratia Dei, quae mecum est. Propter quam humilitatem dum omnium sanctorum est infimus, data est ei gratia haec in gentibus, ut evangelizaret ininvestigabiles divitias Christi, et doceret dispensationem mysterii absconditi a saeculis in Deo, qui universa creavit. Si ininvestigabiles divitiae Christi sunt, quomodo evangelizantur in populo? Si absconditum est a saeculis mysterium in Deo, qua ratione per Paulum profertur in gentes? Sed ininvestigabiles et absconditum dupliciter sentiendum. Quod ininvestigabiles ante divitiae fuerint, et nunc post Domini apertae sint passionem. Aut certe quae natura sua homini ininvestigabiles erant, hae, Deo revelante, sunt cognitae. Quia aliud est ad secretum curiositate propria pervenire, quod postquam inventum fuerit, desinit esse ininvestigabile. Aliud propria diligentia illud nequaquam posse comprehendere, sed per gratiam cognoscere Dei, quod cum scieris, et caeteris quoque ostenderis, nihilominus ininvestigabile perseverat, dum tibi quantum in te est, fuit antequam ostenderetur occultum. Divitias Christi ininvestigabiles, ad ipsum quoque Christum loquens Psalmista testatur, dicens: Quam infinita multitudo bonitatis tuae, quam abscondisti timentibus te. Hae bonitatis ejus divitiae ab omnibus retro saeculis absconditae fuerunt in Deo, qui creator est omnium. Ubi sunt Marcion et Valentinus, et omnes haeretici, qui alterum mundi, id est, visibilium, et alterum asserunt in visibilium conditorem? Hunc justum esse dicentes, illum nescio quem semper ignotum: tantum bonum, qui Pater Christi sit. Ecce Deus, in quo mysterium Christi ab omnibus retro saeculis absconditum fuit, Creator esse omnium praedicatur. Ex quo ostenditur idem esse Deus novi et veteris Testamenti. Potest autem mysterium a saeculis absconditum et aliter 594 intelligi, quod ipsa illud saecula ignoraverint, hoc est, omnes spirituales, et rationabiles creaturae quae in saeculis fuerunt. Saeculum quippe frequenter pro his quae in saeculo versantur, accipitur. Sicut Paulus ad Galatas loquitur dicens: Ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam. Et in alio loco: Ut ostenderet in venturis saeculis, pro eo quod est, his omnibus quae in supervenientibus saeculis futura erant.
3.1.4
Ut innotesceret nunc principatibus et potestatibus in coelestibus per Ecclesiam multiplex sapientia Dei secundum propositum saeculorum, quam fecit in Christo Jesu Domino nostro. Juxta donum gratiae Dei, quae data est Apostolo, ut evangelizaret ininvestigabiles divitias Christi, et doceret in gentibus mysterium quod a saeculis fuerat ignoratum: idcirco idipsum sacramentum ei est revelatum, ut non solum gentibus, sed et principatibus et potestatibus per Ecclesiam manifesta fieret multiplex sapientia Dei, quae juxta propositum veterum saeculorum olim destinata, nunc consummata videtur in Christo. Si autem principatibus et potestatibus in coelis, quas sanctas ministrasque Dei accipere debemus( licet quidam principem aeris istius et angelos ejus interpretentur), ignota fuit multiplex sapientia Dei, quae nunc eis per Ecclesiam revelata est, quanto magis patriarchis et prophetis ignota fuit, quos supra non ignorasse mysterium Christi, sed ita ut apostolos, nescisse monstravimus? Multiplex quippe sapientia Dei, quae sermone Graeco, πολυποίκιλος, et ut ita dicam, multifaria, appellatur, per Ecclesiam Dei nunc et principatibus et potestatibus revelata est. Quam olim Deus futuram in sua mente decreverat, et nunc esse perfectam ex eo quod videmus, agnoscimus. Crux itaque Christi non solum nobis, sed et angelis cunctisque in coelo virtutibus profuit, et aperuit sacramentum quod antea nesciebant. Denique ad coelum 595 cum corpore Deum revertentem mirantur, et dicunt: Quis est iste qui ascendit de Edom, fulvida vestimenta ejus ex Bosor, sic[ Al. hic] formosus in stola candida. Et in alio loco: Quis est iste rex gloriae? Dominus virtutum ipse est rex gloriae. Non putemus igitur in Ecclesia esse simplicem fidem, sed multiplicem et multifariam esse sapientiam, ut non solum varia sit, sed multa varietate distincta. Respicis cunas Christi: vide pariter et coelum. Vagientem in praesepe intueris infantem: sed angelos simul ausculta laudantes. Herodes persequitur, sed adorant Magi. Ignorant Pharisaei, sed stella demonstrat. Baptizatur a servo: sed vox desuper Dei intonantis auditur. Aquis mergitur: sed columba descendit, immo Spiritus in columba. Ad passionem venit, et pati timet, vult transire calicem, et Petrum quia calicem timebat, accusat. Quid hac stultitia prudentius, varietate distinctius, sapientia obscurius, quam fecit Deus in Christo Jesu Domino nostro? Licet enim a plerisque secundum ordinem juncturamque sermonis, et Ecclesia facta intelligi possit, et πρόθεσις, id est, propositio quam nos genere neutrali in Latino sermone propositum habemus expressam: tamen sapientia magis in Christo facta potest resonare quam caetera. Fatuum quippe Dei sapientius est hominibus. Quod si in Christo secundum mysticos intellectus dicitur facta sapientia, intelligant Ariani frustra se de illo testimonio gloriari, in quo sapientia in initio viarum Dei creatam se et genitam loquitur et fundatam. Et utique juxta illos creata est, nata esse non potuit. Si autem nata est, quomodo et fundata dicitur et creata?
3.1.5
In quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem ejus. Nihil nobis ita potest ad Deum praebere fiduciam, et conscientiae puritatem, de qua dicitur: Si conscientia nos non reprehenderit, confidentiam habemus ad Deum, nisi sermo, veritas, sapientia, justitia, quae omnia intelliguntur in Christo. Quomodo igitur haec nobis tribuunt fiduciam ad Deum: sic et accessum, ut noster ad eum sensus accedat, et diligentius contempletur, et aliquid sibi de ejus majestate assumat et vindicet, et quasi de radiis solis, calorem quemdam splendoremque luminis mutuetur et dicat: Signatum est 596 super nos lumen vultus tui, Domine. Magnum est ergo non solum nos habere fiduciam, sed etiam habere eam in confidentia. Nec tantum habere accessum, sed ut ipse firmior sit accessus, habere illum in confidentia, cujus fiduciae atque accessus, principium et origo, fides in Christo est. Qui igitur omnia ratione et ordine facit, iste credit in Christum sermonem atque rationem: qui sapientiam potuerit comprehendere, credit in Christum sapientiam: qui intellexerit veritatem, credit in Christum veritatem: qui juste vixerit, credit in eum justitiam. Nec opus est plura dicere, cum frequenter mihi necessitas incubuerit de Christo similiter disserendi.
3.1.6
Propter quod peto, ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis, quae est gloria vestra. Id quod nunc Latinus translator expressit, ne deficiatis, potest juxta Graeci sermonis ambiguitatem et ita legi, ne deficiam. Ut sit sensus: Propter quod peto, ne deficiam in tribulationibus meis pro vobis, etc. Hoc est ergo quod Apostolus rogat, et a Domino magnopere deprecatur, ne deficiat in pressuris suis. Videbat quippe se de Jerusalem usque ad Illyricum Evangelium praedicasse, isse Romam, ad Hispanias, vel perrexisse, vel ire disponere. Totus mundus ad doctrinam ipsius de potestate principis tollebatur: deserebantur idola, et cultoribus templa deserta squalore et sordibus replebantur. Ob quam causam omnis exercitus daemonum, omnis turba inimicarum fortitudinum, contra ipsum facto cuneo dimicabat, ut per tribulationes et angustias, Evangelium Christi desineret praedicare, et lassus aliquando requiesceret. Hoc est itaque quod ait: Peto, ne deficiam in tribulationibus meis pro vobis. Totum enim quod patior, quod tribulor, quod coarctor, vestrae salutis est causa, dum vobis Evangelium annuntiare desidero: quae tribulationes meae, vestra est gloria. Porro quasi imperitus locutus est, ut plurali tribulationum numero, gloriam subjungeret singularem, et diceret: In tribulationibus meis pro vobis, quae est gloria vestra, pro eo quod est, quae sunt tribulationes gloria vestra: nisi forte quis altius et per hyperbaton, vel ad fiduciam, vel ad accessum, vel ad fidem hoc existimet esse referendum, et dicat, in quo habemus fiduciam, 597 et accessum, et fidem. Quae fiducia, accessus et fides, vestra est gloria. Sed magis superior sectandus est sensus. Potest autem secundum id quod Latinus expressit: Propter quod peto, ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis, quae est gloria vestra, illud exponi quod pro Ephesiis petat, ne in pressuris apostoli lassescant atque deficiant. Siquidem et ea quae sequuntur, huic sensui magis congruunt: Propterea curvo genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute confortari. Necessariam quippe habebant fortitudinem, ne in tribulationibus vincerentur. Dicat aliquis: Si fuissent Ephesi in angustiis constituti, recte Paulus pro eis potuerat deprecari, ne deficerent atque lassescerent: nunc vero ridiculum est, Paulo in tribulationibus posito, rogare cum, ne Ephesi in suo labore deficiant. Sed et ad hanc quaestiunculam dissolvendam, illud sumetur exemplum: Tentationem vestram in carne mea non sprevistis, neque abjecistis. Ostenditur siquidem in hoc dicto, quod in carne Pauli aliis sit nata tentatio. Consideremus totius mundi homines( et quid in commune de omnibus loquor, eos qui in Christum putantur credere, discutiamus), et videbimus hac eos vel maxime quaestione tentari, quare sanctis viris et Deo servientibus, multa adversa eveniant, et contra scelerati, impii, parricidae floreant, vigeant, sint divites et potentes. Quorum verba sub sua persona David exprimens ait: Quam bonus Deus Israel rectis corde. Mei vero pene moti sunt pedes: pene effusi sunt gressus mei. Quoniam aemulatus sum super iniquis, pacem peccatorum videns, et reliqua. Super quae infert: Ego autem dixi: ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas, et factus sum flagellatus tota die. Non itaque mirum est, si pluribus Paulo angustiis in Epheso, et in Asia coarctato, Ephesi tentabantur, et habebant necessarium orationum ejus auxilium, ne deficerent in pressuris ejus. Quod autem in Epheso et in Asia fuerit Apostolus plura perpessus, scriptum est quidem et in Actibus apostolorum: 598 sed magis de ipsius Pauli Epistolis discimus, in quibus ait: Si juxta hominem ad bestias pugnavi in Epheso, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? Et in secunda ad Corinthios: Nolo vos ignorare, fratres, de tribulatione nostra, quae facta est in Asia: quia super modum, super virtutem aggravati sumus, ita ut desperaremus etiam vivere: sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non confidentes essemus in nobis, sed in Deo qui suscitat mortuos, qui de talibus mortibus liberavit nos, et liberat: speramus autem, quia et liberaturus sit. Quantum putas eum tribulationum pondus urgebat, ut diceret: qui de tantis et talibus mortibus liberavit nos? Recte igitur petit, ne deficiat fides Ephesiorum in pressuris suis atque angustiis, quas propterea patitur, quia Ephesiis Evangelium praedicabat. Quae quidem pressurae apud incredulos poenae sunt, apud fideles gloria atque victoria, quia vicisse, est adversariis in angustiis non cessisse.
3.1.7
Propterea curvo genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in coelis, et in terra nominatur. Quomodo in superioribus demonstratum est, ad effigiem corporalium luminum esse oculos spirituales: sic nunc intelligendum, alia esse exterioris hominis genua, alia interioris. Etenim illud quod dicitur in Isaia: Confortamini manus dimissae, et genua dissoluta. Et in alio loco ipse Apostolus: Ut in nomine, inquit, Jesu, omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum, non ad genua corporis, sed ad subjectionem mentis et inclinationem animae, cordisque obsequium pertinet, terrae se coaequantis, ut Psalmista quoque canit, dicens: Adhaesit pavimento anima mea. Res enim spiritualis et incorporea anima, rei corporali pavimento quomodo potuit adhaerere? Esto quippe in nomine Jesu flectant genu terrestria: numquid et angelos caeterasque virtutes, quae in coelestibus perseverant, possumus affirmare speciem habere corpoream, ut in nomine ejus flectant genu? vel apud inferos animas vinculis corporis liberatas, genu quod non habent, esse flexuras? Quomodo 599 igitur quicumque subjectus est Salvatori, flectere ei genu dicitur: sic qui peccati servus est, et habet spiritum servitutis iterum in timore, genu scribitur flexisse peccato. Derelinquit mihi, ait Dominus, septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal, idolo scilicet atque peccato. Qui fornicator est, et per lupanaria scortaque discurrit, libidini flectit genu suum. Qui furiosus, flexo adorat iram genu. Qui mammonam suspicit, et Deus ejus est venter, flectit genua avaritiae atque luxuriae. Et quid me necesse est singula peragrare? Toties diabolo flectimus genu, quotiescumque peccamus. Haec autem spiritualiter exponentes, non statim juxta litteram orandi consuetudinem tollimus, qua Deum genu posito suppliciter adoramus, et fixo in terram poplite, magis quod ab eo poscimus, impetramus. Legimus enim et Paulum in littore sic orasse, et geniculationes in oratione praeceptas. Sed sicut illud aedificat simplices: sic veram geniculationem esse docemus in animo; quia multi corporale flectentes genu, animae, nequaquam poplitem curvaverunt. Et contra, alii erecto Deum corpore deprecantes, magis se animo curvaverunt. Porro quod sequitur, ad Patrem ex quo omnis paternitas in coelis, et in terra nominatur, non ut in Latinis codicibus additum est, ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, sed simpliciter, ad Patrem, legendum, ut Dei Patris nomen, non Domino nostro Jesu Christo, sed omnibus creaturis rationabilibus coaptetur. Quaerendum ergo quomodo ex Deo Patre omnis paternitas in coelis et in terra sit nominata. Et simul antequam aliquid retractetur, notandum, quod non dixerit, ex quo omnis paternitas in coelis et in terra nata est, vel creata; sed, ex quo omnis paternitas in coelis et in terra nominatur. Aliud est enim appellationem paternitatis mereri, aliud naturae habere consortium, paternitatem quae in Graeco πατριὰ, in 600 Hebraeo MESPHATH(), id est, cognatio, vel familia dicitur, legimus et in Numeris: Tollite, inquit, summam omnis synagogae Israel, juxta cognationes et populos, secundum domos paternitatum, juxta numerum nominum eorum. Et post paululum: Hi sunt electi synagogae principes tribuum, juxta paternitates suas duces Israel. Et rursum de tribu Levi: Et locutus est Dominus ad Moysen in deserto Sina, dicens: Numera filios Levi, secundum domos paternitatum suarum, secundum populos eorum, secundum cognationes eorum: omne masculinum a mense uno et supra, considerate eos. Haec de populo Israel, et de sacerdotali ac Levitica tribu. Caeterum mecum ipse pertractans, ubi de gentibus paternitatum vocabulum legerim, nunc interim aliud non invenio, nisi vicesimi primi psalmi testimonium, in quo scriptum est: Et adorabunt in conspectu ejus omnes patriae gentium; et vicesimi octavi: Afferte Domino patriae gentium: afferte Domino filios arietum. Quomodo ergo Deus essentiae suae nomen atque substantiae, etiam caeteris impertit elementis, ut ipsa quoque esse dicantur, non quo secundum naturam sint( fuit enim tempus quando universa non fuerunt, et rursum, si voluerit, in nihilum revertentur) sed ut esse dicantur, habent Dei bonitate donatum: sic et paternitatis nomen ex semetipso largitus est omnibus. Quod ut manifestius fiat, Scripturarum testimonium proferam[ Al. proferant]. Loquitur in Exodo Dominus: Ego sum qui sum; et: Haec dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos. Numquid solus Deus erat, et caetera non erant? Utique angeli, coelum, terra, vel maria, et ipse Moyses, cui Dominus loquebatur, et Israel, et Aegyptii, ad quos, et contra quos princeps et adversarius mittebatur, et erant. Et quomodo nomen commune substantiae, sibi proprium vindicat Deus? illa, ut diximus, causa: quia caetera ut sint, Dei sumpsere beneficio. Deus vero qui semper est, nec habet aliunde principium, 601 et ipse sui origo est, suaeque causa substantiae, non potest intelligi aliunde habere quod substitit. Nam et in igne aliud est calidum, aliud calefactum. Ignis absque calore intelligi non potest. Caetera quae ex igne calefiunt, calorem illius mutuantur, et paulatim si ignis abscesserit, calore tenuato, redeunt in naturam suam, et nequaquam calida nuncupantur. Juxta hunc sensum et in Evangelio dicitur ad eum qui Salvatorem non quasi Dei Filium, sed quasi magistrum bonum putabat: Quid me appellas bonum? nemo est bonus, nisi unus Deus. Et certe terram bonam legimus, et hominem, et pastorem bonum; sed nemo juxta naturam bonus, nisi solus Deus. Caetera ut dicantur bona, bonitate illius consequuntur. Sicut ergo solus bonus, bonos facit, et solus immortalis, immortalitatem tribuit, et solus verus, veritatis nomen impertit: ita et solus Pater, quia Creator est omnium, et universorum causa substantiae, praestat caeteris ut patres esse dicantur. De terrenis coelestia contemplemur: Adam quem primum plasmavit Deus, et Creator ipsius, et Pater fuit, certe Deo Patri scit se debere quod substitit. Rursum hi qui geniti sunt ex Adam, patrem illum intelligunt, ex quo orti sunt. Unde et in Evangelio secundum Lucam, cum paulatim a Christo David, et Abraham retrorsum esset generatio supputata, ad extremum Scriptura ait: Filii Seth, filii Adam, filii Dei; ut paternitatis in terra vocabulum, a Deo primum ortum esse monstraret. Quaeritur vero quam ob causam, et in coelis ab eo omnis paternitas appelletur. Quomodo nos, qui non sumus de genere Abraham, si fidem illius habuerimus, filii vocamur Abraham: patriarchas quoque et prophetas( si tamen nos ab eis peccata non separent) nostros patres dicimus: ita puto et angelos, caeterasque virtutes habere principes sui generis in coelestibus, quos patres gaudeant appellare. Archangelus enim, nisi angelorum dici non potest, et dominatio, et principatus, et potestas, 602 nisi inferiores subjectos habeant, non vocantur. Potest ergo et hoc dici, ex eo quod Deus Pater Domini nostri Jesu Christi juxta substantiam Pater est, et unigenitus non est adoptione Filius, sed natura: caeterae quoque creaturae paternitatis nomen adoptione meruerunt. Quidquid autem de Patre et Filio dicimus, hoc sciamus dictum esse de Spiritu sancto. Nam et Salvator noster Patrem esse se novit, dicens: Fili, dimittuntur tibi peccata; et: Filia, fides tua te salvam fecit; et: Filioli mei, adhuc modicum vobiscum sum; et per Spiritum sanctum, justi quique adoptantur in filios. Valentinus saeculorum suorum probolas atque conjugia, ex hoc vel maxime loco confirmandas putat: nequaquam intelligens, ut supra diximus, ad similitudinem Dei Patris, et in coelo, et in terra, paternitates non fieri, sed appellari.
3.1.8
Ut det vobis, secundum divitias gloriae suae, virtute confortari per spiritum ejus in interiorem hominem: habitare Christum per fidem in cordibus vestris: in charitate radicati et fundati: ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo, et longitudo, et profundum, et altitudo: Scire etiam supereminentem scientiae charitatem Christi, ut impleamini in omni plenitudine[ Al. omnem plenitudinem] Dei. Propterea, inquit, curvo genua mea ad Patrem, ad cujus similitudinem omnis in coelo et in terra paternitas nominatur, deprecans eum atque obsecrans, ut tribuat vobis virtutem gloriae suae, id est, majestatis suae habere consortium: vosque roboret atque confirmet per Spiritum sanctum: quia nulla fortitudo absque Spiritu sancto est: Roboret autem atque confirmet in interiorem hominem. Non enim corporis vires, sed animae quaerimus: nec exteriorem, sed interiorem hominem cupimus roborari: ut postquam habitaverit Christus in interiore homine, in ipsius interiori hominis habitet principali, id est, in cordibus nostris: nequaquam per cuncta ejus membra discurrens, sed in rationabili ejus habitans: et in eo domicilium, sedemque suam ponens. 603 Hoc autem totum per fidem fiet, si credamus in eum. Quamobrem ait: Habitare Christum per fidem in cordibus vestris. Habitatio autem ista quae per exordium fidei fabricatur, radices et fundamentum in charitate habet: ut quoniam Dei agricultura sumus, Dei aedificatio, omnia in charitate succrescant atque aedificentur. Cum autem radicati et fundati in charitate, in interiore homine habitare Christum tota mentis fiducia noverimus: tunc incipiemus cum caeteris sanctis etiam ad illa nos tendere: ut sagaci animo comprehendamus quae sit latitudo, et longitudo, profundum, et altitudo: et non solum hoc, sed etiam supereminentem scientiae charitatem Christi scire cupiemus; ut postquam haec omnia fuerint in nobis ordine et ratione completa, tunc impleamur in omnibus plenitudine Dei. Latitudinem et longitudinem, profundum et altitudinem, de corporalibus ante discamus, ut per ea ad spiritualia transire valeamus. Verbi gratia, sit latitudo coeli istius et terrae, id est, totius mundi, ab Oriente usque ad Occidentem: longitudo, a Meridie ad Septentrionem: profundum, in abyssis, et in inferno: altitudo, quae supra coelestia sublimatur. Sed quoniam a plerisque juxta Ecclesiasten, coelum affirmatur rotundum, et in spherae modum volvi. Nulla autem rotunditas, latitudinem et longitudinem habet, altitudinem quoque et profundum; sed ex universis partibus coaequalis est, necessitate compellimur, altitudinem, angelos intelligere superasque[ Al. supernasque] virtutes. Profundum vero inferos, et quae infra eos sunt. Longitudinem autem et latitudinem, media quae inter superos inferosque consistunt. Et quia consequens est, aut superis aliquem, aut inferis esse vicinum, quaecumque incipiunt ad meliora proficere, et ad coelestia, et ad alta consurgere, longitudo appellentur. Quae vero inferiori parti proxima sunt, et ad vitia delabuntur, his latitudinis nomen impositum sit. Lata quippe et spatiosa via, quae ducit ad mortem. Haec universa, et in cruce Domini nostri Jesu Christi intelligi queunt. Ascendens quippe in altum, captivam duxit captivitatem: et descendit in inferiora 604 terrae. Et post altitudinem et profundum, in omnem terram exiit praedicatio crucis. Atque ita et altitudinem, et profundum, et longitudinem, et latitudinem tenet. Nec mirum si crux Christi universa possideat, cum etiam si quis crucifixus fuerit cum Christo, eamdem habeat potestatem. Sciet quippe primum latitudinem ab inferioribus incipiens, et minora cognoscens. Deinde longitudinem, eos qui in terra positi, ad sublimia et alta festinant. Post haec profundum, adversarias contrariasque virtutes, quae contra nos in hoc mundo bellum gerunt. Et ad extremum altitudinem: quia postquam notitiam earum habentes, fecerimus nobis eas esse sub pedibus: tunc merebimur ad alta et excelsa conscendere. Nec putandum in hoc finem laboris nostri esse, ut radicati et fundati in charitate, possimus comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, et longitudo et profundum, et altitudo, nisi etiam omni studio nosse cupiamus, eminentem scientiae charitatem Christi, ut non simplex charitas, sed supereminens nota sit nobis: nec iste sit terminus habere notitiam supereminentis charitatis Christi, nisi addamus et aliud, ut supereminentem charitatem scientiae consequamur. Ex quo animadvertendum, quia grandem et immensam Christus scientiae habeat charitatem, id est, eorum qui se scire desiderant, qui in lege ejus meditantur die ac nocte, qui verba vertunt in opera, et quod ore meditantur, consummant manu. Qui autem talis est, ut dignus sit per scientiam suam habere Christi supereminentem charitatem, ille nihil debet aliud praeter scientiam cogitare. Atque ita implebitur in omni plenitudine Dei: non solum in praesenti saeculo, sed etiam in futuro: ut qui nunc plenus esse coepit in studio per lectionem, postea perfectius impleatur Deo, qui est plenitudo omnium, se complente.
3.1.9
Ei autem qui potest super omnia facere abundantius quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem quae operatur in nobis, ipse gloria in Ecclesia, et in Christo Jesu, in omnibus generationibus[ Al. omnes generationes] saeculi saeculorum, Amen. Ad id quod supra dixerat: Propterea curvo genua mea ad 605 Patrem: ex quo omnis paternitas in coelis et in terra nominatur: ut det vobis secundum divitias suas virtute confortari, et reliqua, nunc infert: Ei autem qui potest super omnia facere abundantius quam petimus, aut intelligimus, hoc ostendens, se quidem juxta imbecillitatem hominis postulasse, quae eis conducibilia videbantur: caeterum quantum ad rei ipsius pertinet veritatem, plus Deum valere tribuere, quam rogatur, et spes nostras vinci effectibus: quia secundum id quod oportet orare, nescimus, et saepe contra nos petimus, aestimantes esse pro nobis. Quanto enim melius erat fornicatori aegrotare, et debilitate torqueri, quam Christi templum facere membra meretricis? potens est ergo Deus, non solum super id quod petimus, sed etiam super id quod intelligimus, tribuere. Evenit interdum, ut sensum nostrum non exprimamus in vocem, et mentem verba non explicent, tacitoque cogitatu gemitibus inenarrabilibus, ut ipse Apostolus ait, nescio quid, quod dicere non possumus, deprecemur. Praestabit igitur super quam petimus, aut intelligimus, secundum eam virtutem quae operatur in nobis: ut quomodo nunc non juxta meritum nostrum, sed supra vota dat nobis aliqua, quae nec petere ausi fuimus, nec si petissemus, aestimavimus nos mereri: ita et caetera tribuat, quae nec mens potest cogitare, nec lingua proferre. Ipsi itaque Deo sit gloria: primum in Ecclesia quae est pura, non habens maculam neque rugam, et quae propterea gloriam Dei recipere potest, quia corpus est Christi. Deinde in Christo Jesu, quia in corpore assumpti hominis, cujus sunt universa membra credentium, omnis divinitas inhabitet corporaliter. Quae quidem gloria non in praesens tantum tempus extenditur, et futuris saeculis terminatur; sed in omnes generationes, et saeculum saeculorum, ineffabili aeternitate permanet, crescit, augetur.
3.2.1
LIBER SECUNDUS. Cap. IV
3.2.1
606 Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis. Potest et in Christi vinculis, et in carcere pro martyrio constitutus haec scribere: melius autem est, si vinctum Domini[ Al. addit nostri] in Christi charitate dicamus. Cujus rei et Clemens ad Corinthios testis est scribens: Vinculum charitatis Dei quis poterit enarrare Et in primo Regnorum libro legimus: Factum est post verba haec, colligata est anima Jonathae cum anima David. Et propheta de apostolis: Post te, inquit, sequentur vinctis ferre manibus. Qui enim Christum diligunt, sequuntur eum charitatis vinculis colligati. Est et alia expositio, quae recipienda sit, necne, erit in potestate lectoris: Vinculum animae, corpus hoc dici, et quia Paulus ob ministerium Evangelii corpus hoc acceperit, consequenter Christi vinctus sit appellatus. Corpus hoc vinculum dici, et eos qui in corpore vincti sunt, vinctos terrae appellari, Jeremias quoque in secundo alphabeto testatur, dicens: Ut humiliaret sub pedibus suis omnes vinctos terrae. Et alibi hoc ipsum legimus ex Christi persona, dicentis: His qui erant in vinculis, exite, et qui in tenebris, revelamini. Potest quidem vinculum hic peccati, et tenebras ignorantiae, adventu et praedicatione Christi propheta ostendere dissolutas. Sed et superior sensus habet locum: quod vinculum, corpus sit, et tenebrae, terrena haec habitatio, ubi sunt rectores tenebrarum, et montes tenebrosi, ad quos pedes prohibemur offendere. Quod autem ait: Ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis. Digne vocatione ambulare credendus est, qui ingreditur per eum qui dicit: Ego sum via, et non declinat, neque ad dextram, neque ad sinistram, avertit pedem suum ab omni via mala, completurque in eo: A Domino gressus hominis diriguntur.
3.2.2
Cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia. Qui terram et cinerem esse se novit, et post paululum in pulverem dissolvendum, numquam superbia 607 elevabitur. Et qui Dei aeternitate perspecta, breve et pene ad puncti instar humanae vitae spatium cogitarit, ante oculos suos semper habebit interitum, et erit humilis atque dejectus. Corruptibile enim corpus aggravat animam, et terrenum hoc tabernaculum, sensum opprimit multa curantem. Propter quod cum omni humilitate dicamus: Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei. Omnis autem humilitas, non tam in sermone, quam in mente est, ut humiles nos esse conscientia, noverit, numquam nos vel scire, vel intelligere, vel esse aliquid aestimemus. Mansuetudo quoque illa est, quae nulla passione turbatur: et specialiter ira et furore non rumpitur. Quam qui habuerit, beatitudinem, quae Domini voce promissa est, consequetur: ut possideat terram, id est, imperet corpori suo, domineturque subjecto; et haec sit ejus prima haereditas, in carne non carnaliter vivere. Nonnulli rugata fronte, demisso supercilio, verbisque trutinatis, auctoritatem sibi doctorum, et judicum vindicant. Non quo ipsi dignum aliquid arrogantia noverint: sed quo simplices quosque fratrum, sui quaedam videant comparatione nescire.
3.2.3
Sufferentes invicem in charitate. Si quis intelligit quid sit, sufferentes invicem in charitate, non putabit in sanctos viros hoc convenire mandatum: verum in eos qui sunt in virtutum initiis constituti. Sancti quippe non habebunt[ Al. habent] quod inter se invicem sufferant: sed hi qui quasi homines aliqua adhuc passione superantur. Nec mirum si Ephesi haec audiant, cum in multitudine credentium sint aliqui qui adhuc invicem sufferre se debeant. Hoc ipsum mihi videtur significare et illud quod ad Galatas scribitur: Alterutrum onera vestra portate. Possumus ergo utrumque testimonium et aliter interpretari: ut vel alterutrum onera portare, vel sufferre invicem in charitate, et eos complere dicamus, qui divites sunt, et inopiam pauperum sublevant. Si quis aegrotanti fratri praebet obsequium, suffert eum in charitate. Si quis in coelibatu beatam transigens vitam, alium qui et uxorem habet et liberos, et seipsum vix potest pascere, adjuverit, et utcumque potest, fuerit consolatus, alienum onus portasse 608 laudabitur. Est qui matrem vel sororem viduam cernens egestate tabescere, non potest adjuvare: huic si quis porrexerit manum, sustinuit eum in charitate. Sive autem superiorem sensum, sive posteriorem sequamur: nec peccantem fratrem, nec inopem consolatur, qui non habet charitatem, et contemnit verba Apostoli commonentis: Debemus autem nos, qui fortiores sumus, infirmitates imbecilliorum portare, et non nobismetipsis placere.
3.2.4
Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Unum corpus, et unus spiritus, sicut et vocati estis in una spe vocationis vestrae. Ephesiis qui jam unitatem Spiritus sancti fuerant consecuti, recte dicitur: solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Qui enim quid habet, servandi illi sollicitudo praecipitur. Qui autem non habet, studium illi ut habere valeat, imperatur. Hic locus vel maxime adversum haereticos facit, qui, pacis vinculo dissipato atque corrupto, putant se tenere spiritus unitatem: cum unitas spiritus in pacis vinculo conservetur. Quando enim non idipsum omnes loquimur, et alius dicit: Ego sum Pauli, ego Apollo, ego Cephae, dividimus spiritus unitatem, et eam in partes ac membra discerpimus. Nec statim aliquis illud opponat: Quomodo ergo diversae sunt gratiae, et varia charismata, cum unitas custodienda sit spiritus? Sunt quidem variae donationes, sed in eodem spiritu: et diversa ministeria, sed idem Dominus: et multiplices operationes, sed ipse Deus qui operatur omnia in omnibus. Quod autem ait: Unum corpus, et unus spiritus, vel simpliciter unum corpus Christi intelligitur, quae est Ecclesia, vel certe quod ex Virgine est dignatus assumere: ne illum quidem putent toties corporatum, quoties in veteri apparuit Testamento. Et unus Spiritus sanctus: unus quippe largitor, et sanctificator est omnium. Vel certe unum corpus, ad vitam refertur et opera quae Graece dicuntur πρακτικὸς βίος: et unus spiritus. ad scientiam et contemplationem, quae proprie versatur in corde, et ab illis appellatur θεορία. Cum ergo membrum quis fuerit Ecclesiae, nec ab uno ejus spiritu separatus, consequenter erit in una spe vocationis. Quaeritur quomodo una spes vocationis sit: cum apud Patrem diversae 609 sint mansiones. Ad quod, unam spem vocationis, regnum coelorum, quasi unam domum Dei Patris esse dicemus[ Al. dicimus], et in una domo varias mansiones. Alia enim gloria solis, alia lunae, alia stellarum. Aut certe illud subtilius indicatur, quod in fine et consummatione rerum in pristinum statum restituenda sint omnia, quando omnes unum corpus efficiemur, et in virum perfectum reformabimur: et oratio pro nobis Salvatoris implebitur: Pater, da, ut quomodo ego et tu unum sumus, sic et isti in nobis unum sint. Non ignoro in eo quod nunc exposui: solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, Spiritum a plerisque non sanctum accipi, sed affectum mentis atque sententiam, juxta quam omnium credentium erat anima et cor unum. Et ab Apostolo virgini praecipitur: Ut sit sancta et corpore et spiritu: carnis videlicet opere, et mentis affectu. Sed et generalis explanatio ad specialem interpretationem trahi potest, quod servet unitatem spiritus in vinculo pacis, qui non rapiatur omni vento doctrinae, neque in morem stulti quasi luna mutetur, nunc diabolo serviens, nunc Deo. Habeat vero unum corpus bonorum operum, et semper carnem suam Deo templum exhibeat. Et unum spiritum: eadem semper sentiens: in una spe vocationis, ut nequaquam de repromissionibus ambigens, in resurrectione et restitutione omnium, solida mente confidat.
3.2.5
Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium, qui super omnes, et per omnes, et in omnibus. Quomodo alia est fides a baptismate, Deo et Domino: sic baptisma, Dominus et Deus, alia sunt a tribus singulis, quae pariter nominantur. Hoc autem dico propter Sabellium, qui eumdem Deum Patrem arbitratur et Filium, confunditque personas, dum eamdem divinitatem in utroque deprehendit. Ecce manifestissime unus Dominus Filius, et unus Deus Pater vocantur. Quod ad Corinthios quoque plenius scriptum est: Sed nobis unus Deus Pater, ex quo omnia, et unus Dominus noster Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum. Sicut enim 610 Deo Patri non adimit Filius ne Dominus sit, cum Dominus solus ipse dicatur: ita et Filio non aufert Pater ut Deus sit, quia Pater Deus tantummodo nominatur. Legimus et in alio loco: Et scitote quoniam Dominus ipse est Deus; et alibi: Dominus Deus tuus, Deus unus est. Si enim, ut existimant Ariani, Deus Pater solus est Deus, eadem consequentia, solus erit Dominus Jesus Christus, et nec Pater erit Dominus, nec Filius Deus. Sed absit, ut non sit, vel in dominatione deitas, vel in deitate dominatio. Unus est Dominus, et unus est Deus, quia Patris et Filii dominatio, una divinitas est. Propterea et fides una dicitur, quia similiter in Patrem, et in Filium, et in Spiritum sanctum credimus. Et baptisma unum, eodem enim modo, et in Patrem, et in Filium, et in Spiritum sanctum baptizamur. Et ter mergimur, ut Trinitatis unum appareat sacramentum. Et non baptizamur in nominibus Patris, et Filii, et Spiritus sancti, sed in uno nomine, quod intelligitur Deus. Et miror qua consequentia in uno vocabulo, eodem opere, et eodem sacramento, naturae diversitatem, Arius, Macedonius, et Eunomius suspicentur( concordante in impietate discordia) et creaturae in Filio, et Spiritu sancto coenosum fontem tenentes, diversos haereseos rivulos duxerint. Unum baptisma, et contra Valentinum facit, qui duo baptismata esse contendit, et contra omnes haereticos: ut sciant non habere se baptismata, sed in una Christi Ecclesia fontem esse vitalem. Potest unum baptisma et ita dici, quod licet ter baptizemur, propter mysterium Trinitatis: tamen unum baptisma reputetur. Unum quoque baptisma est in aqua, in spiritu, et in igne. Et de quo Dominus loquitur: Baptisma habeo baptizari; et alibi: Baptismate meo baptizabimini. Diversitas autem praepositionum in quibus dicitur: Unus Deus, et Pater omnium, qui super omnes, et per omnes, et in omnibus, diversam intelligentiam sapit. Super omnes enim est Deus Pater, quia auctor est omnium. Per omnes Filius, quia cuncta transcurrit, vaditque per omnia. In omnibus 611 Spiritus sanctus, quia nihil absque eo est. Nec vero putandum, unum Deum, et Patrem omnium esse communiter, ut scilicet ad irrationabilia jumenta, nomen Patris possit aptari; sed quomodo si in decem hominibus, quinque filiis, et quinque servis, pariter diceremus: horum decem, unus est dominus, et unus est pater: non utique omnium patrem, nec dominum omnium vocaremus: sic et in eo quod ait: Unus Deus et Pater omnium, aliorum Pater, aliorum Deus accipiendum est. Tale quid de creaturis, et de Deo etiam Zeno cum suis Stoicis suspicatur. Quem secutus Virgilius ait: Deum namque ire per omnes Terrasque tractusque maris, etc.; et: Principio coelum ac terras, camposque liquentes, Lucentemque globum lunae, Titaniaque astra, Spiritus intus alit, totamque infusa per artus Mens agitat molem, et magno se corpore miscet. Quidam hoc quod est scriptum: Super omnes, et per omnes, et in omnibus, ad Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum sic aestimant esse referendum, ut super omnia Pater sit, quia auctor est omnium: per omnes, Filius, quia per Filium creata sunt omnia: in omnibus, Spiritus sanctus, ipse enim credentibus datur, et templum sumus Spiritus sancti: et Pater et Filius habitant in nobis.
3.2.6
Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. Licet Deus Pater super omnia sit, et per omnes, et in omnibus: tamen gratia juxta mensuram credentibus datur. Non quod ad mensuram spiritum, et gratiam tribuat Deus( magnificentiae enim ejus non est finis), sed quod juxta mensuram vasculorum, infundat liquorem, tantum muneris largiens, quantum potest ille cui donatur, accipere. Nec enim ad mensuram dat Deus spiritum: aut potest habere mensuram, quod aequaliter ubique diffusum est. Quod ut manifestius fiat, imperfectum licet et non implens similitudinem, tamen per quod possit intelligi quod dicitur sumamus exemplum. Mare certe immensum est, et capacitas ejus Deo soli 612 nota: ex hoc si quis velit multis hominibus secundum id quod gestare queunt, tradere, necesse est ut ad mensuram unicuique tribuat, et partes ejus mensuram recipiant, cujus solidum immensurabile est. Ita et Spiritus sanctus immensus quidem est, et nullo fine concluditur: tamen unicuique datur secundum quod expedit. Et simul notandum, quod haec eadem gratia, quae nunc attributa perhibetur, secundum mensuram donationis Christi data sit nobis.
3.2.7
Propter quod dicit: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona in hominibus. Quia supra dixerat: Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi, ut confirmaret haec ipsa dona, quae post paululum quoque enumerat, dicens: Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios evangelistas, alios pastores et magistros, et reliqua, a Salvatore esse donata, testimonium de sexagesimo septimo psalmo assumpsit, ut sciamus illas esse manubias hominibus distributas, quas Christus victor emeruit. Ascendens quippe in altum, captivam duxit captivitatem. Nos qui nunc in Christo credimus de gentibus congregati, cum essemus creatura Dei, a diabolo capti sumus, et ejus satellitibus distributi. Venit igitur Dominus noster Jesus Christus secundum Ezechielem, vasa secum captivitatis apportans, et operto capite, ne ab adversariis cognosceretur, praedicavit his qui capti erant remissionem, et qui tenebantur in viculis, solutionem, et nos de catenis hostium, et de compedibus liberavit, sicut illam in Evangelio mulierem, de qua ipse commemorat: Hanc autem filiam Abraham, quam ligavit Satanas jam decem et octo annis, non oportuit solvi de vinculo hoc in die sabbati? Liberatosque nos, et per novam captivitatem de captivitate veteri erutos, secum duxit in coelum: et his ipsis quos de inimicorum manu victor eripuit, diversa gratiarum dona largitus est. Et eleganter hic posuit, dedit dona in hominibus, cum in Psalterio scriptum sit: accepit dona in hominibus. Verum ibi, quia necdum factum erat, sed futurum promittebatur, propterea dicitur, accepisse. Hic vero cum Apostolus 613 scribit, quia jam dederat, et in universo orbe Ecclesiae fundatae erant: idcirco non accepisse scribitur, sed dedisse. Alii hunc locum ita edisserunt, quod ob id Dominus noster Jesus Christus ad coelos victor ascenderit, ut inde angelos caeterasque virtutes ad custodiam Ecclesiarum suarum mitteret. Et dum indignus sit locus iste terrenus, sublimium potestatum habere praesentiam, quodammodo illae sustinuerint captivitatem. Ideo enim( inquiunt) ascendit in altum, ut captivans captivitatem, dona hominibus largiretur. Hoc autem totum ideo Apostolus replicat, ut quia superius dixerat: Sufferentes invicem in charitate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, doceret in diversis charismatibus Ecclesiam esse concordem, et non statim schismatum et dissensionum occasionem dari, quia secundum mensuram donationis Christi unusquisque nostrum accepisset dona: non eadem, sed in unum corpus, et in unum spiritum omnes vocatos esse, id est, ut sicut unus Dominus est, et una fides, et unum baptisma, et unus Deus Pater: ita et nos in charitate idipsum simus, in pacis vinculo servantes spiritus unitatem.
3.2.8
Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit in inferiora terrae? Qui ascendisse nunc dicitur, propterea ascendit, quia ante descenderat. Hoc enim sonat: Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit. Requirendum itaque super eo quod alibi scriptum est: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis, quomodo ascenderit ante descendens? Quando enim haec loquebatur, post descensionem e coelis, se quondam ad coelos ascendisse monstrabat. Necnon et illud pariter retractandum, quomodo ipsa descensio et ascensio sentienda sit. Utrumnam secundum corpus localiter, an supra corpus spiritualiter, vel certe utroque modo. Inferiora autem terrae, infernus accipitur ad quem Dominus noster Salvatorque descendit, ut sanctorum animas, quae ibi tenebantur inclusae, secum ad coelos victor abduceret. Unde et post resurrectionem ejus, plurima corpora justorum in sancta civitate visa sunt. Quod autem infernus in inferiori parte terrae sit, et Psalmista testatur, dicens: Aperta est terra, et devoravit Dathan, 614 et operuit super congregationem Abiron. Et ipsum in Numerorum libro( Cap. 16) plenius explicatur. Alio quoque loco legimus: Veniat mors super eos, et descendant in infernum viventes.
3.2.9
Qui descendit, ipse est qui ascendit supra omnes coelos, ut impleret omnia. Numquid corporaliter omnes coelos, et universas sublimitates, et coelorum circulos, quos philosophi sphaeras vocant, transiens atque transcendens, stetit in summo coeli fornice, et ut ipso verbo utar, apside? An certe omnia corporalia contemnens atque despiciens, et aeterna contemplans, super coelos, id est, super invisibilia stetisse credendus est? quod ego melius puto. Descendit ergo in inferiora terrae, et ascendit super omnes coelos Filius Dei, ut non tantum legem prophetasque compleret; sed et alias quasdam occultas dispensationes, quas solus ipse novit cum Patre. Neque enim scire possumus, quomodo et angelis, et his qui in inferno erant, sanguis Christi profuerit, et tamen quin profuerit nescire non possumus. Descendit quoque ad inferos, et ascendit ad coelos, ut impleret eos qui in illis regionibus erant, secundum id quod se capere poterant. Ex quo sciendum, quod antequam Christus descenderet et ascenderet, vacua fuerint omnia, et plenitudine illius indiguerint. Hic locus adversum Ebionem, et Photinum, vel maxime facit. Si enim ipse est ascendens in coelos, qui de coelis ante descenderat, quomodo Dominus noster Jesus Christus non ante Mariam est, sed post Mariam? Necnon et contra eos, qui duos filios insano errore confingunt: Filium videlicet Dei, et filium hominis. Ecce hic apertissime dicitur, quod ipse sit ascendens atque descendens. Nec statim ista dicentes, locum alteri haeresi damus, quae dimidiatam Christi asserit dispensationem; sed sic unum et Dei et hominis Filium confitemur: ne dispensationem assumpti hominis, qua salvati sumus, ex parte credentes, in parte truncemus.
3.2.10
Et ipse dedit quosdam quidem apostolos: quosdam autem prophetas: alios vero Evangelistas: alios autem pastores et magistros ad instructionem sanctorum, in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi. Et ex hoc loco manifestissime comprobatur, Patris et Filii una divinitas. Siquidem hoc quod nunc Christus tribuisse 615 describitur, in prima epistola ad Corinthios, Deus Pater dedisse narratur: Alios enim, ait, posuit Deus in Ecclesia: primo apostolos: secundo prophetas, tertio doctores: deinde virtutes, et dona sanitatum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum. Quod Sabellius non intelligens, Patrem confundit et Filium, dum eamdem operationem esse non putat diversorum. Et simul notandum, quod hic apostolos, prophetas, evangelistas, pastores, et magistros dedisse Christus: ibi vero eosdem Pater posuisse memoretur. Posuit itaque sive dedit Pater et Filius, primo apostolos, secundo prophetas: non illos qui futura vaticinentur, quales in veteri legimus Testamento: sed qui infideles et imperitos arguant atque dijudicent. Tales quippe prophetas novi Testamenti in alia epistola esse definit. Tertio Evangelistas, quorum speciosi pedes sunt ad annuntiandam pacem. Nec vero putandum, quod sicut in superioribus tribus, alios dixit esse apostolos, alios prophetas, alios Evangelistas: ita et in pastoribus et magistris, officia diversa posuerit. Non enim ait: alios autem pastores, et alios magistros, sed alios pastores et magistros: ut qui pastor est, esse debeat et magister: nec in Ecclesiis quamvis sanctus sit, pastoris sibi nomen assumere, nisi possit docere quos pascit. Vel certe aliter, ut unus atque idem praeses Ecclesiae, sit pastor et doctor; pastor ovium: magister hominum. Homines quippe et jumenta salvos facies, Domine. Arbitror hodie quoque in Ecclesiis, quemadmodum propheta et evangelista, pastor quoque invenitur et doctor: ita posse et apostolum reperiri, in quo apostolatus signa et indicia compleantur; et e regione esse plurimos tam foris, quam intus, tam in Ecclesia, quam in haeresibus, qui pseudoapostoli sint, et pseudoprophetae, et pseudoevangelistae, et pseudopastores, et pseudomagistri. Et de haeresibus quidem nulla dubitatio est quin secundum falsam fidem, falsa universa possideant. In Ecclesiis autem nonne vobis videntur falsi esse pastores, qui non pascunt oves cum disciplina, sed quasi mercenarii nequaquam gregis salutem cogitant, quod erravit, non convertentes, et quod periit, non quaerentes; sed tantummodo de ovibus lac et lanam, 616 cibos videlicet et vestimenta captantes. Nec vero absque ordine in haec putemus Apostolum subito prorupisse; verum quia praemiserat esse Deum super omnia et per omnia, et in omnibus, et unicuique sanctorum datam gratiam secundum mensuram donationis Christi; nunc addit alios apostolos, alios prophetas, alios evangelistas, alios pastores et magistros esse in Ecclesia distributos, qui necessarii sint ad perfectionem, instructionemque sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi: quia cum corpus Domini Ecclesia sit, et Ecclesia de vivis lapidibus construatur: hi quos supra memoravimus in Ecclesia constitutos, id habent operis, ut secundum dispensationem et officia sibi credita, Ecclesiam Christi, id est, corpus ejus aedificent. Si quis igitur non aedificat Ecclesiam Christi, nec plebem sibi subjectam instruit( ut de subjecto populo, Christi Ecclesia construatur), iste nec apostolus, nec propheta, nec evangelista, nec pastor, nec magister est appellandus.
3.2.11
Donec occurramus omnes in unitate fidei et agnitionis filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Ut ultra non simus parvuli fluctuantes, et circumlati omni vento doctrinae, in fallacia hominum et astutia, ad circumventionem erroris. Veritatem autem facientes in charitate, augeamus in ipso omnia qui est caput Christus. Quaerendum quos omnes dixerit occurrere in unitate fidei: Utrumnam omnes homines, an omnes sanctos, an certe omnes qui rationis capaces sunt? Videtur autem mihi de omnibus hominibus dicere, quia multi venti doctrinarum sunt; et flatu eorum fluctibus concitatis, huc atque illuc homines incerto cursu, et vario feruntur errore. Unde omni studio laborandum, primum in fidei occurrere unitate: deinde in eadem unitate, habere agnitionem Filii Dei. Quorum cum fuerit secura possessio, parvuli esse cessantes, et mensuram interioris hominis recipientes( quae mensura plenitudinis, mensura Christi est), perfecti viri vocabulum sortiemur: ita tamen ut[ Al. tacet ut] ad consummatam aetatem plenitudinis Christi, omnis credentium turba perveniat, et nequaquam in dogmatibus fluctuans, ad instar parvulorum gurgite infidelitatis feratur incerto, dum venti hinc inde perflantes, haereticorum 617 videlicet, sive sapientium saeculi, diversae compugnantesque rationes, naufragium audientibus aut inferunt, aut minantur: dum alii absque voluntate fallaciae, ea tamen quae falsa sunt, praedicant; alii vero omni calliditate erroris laqueos componentes, nos decipere et vincere festinant. Cum autem occurrerint atque pervenerint sancti in mensuram supradicti viri, tunc intelligentes charitatem Christi, augebunt in eo omnia quae acceperant semina veritatis, habentes corporis Ecclesiae caput Dominum Jesum. Quia vero ait: Ut ultra non simus parvuli fluctuantes, et reliqua, se quoque fluctuantem et parvulum esse contestans, retractandum videtur, utrumne haec secundum humilitatem locutus sit: an certe ex parte videns, et ex parte cognoscens, intellexerit quantum a perfecta absit scientia, et in vera conscientiae suae verba proruperit. Si quis igitur vult eum haec secundum humilitatem locutum, illo utetur exemplo: Quando eram parvulus, loquebar ut parvulus, cogitabam ut parvulus, sapiebam ut parvulus. Quando vero factus sum vir, evacuavi ea quae erant parvuli. Alius vero ad ista respondeat, comparatione multorum, in aetatem perfecti viri Apostolum pervenisse: ad ea vero quae reposita sanctis sunt, adhuc parvulum nuncupari. Siquidem omnes apostolos qui in Christo credant, parvulos propheta commemorat, dicens: Ecce ego et parvuli quos dedit mihi Deus. Post haec attentius disserendum, ne forte vere juxta humilitatem, non solum parvulum Apostolus se esse dixerit, sed fluctuantem, et omni doctrinarum flatu in diversa raptatum, in fallacia hominum, in nequitia, ad circumventionem erroris. Qui autem vult haec eum non de humilitate, sed de conscientia protulisse, dicit: Paulus apostolus, homo erat acuti et acris ingenii, et qui ad primos quosque disputantium conatus, sagaci mente quae erant inferenda, praenosceret. Videbat igitur saepe ex utraque parte sic dici, et tam verisimilia in rebus contrariis asseri, ut ambigere facerent audientem: idcirco ut homo, et adhuc in fragili corpusculo constitutus, circumferebatur quidem omni vento doctrinae, 618 sed non elidebatur in saxa, nec navis ejus gurgitibus implebatur: stabat quippe in puppi gubernaculum tenens, et spumantes haereseos fluctus, fidei securitate frangebat. Non tamen intrepidus et securus, nec quietus et placidus, prospiciebat ventos hinc inde perflantes, et sollicita aure captabat, vincebatque contraria: sed non erat illi secura victoria. Quia igitur adversariorum verba, atque rationes, quibus veritatem evertere nitebantur, videbat non facile posse superari, et omni calliditate plenas, dialecticae quoque, immo diaboli arte contextas, sperabat Dei auxilium, ut omnem deliberationem de mente sua propelleret, et certae atque defixae absque ulla molestia crederet veritati, et augeret eam in dilectione Christi: quem sciebat et sui et totius Ecclesiae corporis caput. Sciendum quod hic locus in Graeco manifestior sit, dum autem in Latinum e verbo transfertur ad verbum, sensus sermonibus involuti, obscurum fecere[ Al. facere] quod dicitur.
3.2.12
Ex quo totum corpus compactum, et conglutinatum per omnem juncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in charitate. In fine rerum, cum Deum facie videre coeperimus ad faciem, et in mensuram pervenerimus aetatis plenitudinis Christi( de cujus plenitudine nunc omnes accepimus, ita ut Christus non ex parte sit, sed totus in nobis: et relictis initiis parvulorum, creverimus in eum virum, de quo Propheta dicit: Ecce vir, Oriens nomen illi. Et Joannes Baptista commemorat: Post me venit[ Al. veniet] vir qui ante me factus est, quoniam ante me erat), tunc in occursu unius fidei, et unius agnitionis Filii Dei, quem nunc pro varietate mentium, non una nec eadem fide et agnitione cognoscimus, totum corpus, quod prius dissipatum fuerat, et in diversa laceratum, in suam compagem juncturamque redigetur: ita ut una subministratio eademque operatio, et unius aetatis consummata perfectio, totum crescere faciat corpus aequaliter, et omnia membra juxta mensuram suam incrementum aetatis accipiant. Haec autem tota aedificatio, per quam 619 Ecclesiae per partes corpus augetur, mutua in se charitate complebitur. Totas rationabiles creaturas sub unius rationabilis animalis intelligamus exemplo, et quodcumque de hujus membris dixerimus et partibus, hoc sciamus esse referendum ad unamquamque rationabilem creaturam. Putemus hoc animal ita per artus, venas, carnesque laceratum, ut nec os ossi haereat, nec nervus jungatur ad nervum: separatim oculi jaceant, seorsum nares, manus alium locum teneant, alio projecti sint pedes, et reliqua membra in hunc modum inter se dispersa sint, et divisa. Finge aliquem venire tantae scientiae medicum, qui juxta fabulas ethnicorum, Aesculapium possit imitari, et in novam figuram novumque nomen, Virbium suscitare: hic necesse habebit unumquodque membrum suo loco restituere, et compagem copulare compagi, et quodam glutino partibus restitutis, unum corpus efficere. Huc usque nobis una similitudo processerit: nunc in eamdem similitudinem ad id quod intelligi volumus, aliud trahatur exemplum. Parvulus crescat, et occulto aevo, in perfectam adolescat aetatem: suum manus augmentum habebit, sua pedes sentient incrementa: venter dum nescimus, impletur: humeri, dum falluntur oculi, dilatantur: et omnia membra per partes juxta mensuram suam sic crescunt ut tamen non sibi, sed corpori videantur augeri. Ita igitur et in restitutione omnium, quando corpus totius Ecclesiae nunc dispersum atque laceratum, verus medicus Christus Jesus sanaturus advenerit, unusquisque secundum mensuram fidei, et agnitionis Filii Dei( quem ideo agnoscere dicitur, quia prius noverat, et postea nosse desivit) suum recipiet locum, et incipiet id esse quod fuerat. Ita tamen ut non juxta aliam haeresim, omnes in una aetate sint positi, id est: omnes in angelos reformentur: sed unumquodque membrum juxta mensuram et officium suum perfectum sit: 620 verbi gratia, ut angelus refuga id esse incipiat quod creatus est: et homo, qui de paradiso fuerat ejectus, ad culturam iterum paradisi restituatur. Ista autem universa sic fient, ut invicem inter se charitate jungantur: et dum congaudet membrum membro, et in alterius provectione laetatur, Christi corpus, Ecclesia primitivorum habitet in coelesti Jerusalem, quam in alio loco Apostolus matrem sanctorum vocat. Idcirco( ut supra diximus) haec apud nos obscuriora sunt, quia μεταφορικῶς dicuntur in Graeco. Et omnis metaphora, si de alia in aliam linguam transferatur ad verbum, quibusdam quasi sentibus, orationis sensus et germina suffocantur.
3.2.13
Hoc ergo dico, et contestor in Domino, ut non amplius ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui, obscurati mente, abalienati a via Dei propter ignorantiam, quae est in illis, propter caecitatem cordis eorum. Qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiae in operatione immunditiae omnis in avaritia. Hoc ergo, ait, dico vobis, o Ephesii, vosque contestor, ut quia occursuri estis in mensuram aetatis plenitudinis Christi, non ambuletis sicut ambulant gentes, quae idolis servientes, et sensu et mente abutuntur in prava. Quae cum ideo acceperint animam et intellectum, ut cognoscerent Deum, abalienati sunt a via ejus( quam aliam absque Christo non novimus) et in sui cordis ambulant caecitate. Atque utinam peccasse sufficeret, et vel sero agerent poenitudinem, damnarentque vitia in quibus jugiter inhiarunt, esset remedium resipiscere post errorem. Nunc vero desperantes, se, et in ritum irrationabilium bestiarum, coeno voraginique mergentes, tradiderunt impudicitiae atque luxuriae, operantes quidquid corpus voluit, mens desideravit, libido suggessit. Et cum nihil omnino praetermiserint quod immundum sit, hoc totum fecere in avaritia, dum numquam luxuriando satiantur, nec 621 eorum terminum habet voluptas. Aut certe ultra concessam viri ad feminam conjunctionem, ad majora conscendunt, masculi in masculos turpitudinem operantes, et mercedem erroris sui in semetipsis recipientes. Vanitas sensus, et mentis obscuritas, bifariam dividitur, in saeculi hujus negotia, et in sapientiam saecularem: quando aut in his quae mundi hujus sunt, et cito transeunt, detinemur, aut non profutura cognoscimus. Nonne vobis videtur in vanitate sensus et obscuritate mentis ingredi, qui diebus ac noctibus in dialectica arte torquetur: qui physicus perscrutator oculos trans coelum levat, et ultra profundum terrarum et abyssi quoddam inane demergit[ Al. demergitur], qui iambum struit, qui tantam metrorum silvam in suo studiosus corde distinguit et congerit: et( ut alteram partem transeam) qui divitias per fas et nefas quaerit: qui adulatur regibus, haereditates captat alienas, et opes congregat, quas in momento cui sit relicturus, ignorat? Quod autem ait, qui desperantes semetipsos, id est, ἀπηλγηκότες ἑαυτοὺς, multo aliud in Graeco significat quam in Latino: desperantes quippe ἀπηλγηκότες nominantur; ἀπηλγηκότες autem hi sunt, qui postquam peccaverint, non dolent: qui nequaquam sentientes ruinam suam, feruntur in pronum, et tamquam bestiae ferrum videntes, in mortem ruunt. Pone mihi duos in uno vitio deprehensos: alterum qui intelligat, plangatque quod fecit: alterum qui delectetur in scelere, et non solum non doleat, verum etiam glorietur, et putet se quamdam turpitudinum palmam et victoriam consecutum: nonne tibi videtur ille dolere, et hic penitus non dolere? Exprimamus, si possimus, verbum de verbo, et dicamus ἀπηλγηκότες, indolentes, sive, indolorios. Nam et quidam philosophorum ἀναλγησίαν, id est, indoloriam praedicavit. Hi qui naturas varias introducunt, sciant propterea gentes in vanitate sensus obscuratis mentibus ambulare: quia ignorantiae se et caecitati dederint. Nemo enim imperitus appellatur et caecus, nisi is qui cognoscere potest et videre. Nec dicimus caecum esse lapidem, et brutum animal ignorare: quia non ab eo quaeritur, nec ejus naturae est, ut cognoscat et videat. Sin autem in natura gentium fuit, ut Dei 622 vitam intelligerent et viderent: non choicorum et spiritualium natura varia, sed voluntas. Dixeramus supra operationem immunditiae omnis in avaritia, non ad avaritiam, ut sonat simpliciter, pertinere; sed ad libidinem atque luxuriam. Debemus hunc sensum alterius loci testimonio comprobare. In prima ad Thessalonicenses Epistola scribitur: Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra, ut abstineatis vos a fornicatione: ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore: non in libidine desiderii, sicut et gentes, quae non noverunt Deum: ut ne quis supergrediatur, et circumscribat in negotio fratrem suum: quoniam vindex est Dominus de his omnibus: sicut et praediximus vobis, et testificati sumus. Non enim vocavit nos Deus in immunditia, sed in sanctificatione. Diligenter observa, quia ad castitatem nos provocans, et volens uxoribus tantum esse contentos, dixerit: Ne quis supergrediatur, et circumscribat in negotio fratrem suum, id est, ne suam conjugem derelinquens, alterius polluere quaerat uxorem. Ubi nos habemus, et circumscribat in negotio fratrem suum, in Graeco legitur, καὶ πλεονεκτεῖν ἐν τῷ πράγματι τὸν ἀδελφὸν αὐτοῦ. Πλεονεξία autem avaritia nuncupatur, quam nos possumus, vim verbi transferentes, sic in praesenti loco exprimere: ut ne quis supergrediatur, et avarus fraudet in negotio fratrem suum. Quae enim consequentia est, vel in illo capitulo quod nunc ad exemplum vocavimus, vel in hoc quod principaliter ad Ephesios conamur exponere, inter impudicitiam et immunditiam, castitatem quoque et affectum conjugalem, extraordinarie repente avaritiam nominari? Non vobis molestum sit, si diu in obscurioribus immoremur: causati enim in principio sumus, inter omnes Pauli Epistolas, hanc vel maxime et verbis, et sensibus involutam.
3.2.14
Vos autem non ita didicistis Christum; si tamen illum audistis et in illo docti estis. Si omnes qui Christum audire videntur, audirent, numquam ad Ephesios, et certe illos quibus sacramenta Christi revelarat Apostolus diceret: Si tamen illum audistis. Discere autem Christum, idipsum est, quod nosse virtutem: et audite illum, non differt ab eo si diceret, audire sapientiam, 623 justitiam, fortitudinem, temperantiam, et caetera quibus Christus vocatur. Si quis ergo Christum audivit et didicit, non ambulabit in vanitate sensus sui: nec obscuratus mente gradietur: neque erit abalienatus a vita Dei: habebit etiam scientiam, ignoratione discussa, et immisso tenebris lumine, omnis de oculis cordis ejus caecitas auferetur. Quod cum habuerit, non se tradet impudicitiae: nec operabitur omnem immunditiam in avaritia, concessos fines praetergrediens nuptiarum. Si autem aliquando contigerit ut aliqua passione superetur, dolebit super vulnere suo, et conscientiae tormenta patietur: quia liberam frontem, et puritatem immaculatae mentis amiserit. Discamus igitur Christum, et audiamus illum; si quis est qui potest dicere: An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus? Curramus ad eum diebus ac noctibus, ad os ejus et ad eloquium pendeamus. Christus nobis loquitur: Spiritus sancti sunt verba quae promit. Statuit enim Deus in Ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores. Sed nec illud est desperandum, quod aliquando ipse in mentibus nostris Christus loquatur, et per semetipsum nos doceat, et organum oris non quaerat alieni: tantum non simus subditi peccato; nec corpus nostrum delicta possideant, et ingredietur in illud sapientia.
3.2.15
Sicut est veritas in Jesu. Vocabulum, Jesus, interdum eum hominem significat, qui a Deo Verbo est assumptus ex Virgine, juxta illud: Vocabis nomen ejus Jesus: ipse enim salvabit populum a peccatis ejus. Et alibi: Jesus ergo fatigatus de via, et reliqua. Interdum vero Deum Verbum: Nobis enim unus Dominus Jesus Christus per quem omnia. Si quando ergo dicit Jesus: Ego sum via, et veritas, juxta id dicit quod Filius Dei est. Cum autem scribit Paulus: Sicut est veritas in Jesu, de templo corporis loquitur, in quo habitat Verbum Deus. Verbum enim caro factum est, et habitavit in nobis. Nisi forte utrumque de Deo Verbo intelligendum, quod quomodo habitet in eo vita, et ipse sit vita: Sicut nim habet Pater vitam in semetipso: ita et Filio dedit habere vitam in semetipso. Sic et veritas dicatur Filius, et ipsa in eo habitare monstretur. Haec autem dicimus, non Jesum a Christo separantes: 624 nec rursum Deum Verbum ab eo quem assumpsit, hominem alterum esse dicentes: sed secundum intelligentias effectuum vel locorum, illum quem unum esse credimus Filium hominis et Filium Dei, et ante virginem, et post virginem alium atque alium nuncupantes. Potest autem et aliter intelligi: Sicut est veritas in Jesu. In nullo, patriarcharum, in nullo prophetarum, in nullo apostolorum veritas fuit, nisi in solo Jesu. Alii enim ex parte cognoscebant, et ex parte prophetabant, et per speculum in aenigmate videbant. In solo Jesu veritas Dei apparuit, quae loquitur confidenter: Ego sum veritas: quae credentibus in se juxta analogiam fidei tribuit libertatem. Qui enim cognoscit veritatem, a veritate libertate donatur. Et ipsa veritas propterea formam servi assumpsit, et humiliavit se, facta obediens Patri usque ad mortem: ut servum redderet liberum. Ubi enim spiritus Dei est, ibi libertas. Si volumus formam liberi in Jesu, faciemque cognoscere veritatis, ascendamus cum eo in montem, videamus eum transfiguratum: ubi et vestimenta ejus, id est, Scripturae quae de eo annuntiant, immutantur: et Moyses quoque et Elias, id est, Lex et Prophetae videntur in gloria. Quamdiu Dominus formam servi non mutat, nec ascendit in montem, Lex in sordibus, Prophetae in squalore versantur. Cum ille ad superiora conscenderit, et vestimenta sua voluerit immutare, intellectusque de servo fuerit clarus et liber: tunc Moysi quoque et Eliae, et facies, et vestimenta mutantur.
3.2.16
Deponere vos secundum priorem conversationem veterem hominem, qui corrumpitur juxta desideria erroris. Quia videtur juxta ordinem, textumque sermonis scatere sententia, sic legendum est: Vos autem non ita didicistis Christum( si tamen illum audistis, et in illo docti estis) deponere vos secundum priorem conversationem veterem hominem, qui corrumpitur juxta desideria erroris: sicut est veritas in Jesu: ut sit sensus: Quomodo est veritas in Jesu, sic erit et in vobis qui didicistis Christum, et audistis illum; et docti estis deponere secundum priorem conversationem veterem hominem, qui corrumpitur juxta desideria erroris. Veterem autem hominem, quem praecipit deponendum, inveteratum a malitia arbitror appellari. Iste enim 625 secundum priorem conversationem et desideria erroris, semper errans, et in opere corruptionis helluans, corrumpitur atque violatur. Et quia in desideriis indesinenter versatur erroris, et numquam cessat a vitio, nequaquam corruptus dicitur, sed corrumpi: quod per singulos dies, horas, puncta atque momenta corrumpitur, intercipitur, violatur. Sermo vero Dei qui ideo interficit, ut vivificet mortuum, et vivificatus Dominum requirat, quem ante interitum nesciebat, non corrumpsit, sed interficit veterem hominem: Ego enim occido, ait, et ego vivifico; et: Cum interficeret illos, tunc quaerebant eum. Nec putemus hoc quod nunc ait: Qui corrumpitur secundum desideria erroris, illi esse contrarium quod in alio loco scriptum est: Et si exterior noster homo corrumpitur: sed is qui interior est, renovatur de die in diem: quia corruptio exterioris hominis, interioris hominis renovatio est: et contra, interioris hominis corruptio, exterioris est instauratio. Aestimet aliquis simpliciter Paulum loqui: Si quis templum Dei corrumpit, corrumpet illum Deus: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. Sed forte et ibi aliquid latitat, quod apud nos videtur absconditum. Si templum Dei nos sumus, secundum id quod scribitur: Templum enim Dei sanctum est quod estis vos: et alius est qui corrumpit templum Dei, aliud quod corrumpitur. Quaerendum quis sit ille qui templum corrumpat Dei. Si inveneris hostes Jerusalem, corrumpentes atque violantes templum ex lapidibus exstructum: videbis pariter omnem corrumpentem, et violantem templum Dei, quem corrumpet et violabit Deus, ulciscens corruptionem templi sui. Verumtamen et templum quod se praebuit( vivens quidem est atque sensibile) insidiis corrumpentis, luet poenas, per hoc ipsum quod corruptum atque violatum, spiritum incorruptionis amisit.
3.2.17
Renovamini autem spiritu sensus vestri: et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est, in justitia et sanctitate veritatis. Nec in sensu renovamur absque spiritu, nec in spiritu absque sensu; sed renovamur conjuncte in spiritu 626 sensus nostri: ut quomodo psallimus spiritu, psallimus et sensu, oramus spiritu, oramus et sensu: sic in spiritu sensus nostri renovemur: ut cum sensus mundus fuerit atque purgatus, et ab omni macula sordidae concretionis alienus: tunc ei jungatur et spiritus, et ita quodam inter se unitatis glutino copulentur, ut nequaquam simplex spiritus, sed spiritus sensus esse dicatur. Cum autem renovati fuerimus in spiritu, qui nostri sensus est spiritus; tunc induemur novum hominem, qui secundum Deum creatus est. Quod quidem aliis verbis idipsum puto esse, quod in alio loco dicitur: Induite vos Christum Jesum. Iste quippe est novus homo, quo universi credentes debemus indui atque vestiri. Quid enim in homine qui a Salvatore nostro assumptus est, non novum fuit? Conceptus, nativitas, partus, infantia, doctrina, vita, virtutes: et ad extremum, crux et passio, exspoliantis in ea principatus, et contrarias fortitudines ostentui habentis: resurrectio quoque et ascensus ad coelum. Hic ergo vere creatus est in justitia et sanctitate veritatis: quia Deus verus, Dei veri Filius fuit, et tota in illo religio atque justitia Dei veritate completa est. Qui igitur conversationem illius imitari potest, et universas in se exprimere virtutes, et sit mansuetus, sicut fuit ille mansuetus et humilis corde, et ponat animam suam pro amicis, ut ille posuit pro ovibus suis: verberatus non respondeat: maledictus non remaledicat, sed vincat in humilitate superbiam: iste indutus est novum hominem, et dicere cum Apostolo potest: Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus. Et: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Potest quoque verba Joannis assumere: Qui dicit se in Christo credere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. Quod autem ait: Qui secundum Deum creatus est, non idipsum sonat in Latino sermone quod Graeco. Creatio quippe apud nos, generatio, vel nativitas dicitur: apud Graecos vero sub nomine creationis, verbum facturae et conditionis accipitur. Et quod apud nos conditio, hoc apud Graecos creatio sonat. Unde et haeresis 627 nativitatem Christi calumnians, Salomonis usurpet exemplum: Dominus creavit me initium viarum suarum. Considerandum igitur, quia creatio atque conditio numquam nisi in magnis operibus nominentur. Verbi causa, mundus creatus est: urbs condita est: domus vero quamvis magna sit, aedificata potius dicitur, quam condita, vel creata. In magnis enim operibus atque facturis, verbum creationis assumitur. Ex quo animadvertendum istum novum hominem, qui juxta Deum in Christo creatus est, magnum Dei opus esse, et eminere ultra caeteras creaturas: cum sic conditus esse dicatur, ut mundus, et initium viarum Dei, et in exordio elementorum omnium sit creatus.
3.2.18
Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: quoniam sumus alterutrum membra. Non simpliciter, ut quidam putant, nec moraliter Apostolus praecepit, mendacio derelicto, cum proximis veritatem loquendam. Alioqui si tantum cum proximis loquimur veritatem, quicumque non fuerit proximus, debet audire mendacium. Quod quidem et in Lege praeceptum est: Non adulterabis uxorem proximi tui. Si proximus tantumpropinquus vel amicus accipitur, adulteria in alienos jure permittit: sed proximum vocat omnem hominem, qui ex eodem nobiscum parente generatus est. Quod quidem et parabola illa significat, de Jerusalem Jericho hominis descendentis, qui incidit in latrones: et sacerdote et Levita praetereuntibus, a Samaritano curatus est, et ad stabularium revectus. Affirmat autem post haec Dominus eum esse proximum, qui illi misericordiam fecerit, volens ostendere omnes homines, omnibus esse proximos. Et hoc quidem sic intellectum aedificat audientes. Caeterum id quod sequitur: Quoniam sumus alterutrum membra, magis videtur mihi significare mysterium, et de his dicere, qui nobis fide et virtute sunt proximi. Membra quippe alterutrum non sunt, nisi fideles fidelium, et Christiani Christianorum, et perfecti, eorum qui sunt plenae, consummataeque virtutis. Propter quod Paulus ipse perfectus, in 628 Epistola alia loquebatur: Sapientiam autem loquimur inter perfectos. Ergo hoc jubet, ut unusquisque mystica quaeque atque secreta, et ea quae Dei veritate sunt plena, loquatur cum proximo suo, et dies diei eructet verbum, et nox nocti indicet scientiam, hoc est, clara quaeque et lucentia his indicet, qui merentur audire: Vos estis lumen mundi. Porro tenebrosa et involuta, et omni sacramentorum nocte velata, his referat, qui et ipsi nox, tenebrae, vel caligo sunt, de quibus dicitur: Et caligo sub pedibus ejus: haud dubium quin Dei. Nam et in monte Sina Moyses ingreditur in turbinem et caliginem, ubi erat Deus, et de ipso Deo scriptum est: Posuit tenebras latibulum suum. Loquatur itaque veritatem atque mysterium unusquisque cum proximo suo, et non det sanctum canibus, neque mittat margaritas suas ante porcos: sed quicumque oleum habuerint veritatis, illos in thalamum sponsi et penum regis inducat. Porro quod ait: Loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, sciamus de Zacharia propheta sumptum.
3.2.19
Irascimini, et nolite peccare. De quarto psalmo hoc usurpatum, nulli dubium est, et videtur illi esse contrarium quod alibi dicitur: Nunc autem deponite et vos omnes iram, et indignationem, et malitiam, et blasphemiam, et turpem sermonem ex ore vestro. Sed et simpliciter intellectum nocet, dum putantur irae frena laxata. Duplex autem non solum apud nos, verum etiam apud philosophos irae nomen accipitur. Vel cum injuria lacessiti, naturalibus stimulis concitamur: vel cum, requiescente impetu, et furore restincto, potest mens habere judicium, et nihilominus super eo qui putatur laesisse, desiderat ultionem. Arbitror itaque de priori ira nunc dictum, et nobis quasi hominibus esse concessum, ut ad indignae alicujus rei faciem moveamur, tranquillitatemque mentis, velut lenis quaedam aura conturbet: nequaquam tamen in tumentes gurgites furoris impetu sublevemur. Firmianus noster librum de Ira Dei docto pariter et eloquenti sermone conscripsit, quem qui legerit, puto ei ad irae intellectum 629 satis abundeque posse sufficere.
3.2.20
Sol non occidat super iracundiam vestram. Si simpliciter hunc solem intelligimus, qui oculis carnis aspicitur, peccamus, quando irascimur, et occidente sole, iracundia perseverat. Non peccamus autem, quando( verbi gratia) a prima hora usque ad undecimam irascentes, facimus quod indignatio, furor, ira suggesserint. Quo sensu nihil mihi videtur absurdius, quasi non queat quispiam ab ortu solis usque ad occasum, in tanta scelera debacchari, quanta tota vita sua non possit lacrymis expiare? Aut non magis ira locum in die habeat, cum utique nox requies sit furoris, et succedente somno, etiam si irascimur, in diem iracundiam differamus. Quia igitur verus sol, sicut occidit super malos prophetas, juxta illud quod scriptum est: Occidit sol super prophetas vestros meridie: ita etiam super omnes occidit peccatores, nequaquam eis ortus sui lumen indulgens: praecipit nunc Apostolus, ne talia faciamus furore superati, per quae nobis sol occidat, et principale cordis, tenebris involvatur. Quidam putant sic accipiendum hoc esse simpliciter, quomodo et illud quarti psalmi, unde idipsum sumptum videtur: Quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini, id est, quaecumque in die, vel opere, vel sermone, vel cogitatione peccatis, haec succedente poenitentia purgate per noctem: et ira sit brevis, nec in diem crastinum differatur.
3.2.21
Neque locum detis diabolo. Diabolus Graecum verbum est, quod Latine dicitur criminator: lingua vero Hebraea Satan appellatur, id est, adversarius, sive contrarius: et ab Apostolo Belial, hoc est, absque jugo quod de collo suo Dei abjecerit servitutem: quem Aquila apostatam transtulit. Et sciendum ubicumque in veteri Lege filii pestilentiae scribantur, sicut ibi: Filii autem Heli, filii pestilentiae, ibi in Hebraicis voluminibus Belial, hoc est, diabolum pro pestilentia nominari: licet plurimi 630 pro Belial corrupte in Apostolo Beliar legant. Nolite itaque, ait, dare locum diabolo, qui, tamquam leo rugiens, quaerit aditum per quem possit irrumpere. Quomodo enim Pater et Filius stant ante ostium, et pulsant, ut introeant, et coenent cum eo qui se receperit: ita et adversarius semper in nos est paratus irrumpere, et cum locum dederimus, ingreditur. Solet autem, antequam veniat, quaedam jacula praemittere, et praecursorem adventus sui facere cogitationem: hanc si nos in corde nostro susceptam nutrierimus intrinsecus, et crescere fecerimus, cum in nobis prolem suam auctam viderit, et ipse audebit intrare. Denique in Judae Iscariot cor, primam jecit sagittam, ut traderet Salvatorem, quam si exceptam ille miserabilis non fovisset, numquam post intinctum panem in paropside, intrasset in illum Satanas. Simulque et hoc diligenter attendite, quod non invenerit diabolus locum introeundi in Judam, cujus pectus jam ante percusserat, nisi in convivio Salvatoris. Quia tunc vel maxime in potestatem ei damur, quando nec humanitate, nec clementia, nec mansuetudine ejus vincimur, quem odimus indigne. Huic quod nunc praecepit, neque locum detis diabolo, illud de Ecclesiastico comparatur: Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dederis ei. Ille superbus et temerarius vult ascendere, vult subire: sed etiam si te oppressum putaverit, et se extulerit, tu ne dederis locum. Potestas quippe diaboli, non in temeritate illius atque jactantia, sed in tua est voluntate.
3.2.22
Qui furabatur, jam non furetur: magis autem laboret, operando manibus suis quod bonum est: ut habeat communicare ei qui indiget. Quia hi qui in vitae istius negotiis conversantur, propter alimenta et usus necessarios coguntur aliqua vel emere, vel vendere, et lucra de negotiatione sectari: et difficile est etiam eos qui a caeteris passionibus liberati sunt, fornicatione videlicet, idololatria, adulterio, et homicidio, 631 hoc vitio non teneri. Propterea nunc Ephesios monet, ne sub occasione emolumenti, furti crimen incurrant. Furtum nominans, omne quod alterius damno quaeritur. Justum autem esse, ut manibus suis unusquisque operans, et victum labore conquirens, impertiat non habentibus. Neque vero ait: Magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut non indigeat, et habeat victum, et nulli molestiam exhibeat: sed, Laboret, inquit, manibus suis quod bonum est, ut habeat unde communicet indigentibus. Qui igitur ad hoc tantum laborat, ut ipse non egeat, et a caeteris contrahit manum: quamvis applaudat sibi, tamen Apostoli praeceptum non fecit. Potest autem et altius intelligi: qui furabatur, jam non furetur, et reliqua: propter illud quod scriptum est de pseudoprophetis: Qui furantur sermones unusquisque a proximo suo. Et in Evangelio: Omnes qui venerunt ante me, fures fuerunt et latrones. Et ad Romanos: Qui praedicas non furandum, furaris: quod furta prohibeamur facere spiritualia. Neque enim hoc quod sequitur: magis autem laboret, operando manibus suis quod bonum est, ad vitae hujus necessaria digne referri potest: ut bonum dicatur quodcumque periturum est, et ad mammonam iniquitatis pertinet. Quamvis enim justus labor opes habeat absque tergiversatione quaesitas, satis habebit si non dicantur malum: caeterum bonum non valent appellari. Igitur bonum operatur, qui declinat a malo, et facit bonum, et operatur in agro animae suae, ut spiritualibus panibus impleatur, et possit commodare esurienti, et necessitatem sustinenti, daus in tempore cibaria conservis suis: si autem talis est qui operatur bonum: ergo et is qui furatur, consequenter verba furatur et dogmata, de furto vivens, de furto sibi cervicalia consuens, et Scripturarum pannos hinc inde colligens, ut possit tunicam facere conscissam, quae deorsum est non desursum. Tunica enim Ecclesiae, hoc est, corpus Christi, desuper contexta est, et nulla ex parte consutilis, quae ne ab inimicis quidem scindi potest.
3.2.23
632 Omnis sermo malus de ore vestro non procedat. Sed si quis bonus, ad aedificationem opportunitatis, ut det gratiam audientibus. Bonus sermo est ad aedificationem opportunitatis, dans gratiam audientibus, qui docet virtutes sequendas, vitia fugienda. Malus, qui ad peccata provocat, et pronos magis incitat ad ruinam. Pro eo autem quod nos posuimus, ad aedificationem opportunitatis, hoc est quod dicitur Graece, τῆς χρείας in Latinis codicibus propter euphoniam mutavit interpres, et posuit, ad aedificationem fidei. Quotiescumque ex sermone nostro aliquis proficit, et juxta opportunitatem loci, temporis et personae aedificat audientes, bonus de ore nostro sermo processit. Quoties vero loquimur, aut non in tempore, aut importuno loco, aut non ut convenit audientibus, toties sermo malus procedit de ore nostro, ad destructionem eorum qui audiunt. Consideremus itaque quid loquamur, quia pro omni otioso verbo, reddituri sumus rationem in die judicii. Et etiam si non laedamus, non tamen aedificemus, mali verbi nobis luenda sit poena.
3.2.24
Et nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis. Moeror sancti Spiritus sic intelligendus, quomodo ira Dei et somnus, et caeterae in humanam similitudinem passiones. Non quo contristetur Spiritus, et ullam perturbationem divinitas sentiat: sed quo ex verbis nostris, Dei discamus affectus, quod moereat quotiescumque peccamus, et defleat peccatores. Nam et Salvator in corpore constitutus, flevit Jerusalem, et omne hominum genus in propheta deplorat, dicens: Heu mihi, anima, quia periit revertens[ Al. reverens] a terra. Et qui corrigat, inter homines non est: omnes in sanguine judicantur( Mich. VII). Et in Ezechiele opera quondam sanctae civitatis enumerans, ait: In omnibus istis contristabas me. Signati autem sumus Spiritu Dei sancto, ut et spiritus noster et anima imprimantur signaculo Dei, et illam recipiamus imaginem et similitudinem ad quam in exordio conditi sumus, Hoc signaculum sancti Spiritus, juxta eloquium Salvatoris, Deo imprimente, signatur. Hunc enim, ait, signavit Pater Deus. Signatur ergo a Patre, Spiritu sancto, omnis qui ex eo quod credidit Deo, signavit, quia verus est Deus. Qui idcirco signatur, ut servet signaculum et ostendat illud in die redemptionis, purum atque sincerum, et nulla ex parte mutilatum, et ob id numerari cum his valeat qui redempti sunt.

Intertext edge

Open linked passage

Note