Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Commentaria in Epistolam ad Ephesios
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis"> —
⋯
More
Original / primary: 7186 Coinepa15
4.1
LIBER TERTIUS.
4.1
633- 634 Satis abundeque, o Paula et Eustochium, de argumento Epistolae Pauli ad Ephesios, in primi libri praefatione disserui: et sparsim ubicumque occasio data est, licet breviter, ostendi quod beatus Apostolus ad nullam Ecclesiarum tam mystice scripserit et abscondita saeculis revelaverit sacramenta. Nunc ergo quoniam orationum vestrarum et sanctae Marcellae fultus auxilio, tertium, id est extremum, in eamdem Epistolam dicto librum, justum mihi videtur, ut nominis quoque ipsius etymologiam cum sensu quem supra exposui, congruere doceam. Ephesus in Latinam linguam interpretatur, voluntas, sive consilium meum in ea, vel certe anima mea in ea. Voluntas et consilium, et anima Dei in eo est, qui potest dicere: Ipse enim mihi dedit notitiam omnium, et cum incerta et occulta sapientiae Dei, illi fuerint revelata, testimonium consequetur loquentis: Inveni David de Bethleem filium Jesse, virum secundum cor meum, qui faciet[ Al. faciat] omnes voluntates meas. Istiusmodi virum et Osee propheta significat, dicens: Quis sapiens et intelliget[ Al. intelligit et agnoscit] haec, prudens et agnoscet ista? Porro ut sciatis multam esse distantiam justi simplicis, justique sapientis, qualem in resurrectione mortuorum singuli gloriam consequantur attendite. Et multi dormientium de limo terrae exsurgent: hi in vitam aeternam, et hi in opprobrium et confusionem aeternam. Et intelligentes fulgebunt sicut splendor firmamenti, et ex justis multi sicut stellae in aeternum. Fulgebunt, inquit, justi sicut stellae in aeternum: et intelligentes, id est, habentes scientiam Scripturarum, sicut splendor coeli. Non quo doctus vir justus quoque esse non debeat: sed quo qui justus est, nisi fuerit eruditus, tam procul sit a sapiente justo, quam est stellarum fulgor a lumine firmamenti. Quod si quis meditatione tantum legis instructus, vitam suam negligit, neque audet dicere: A mandatis tuis intellexi, propterea ad omnia mandata tua dirigebar, iste quasi aeramentum sonans, et cymbalum tinniens, et infatuatum sal, in stercore conculcandus est. Si autem detur optio singulorum( seposito eo qui habet sapientiam atque justitiam), magis ego velim rusticitatem justam, quam doctam malitiam. Quia in altero 635- 636 licet minor, tamen gloria est, stellarum esse lumini coaequalem: in altero juxta scientiae profectum, majora supplicia sunt. Potentes patientur tormenta; et: Servus qui scierit voluntatem Domini sui, et non fecerit eam, vapulabit multis. Haec idcirco, ut docerem quare animam et consilium, et voluntatem Dei, Ephesiorum vocabulum sonet: qui, artium magicarum praestigiis derelictis, erroris zelum ad veritatis studium transtulerunt. Ob quorum salutem tanto Paulus sudore pugnavit, ut ad Corinthios scriberet: Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi: quid mihi prodest si mortui non resurgunt? Quae sunt istae bestiae? Nempe illae de quibus Psalmista precatur dicens: Ne tradas bestiis animam confitentem tibi. Et in alio loco: Increpa feras calami. Adversarius enim noster diabolus, tamquam leo rugiens circuit. Qui cum cerneret principem Asiae civitatem ad doctrinam Pauli de faucibus suis eripi, totis satellitum suorum agminibus congregatis, eum opprimere nitebatur, et improbe se extollens, volebat quasi aquila ponere super illum nidum suum. Quod Apostolus sentiens, et omni custodia servans cor suum( quippe qui ejus non ignoraret astutias), post victoriam quidem, sed non incruentam victoriam loquebatur: Non enim volumus vos ignorare, fratres, de tribulatione nostra quae facta est nobis in Asia: quoniam supra modum gravati sumus, supra virtutem, ita ut taederet nos etiam vivere. Quod autem per Tychicum Epistola mittitur, valde ejusdem Epistolae congruit sacramentis. De quibus et noni psalmi titulus praenotatur, pro arcanis filii. Tychicus enim silens interpretatur: non projiciens margaritas ante porcos, nec dans sanctum canibus: et libere ad Deum loquens. In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi.
4.2
Omnis amaritudo, et furor, et ira, et clamor, et blasphemia auferatur a vobis cum omni malitia. Amaritudo contraria est dulcedini: unde amari vulgo appellantur, et dulces. De qua et Jeremias loquitur, dicens: Et amaritudo tua ascendit super me. Furor vero incipiens ira est, et fervescens in animo indignatio. Ira autem est( cujus amaritudo et furor species sunt) quae furore restincto desiderat ultionem, et eum quem nocuisse putat, vult laedere. Quae quidem licet in Deo saepe dicantur, secundum illud: Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me, non sunt perturbationes animi computandae sicut in nobis: quia in illo moderata et ordinata sunt omnia, et poena qua peccatores corriguntur, nostris vocibus appellatur. Nos vero si irascimur, perturbamur, et, furore rapti, nostri esse desinimus. Unde a nobis omnis amaritudo, et furor, et ira penitus auferenda sunt. Nam ad illud Evangelii: Quicumque irascitur fratri suo sine causa, reus erit judicio, frustra est additum, sine causa, quia nec cum causa nobis irasci conceditur, manifestissime Apostolo nunc dicente: Amaritudo, et furor et ira tollatur a vobis: 637 Et tricesimo sexto psalmo universam commotionem animi generaliter auferente: Quiesce ab ira, et dimitte furorem. Si enim ira desiderat ultionem: omnis autem ultio rependere cupit ei malum a quo se laesam putat, et Christianus non debet malum pro malo reddere; sed vincere in bono malum. Et: Mihi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus( Deut. XXXII, 35): omnis qui irascitur, peccat: Ira quippe viri justitiam Dei non operatur. Post amaritudinem, furorem et iram, recte clamor quoque et blasphemia prohibentur in nobis. Quia qui semel fuerit furore superatus, necesse est ut prosiliat in clamorem, et turbide fremens, huc atque illuc in modum folii ventiletur, et dicat: O rerum iniquitas! o injusta judicia Dei! et caetera quae solent loqui, qui per indignationis furorem mentis judicium perdiderunt. Porro blasphemia non solum aperta est, et de ira nascitur: sed et absque ira, sedata mente, profertur: si aut de mundi istius quispiam gubernatione causetur, et dicat: Illud sic esse non debuit, hoc vero esse sic debuit: aut certe in Ecclesia constitutus, et credens in Deum, labatur in dogmatibus quae ignorare non licitum est: aliter de Patre, et Filio, et Spiritu sancto sentiens, quam rei ipsius veritas habet: non ita credens in resurrectione mortuorum, ut Scripturae docent; vel certe alienae invidens sapientiae, eum male sentire commemoret, qui catholicae fidei est, et rursum haereticum pro adulatione qua sibi obsequitur, catholicum esse contestans: qui dicit dulce amarum, et amarum dulce. Unde omni studio legendae nobis Scripturae sunt, et in lege Domini meditandum die ac nocte: ut probati trapezitae, sciamus quis nummus probus sit, quis adulter. Porro amaritudinem, furorem, iram, clamorem, atque blasphemiam sic tollamus a nobis, ut cum omni malitia auferantur. Malitia autem vel contraria virtuti intelligenda est, quam alio nomine vitium nominamus: vel malignitas, et nequitia, quae in tergiversatione et calliditate sentitur.
4.1.1
LIBER TERTIUS. Cap. V
4.1.1
Estote autem invicem benigni, misericordes: donantes vobismetipsis, sicut et Deus in Christo donavit vobis. Supra amaritudini contrariam dulcedinem dixeramus, quam nunc Apostolus alio verbo χρηστότητα, id est, suavitatem magis, 638 quam benignitatem vocavit: praecipiens, ut omni amaritudine, et furore, ira, clamore, et blasphemia, et motu turbido, cum quadam frontis austeritate damnatis, clementes simus, et blandi: et ad familiaritatem nostram ultro homines invitemus, ut nullus ad nos formidet accedere: quae familiaritas maxime ex misericordia comparatur. Nec statim praestantes aliis, ipsi quod dedimus, habere desistimus: sequitur enim: Donantes vobismetipsis: quia quod bene in alium fit, magis ei reponitur qui praestitit, quam cui datum est. Qui miseretur pauperis, ipse saturabitur: et qui dat ei, Deo fenerat. Vel certe ita accipiendum, quod in eo quod suaves et misericordes sumus, et perturbationibus quae nos inquietabant relictis, ad mansuetudinem, temperantiamque transivimus, ipsis nobis datum sit et donatum, dum de malis in bonos vertimur, et haec ipsa donamus nobis, quae Deus Pater donavit in Christo. Si enim, omissis vitiis, virtutes sequimur: omnes autem virtutes, sapientia, veritas, justitia, mansuetudo, et caetera ad Christum intellecta referuntur: cum has virtutes habuerimus, ipsas nobis etiam nostro studio comparamus, et habere nos facimus, quas Deus nobis donavit in Christo. Alius vero hoc quod ait, donantes vobismetipsis, simpliciter accipiet, ut quomodo supra dicitur: Estote autem invicem suaves: sic et nunc dicatur, donantes vobismetipsis: pro eo quod est, donantes vobis invicem: ut quomodo Deus nobis in Christo nostra peccata donavit: sic etiam nos eis qui in nos peccaverint, dimittamus. Et ad probandum quod dimissio peccatorum in Scripturis donatio nuncupetur, illud sumet exemplum quod in Luca scribitur, ubi uni creditori alius debebat quingentos denarios, et alius quinquaginta, quos utrisque concesserit, et ad interrogationem Salvatoris ille qui interrogatus fuerat, responderit, majorem gratiam illum habere cui plus donatum sit. Dicitur et in Oratione Dominica: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Deus autem nobis donavit in Christo, non extra positus, sed habitans in eo: quia Pater in Filio, et Filius in Patre. Nec statim ille in quo donatur, minor est ab eo qui in se donat: quia et Apostolus 639 dicit: Et ego si quid donavi vobis, in facie Christi et Dei.
4.1.2
Estote ergo imitatores Dei, sicut filii charissimi. Qui intelligit quomodo dictum sit: Estote perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est, iste sciet quomodo et nunc dicatur: Estote imitatores Dei. Et Corinthiis quidem scribens ait: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Non enim poterant statim imitatores Christi fieri; sed grande illis erat, si imitatores possent imitatoris existere. Ephesiis vero quasi his quos jam mysteria tanta docuerat, non ait, Imitatores mei estote, nec, imitatores Christi; sed, imitatores Dei. Non quod minus sit imitatorem Christi esse, quam Dei( Deus quippe Christus est), sed quod aliud sit secundum hominem imitari, aliud secundum Deum. Nam etsi Christum secundum carnem antea noveramus; nunc jam nequaquam eum novimus secundum carnem. Loquitur et ipse Salvator, humilitatem dispensationis ostendens: Quaecumque viderit Patrem facientem, haec eadem Filius facit similiter. Non quo aliud coelum et aliam terram Pater fecerit, et ad similitudinem eorum, aliud coelum et alia terra, et elementa a Christo facta sint caetera; sed quo quaecumque operetur Pater, haec eadem et Filius operetur. In quo autem similes Deo possumus fieri, supra testatus est, dicens: Donantes vobis, sicut et Deus in Christo donavit vobis. Non enim puto quod in caeteris quoque quaecumque Deus fecit, homo Deum possit imitari: sed verbi causa, ut quomodo ille clemens est, et pluit super bonos et malos, et reliqua: sic etiam nos bonitatem nostram super omnes homines effundamus. Quod cum fecerimus, erimus filii[ Al. sicut filii] dilecti, sive ipsius Pauli, sive, quod melius puto, Dei.
4.1.3
Et ambulate in charitate, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem, et hostiam Deo in odorem suavitatis. Qui pro aliorum salute usque ad sanguinem contra peccatum dimicat, ita ut et animam suam tradat pro eis: iste ambulat in charitate, imitans Christum, qui nos intantum dilexit, ut crucem pro salute omnium sustineret. Quomodo enim ille se tradidit pro nobis: sic et iste pro quibus potest libenter occumbens, imitabitur eum qui oblationem et hostiam 640 in odorem suavitatis se Patri tradidit, et fiet etiam ipse oblatio et hostia Dei in odorem suavitatis.
4.1.4
Fornicatio autem et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos: et turpitudo, et stultiloquium, aut scurrilitas, quae ad rem non pertinent: sed magis actio gratiarum. Nisi philosophorum quidam Cynicus exstitisset, qui doceret omnem titillationem carnis, et fluxum seminis ex qualicumque attritu tactuque venientem, in tempore non vitandum, et nonnulli sapientes saeculi in hanc turpem et erubescendam haeresim consensissent: numquam sanctus Apostolus scribens ad Ephesios, ad fornicationem etiam omnem immunditiam copulasset, et ad immunditiam junxisset avaritiam: non hanc qua pecuniam cupimus congregare, sed illam de qua supra diximus: ne supergrediatur, et avarus fraudet in negotio fratrem suum. Quod scilicet insatiabilis et inexpletus, per omnia turpitudinum genera, lasciviaeque discurrat. Sicut decet, inquit, sanctos. Ex quo sanctus non potest appellari, quicumque extra fornicationem in aliqua immunditia et avaritia voluptatum, quae se delectaverint, invenitur. Si quis autem arbitratur avaritiam non in illo sensu accipiendam esse quo diximus, reddat causas, quare inter fornicationem, et immunditiam, et turpitudinem, et stultiloquium, et scurrilitatem, mediam avaritiam extraordinarie posuerit. Porro stultiloquium esse existimo non solum eorum qui aliqua narrant turpia, ut risum moveant, et fatuitate simulata magis illudant eis, quibus placere desiderant: sed etiam eorum qui sapientes saeculi putantur, et de rebus physicis disputantes, dicunt se arenas littorum, guttas Oceani, et coelorum spatium, terraeque punctum liquido comprehendisse. Est et in Ecclesia stultiloquium. Si quis coelum putet fornicis more curvatum, Isaiae, quem non intelligit, sermone deceptus: solium quoque in coelis positum, et super eo sedere Deum, et in ritum imperatoris et judicis, angelos stare in circuitu, qui verbis jubentis obtemperent, et in diversa mittantur officia. Sed quia sequitur stultiloquium scurrilitas: magis stultiloquium ad fatuas et ineptas fabulas tranferendum. Inter stultiloquium autem et scurrilitatem 641 hoc interest, quod stultiloquium nihil in se sapiens et corde hominis dignum habet. Scurrilitas vero de prudenti mente descendit, et consulto appetit quaedam vel urbana verba, vel rustica, vel turpia, vel faceta, quam nos jocularitatem alio verbo possumus appellare, ut risum moveat audientibus. Verum et haec a sanctis viris penitus propellenda, quibus magis convenit flere atque lugere, ut in Hebraico quoque Evangelio legimus, Dominum ad discipulos loquentem: Et numquam, inquit, laeti sitis, nisi cum fratrem vestrum videritis in charitate. Videtur hucusque nihil extra propositum et extra consequentiam, textumque ordinis intulisse. Verum hoc quod sequitur, et in fine positum est: Sed magis gratiarum actio, quaerat aliquis, et dicat quid sibi velit post fornicationem prohibitam, et immunditiam, et lasciviam, et turpitudinem, et stultiloquium, et scurrilitatem, actio gratiarum. Si enim semel ei liberum fuit ponere quamcumque virtutem, potuit dicere, sed magis justitia, veritas, dilectio. Quomodo autem hoc inconsequens est: ita etiam illa inconsequentia esse potuissent, et eadem licentia ordinem non haberent. Forsitan igitur gratiarum actio in hoc loco non ista est nominata: juxta quam gratias agimus Deo, sed juxta quam grati sive gratiosi, et falsi apud homines appellamur. Stultiloquium enim et scurram non decet esse Christianum. Decet autem sermonem ejus sale esse conditum, ut gratiam apud audientes habeat. Et quia non est consuetudinis, nisi inter doctos quosque apud Graecos εὐχαριστίαν, ad distinctionem Eucharistiae dicere, hoc est, gratiosum esse, et agere gratias: propterea puto Apostolum quasi Hebraeum ex Hebraeis, verbo usum esse vulgato, et sensum suum alterius significatione verbi explicare voluisse: maxime cum apud Hebraeos gratiosus et gratias agens, uno, ut aiunt, sermone dicatur. Unde et in Proverbiis puto ita scriptum: γυνὴ εὐχάριστος ἐγείρει ἀνδρὶ 642 δόξαν, mulier grata suscitat viro gloriam, pro eo quod est, gratiosa: videremur vim facere Scripturae, et gratias agentem mulierem, pro gratiosa audacter accipere, nisi et caeterae editiones nostrae opinioni congruerent. Aquila enim et Theodotio, et Symmachus ita posuerunt, γυνὴ χάριτος, id est, mulier gratiosa, et non εὐχάριστος, quod ad actionem pertinet gratiarum.
4.1.5
Hoc autem scitote, quia omnis fornicator aut immundus, aut avarus, quod est idolis serviens, non habet haereditatem in regno Christi et Dei. Notandum quod sex vitiis supra prohibitis, fornicatione, immunditia, avaritia, turpitudine, stultiloquio, scurrilitate, nunc tantum tria posuerit, fornicationem, immunditiam, avaritiam: quibus qui fuerit obnoxius, haereditatem in regno Christi et Dei habere non possit. Si enim ita stultiloquus et scurra alieni essent a regno Dei, quomodo tres quos specialiter separavit, videretur sententia esse crudelis, non ignoscere imbecillitati fragilitatis humanae: cum etiam per jocum nos dicta damnarent. Qui enim in sermone non labitur perfectus est. Neque vero ista dicentes, locum stultiloquio et scurrilitati damus, dum non excluduntur a regno, sed quomodo apud Patrem diversae sunt mansiones, et stella a stella differt in gloria: sic et resurrectio mortuorum: quamvis aliquis a fornicatione, immunditia, atque lascivia alienus sit: tamen si stultiloquus et scurra fuerit, non tenebit eum locum quem possessurus erat, si haec vitia non haberet. Respondeat quis: Esto stultiloquium et scurrilitas non eumdem habeat reatum, quem fornicatio, immunditia et avaritia: numquid non et turpitudinem cum tribus superioribus debuit nominare? Ad quod dicendum, turpitudinem hic significare absconditam cogitationem, cum inflammatur sensus noster ad libidinem, et carnis titillationibus anima ignita succenditur, et nihilominus Dei timore et mentis judicio refrenatur. Denique etiam supra absque turpitudine, tria pariter appellavit, dicens: 643 Fornicatio autem et omnis immunditia et avaritia, nec nominetur in vobis: et deinceps turpitudo cum stultiloquio et scurrilitate numerata est. Et quomodo stultiloquium et scurrilitas: sic et ista turpitudo non perdit, nec in perpetuum excludit a regno. Quia vero in superioribus ex eo quod alibi legeramus: Ne supergrediatur, et avarus fraudet in negotio fratrem suum, dixeramus avaritiam pro adulterio positam: quaerimus id quod nunc dicitur, aut avarus, quod est idolis serviens, utrum cum illa, an cum vulgata interpretatione consentiat. Invenimus in locis plurimis prophetarum idololatriam, fornicationem appellatam. Fornicabantur, inquit, post idola sua. Et: spiritu fornicationis seducti sunt. Potest itaque fornicatio et super idololatria intelligi. Sin vero avarus ille accipitur, qui pecuniam utcumque conquirens, nummos per fas et nefas habere desiderat, et pleno saeculo delectatur, iste idololatres in eo est, quia sculpturam ipsius nummi colit, et idola in eis caelata veneratur. Ut voracium deus venter est, ita cupidorum quoque justissime pecunia deus dici potest: maxime cum in alio loco apostolus cupiditatem idololatriam vocet. Ad haec videndum quid sentire voluerit, dicens: In regno Christi et Dei: utrumnam aliud regnum Christi sit, et aliud Dei: an idem regnum sit Patris et Filii. Et siquidem dixisset, in regno Filii et Patris, per Filium veniremus ad Patrem: et licet esset diversitas personarum, tamen esset regnantium una majestas: tunc vero cum dixerit, In regno Christi et Dei, ipsum Deum, et Christum intelligamus, quia et cum tradiderit regnum Deo et Patri, non erit Pater omnia in omnibus, sed Deus omnia in omnibus. Ubi autem Deus est, tam Pater quam Filius intelligi potest. Porro quod de Patre et de Filio dicimus, hoc idem et de Spiritu sancto sentiamus.
4.1.6
Nemo vos decipiat inanibus verbis: propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae. Verba quae decipiunt atque supplantant, inania sunt et vacua. Quae vero 644 aedificant auditores, plena, cumulata, conferta. Quia igitur sunt plerique qui dicunt, non futura pro peccatis esse supplicia, nec extrinsecus adhibenda tormenta: sed ipsum peccatum, et conscientiam delicti esse pro poena, dum vermis in corde non moritur, et in animo ignis accenditur, in similitudinem febris quae non torquet[ Al. torqueat] extrinsecus aegrotantem, sed corpora ipsa corripiens punit, sine cruciatuum forinsecus adhibitione quod possidet. Has itaque persuasiones et decipulas fraudulentas, verba inania appellavit et vacua, quae videntur florem quemdam habere sermonum, et blandiri peccantibus; sed dum fiduciam tribuunt, magis eos ferunt ad aeterna supplicia. Quia de nulla re sic irascitur Deus: quomodo si peccator superbiat, et erectus ac rigidus non flectatur in fletum, nec misericordiam postulet pro delicto. Propter haec enim venit ira Dei super filios diffidentiae, sive, insuasibilitatis: ἀπηθεία enim magis a suasione quam a fiducia e diverso intelligi potest. Insuasibilitatis autem, sive diffidentiae, filii sic dicuntur, quomodo filii perditionis, et filii fornicationis, et filii mortis, et filii gehennae, et caetera his similia, quae in variis Scripturarum locis invenire perfacile est.
4.1.7
Nolite ergo effici comparticipes eorum. Particeps sive comparticeps fit diffidentiae filiorum, qui in fornicatione, et in immunditia, et avaritia, propter quae venit ira Dei super filios diffidentiae, reperitur. Et particeps quidem eorum est, ab eo quod participatur, et communionem habet malorum operum: comparticeps vero ei appellatur, qui cum aliis est particeps: et in comparticipi intelligitur et particeps. In participi vero non statim tenetur et comparticeps. Diligenter observa verbum comparticipis atque participis. Puto enim in Scripturis participem in bonam partem, comparticipem in malam semper accipi. Verbi gratia: Propter quod unxit te Deus Deus tuus, oleo exsultationis prae participibus tuis; et in alio loco: Participes enim Christi facti sumus: si tamen principium substantiae usque ad 645 finem firmum tenuerimus. Porro non memini alibi me legisse, excepto praesenti loco, comparticipem: et tamen manifestum est hic non in bona parte, sed in contraria positum.
4.1.8
Eratis enim aliquando tenebrae: nunc autem lux in Domino. Si possibile est verti in lucem tenebras non est secundum quosdam haereticos natura quae pereat, et recipere nequeat salutem. Interrogemus ergo eos qui illa confingunt: utrumnam omnes impii tenebrae sint, necne: de quibus quidam cum propter malitiam tenebrae vocarentur, ad meliora conversi, nunc lux appellantur in Domino. Sicut autem justi sunt lumen mundi, sic impii consequenter tenebrae vocabuntur; et justi quidem cum sint lumen, videbunt lumen in lumine; injusti autem cum sint tenebrae, populus sunt sedens in tenebris, et nihil videns. Quorum differentiam inter se atque distantiam, ex fructibus intelligimus. Omnis enim qui operatur malum, odit lucem, et non veniens ad lucem, tenebrosus est, et filius noctis atque tenebrarum. Qui vero operatur veritatem, et in lucem venit, lux est, et filius lucis et diei. Lucentes autem sive tenebrosi, de cordis vel lumine, vel tenebris cognoscuntur. Super haec quaeres, ne forte ob distinctionem eorum qui lux sunt; sed non sunt lux in Domino, de justis dicatur; nunc autem lux in Domino. Decenter quoque Ephesiis, qui ad scientiae summam conscenderant, scribitur quod sint lux in Domino. Neque vero tenebrae ipsae vertuntur in lucem; aut lux in tenebras commutatur; sed hi qui ab eo quod sunt, nomen quoque vel virtutis meruere, vel vitii: si conversi fuerint de alio in aliud, ὁμωνύμως his rebus a quibus possidentur, vel tenebrarum, vel lucis vocabulum sortientur.
4.1.9
Ut filii lucis ambulate. Si Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt, filii Dei, filii lucis sunt. Necnon si Christus lux vera est, filii quoque ejus ad quos joquitur, dicens: Filioli mei, adhuc modicum vobiscum sum, filii verae lucis sunt. Ex quo colligitur eosdem filios esse Dei Patris, qui sunt filii Christi Jesu.
4.1.10
Fructus enim lucis est in omni bonitate et justitia et veritate. Adversus Marcionem( qui justum Deum a bono separat, et putat Creatorem esse ustum; 646 alium vero ne cio quem, cujus Christus iste qui venit, filius sit, bonum tantummodo esse Deum) hoc testimonium proferamus. Siquidem fructus lucis, non solum est in bonitate; sed in justitia et in veritate. Ubi itaque bonitas est, ibi et justitia: ubi justitia, ibi consequenter et veritas. Apud bonum ergo Christi Patrem, ut ipsi quoque fatentur, est veritas et bonitas. Ubi autem bonitas et veritas, apud ipsum, et non apud alium, ut nunc Apostolus docet, justitia est. Intelligat quoque Marcion ipsum Christum, bonitatem, veritatem, et justitiam nuncupari. Bonitatem in eo quod non secundum opera, sed secundum misericordiam det gratiam credentibus in se. Justitiam in eo, dum unicuique retribuit quod meretur. Porro veritatem, dum ipse solus causas creaturarum omnium, rerumque cognoscit.
4.1.11
Probantes quid sit beneplacitum Deo. Omnia facienda cum consilio, ut cauti atque solliciti, ea tantum quae scimus Deo placere, faciamus: in morem prudentissimi trapezitae, qui sculptum numisma non solum oculo, sed et pondere, et tinnitu probat. Quia vero in hoc loco contextus eloquii videtur esse turbatus, et tota scatere sententia, sic ordini sermo reddendus est: Nolite ergo fieri comparticipes eorum, probantes quid sit beneplacitum Deo: etsi enim eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux estis in Domino: quasi filii lucis ambulate, fructus luminis ostendentes in omni bonitate, et justitia, et veritate.
4.1.12
Et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum. Et ad Galatas nomen fructus, in spiritu, operis vero posuit in carne, dicens: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, et reliqua. Fructus vero spiritus est charitas, gaudium, pax, et caetera. Porro in praesentiarum, opera tenebrarum infructuosa appellavit: quibus qui ea fecerint, communione sociantur.
4.1.13
Magis autem et arguite. Inter caetera mandata, etiam peccantes posse arguere, maximae libertatis est. Sed hoc ille potest facere qui non meretur audire: Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc poteris ejicere festucam de oculo fratris tui. Quamobrem et prophetae, nulla ipsi peccatorum sorde polluti, nec cauteriatam habentes 647 conscientiam, poterant caeteros arguere delinquentes. Ex quo animadvertendum eum arguere posse, qui ipse non redarguatur in semetipso.
4.1.14
Quae enim occulte fiunt ab eis, turpe est et dicere. Non mihi videtur sermonis stare contextus, ut id quod nunc dicitur: Quae enim occulte fiunt ab eis, ex superioribus pendeat, et sciri possit ad quos potissimum referendum sit, nisi forte altius reddatur hyperbaton, et ad filios diffidentiae copuletur, ut sonare possit, quae enim occulte fiunt a filiis diffidentiae, turpe est et dicere, quae sunt fornicatio et immunditia et avaritia omnis.
4.1.15
Omnia autem arguta a luce manifestantur: omne enim quod manifestatur, lux est. Omnia, haud dubium quin ea quae occulte fiunt a filiis diffidentiae: haec enim a luce arguta manifestantur. Lux autem arguit ea quae prius erant tenebrae, et postea facta sunt lumen in Domino: ut ex eo quod corripiuntur, mutentur in melius, et mutata manifestentur in publico, et publicata sint lumen, quia omne quod manifestatur, lux est.
4.1.16
Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus( sive, orietur tibi Christus). Quoniam opera tenebrarum a luce arguta manifestantur in lucem, his quae arguta fuerant transmutatis, dicitur dormientibus et mortuis, eo quod opera fecere tenebrarum: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis. Quaerat aliquis, quisnam sit iste qui dicat: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis; aut cujus testimonio Apostolus sit abusus? Et quidem qui simplici responsione contentus est, dicet in reconditis eum prophetis, et his quae vocantur apocrypha haec lecta in medium protulisse( sicut in aliis quoque locis illum fecisse manifestum est), non quod apocrypha comprobaret; sed quo et Arati, et Epimenidis, et Menandri versibus 648 sit abusus ad ea quae voluerat in tempore comprobanda. Nec tamen Arati, et Epimenidis, et Menandri, tota quae scripsere, sunt sancta, quia eos vere aliquid dixisse testatus est. Alius vero quasi προσωποποιΐαν Spiritus sancti Apostolus figuraverit, ad exhortationem poenitentiae haec dicta memorabit. Ego certe secundum paupertatulam meam, omnes editiones veterum Scripturarum, ipsaque Hebraeorum volumina diligenter eventilans, numquam hoc scriptum reperi. Nisi forte et hoc dicamus: quomodo olim prophetae in concione populi loquebantur. Haec dicit Dominus. Et: Quoniam Dominus locutus est: ita et Apostolum Spiritu sancto plenum, repente in verba quae in se Christus loquebatur, erupisse atque dixisse: Haec dicit Dominus. Necnon et illud est disserendum, quomodo uni atque eidem dicatur quasi viventi, Surge qui dormis: et quasi mortuo, Exsurge a mortuis. Igitur quia et spiritus est hominis, quem semper in bonam partem scriptum meminimus, et anima cujus et infirmitates et mortes legimus peccatorum, id quod nunc dicitur, Surge qui dormis, referatur ad spiritum: et quod sequitur, Exsurge a mortuis, animae coaptetur. Anima enim quae peccaverit, ipsa morietur. Spiritus autem mortem numquam omnino legimus. Christus ergo lux vera orietur ei qui surrexit de somno, et ex mortuis fuerit suscitatus. Scio me audisse quemdam de hoc loco in Ecclesia disputantem, qui in theatrale miraculum, numquam ante visam formam populo exhibuit, ut placeret, Testimonium hoc, inquiens: ad Adam dicitur in loco Calvariae sepultum, ubi crucifixus est Dominus. Qui Calvariae idcirco appellatus est, quod ibi antiqui hominis esset conditum caput: illo ergo tempore quo crucifixus Dominus, super ejus pendebat sepulcrum, haec prophetia completa 649 est dicens: Surge, Adam, qui dormis, et exsurge a mortuis: et non ut legimus ἐπιφαύσει σοι Χριστὸς, id est, orietur tibi Christus; sed ἐπιψαύσει, id est, continget te Christus. Quia videlicet tactu sanguinis ipsius, et corporis dependentis, vivificetur atque consurgat: et tunc typum quoque illum veritate compleri, quando Elisaeus mortuus mortuum suscitavit. Haec utrum vera sint, necne, lectoris arbitrio derelinquo. Certe tunc in populo dicta placuerunt, et quodam plausu ac tripudio sunt excepta. Unum quod scio, loquor, cum loci istius interpretatione atque contextu sensus iste non convenit.
4.1.17
Videte ergo quomodo caute ambuletis: non ut insipientes, sed ut sapientes. Recte Ephesiis dicitur, ut caute ambulent, qui habebant exercitatos sensus ad discernendum bonum et malum, et probantes omnia, id quod statuerant, bonum esse retinebant. Qui autem videt quomodo ambulet, et quam caute figat gradum, ne forte ad lapidem offendat pedem suum, et dicit: Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, utique sapiens est. Non enim puto ἰδιώτην quempiam, etsi velit ambulare caute, posse hoc implere praeceptum: quia sapientibus et non insipientibus imperatum est. Ex quo intelligimus et praecepta moralia( quae plerique manifesta arbitrantur, ex eo quod in octavo decimo psalmo dicitur: Mandatum Domini lucidum illuminans oculos) indigere prudenti, et circumspecta expositione: quia lucidum illud praeceptum, eorum illuminat oculos, qui, insipientia derelicta, sapientiae studiis se manciparint.
4.1.18
Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Qui sapiens est, et idcirco caute ambulat, redimit tempus. Tempus autem redimit, quia dies mali sunt. Quando in bono opere tempus consumimus, emimus illud, et proprium facimus quod malitia hominum venditum fuerat. Nemo autem vitae hujus quaerens necessaria, et de divitiis et sollicitudinibus, quas Evangelium spinas nuncupat, cogitans, potest sibi tempus redimere. Redimentes autem tempus, quod in diebus malis est, quodammodo immutamus illud: et dies malos in bonos vertimus, et facimus illos non praesentis saeculi, sed futuri. Potest et aliter locus iste edisseri: 650 O vos Ephesii, quibus de somno saeculi istius exsurgentibus sol justitiae ortus est Christus, caute ambulate atque prudenter: et abjecta insipientia, tenete sapientiam, per quam possitis non cum varietate temporum commutari; sed diversitatem temporum vobis unum tempus efficere. Et quia sunt plurimae persecutiones( in principio quippe fidei propemodum quotidie vexabantur Ecclesiae), unum tenete cursum, et hoc scitote servandum, ut non in morem stulti, quasi luna mutemini; sed quod semel coepistis, firma mente teneatis: ne videlicet si persecutorem judicem videritis, et vos cum judicis voluntate mutemini. Rursum si alius dogmatis vestri laudator advenerit, vos fateamini Christianos; sed quod estis, omni tempore reservate. Aliquod de Scripturis ponamus exemplum, ut quod dicimus manifestius fiat. Joseph unum habebat propositum, placere Deo. Hoc nulla varietate temporis immutatum est: nec fratrum invidia, nec conditione servitutis, nec aetatis illecebris, nec dominae repromissis, nec squalore carceris, nec postea tumore Aegyptiae potestatis: sed semper unus fuit, et varietatem, ut diximus, temporum sibi redimens, malos dies vertit in bonos. Hoc idem et de Job sentiendum est, quod per varia tentamenta vexatus, nec divitiis, nec damnis, nec orbitate, nec vulnere, nec exprobratione amicorum, nec solitudine, nec postea bonorum omnium restitutione mutatus est. Redemerat enim sibi tempus, et dies malos fecerat bonos.
4.1.19
Propter quod nolite effici imprudentes: sed intelligite quae sit voluntas Dei. Quia tempus malum est, et, sicut supra diximus, redimendum, appetenda ante sapientia est, ut per illam intelligere valeamus quae sit voluntas Dei. Non enim possumus caute ambulare, nisi prius intellecta voluntate Dei. In omni ergo opere primum considerandum quid velit Deus: et habito judicio, id postea faciendum, quod illi placere fuerit comprobatum.
4.1.20
Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria: sed impleamini spiritu. Quomodo non possumus duobus dominis servire, Deo et mammonae: sic non possumus spiritu impleri pariter, et vino. Qui enim spiritu impletur, habet prudentiam, et mansuetudinem, 651 verecundiam, castitatem. Qui vino, habet insipientiam, furorem, procacitatem, libidinem. Hoc quippe aestimo uno verbo significare luxuriam. Quod si quidam intelligerent, numquam me temeritatis et haereseos arguissent, quod in virginitate servanda dixerim vinum adolescentulis declinandum, et non mittendum super flammam oleum, nec naturalem carnis ardorem fomentis voluptatis augendum. Potest autem vinum, in quo est luxuria, et illud accipi, de quo in cantico Moysi dicitur: Furor draconum vinum eorum, et furor aspidum insanabilis: quod omnes qui saeculi istius cogitatione sunt ebrii, bibunt et insaniunt, et vomunt, et praecipites corruunt. Et juxta Lapitharum, Centaurorumque fabulam, in mutuum feruntur exitium. Huic vino illud vinum contrarium est quod Dominus se nobiscum in regno suo bibiturum esse promittit. Frequenter annotavimus, nomen spiritus absque additamento, in bonam positum partem: quod quidem etiam nunc observandum videtur.
4.1.21
Loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino. Qui se abstinuerit ab ebrietate vini, in quo est luxuria, et pro hoc spiritu fuerit impletus, iste omnia potest accipere spiritualiter, psalmos, hymnos, et cantica. Quid autem intersit inter psalmum et hymnum et canticum, in Psalterio plenissime discimus. Nunc autem breviter hymnos esse dicendum, qui fortitudinem et majestatem praedicant Dei, et ejusdem semper, vel beneficia, vel facta mirantur. Quod omnes psalmi continent, quibus ALLELUIA, vel praepositum, vel subjectum est, psalmi autem proprie ad ethicum locum pertinent, ut per organum corporis, quid faciendum, et quid vitandum sit, noverimus. Qui vero de superioribus disputat, et concentum mundi omniumque creaturarum ordinem atque concordiam subtilis disputator edisserit, iste spirituale canticum canit. Vel certe( ut propter simpliciores manifestius quod volumus, eloquamur) psalmus ad corpus: canticum refertur ad mentem. Et canere igitur et psallere, et laudare 652 Dominum magis animo quam voce debemus. Hoc est quippe quod dicitur: Cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino. Audiant haec adolescentuli: audiant hi quibus psallendi in ecclesia officium est, Deo non voce, sed corde cantandum: nec in tragoedorum modum guttur et fauces dulci medicamine colliniendas, ut in ecclesia theatrales moduli audiantur et cantica, sed in timore, in opere, in scientia Scripturarum. Quamvis sit aliquis ut solent illi appellare κακόφωνος, si bona opera habuerit, dulcis apud Deum cantor est. Sic cantet servus Christi, ut non vox canentis, sed verba placeant quae leguntur: ut spiritus malus qui erat in Saule, ejiciatur ab his qui similiter ab eo possidentur, et non introducatur in eos qui de Dei domo scenam fecere populorum.
4.1.22
Gratias agentes semper pro omnibus, in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri. Huic quid simile et in Epistola ad Thessalonicenses prima scriptum est: Semper gaudete, sine intermissione orate, in omnibus gratias agite. Quod praeceptum ille solus custodire potest, qui providentia Dei novit etiam quinque passeres, qui venduntur dipondio, gubernari: quorum unus non cadit in laqueum sine Patris voluntate. Quod autem ait: Gratias agentes, et semper, et pro omnibus, dupliciter intuendum, ut et in omni tempore, et pro omnibus quae nobis accidunt, Deo gratias referamus: ut non tantum pro his quae bona putamus, sed etiam quae nos coarctant, et contra nostram veniunt voluntatem, in Dei praeconium mens laeta prorumpat, et dicamus: Nudus exivi de utero matris meae, nudus et redeam: sicut placuit Domino, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Haec actio gratiarum apud prudentes viros, et generaliter et specialiter observatur. Generaliter, ut gratias agamus Deo, quod nobis sol oritur, dies currit, nox mutatur in requiem, splendore lunae tenebrae temperantur, et ortu occasuque stellarum tempora mutantur, et redeunt: quod nobis serviunt pluviae, terra parturit, elementa famulantur: quod tantae animalium varietates, vel ad vehendum, vel ad operandum, vel ad vescendum, vel ad tegmen, vel ad 653 exemplum, vel ad miraculum datae sunt: et ad extremum, quod nati sumus, quod subsistimus, quod in mundo quasi in quadam domo potentissimi patrisfamilias procurationem gerimus, et totum quidquid in mundo est, nostri causa intelligimus procreatum. Specialiter vero, quando in Dei beneficiis quae nobis accedunt, gratulamur. Sed hoc et gentilis facit, et Judaeus, et publicanus, et ethnicus. Christianorum propria virtus est, etiam in his quae adversa putantur, referre gratias Creatori. Si domus corruerit, si amantissima uxor et filii vel captivitate, vel veneno, vel naufragio intercepti sint, si divitias proscriptione perdidimus, si sanitatem innumerabiles morbi, et semper exspectanda miseris podagrae debilitas fregerit. Qui sibi sanctiores videntur, solent Deo referre gratias quod de periculis, vel de miseriis liberati sunt. Sed juxta Apostolum haec virtus est maxima, ut in ipsis periculis atque miseriis, Deo gratiae referantur, et semper dicamus: Benedictus Deus, minora me scio sustinere quam mereor: haec ad mea peccata parva sunt: nihil mihi dignum redditur. Hic animus Christiani est, hic crucem suam tollens, sequitur Salvatorem, quem nec orbitas, nec damna debilitant. Quem, ut Flaccus in lyrico carmine ait: Si fractus illabatur orbis, Impavidum ferient ruinae. Qui autem, sicut diximus, gratias agit Deo et Patri, in mediatore Dei et hominum referat eas Christo Jesu: quia nisi per illum accedere non valemus ad Patrem.
4.1.23
Subjecti invicem in timore Christi. Audiant haec episcopi, audiant presbyteri, audiat omnis ordo doctorum: subjectis suis se esse subjectos, et imitentur dicentem Apostolum: Cum enim essem liber ex omnibus, omnibus meipsum servum feci, ut omnes lucrifacerem. Et in alio loco: Per charitatem servite invicem. Unde et ipse eadem charitate omnibus gentium servivit Ecclesiis. Salvator quoque formam servi accepit, ut serviret discipulis suis, et pedes eorum lavit. Hoc interest inter Gentium principes et Christianorum, quod illi dominantur subditis, nos servimus, et in eo majores sumus, si minimi omnium fuerimus. Sed et hoc quod ait: In timore Christi, sic accipiendum, ut ipsa subjectio non propter hominum gloriam, 654 sed propter timorem Christi fiat, dum illum timemus offendere. Alius vero sic interpretabitur: subjecti invicem in timore Christi: ut hanc sententiam generalem in consequentibus dividi dicat atque partiri: Mulieres viris suis subditae sint; et: Filii, obedite parentibus; et: Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore: ut non solum uxor viro, et filii parentibus, et servi dominis; sed etiam viri mulieribus, juxta officium quod praeceptum est: et patres filiis, ne illos ad iracundiam provocent: et domini servis, ut remittant minas, et praebeant his quae habent necessaria, invicem sint subjecti: et hoc ex Christi timore faciant: ut quomodo servis suis fuit ille subjectus: sic et hi qui majores videntur, subjiciantur minoribus suis reddendo officia quae jubentur. Possumus hic timorem et pro εὐλαβεία, id est, reverentia accipere, quae magis vicina est charitati. Nequaquam enim convenit Ephesiis, ut timore quid faciant, et non dilectione Christi.
4.1.24
Mulieres viris suis subditae sint sicut Domino: quoniam vir caput est mulieris, sicut et Christus caput Ecclesiae. Hoc quod in Latinis exemplaribus additum est, subditae sint, in Graecis codicibus non habetur: siquidem ad superiora refertur, et subauditur: Subjecti invicem in timore Christi, ut ἀπὸ κοινοῦ resonet subjectae, et mulieres viris suis sicut Domino. Sed hoc magis in Graeco intelligitur, quam in Latino. Quomodo itaque Christo subjecta est Ecclesia: sic subjecta sit uxor viro suo. Quem enim habet principatum et subjectionem Christus et Ecclesia, huic eidem ordini maritus et uxor astringitur. Sed videndum, ut quomodo in Christo, et in Ecclesia sancta conjunctio est: ita et in viro et in muliere sancta sit copula. Sicut autem non omnis congregatio haereticorum Christi Ecclesia dici potest, nec caput eorum Christus est: sic non omne matrimonium quod non viro suo secundum Christi praecepta conjungitur, rite conjugium appellari potest, sed magis adulterium. Alias autem subjicitur uxor viro ut domino: quia ad ipsum conversio ejus est, et ipse illius dominabitur. Nam et Sara dominum vocabat Abraham. Quae spontanea servitus, quanto magis fuerit voluntate subjecta, tanto esse incipit coaequalis: quinimmo, obsequiis suis in servitutem 655 redigere dominantem. Quidam hunc locum secundum anagogen ita interpretantur, ut dicant uxorem in corpore, virum accipi in animo. Et sicut Christo subjecta est Ecclesia: ita corpora subjici debere sensui, et in unum spiritum redigi, si Domino fuerint copulata. Qui enim adhaeret Domino, unus spiritus est.
4.1.25
Ipse est Salvator corporis. Quoniam propinquior atque inferior est a substantia Christi natura Ecclesiae, propterea eam corpus Christi aestimo nominatam: cujus corporis Salvator est Christus Jesus, id est, Verbum, sapientia, caeteraeque virtutes in quibus intelligitur Filius Dei. Quaere curiosius, sicubi in divinis voluminibus potueris invenire, vocabulum carnis pro Ecclesia positum. Si quidem nunc nequaquam caro, sed corpus Christi appellatur Ecclesia. Porro manifestum quod quidquid caro est, consequenter et corpus sit: non autem quidquid corpus, hoc consequenter et caro.
4.1.26
Sed ut[ Al. sicut] Ecclesia subjecta est Christo: ita et mulieres viris suis in omnibus. Ecclesia Christi gloriosa est, non habens maculam neque rugam, aut quid istiusmodi. Qui ergo peccator est, et aliqua sorde maculatus, de Ecclesia Christi non potest appellari, nec Christo subjectus dici. Possibile autem est, ut quomodo Ecclesia quae prius rugam habuerat et maculam, in juventutem et munditiam postea restituta est, ita et peccator currat ad medicum( quia non habent opus sani medico, sed male habentes) et curentur vulnera ipsius, et fiat de Ecclesia quae corpus est Christi. Satis quoque eleganter, et caute ad Ephesios loquens ait. Ut Ecclesia subjecta est Christo: ita et uxores viris suis. Si enim ita uxor subjicienda viro est, ut Christo Ecclesia, inter virum et uxorem erit sancta conjunctio, et numquam corporis servient passionibus. Quod si nobis aliquis illud quod ad Corinthios scribitur opposuerit: virum uxori debitum reddere, et uxorem viro, animadvertat magnam inter Corinthios et Ephesios esse distantiam. Illis quasi parvulis atque lactentibus scribitur, in quibus erant dissensiones et schismata, et audiebatur fornicatio qualis ne inter gentes quidem: et propterea eis conceditur, ut post orationem ad idipsum redeant, ne tententur a Satana: licet et ibi in consequentibus, non juxta voluntatem, sed juxta 656 συγκατάβασιν se eis dicat ignoscere. Ephesii vero, apud quos fecit triennium, et omnia eis Christi aperuit sacramenta, aliter erudiuntur: et habet unusquisque arbitrii liberam potestatem, vel Corinthios sequi, vel Ephesios: et salvari aut servitute Corinthii, aut Ephesii libertate. Vae, inquit Salvator, praegnantibus, et lactantibus in die illa, hoc est, judicii, quae utique proprie opera nuptiarum sunt. Unde omni labore nitendum, ut magis Ephesios quam Corinthios aemulemur: nec deprehendamur quasi in diluvio ementes, et vendentes, nubentes et matrimonio copulati; sed accinctis lumbis lucernas teneamus in manibus.
4.1.27
Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et semetipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret: mundans[ Al. additur eam] lavacro aquae in verbo, ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid ejusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. Quamvis sui invicem maritus et conjux amore teneantur( qualis illa uxor memoratur Hasdrubalis, quae, capto viro, in patriae se jecit incendium, et caeterae quae viris mortuis supervivere noluerunt) numquam tamen dilectionem illam vir sapiens dilectioni Christi et Ecclesiae comparabit. Sanctus igitur hic intelligendus est amor, quo et Isaac dilexit uxorem suam Rebeccam, quae interpretatur patientia: et de terra Mesopotamiae, quae saeculi hujus ex omni parte fluctibus cingitur, in terram eam repromissionis induxit, ut consolaretur pro morte matris suae. Interitum quippe Synagogae, conjunctione Ecclesiae temperavit. Ista dicentes occasionem haereticis damus qui omnes omnino nuptias repudiandas putant: et hoc vel maxime utuntur testimonio. Quibus brevibus[ Al. breviter] respondendum, passiones hic et immunditiam, et luxuriam ab Apostolo inter maritum et uxorem vetari, non sanctam conjunctionem: alioquin si conjugium omnino prohibebat, quid necesse fuit dicere, uxores vestras: cum potuerit dicere: Viri, diligite mulieres, vel uxores. Vestras enim proprie matrimonium sonat. Et rursum in sequentibus: et viri debent diligere uxores suas, sicut sua corpora: et adhuc manifestius: Qui uxorem suam diligit, seipsum diligit: Nemo enim umquam suam carnem odit; sed nutrit et fovet eam: quia secundum edictum Legis antiquae, et instaurationem Evangelii, 657 maritus et uxor una caro efficiuntur. Liberorum ergo, ut diximus, in matrimonio opera concessa sunt. Voluptates autem quae de meretricum capiuntur amplexibus, in uxore damnatae. Hoc legens omnis vir, et uxor intelligant, sibi post conceptum, magis orationi quam connubio serviendum. Et quod in animalibus et bestiis ipso naturae jure praescriptum est, ut praegnantes ad partum usque non coeant, hoc in hominibus sciant arbitrio derelictum, ut merces esset ex[ Al. ea] abstinentia voluptatum. Quia vero secundum tropologiam, viros animas, et uxores corpora dixeramus, sic diligat anima carnem[ Al. corpus], quomodo Christus Ecclesiam, ut semetipsam tradat pro salute ipsius, et eam sanctificet verbo doctrinae, ut exhibeat sibi eam non habentem maculam aut rugam aliquam vetustatis: maxime cum sciat illam in resurrectione salvandam, et visuram esse salutare Dei. Talis vir caput habet Christum: et cum propter salutem carnis se humilians, factus fuerit cum uxore sua una caro, retrahit eam ad spiritum, et Domino copulatus, caro esse desistit. Pulchre quoque maculam aut rugam, quia de conjugio loquebatur, de exemplo mulierum ad decorem traxit Ecclesiae. Sicut enim solent in mulierum corporibus vel sordere naevi, vel ruga contrahi, vel lentigo variari: et hoc est omne studium feminarum, ut quod foedare videtur abstergant, et exhibeant maritis corporum venustatem: ita et animae omni peccatorum sorde purgandae sunt, ut ruga veteris hominis juventa tendatur, et renovetur in novum hominem de die in diem.
4.1.28
Ita et viri debent diligere uxores suas sicut sua corpora. Et in Genesi ex persona loquentis Adam scriptum est: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro ex carne mea. Et idipsum in Evangelio, Domino postea dicente, firmatur: Qui creavit ab initio, masculum et feminam fecit eos, et dixit: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Cum igitur vir et uxor una caro sint: 658 ita uxoribus ut nostris corporibus providendum. Nemo autem corpus suum turpiter amat, aut semetipsum propter coitum diligit; sed quasi vasculum animae suae fovet corpus et nutrit, ne fracto vase, id quod continebatur, effluat, et erumpat. Nec non et juxta litteram, quamdiu mulier partui servit et liberis, hanc habet ad virum differentiam, quam corpus ad animam. Sin autem Christo magis voluerit servire quam saeculo, mulier esse cessabit, et dicetur vir, quia omnes in perfectum virum cupimus occurrere. Quod si ad tropologiam et haec referimus, amabimus nostrum corpus, et corporis sensus, vilioris quidem conditionis ab animo, sed per quos ad mentem bonarum artium, et virtutum transeant disciplinae.
4.1.29
Qui uxorem suam diligit, seipsum diligit: nemo enim umquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam. Quantum ad simplicem intelligentiam pertinet, sancta inter virum et uxorem charitate praecepta, nunc jubemur ut nutriamus, et foveamus conjuges, ut scilicet eis victum atque vestitum, et ea quae sunt necessaria praebeamus. Sed opponi nobis potest, quod non sit vera sententia dicentis Apostoli: Nemo enim umquam carnem suam odit, cum morbo regio laborantes, et ptysi, et cancere, et distillationibus, mortem vitae praeferant, et sua oderint corpora. Magis itaque ad tropicam intelligentiam sermo referatur, et dicamus, quod illam carnem quae visura sit salutare Dei, anima diligat, et nutriat et foveat, eam disciplinis erudiens, et coelesti saginans pane, et Christi sanguine irrigans, ut refecta et nitida possit libero cursu virum sequi, et nulla debilitate, et pondere[ Al. nullo debilitatis pondere] praegravari. Pulchre etiam in similitudinem Christi nutrientis, et foventis Ecclesiam, et dicentis ad Jerusalem: Quoties volui congregare filios tuos sicut gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti? animae quoque fovent corpora sua, ut corruptivum hoc induat incorruptionem, et alarum levitate suspensum, 659 in aerem facilius elevetur. Foveamus igitur et viri uxores, et animae nostra corpora, ut et uxores in viros, et corpora redigantur in animas. Et nequaquam sit sexuum ulla diversitas: sed quomodo apud angelos non est vir et mulier: ita et nos, qui similes angelis futuri sumus, jam nunc incipiamus esse quod nobis in coelestibus repromissum est.
4.1.30
Quoniam membra sumus corporis ejus, ex carne ejus, et ex ossibus ejus. Quia membra sumus corporis Christi, et Christus nutrit et fovet Ecclesiam: ideo et nos nutrimus, et fovemus carnem nostram, quam nemo umquam odio habuit. Membra autem sumus corporis Christi: non secundum naturam divinitatis aeternae, sed juxta id quod hominem est dignatus assumere. Quamquam et homo ipse qui assumptus est, habeat naturam nostrorum corporum, sed non habeat originem. Nos enim ex humano semine coagulamur: ille de Spiritu sancto natus est. Potest autem et aliter dici: Quoniam corpus Christi Ecclesiae est, et Ecclesia de cunctis credentibus congregatur, Paulus et Ephesii membra sunt corporis, id est, Ecclesia Christi.
4.1.31
Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et erunt duo in carne una. Quod frequenter annotavimus, apostolos et evangelistas non eisdem verbis usos esse, Testamenti veteris exemplis, quibus in propriis voluminibus continentur, hoc et hic probamus: siquidem testimonium istud ita in Genesi scriptum est: Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Nunc autem Apostolus pro eo quod ibi habetur, ἕνεκεν τούτου, id est, propter hoc, posuit ἀντὶ τούτου, quod Latine aliis verbis dici non potest: deinde pro patre suo et matre sua, pronomina abstulit, et patrem tantum posuit et matrem: et quod in medio dicitur, et adhaerebit uxori suae, hic penitus praetermisit, et tantum quod sequebatur hoc dictum, superioribus copulavit, et posuit, et erunt duo in carne una. Hoc autem totum nunc idcirco observavimus, ut etiam in caeteris locis, sicubi testimonia quasi de prophetis, et de veteri Testamento ab apostolis usurpata sunt, et in nostris codicibus non habentur, nequaquam statim ad apocryphorum ineptias, et 660 deliramenta curramus, sed sciamus scripta quidem ea esse in veteri Testamento, sed non ita ab apostolis edita, et sensum magis usurpatum: nec facile nisi a studiosis posse ubi scripta sint, inveniri. Igitur ad exhortationem mutui affectus inter uxorem et virum, Adam et Evae sumpsit exemplum. Ut quomodo costa tollitur de Adam, et aedificatur in conjugem: et ipsa rursum conjux in unam viri carnem redigitur: quia qui uxorem diligit, seipsum diligit: sic et nos nostras amemus uxores. Idipsum autem per allegoriam in Christo interpretatur, et in Ecclesia: ut Adam Christum, et Eva praefiguraret Ecclesiam. Factus est enim novissimus Adam in spiritum vivificantem. Et quomodo de Adam et uxore ejus omne hominum nascitur genus: sic de Christo et Ecclesia omnis credentium multitudo generata est. Quae unum Ecclesiae corpus effecta, rursum in latere Christi ponitur, et costae locum replet, et unum viri corpus efficitur, ipso Domino id in Evangelio postulante: Pater, da, ut quomodo ego et tu unum sumus: sic et ipsi in nobis unum sint. Interrogemus Marcionem qua consequentia locum istum qui de veteri usurpatus est Instrumento, in Christum et in Ecclesiam interpretari queat, cum juxta illum Scriptura vetus omnino non pertineat ad Christum.
4.1.32
Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico, in Christo et in Ecclesia. Non, ut plerique existimant, omnis historia quae de Adam et de Eva in Genesi scripta est, ad Christum et ad Ecclesiam facile referri potest, sed tantummodo quod in praesenti loco ponitur, id est: Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Primus enim homo, et primus vates Adam, hoc de Christo et Ecclesia prophetavit: quod reliquerit Dominus noster atque Salvator Patrem suum Deum, et matrem suam coelestem Jerusalem, et venerit ad terras propter suum corpus Ecclesiam, et de suo eam latere fabricatus sit, et propter illam Verbum caro factum sit. Et quia non omnia aequalia sacramenta sunt, sed est aliud sacramentum majus, et aliud minus: propterea nunc dicit: Sacramentum hoc magnum est: simulque humilitatis ejus indicium est inferentis: Ego autem dico 661 in Christo et in Ecclesia. Gregorius Nazianzenus, vir valde eloquens, et in Scripturis apprime eruditus, cum de hoc mecum tractaret loco, solebat dicere: Vide quantum istius capituli sacramentum sit, ut Apostolus in Christo illud, et in Ecclesia interpretans, non se ita asserat, ut testimonii postulabat dignitas, expressisse: sed quodammodo dixerit: Scio quia locus iste ineffabilibus plenus sit sacramentis, et divinum cor quaerat interpretis. Ego autem pro pusillitate sensus mei, in Christo interim illud, et in Ecclesia intelligendum puto: non quo aliquid Christo et Ecclesia majus sit; sed quod totum quod de Adam et de Eva dicitur, in Christo et in Ecclesia interpretari posse, difficile sit.
4.1.33
. Verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut se diligat. Aestimet aliquis eamdem inter maritum et uxorem juberi ab Apostolo charitatem, quae in proximum praecepta est: sic enim scriptum est: Diliges proximum tuum sicut teipsum, et nunc dicitur: Unusquisque suam uxorem sicut se diligat. Ergo eadem in proximum et in uxorem charitas erit. Quod si proximus, juxta interpretationem Salvatoris, omnis homo est homini: nulla ergo erit inter uxorem et quorumlibet hominum dilectionem differentia charitatis, quod dicere valde absurdum est. In proximo enim similitudo ponitur, ut sic eum diligas sicut te, et cupias esse salvatum. In uxore autem comparationis adverbium, sicut, non similitudinem, sed approbationem et confirmationem, cum quodam pondere sonat. Quomodo dicimus de viro: quasi vir fecit, et de Salvatore scriptum est: Vidimus gloriam ejus, quasi gloriam unigeniti. Non quo ipse Salvator gloriam habuerit ad comparationem alterius unigeniti: ipse est enim unigenitus. Et unigenitus si et alter fuerit, unigenitus non potest appellari. Unde alterius unigeniti non indigebat exemplo: sed quasi unigenitum, hoc est, ut semetipsum decebat gloriam habere, possedit. Hoc idem et septuagesimi secundi psalmi, juxta Graecos tamen, exordium sonat: ὡς ἀγαθὸς ὁ Θεὸς τῷ Ἰσραὴλ τοῖς εὐθέσι τῇ καρδίᾳ, quod a nostris translatum est: Quam bonus Deus Israel rectis corde! Alioquin juxta Graecos ὡς, id est, sicut, similitudinem magis videtur, quam firmitatem significare 662 dictorum, si non ut confirmationem audieris, sed quasi[ Al. tacet quasi] exemplum. Simul et hoc attendendum, quod vir diligere jubetur uxorem, mulier vero timere virum. Congruit enim viro dilectio, mulieri timor: servo vero non solum metus, sed et tremor jungitur. Unde et in consequentibus ait: Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore.
4.1.34
Mulier autem ut timeat virum. Si in Deum metus propter timorem supplicii, non sinit eum qui metuit esse perfectum; quanto magis imperfecta erit mulier, non solum Deum, sed etiam virum metuens? Propter quod requirendum, an carnaliter uxor intelligenda sit, et uxoris timor: cum frequenter multo meliores maritis inveniantur uxores et eis imperent, et domum regant, et educent liberos, et familiae teneant disciplinam: illis luxuriantibus et per scorta currentibus. Hae viros suos utrum regnare debeant, an timere, lectoris arbitrio derelinquo. Quod si juxta allegoriam, ut supra diximus, uxor in corpore accipitur, vir in animo, nihil incongruum est timere eam ut ancillam virum, in secundo gradu et in viliori substantia constitutam. Animi quippe, ut ait Crispus, imperio, corporis servitio magis utimur. Qui vero simplicem intelligentiam mulieris sequitur et mariti, duas significantias in verbo timoris esse monstrabit. Et dicet una de qua Joannes ait: Qui timet, poenam habet, et qui timet, non est perfectus. Juxta quam et servi spiritum servitutis habent in timore, quem exiguntur a Domino dicente ad eos: Et si pater sum ego, ubi est gloria mea: et si dominus sum ego, ubi est timor meus? Alteram vero quae apud philosophos nominatur εὐλάβεια, et apud nos, licet non plene sonet, reverentia dici potest. Scit quoque et prophetes perfectorum timorem, quem qui timuerit, perfectus est, in tricesimo tertio psalmo dicens: Non est inopia timentibus eum. Potest igitur uxori simpliciter intellectae hic imperari metus, ut timeat, hoc est, revereatur virum suum.
4.2.1
LIBER TERTIUS. Cap. VI
4.2.1
Filii, obedite parentibus vestris in Domino: hoc enim est justum. Honora patrem tuum et matrem tuam( quod est mandatum primum in promissione) ut bene sit tibi, et longaevus sis super terram. Ambigue dictum, utrum in Domino parentibus 663 suis filii debeant obedire, an certe parentibus suis filii obediant in Domino. Quod utrumque faciendum, ut et his parentibus qui nos in Domino genuere, qualis fuit Paulus et apostoli, obediamus et ea faciamus quaecumque praeceperint, et parentibus nostris, de quibus secundum carnem nati sumus, obtemperemus in Domino, implentes ea quae non sunt Domini contraria voluntati. Simulque et haereticos coarctabimus, nolentes vetus Testamentum esse Dei boni, cujus filius Christus sit. Qua ratione Apostolus Christi, boni Dei filii, Scriptura Creatoris utatur, et obedientiam filiorum de veteri Lege praesumat. Quod testimonium de Exodo sumptum, ita ibi contexitur: Honora patrem tuum et matrem tuam, ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi: de quo nunc ultima verba subtraxit, quod mandatum in Decalogo quintum est. Unde quaerendum quare nunc dixerit, quod est mandatum primum: cum primum mandatum sit: Non erunt tibi dii alii praeter me. Quamobrem nonnulli ita legunt, quod est mandatum primum in promissione: quasi quatuor alia mandata, quae ante dicta sunt, non habeant promissiones, et in hoc solo pollicitatio feratur adjuncta, ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi. Sed videntur mihi non observasse subtilius, et in secundo mandato repromissionem esse sociatam. Ait enim: Non facies tibi idolum, neque omnem similitudinem eorum quae in coelo sursum, et quae in terra deorsum, et quae in aquis subtus terram: non adorabis ea, et non immolabis illis: Ego enim sum Dominus Deus tuus, Deus zelotes, qui reddo peccata patrum in filios usque ad tertiam et quartam generationem, his qui me oderunt, et facio misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt mandata mea. Observa enim quod verba sint sponsionis: Faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt mandata mea. Forsitan ergo quia Decalogus exeunti de Aegypto populo, prima Lex data est, unumquodque mandatum Decalogi, primum 664 mandatum est appellandum, ad comparationem eorum praeceptorum, quae postea in Lege conscripta sunt. Qui vero expositionem superiorem tenere conabitur, in eo quod distinxerat, quod est mandatum primum in repromissione, dicet separatim esse mandatum: Honora patrem tuum et matrem tuam: et postea repromissionem suo loco positam, ut sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi. In hoc vero mandato, id est: Non facies tibi idolum, neque omnem similitudinem, non seorsum, sed sub uno textu atque sermone, non tam promissionem datam, quam sententiam in laudes Dei esse finitam, facientis misericordiam in millia his qui eum diligunt, et custodiunt mandata ejus. Rursum is qui tota Decalogi mandata, primum mandatum esse contendit, repromissionem in qua scriptum est: ut sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, non solum ad eos pertinere monstrabit, qui parentibus obsequantur: sed etiam ad alia innumerabilia praecepta; et necesse habebit cuncta replicare mandata, in quibus merces haec et praemium promittantur, ut sint longaevi super terram, quam Dominus Deus suus dederit eis. A quo diversus ille exigere debebit interpres, ut doceat ante hoc mandatum, illa quae ab eo prolata sunt, scripta esse mandata. Quod si non potuerit approbare, frustra et in aliis praeceptis hanc repromissionem adjunctam esse memorabit. Post haec retractandum, pro honore patris et matris, non Judaicum et carnale esse promissum, ut longaevi sint filii super terram, quam Dominus Deus suus dederit eis. Multos enim fuisse credendum, qui et parentibus obsequentes cito mortui sint, et in parentes impii usque ad extremam venerint senectutem. Respondeant enim Judaei et similes Judaeorum, si vitae istius longitudo est in repromissis, et diu in corpore permanere felicitas est, quid sibi vult illud in Psalmis: Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! habitavi cum habitantibus Cedar. Et hoc Salomonis in Ecclesiaste: Laudavi ego omnes mortuos qui olim mortui sunt, super viventes qui vivunt usque in praesens: 665 et melior est super hos duos, qui necdum natus est, et non vidit omne opus malum quod factum est sub sole; et post paululum: Si genuerit vir centum, et annos plures vixerit, et multi fuerint dies annorum ejus, et anima illius repleatur bonis, et sepultura non sit ei: dixi melius est super eum abortivum, quia in vanitate venit, et in tenebris nomen ejus operietur: et quidem solem non vidit, et caetera. Si enim laudantur super vivos mortui( et juxta quosdam qui, antequam in corpora ista descendant, animas degere in coelestibus arbitrantur, melior esse dicitur duobus, qui necdum natus est, et omnis ista vita tentatio est; et secundo Job: Mors viri[ Al. viro] requies: et juxta eumdem et Jeremiam, Maledicta est dies in qua nascimur, quomodo nunc repromittur honorantibus patrem et matrem quod longaevi sint super terram, quam Dominus Deus suus dederit eis? Quaerenda est ergo terra, quam Dominus repromittit et tribuit his qui spiritualem Aegyptum reliquerint, et cum omni patientia, magna et terribilia vitae istius deserta transierint, et vicerint reges magnos, quos percutit Dominus: et transierint in Judaeam quae lacte et melle fluit, et sub Jesu duce, Jericho corruente, atque vastata Hai, quae interpretatur, abruptum, Jerusalem venerint, et aedificetur eis templum sub Salomone rege pacifico, et possideant terram, quae mansuetis est praeparata: Beati quippe mites: quoniam ipsi possidebunt terram, quae vere est terra viventium, Psalmista quoque dicente: Credo videre bona Domini in regione viventium. Hujus vitae longitudinem et sapientia habet in manu dextera, in sinistra tenens divitias et gloriam.
4.2.2
Et patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros: Sed educate illos in disciplina et conversatione Domini. Peccatum filiorum est non obedire parentibus, et quia poterant parentes aliquid imperare perversum, adjunxit, in Domino. Peccatum vero parentum, 666 parvulos filios atque lactentes ad iracundiam provocare, aut certe jam adolescentibus et maturioris aetatis, ea imperare quae gravia sunt. Sicut igitur in filiis obsequium, et subjectionis merces est demonstrata: ita parentibus moderatum jubetur imperium, ut non quasi servis, sed quasi filiis praeesse se noverint. Nec hoc praecepti fine contentus est; sed et illud adjunxit: Educate illos in disciplina et correptione Domini. Quam correptionem nos legimus, melius in Graeco dicitur νουθεσία, quae admonitionem magis et eruditionem quam austeritatem sonat. Legant episcopi atque presbyteri, qui filios suos saecularibus litteris erudiunt, et faciunt comoedias legere, et mimorum turpia scripta cantare, de Ecclesiasticis forsitan sumptibus eruditos: et quod in corbonam pro peccato virgo vel vidua, vel totam substantiam suam effundens quilibet pauper obtulerat, hoc kalendariam strenam, et Saturnalitiam sportulam et Minervale munus Grammaticus, et Orator, aut in sumptus domesticos, aut in templi stipes, aut in sordida scorta convertit. Eli sacerdos ipse sanctus fuit, sed quia filios suos non erudivit in omni disciplina et correptione, supinus cecidit, et mortuus est. Non enim poterat ad priora extendi, sed retrorsum ruit, et opisthotono insanabili lapsus in tergum, ad Sodomam cum Lot uxore respexit. Et certe corripuerat filios suos, dicens: Quare facitis verba haec quae ego audio de vobis mala ab omni populo? Nolite, filii mei: quoniam non est bona fama, quam ego audio de vobis. De istiusmodi patribus et Isaias lacrymabili voce causatur, dicens: Et filii alienigenarum nati sunt eis. Quod si hoc Ephesiis laicis, et plerisque, ut in populo solet, vitae hujus negotiis occupatis, praecepit, ut filios suos erudiant in omni disciplina, et admonitione Domini: quid de sacerdotibus aestimandum est, de quorum ordine ad Timotheum scribit, dicens: 667 Filios habentem in obsequio, cum omni honestate. Et idipsum ad Titum inculcat et repetit: Filios habentem fideles: non in accusatione luxuriae, aut non subditos: et quasi vitia filiorum parentibus imputentur, conjunctionem causalem interserens, ait; Oportet enim episcopum sine crimine esse, tamquam Dei dispensatorem. Non est ergo sine crimine episcopus, cujus filius non fuerit subditus, et in accusatione luxuriae.
4.2.3
Servi, obedite dominis carnalibus, cum timore et tremore, et simplicitate cordis vestri, sicut Christo: non ad oculum servientes, quasi omnibus placentes: sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo: cum fidelitate servientes sicut Domino, et non hominibus: scientes quod unusquisque quod fecerit boni, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber. Propheta loquente ad Jerusalem: Qualis tu timuisti ab homine mortali, et a filio hominis? et Petro in Epistola sua: Timorem eorum ne timeatis: sed Dominum Jesum Christum sanctificate in cordibus vestris: et Salvatore eadem concinente: Nolite timere eos qui possunt occidere corpus, et plus non habent quod vobis faciant: sed timete eum qui potest et animam et corpus occidere in gehennam: Salomone quoque paria testante. Fili, honora Dominum, et confortaberis: praeter illum autem ne timeas alium: videtur Apostolus diversa praecipere ut servi cum timore et tremore obediant dominis carnalibus, et uxor[ Al. uxori] ut timeat virum. Atque qui simplicius respondebit, haec dicet: non perfectis servis et eis qui sapientiae secreta cognoverint haec praecepta constituti, sed his qui principia habebant fidei, et doctrinis humilioribus indigebant. Alius vero asserat eum qui non habeat spiritum servitutis iterum in timore, nequaquam huic subjacere sententiae, ut cum timore et tremore obediat dominis carnalibus, hoc idem et de uxore dicturus, quae jubetur ut timeat virum. Porro tertius in hoc quoque loco, sicut in muliere, timorem pro reverentia dictum putabit: sed arctabitur ex eo quod additus est timori tremor. Potest enim uxori reverentia convenire, ut reverens timeat virum. Ubi autem tremor est, metus non sonabit reverentiam, sed timorem. Necessario itaque in servis additum est, ut post timorem Domini habeant et tremorem, et ad distinctionem Domini spiritualis, nunc carnalis 668 dominus appellatur: ita ut servo quicumque crediderit in Deum, et necdum ad scientiae summam pervenerit, non indecens sit domino servire carnali cum timore et tremore, in simplicitate cordis sui, et sic ei servire fideliter ut Christo. Non ad oculum serviens, ut hi faciunt qui hominibus placere desiderant, sed ut necessitatem in voluntatem vertat, et faciat de servitute mercedem: maxime cum dominus carnis a Domino spiritus diversa non imperet. Hoc est enim quod ait: Non ad oculum servientes, ut hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei. Sed et ipsam fidelitatem non coactam servus habeat, sed spontaneam et ex animo: sic serviens domino suo sicut Christo, a quo recepturus est fidelis praemium servitutis, non minus quam si liber voluntate servisset. Simul et hoc notandum, quod obedientiae filiorum atque servorum diversa subjunxerit. Ad filios enim dicit: Obedite parentibus vestris in Domino: ad servos vero, Obedite dominis carnalibus cum timore et tremore. Ut sicut inter servum et uxorem habet metus diversitatem: ita et inter filios et servos obedientia discreparet. Et pulchre imperans servis ut obediant dominis, adjecit, quasi Christo: et iterum, ut servi Christi, facientes voluntatem Dei: ut scilicet non audiat servus carnalem dominum, si contraria Deo praeceptis voluerit imperare. Quomodo autem ad Corinthios secundum tempus rescripserat, ne per occasionem fidei in Christum inter maritos, et uxores divortia fierent, si e duobus unus credere voluisset: ita ad Ephesios et ad Colossenses, quia plurimi inter initia fidei putabant Gentiles dominos contemnendos, nunc conditionum moderate praecepta constituit: ut et servitia non videatur contra dominos concitare: et rursum nequaquam dominos doceat audiendos, si vitiosa et nefanda praecipiant.
4.2.4
Et domini, eadem facite ad illos, remittentes minas: scientes quia et ipsorum, et vester Dominus est in coelis, et personarum non est acceptio apud eum. Quaenam sunt haec quae servis superius imperavit, ut diceret dominis eadem facienda quae servis? Puto illa quae dixerat, in simplicitate cordis, et, facientes voluntatem Dei: et, ex animo: et, cum fidelitate sive benevolentia in servos, quia εὔνοια utrumque sonare potest. 669 Unusquisque enim quod fecerit boni, hoc recipiet a Domino, sive famulus servierit, sicut dictum est, sive liber dominatus fuerit, ut oportet: ut non sit terribilis, non promptus ad verbera: sciens quia et ipse habeat Dominum in coelis, apud quem non est acceptio personarum, et qui solus tantum judicet voluntates, et juxta eas deteriori praeferat meliorem, eligens facta, non homines.
4.2.5
De caetero confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus. Scio in Graeco pro virtute, fortitudinem positam, id est, ἰσχὺν: quia virtus apud eos ἀρετὴ appellatur. Sed haec apud nos consuetudo est Scripturarum, ut indifferenter ἰσχὺν et ἀρετὴν, virtutem nominent: maxime quia fortitudo corporis virtus animi existimatur. Quamquam et apud philosophos inter quatuor virtutes fortitudo sit posita; quam utique animi, et non corporis esse manifestum est. Quod igitur ait: Confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus, totum sentitur in Christo, ut in omnibus virtutibus quae super eo intelliguntur, qui crediderint confortentur. Et prudenter post specialia mandata, quid viris et uxoribus, patribus et filiis, dominis et servis observandum sit, nunc generaliter omnibus in commune praecipit, ut in Domino et in ejus potentia confortati, praeparent se adversum diabolum, de quo in consequentibus scribit.
4.2.6
Induite omnia arma Dei, ut possitis stare contra versutias diaboli. Ex his quae infra legimus, et his quae in Scripturis omnibus de Domino Salvatore dicuntur, manifestissime comprobatur, omnia arma Dei quibus nunc indui jubemur[ Al. jubetur], intelligi Salvatorem; ut unum atque idem sit dixisse, Induite vos omnia arma Dei; quasi dixerit, Induite Dominum Jesum Christum. Si enim cingulum veritas est, et lorica justitia est: Salvator autem et veritas, et justitia nominatur, nulli dubium quin ipse et cingulum sit et lorica. Itaque juxta haec, ipse erit et praeparatio Evangelii pacis, et scutum fidei, et galea salutaris, et gladius spiritus, quod est verbum Dei, et vivens sermo et efficax, et acutus super omnem gladium ex utraque parte acutum. Quae autem alia arma Dei possumus existimare, quibus induendus est qui habet adversum diaboli dimicare versutias excepta virtute, quae Christus est. 670 Hunc enim qui juxta omnia quae super eo intelliguntur, fuerit indutus, potens erit contra universas insidias diaboli repugnare, et secundum id quidem quod veritate praecinctus est, non facile ad falsitatis dogmata deducetur. Juxta hoc vero quod loricam indutus est justitiae, iniquitatis jaculis non poterit perforari. Nec non cum calciatus fuerit calciamentis pulcherrimis in praeparatione Evangelii pacis, quasi is qui praeparavit in fine opera sua, et idcirco pacis homo factus est, nec bellicum aliquid, et tumultuosum agit, nec cum his qui impraeparati sunt, condemnabitur. Infidelitas quoque, quae inimica est fidei, ubi scutum est fidei, nihil valebit. Caput etiam et principale cordis, et animae in quo sensus omnes locati sunt, salutis galea circumdatum non quassabitur. Ad extremum quasi vir bellator et fortis, omnes sectas contrarias veritati concidet, interficiet, jugulabit, gladium spiritus, id est, verbum Dei, manu tenens. Volens ergo apostolus multimoda diaboli ingenia ostendere, quibus nos capere nitatur[ Al. nititur], per ea loca in quibus non omni custodia servemus cor nostrum, μετοδείας ejus, id est, adinventiones vel versutias nominavit. Si enim abstinuerimus nos a corporum voluptate, parum cautos in avaritia capit. Quod si et avaritiam cum voluptate contemnimus, per luxuriam irrepit, et facit nobis ventrem esse deum, et per hanc etiam illa quae fortia esse videbantur, expugnat. Et quomodo solent sapientes exercituum principes, ea vel maxime oppugnare urbium loca quae parum munita sunt, ut cum per illa irruperint, facile munita capiantur; ita et diabolus per ea quae patere videt, aut certe non firmiter clausa, quaerit irrumpere, et ad ipsam arcem cordis et animae pervenire. Et quid me necesse est de pluribus ejus insidiis dicere, cum ex his et caeterae versutiarum ejus species cognoscantur? Diabolus autem, nomen Graecum est, quod interpretatur criminator. Juxta Hebraei vero sermonis proprietatem, quia et tribus Zabulon quamdam similitudinem hujus vocabuli habet, καταρύων, id est, deorsum fluens dici potest, quod scilicet paulatim de virtute ad vitium fluxerit, et de coelestibus ad terrena corruerit.
4.2.7
Quoniam non est nobis colluctatio adversus 671 sanguinem et carnem; sed adversus principatus, adversus potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, adversus spiritualia nequitiae in coelestibus. Non puto Paulum scribentem ad Corinthios dicere potuisse: Non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, quibus ait: Tentatio vos non apprehendat nisi humana. Fidelis autem Deus, qui non permittet[ Al. permitti] vos tentari supra id quod potestis. Existimo quippe adversus carnem et sanguinem esse certamina, quae ibi tentationes appellantur humanae, quando caro concupiscit adversus spiritum, et provocat nos facere opera sua, fornicationem, immunditiam, luxuriam, idololatriam, inimicitias, contentiones, aemulationes, iras, rixas, dissensiones, haereses, insidias, ebrietates, comessationes et reliqua his similia. Porro non est humana tentatio, nec adversus carnem et sanguinem pugna, quando aut ipse Satanas transfiguratus in Angelum lucis, persuadere nititur, ut eum Angelum lucis arbitremur, aut aliquid horum simile facit, in omni virtute, signis et portentis mendacibus, in omni deceptione iniquitatis. Nam cum aliquem illaquearit inimicus ut recipiat se, et loquatur in eo, haec dicit Dominus, non quasi caro et sanguis eum decipit, aut quasi humana tentatio, sed quasi principatus et potestas, rector tenebrarum et nequitia spiritualis. Quamobrem non demus locum diabolo, sed et si spiritus potestatem habentis ascenderit super nos, juxta quod scriptum est, locum non demus ei. Dicat quispiam hoc quod ait: Non est nobis colluctatio adversus sanguinem et carnem, sed adversum principatus et potestates, et caetera quae sequuntur, ideo dici, ut doceamur, ne ea quidem quae nobis ministrari vitia putamus ex carne, carnis esse vel sanguinis, sed a quibusdam spiritualibus nequitiis suggeri. Sunt enim quidam daemones amoribus et amatoriis canticis servientes, ut Propheta quoque commemorat dicens: Spiritu fornicationis 672 seducti sunt. Nam et barbara quaedam nomina eorum esse dicuntur, ut saepe confessi sunt hi quos vere vulgus maleficos vocat, et incantationes, et preces, et colores varii, et diversa vel metallorum genera, vel ciborum, ad quae invocati assistere daemones, et infelices animas capere memorantur. Alii vero iracundias, et furores, et bella committere: alii praeesse inimicitiis, et inter homines odia concitare. Quia vult ergo, aiunt, Apostolus nos docere: non ex natura corporis, et de materia carnis et sanguinis, haec vitiorum genera procreari, sed instinctu daemonum; propterea ait: Non est nobis colluctatio adversus sanguinem et carnem, sed adversus principatus et potestates, et reliqua. Ideo autem nunc eorum qui magicis infelices artibus serviunt, et facere ista perhibentur, in medium exempla protulimus, ut retundamus eorum opinionem, qui putant omnia vitia esse carnis et sanguinis, et nullam habere daemones potestatem, ut nos incitent ad peccatum. Talem luctationem et Jacob putamus fuisse, quod scilicet non adversum carnem et sanguinem contenderit, quando remansit solus, et luctabatur cum eo homo, adjuvans eum, et corroborans adversum alium, sudore nimio dimicantem. Et simul vide, ne forte ridiculi sint qui arbitrantur in ritum luctantium, tota Jacob nocte luctatum. Quid enim grande, si, ut illi aiunt, luctans aut superarit, aut victus sit? Sed juxta rationabilem et convenientem patriarchae luctam, talem illi colluctationem fuisse credendum est, qualem hi habent qui possent dicere: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem. Non necesse est totum nunc loci illius excutere sacramentum, cum in suo loco, si vixero, plenius disserendum sit. Quaerimus autem( Consule Quaestiones Hebraicas in Genesim) ubi in veteri Testamento Paulus haec legerit, aut qua auctoritate quae minime scripta sunt, publicarit. Et conjicimus ex his quae de praeliis et singulari certamine, verbi 673 causa, David adversum Goliam, et filiorum Israel contra alienigenas, et caeteras gentes, scripta sunt in Lege, et Jesu, et libro Judicum, et Regnorum, et Paralipomenon, altius intellexisse Apostolum; et spirituale bellum sensisse de carneo, quo pugnantes victi sint, sive superarint, et satrapas quidem uniuscujusque loci, supernarum fuisse indicia[ Al. judicia] potestatum: reges autem gentium singularum, imagines eorum qui nunc rectores mundi, tenebrarumque dicuntur: malos vero homines spirituales nequitias in coelestibus demonstrasse. Et videtur nobis Apostolus aliis verbis haec dicere: O Ephesii, quae de praeliis Israelis adversum nationes legitis, videntur quidem carnem sonare vel sanguinem, verbi gratia, Aegyptiorum, Idumaeorum, Ammonitarum, Moabitarum, et gentium caeterarum: sed si vere vultis scire, cognoscite quia illa universa figuraliter contingebant illis. Scripta sunt autem propter nos, in quos fines saeculorum decurrerunt, ut intelligamus ex illis, non esse nobis pugnam adversum carnem et sanguinem, sed adversus spirituales quasdam et invisibiles potestates, adversus rectores earum tenebrarum, quae huic mundo incubant, et errorem hominibus incredulitatis offendunt, et adversum spiritualia nequitiae, quae habitant in coelestibus: non quo daemones in coelestibus commorentur, sed quo supra nos aer, hoc nomen acceperit. Unde et aves quae volitant per aerem, volucres coeli esse dicuntur. Nam et in alio loco de daemonibus quod in aere isto vagentur, Apostolus ait: In quibus ambulastis aliquando juxta saeculum mundi istius, secundum 674 principem potestatis aeris spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiae. Haec autem omnium doctorum opinio est, quod aer iste qui coelum et terram medius dividens, inane appellatur, plenus sit contrariis fortitudinibus. Post haec retractandum, a quo principatus, et potestates, et rectores tenebrarum mundi, et spiritualia neguitiae in coelestibus, ut hoc sint, acceperint potestatem. Et quidem dicat alius, apostatam diabolum satellitibus suis diversa officia commisisse, et non esse harum distributionum auctorem Deum. Cui potest illud diligens lector opponere, et quomodo scriptum est: Non est enim potestas, nisi a Deo? Quod si de hominibus dicitur, quanto magis de his qui sunt subtilioris meliorisque naturae? Nec statim qui hoc sentiat, blasphemiae eum crimen incurrere: quia unusquisque juxta suam voluntatem diversa ministeria sortitus sit. Quomodo enim in urbibus eos qui aliquid commisere flagitii, videmus vel bestias alere, vel secare marmora, vel mundare spurcitias cloacarum, vel praeesse gladiatoribus, et fundendo reorum sanguini destinari: ita et daemones ex proprii arbitrii libertate, insidiarum, fraudum, scelerum, atque perjurii, et reliquam vitiorum provinciam esse sortitos, ut sint rectores tenebrarum, quia esse lucis principes noluerunt. Hi ergo rectores mundi atque tenebrarum, cum adversum aliquem colluctantes supplantaverint cum, fecerintque corruere, statim illum suo mundo et suis tenebris quibus principantur, annectunt. Ob quam causam fortius laborandum, ut qui semel audivimus: Ego elegi vos de isto mundo: jam non estis 675 de isto mundo: si enim essetis de mundo, mundus quod suum esset, amaret, non redeamus ad mundum, nec subjiciamur ei: sed crucifigatur nobis mundus, et nos ei, ut rector lucis, Jesus proprio mundo nos copulet, et sub Patris esse faciat ditione, erutos de spiritualis nequitiae potestate, et de coelo eorum quod transiturum est, nec Dei sedes appellari potest. Impium quippe est, ut spiritualia nequitiae in coelestibus, eum coelum tenere credantur, de quo loquitur Deus: Coelum mihi thronus est. Itaque qui intelligit quanta in isto mundo, nobis et praesentibus, et absentibus fiant: dum ea videre non possumus, sive propter corpus humilitatis nostrae hoc fragile atque terrenum, quo anima involvitur, sive quia carnalibus oculis subtilior natura non panditur: hic videbit quae sint tenebrae quae ab Apostolo nunc dicantur: quod scilicet aut tota vita ista terrena, tenebrae nuncupentur( lux quippe lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt, aut animae lumen et sensus, terrenum corpus, et corpus mortis, et humilitatis obumbret, operiat et obcaecet. Sciamus autem quod, excepto praesenti loco, nec in veteri, nec in novo Testamento, κοσμοκράτορας, id est mundi rectores, umquam legerimus: quod nomen idcirco Paulus apostolus finxit: quia necesse habebat ad Ephesios disputans, rebus novis et invisibilibus nova nomina coaptare. Adhuc propter hoc quod ait in coelestibus, quia videtur ambiguum, dicendum, subaudiri posse illud ad omnia, ut sit sensus: Non est nobis colluctatio adversus potestates in coelestibus, et rectores tenebrarum istarum in coelestibus, et spiritualia nequitiae in coelestibus; et non tantum, adversum spiritualia nequitiae in coelestibus. Maxime si intelligimus( ut jam supra expositum est) quomodo coelestia nominentur propter volucres coeli, et quod in usu dicitur, pluviam venire de coelo: non quo pluvia e coelo veniat. Philosophi quippe aiunt, non amplius, quam duobus millibus passuum a terra distare nubes, ex quibus fundantur pluviae, et imber irroret. Juxta quem sensum cataractae quoque coeli in diluvio apertae esse feruntur. Verumtamen quanto quis pejor fuerit, tanto vicinior erit terrae locis, et pinguiori substantiae. Siquidem et terra, et circumdatus nobis 676 aer habent pinguedinem suam: Aiunt quidam et animas corporibus liberatas, si attenuatae fuerint in praesenti vita, et lima, ut ita dicam, ἀσκήσεως atque virtutum, in subtile corpus attritae, non habitaturas in pinguioribus locis: sed Deo, qui incorporeus est, vicinas fore. Si vero tales fuerint, de quibus dici possit; Filii hominum, usquequo gravi, sive pingui corde, secundum crassitudinis suae pondus ad infima detrahi, et pinguedine praegravari. Post hoc et illud pariter disserendum, an hac terra et aere aliquis pinguior locus sit, qui a plerisque appellatur Infernus, in quo hi qui dicuntur inferi, commorentur. Quinam vero isti sint, et quam vel cognationem, vel diversitatem habeant, ad eos qui spiritualia nequitiae in coelestibus appellantur, non est praesentis temporis disputare. Reliquum est, ut quid inter colluctationem carnis et sanguinis, et inter rectores tenebrarum istarum, et spiritualia nequitiae in coelestibus sit, in duobus apud Apostolum manifestius discamus agminibus. Quando enim vult humanas tentationes, hoc est, colluctationem carnis et sanguinis indicare, despiciens eas atque contemnens loquitur: Quis nos separabit a charitate Dei: tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames et nuditas, et periculum, et gladius? Juxta quod scriptum est: Propter te mortificamur tota die, reputati sumus ut oves occisionis. Sed in his omnibus superamus, propter eum qui dilexit nos. Quando vero docere nos vuit de adversariis potestatibus, et rectoribus tenebrarum, et spiritualibus nequitiae in coelestibus, ab alio quasi capite sumit exordium, et dicit: Certus sum enim, quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque praesentia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque alia quaelibet creatura poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro. Prolixius forsitan quam lector voluerit, de hoc capitulo disputatum sit: sed, quaeso, det veniam difficultati ipsius loci et personae Ephesiorum, qui post artes magicas scire debuerant, a quibus fuissent aliquando decepti.
4.2.8
Ideo sumite omnia arma Dei, ut possitis resistere in die malo: et universa operati, stare. Diem malam, aut praesens tempus ostendit, de quo supra dixerat: Redimentes tempus, quia dies mali 677 sunt, propter angustiam et vitae hujus labores, quia non absque sudore et certamine pervenimus ad palmam: aut certe consummationis atque judicii, quando diabolus, inimicus et vindex, in sua nos cupiet parte retinere, de qua liberabitur, qui intelligit super egenum et pauperem: In die enim mala liberabit eum Dominus. Haec est dies, de qua et in alio loco scriptum est: Ecce venit, dies irae Domini; et alibi: Dies enim Domini insanabilis veniet, furoris et irae; et rursum: Vae desiderantibus diem Domini: Ut quid vobis dies Domini? et haec est tenebrae, et non lux. Quemadmodum si fugiat homo a facie leonis, et incurrat in ursum: et introeat in domum suam, et reclinet manus suas super parietem: et mordeat eum coluber. Nonne tenebrae dies Domini, non lux: et caligo non habens splendorem? Quomodo enim non mala est haec dies, quae tenebris et caligine involvitur? De qua Joel quoque propheta commemorat dicens: Canite tuba in Sion: praedicate in monte sancto meo: et confundantur omnes qui habitant terram; quoniam adest dies Domini: quia prope est dies tenebrarum et turbinis, dies nebulae et caliginis. Et Sophonias de eadem die loquitur dicens: Prope est dies Domini magna, prope et velox nimis. Vox diei Domini amara, et dura, et fortis: dies irae, dies illa, dies angustiae et necessitatis, et reliqua. Post quae infert: Et affligam homines, et ambulabunt ut caeci: quia Domino peccaverunt. Ut igitur possit quis in hac die diabolo resistere: quia ipse est accusator fratrum nostrorum, assumat omnia arma Dei( hoc enim sonat πανοπλία, non ut in Latino simpliciter arma translata sunt), et omnibus telis armisque succinctus, de quibus in sequentibus explicatur, sciat tunc se stare posse, si universa fuerit operatus, ut plenus cunctis virtutibus, stabilem figat gradum, et non moveatur de acie, sitque ex his de quibus Dominus ait: Sunt quidam de hic stantibus; et in alio loco: Etenim fide statis; et Psalmista: Statuit, inquit, supra petram pedes meos. Tertia quoque a quibusdam interpretatio subinducitur, dicentibus: non omne adversum diabolum praelium morte finiri; sed cum de isto saeculo exierimus, tunc nobis fortius et apertius, praesentibus contra praesentes futurum esse certamen: et sic illud quod paulo ante posuimus, exponent, neque praesentia, 678 neque futura: ut futura haec dicant esse, quae post vitam istam sint ineunda certamina. Necnon et illud: Quapropter contendimus, sive in praesenti, sive in futuro, placere illi, ut praesens tempus, hanc vitam, futurum, post mortem significari putent. Hoc quoque quod nunc dicitur: Et omnia operati, stare, ad eumdem sensum referent: quasi non possit aliquis omnia in praesenti vita operari, sed ex parte quid faciat: sicut ex parte videat, et ex parte prophetet: et tunc perfecte stare valeat, cum universa fuerit operatus. Alius vero simplicius haec exponit dicens, Ephesios ad futuras tentationes, et persecutiones quas eis Paulus apostolus post hanc epistolam prophetico videbat spiritu provenire, cohortari et moneri, ut omnia faciant, per quae possint in fide stare Evangelii, nec in persecutione corruere. Diem autem malam, proprie de quadragesimo octavo psalmo arbitramur esse nunc sumptam.
4.2.9
State ergo succincti lumbos vestros in veritate. Quod juxta membra carnis et corporis, omnia membra animae in Scripturis vocentur, nulli dubium est, de quibus unum puto esse nunc membrum, lumbos, quos ut accingamus veritate, praecipitur. Scriptum est quoque in Evangelio κατὰ Λουκᾶν: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris. Quia igitur lumbi in generatione semper accipiuntur et semine, secundum illud: De fructu lumbi tui ponam super thronum tuum. Et alibi: Adhuc in lumbis erat Levi patris sui Abraham, quando obviavit ei Melchisedec, videtur nobis accinxisse lumbos suos, qui nequaquam uxori debitum reddit, nec servit libidini: sed imitatur ingenitum Deum, generationis negotiis non ministrans. Hoc idem, reor, et illud significare quod Joannes zonam pelliceam habebat circa lumbos suos, et non erat de immundis, qui propter fluxum seminis extra castra projecti, cum arca Domini habitare non possunt: nec ex his de quibus in Numeris scribitur: Sint vestimenta ejus dissuta. Qui autem Christo accinctus est veritate, haec vestimenta in altum colligit, et sursum trahit: et nudorum laterum foeditatem balteo spirituali velat, stringit, et includit, et paratus ad praelium est, et opera habet lucentia, quae lucernae dicuntur ardentes.
4.2.10
679 Et induti loricam justitiae. Sicut difficile vulneratur, in his vel maxime locis quae vitam tenent, qui confertam hamis, et ferreis invicem circulis se tenentem loricam virtutis indutus est: ita qui est circumdatus multiplici veste justitiae, nec ad similitudinem cervi in jecur accipiet sagittam, nec in desideria corruet et furores, sed erit mundo corde, habens artificem hujus loricae Deum, qui unicuique sanctorum omnia arma fabricatur, et non sinit eum a jaculo volante per diem, et a sagittis ardentibus percuti pariter et exuri.
4.2.11
Et calciati pedes, in praeparatione Evangelii pacis. Diligentius observate, quod virtutem quamdam animae appellaverit pedes, quibus ingredimur in eo qui dicit: Ego sum via, et quos nos oportet calciare praeparatione Evangelii pacis. In horum calciamentorum figuram, et illa calciamenta in Exodo praecesserunt, quae habere Pascha vescentibus imperatur et his, qui ad faciendum iter parati sunt. Sic enim ait, manducabitis illud: lumbi vestri accincti, et calciamenta vestra in pedibus vestris, et baculi vestri in manibus vestris: et comedetis illud cum festinatione: Pascha est enim Domini. Signum siquidem praeparationis est, cum festinatione, et calciatis pedibus comedere: ut, corroborati paschali cibo, latam et horribilem possint eremum pertransire. Qui ergo adhuc ambulat, calcietur: qui vero, jam Jordane transmisso, terram repromissionis intravit, nudet pedem. Solve, ait, calciamentum de pedibus tuis: locus enim in quo tu stas, terra sancta est. Si quis non est Jesus Nave, nec Apostolus, calciet pedes suos in praeparatione Evangelii pacis. Si quis autem Apostolus est, et inter duodecim numerari potest, nequaquam tollat in via calciamentum suum, nec ad scorpiones, et colubros declinandos calcaneum tegat; sed jam consummatus atque perfectus, stet in terra sancta, et vivat in Christo, et sequatur Agnum quocumque vadit. Quaeritur utrumnam ad distinctionem Evangelii alterius, nunc dixerit, pacis Evangelium? An certe proprium sit hoc Evangelii, ut pacis Evangelium nominetur? Qui igitur habet pacem, calciatus est Christi Evangelio: et cum calciatus fuerit, praeparatus est: et praeparatus non se putet esse perfectum: sed ad hoc praeparetur, ut pergat, et pergens veniat ad finem.
4.2.12
680 Super omnia accipientes scutum fidei, in quo possitis omnia jacula maligni ignita exstinguere. Quasi dixerit: In omni opere portate clypeum fidei, ut possitis tecti atque muniti excipere venientes sagittas, et huc atque illuc arte eas bellica declinare. Haec est fides super qua et Abraham post multa opera atque virtutes vix potuit promereri, ut de eo Scriptura diceret: Credidit autem Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam. Perspicua sunt autem jacula maligni, quae vult mittere in corda nostra per cogitationes pessimas: de quibus unum jecit in cor Judae, ut traderet Salvatorem. Itaque ne principium quidem habere poterit inimicus animae vulnerandae, si tenuerimus scutum fidei: in quo non solum venientia tela tranguntur, sed etiam telorum ipse ignis exstinguitur, de quo et propheta complorat dicens: Omnes adulterantes, quasi clibanus corda eorum. Qui hunc umbonem fidei manu forti tenuerit, et confisus in Domino, scierit se a venientibus jaculis esse securum, loquetur intrepidus: In Domino confido: quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montem sicut passer? Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas in pharetris, ut sagittent in obscuro rectos corde. Cum ergo, inquit, confidem in Domino, qua mihi datis ratione consilium, ut non stem adversum inimicorum impetus, et jacula quae contra me in pharetris praepararunt, volentes non solum me, sed etiam omnes rectos[ Al. recto] corde percutere? Ecce sto super petram, et non transmigro in montes tenebricosos: et omnia tela hostium repulsa, in ipsos qui dirigunt, convertuntur.
4.2.13
Et galeam salutis accipite. Propter hanc galeam salutaris, omnes in capite nostro sensus integri perseverant: et maxime oculi, de quibus in Ecclesiaste Salomon ait: Sapientis oculi in capite ejus. Sciebat enim quod esset viri caput, et quinam isti oculi in viri capite collocati. Si enim caput viri Christus est, et oculi sapientis in capite ejus sunt: sequitur ut omnis noster sensus, mens, cogitatio, sermo, consilium( si tamen sapientes fuerimus) in Christo sint. In Christo autem Verbo, lumine, justitia, veritate, cunctisque virtutibus.
4.2.14
Et gladium spiritus, quod est verbum Dei. Per omnem orationem et obsecrationem, orantes in omni tempore in spiritu: et in ipso vigilantes in omni instantia et prece, 681 pro omnibus sanctis et pro me. Dei sermo de Spiritu sancto fluit: contrarius vero de terra loquitur, et inde sumit exordium. Qui enim de terra est, de terra loquitur. Qui de coelo venit, super omnes est: Et quod vidit et audivit hoc testatur. Porro sermo Dei, gladius spiritus est, de quo nunc Paulus ait: Gladius spiritus, quod est verbum Dei. Vivens quippe sermo Dei et efficax, et acutus super omnem gladium ancipitem, et penetrans usque ad artus animae, et ossium, et medullarum. Qui spiritus praecidit et dividit, multum proficiens per orationem, et obsecrationem eorum, qui in omni tempore Dominum deprecantur in spiritu, juxta illud: Orabo spiritu, orabo et mente. Et in hoc proficiens, ut per vigilias, et instantem precem Apostolus in Dei verbo doctrinaque ditetur. Et haec omnis opulentia ad aliorum proficiat salutem, ut eis quoque ipsis prosit, qui pro eo obsecrant. Simulque Apostoli humilitas admiranda, petentis Ephesios, ut pro se faciant obsecrationes. Ait quippe: In omni instantia, et prece pro omnibus sanctis et pro me. Ut seorsum sanctorum, et seorsum sui faceret mentionem.
4.2.15
Ut mihi detur sermo in apertione oris mei, in confidentia notum facere mysterium Evangelii, pro quo legatione fungor in catena: ita ut in ipso audeam ut oportet me loqui. Hoc quod nunc ait: In apertione oris mei; et alibi: Os meum ad vos apertum est, o Corinthii; et: Aperiens os suum, docebat discipulos suos dicens; et: Os meum aperui et attraxi spiritum; et: Aperiam in parabolis os meum, et caetera his similia, sic accipiendum quasi dixerit: aperiantur thesauri, et abscondita a saeculis sacramenta pandantur, ut Spiritus sanctus introeat ad ea proferenda quae latitant. Nam quod hujus testimonii, id est, ut detur mihi sermo in apertione oris mei, iste sit intellectus, sequentia probant. In confidentia, inquit, notum facere mysterium Evangelii. Nequaquam in parabolis et proverbiis: sicut et prophetae, et ipse Dominus adhuc constitutus in corpore loquebatur dicens: Venit hora quando nequaquam vobis in proverbiis loquar, sed confidenter de Patre annuntiabo vobis. Hunc confidentiae sermonem, solus poterit 682 obtinere, qui non habuerit cor se reprehendens: Si enim cor nostrum nos non reprehenderit, confidentiam habemus ad Deum, et quodcumque petierimus, accipiemus ab eo. Rarus itaque est qui in confidentia notum faciat mysterium Evangelii: quia rarus est qui confidentiam habeat ad Deum. Quis enim gloriabitur castum se habere cor: aut quis stabit dicens mundum se esse a peccatis. Post haec quid sit hoc quod ait: Pro quo legatione fungor in catena, ut notum videlicet facerem mysterium Evangelii, breviter perstringendum. Et quidem qui simpliciter intelligit, dicet propter testimonium Christi eum de carcere, et de catenis haec Romae positum scripta misisse. Alius vero propter corpus humilitatis, et catenam istam qua circumdamur, et necdum scimus secundum quod oportet nos scire, et per speculum videmus in aenigmate, ista eum dixisse contendet, et tunc vere posse in confidentia Evangelii, aperire mysteria, cum catenam deposuerit, et de carcere liber exierit: nisi forte et in vinculis absque vinculis computandus est, qui conversationem habet in coelis, et de quo dici potest: Vos autem non estis in carne, sed in spiritu: si tamen spiritus Dei habitat in vobis.
4.2.16
Ut autem sciatis et vos quae circa me sint, quid agam, omnia nota vobis faciet Tychicus dilectus frater, et fidelis minister in Domino: quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quae circa nos sunt, et consoletur corda vestra. Dupliciter accipite: Vel ideo Tychicum missum Ephesum, ut nuntiaret eis vincula apostoli Pauli nota facta esse in omni praetorio, et catenam illius ad fidem Evangelii profecisse, eo tempore quo et ad Colossenses scripsit dicens: Quae circa me sunt, omnia nota vobis faciet Tychicus frater dilectus, et minister, et conservus in Domino: quem misi advos ob hoc ipsum, ut cognoscatis quae circa nos sunt: et consoletur corda vestra cum Onesimo charissimo et fideli fratre, qui est ex vobis, qui omnia quae hic aguntur, nota faciet vobis. Grandis enim consolatio erat, audire Paulum Romae in domina urbium, et in arce Romani imperii, de carcere et de vinculis triumphantem. Vel certe ob id Tychicum missum esse, ut vitam et conversationem Pauli, quam 683 ignorabant, annuntiaret eis, et quasi quoddam exemplar vivendi daret discentibus gesta Apostoli atque virtutes, et eum imitari volentibus. Nec parva esse poterat consolatio aemulari cupientium, quae Apostolum egisse cognoverant.
4.2.17
Pax fratribus, et charitas cum fide, a Deo Patre et Domino Jesu Christo. Si qua alia dona sunt quae tribuuntur a Deo Patre, et Domino Jesu Christo, inter haec pax non minimum possidet locum, quae superat omnem sensum, et custodit corda intellectusque sanctorum, serenitas quaedam atque tranquillitas animae quiescentis, et universam tempestatem et turbinem perturbationum fugans. Huic similis est charitas cum fide, quam et ipsam simul Deus Pater donat et Filius, ut diligamus Deum de toto corde, et proximos sicut nosmetipsos, et pro inimicis nostris precemur. Hanc pacem et charitatem, quam credentibus Apostolus imprecatur, hi tantum habent, qui fratrum nomine merentur vocari. Pax quippe fratribus, et charitas cum fide et pace. Igitur et charitatem et fidem sic Pater praestat ut Filius: et haeresis obmutescit, quae non vult eadem Filium posse quae Patrem.
4.2.18
Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum Jesum Christum in incorruptione. Amen. Nonnulli hoc ita interpretati sunt, ut 684 eum putarent diligere Dominum nostrum Jesum Christum, qui ab operibus corruptionis alienus sit, opera corruptionis in coitu sentientes. Unde et consuetudo et sermo vulgaris incorruptos, virgines vocat, eosque qui coitum nesciant feminarum. Corruptos vero eos, qui istiusmodi degustaverint voluptatem. Illud quoque testimonium coaptantes: Si quis templum Dei corrumpit, corrumpet illum Deus. Sed nescio an hoc valeant explanare quod scribitur; Unusquisque proprium habet donum a Deo: alius quidem sic, et alius sic. Videamus igitur ne forte melius sit omne peccatum corruptionem animae intelligere, et eos qui a peccato liberi sunt, incorruptos vocari: ita ut diligentes Dominum Jesum Christum, in incorruptione sint, dum peccati vinculis non tenentur, et cum eis est gratia Dei. Simulque arbitror ad distinctionem eorum qui diligunt Dominum Jesum Christum, sed non in incorruptione nunc positum, eos gratiam habere Christi, qui diligant eum in incorruptione. Quanti enim diligunt Dominum, parati exsilia, parati martyria, parati inopiam, et omnia pro eo contumeliarum genera sustinere, et nihilominus carnis passione superantur: sed his non imprecatur Apostolus gratiam: quia gratia Domini est cum omnibus qui diligunt eum in incorruptione.

Intertext edge

Open linked passage

Note