Commentaria in Zachariam
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis">
—
⋯
Original / primary: 7181 Coinza
2.1.1
LIBER PRIMUS. (CAP. I) (Cap. I.--Vers. 1.)
2.1.1
In mense octavo, in anno secundo Darii, factum est verbum Domini ad Zachariam, filium Barachiae, filium Addo, prophetam dicens. LXX: In octavo mense anni secundi sub Dario, factum est verbum Domini ad Zachariam Barachiae, filium Addo prophetam, dicens. Secundo anno Darii filii Hystaspis, septuagesimum desolationis templi annum, qui ab Jeremia praedictus est, fuisse completum, ipse Zacharias testis est, dicens, Domine exercituum, usquequo non misereberis Jerusalem et urbium Juda, quibus iratus es? Ecce iste septuagesimus annus est: nullique dubium quin Cyrus, rex Persarum, qui Chaldaeorum destruxit imperium, primo anno regni sui, quinquaginta circiter millia hominum captivorum de Babylone remiserit in Judaeam: qui vasa quoque quae Nabuchodonosor abstulerat, reddidit, et templum reaedificari[ Al. aedificari] jussit in Jerusalem: principesque populi qui reversus est, constituit Zorobabel, filium Salathiel, et Jesum, filium Josedec sacerdotem magnum. Interfecto igitur apud Massagetas Cyro, qui triginta annis regnavit in Persis, a Tomyri regina Massagetarum, Cambyses filius ejus successit in regnum, qui expletis octo annis, duos magos fratres habuit successores: quibus occisis a populo, Darius, filius Hystaspis, ex sententia septem familiarum rex Persarum constitutus est. Cujus regni anno secundo factus est sermo Domini ad Aggaeum prophetam, et ad Zachariam, filium Barachiae, filium Addo. Super Aggaeo jam diximus, de Zachariae titulo pauca dicenda sunt. Qui cum sit filius Barachiae quaeritur quare dicatur filius Addo. Nec ambigitur juxta Paralipomenon librum, quin ipse sit Addo, qui missus est ad Jeroboam, filium Nabath, sub quo altare dirutum[ Al. diruptum] est, et manus regis aruit, rursumque ad preces illius restituta est: Igitur a primo anno Cyri regis, usque 779 ad secundum annum Darii, filii Hystaspis, supputantur anni quadraginta, in quibus tantum altare fuerat exstructum, et jacta templi fundamenta, vicinis in circuitu nationibus opus prohibentibus, et Cambyse rege Persarum, qui[ Al. quod] super hac re ad principes Syriae κοίλης, et Phoenicis, ac Samariae litteras miserat. Super quo plenius Esdras scribit historiam. Sed Aggaeus in mense sexto in die prima ejusdem mensis prophetare exorsus est. Zacharias vero in eodem quidem anno, sed non in eodem mense: nam post duos menses octavo anni mense fudit vaticinium. Unde recte juxta ordinem duodecim prophetarum, ille decimus, et hic undecimus ponitur. Magnaeque confidentiae est, immo spei fideique in Dominum, ut quod tanto tempore praetermissum est, vel rege prohibente, vel gentibus, ad commonitionem duorum hominum facere incipiant. Haec juxta historiam solito more praemisimus. Nunc secundum ἀναγωγὴν breviter disserendum est. Octavus apud Hebraeos mensis qui apud illos MARESVAN(), apud Aegyptios Athir, apud nos November dicitur, hyemis exordium est: in quo aestatis calore consumpto, omnis terra virore nudatur, et mortalium corpora contrahuntur, nec est ulla ex lege solemnitas. Scriptum est enim quod ter per annum apparere debeat omne generis masculini coram Domino Deo nostro. Prima festivitas est Azymorum, Phase, quod apud nos Graeco Latinoque sermone Pascha dicitur. Secunda Pentecostes post septem hebdomadas, in qua panes propositionis de novis primum frugibus offeruntur. Tertia, in mense septimo, tubarum propitiationis et tabernaculorum, id est, σκηνοπηγίας, cujus extrema dies egressionis appellatur et terminus. Ergo in captivitate populus constitutus, et adhuc sub rege Persarum, necdum aedificato templo, necdum moenibus murisque urbis exstructis, non videt prophetiam tempore laetitiae, sed post laetitiam. Et tamen qui habebat memoriam Domini, et propter memoriam, benedictionem, 780 et ob benedictionem, testimonium: idcirco ad eum Zacharias, filius Barachiae, filius Addo mittitur. Zacharias interpretatur memoria Domini: Barachia, benedictio Domini: Addo, testimonium ejus. Videamus ergo, sermo Domini qui erat in principio apud Deum Patrem, quid in Zacharia propheta sit locutus ad populum.
2.1.2
LIBER PRIMUS. (CAP. I) (Vers. 2, 3.)
2.1.2
Iratus est Dominus super patres vestros iracundia, et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum: Convertimini ad me, ait Dominus exercituum, et convertar ad vos, dicit Dominus exercituum. Ne sitis sicut patres vestri ad quos clamabant prophetae priores, dicentes. LXX: Iratus est Dominus super patres vestros ira magna, et dices ad eos: Haec dicit Dominus omnipotens: Convertimini ad me, dicit Dominus virtutum, et convertur ad vos, dicit Dominus virtutum: et nolite fieri sicut patres vestri, quos arguerunt prophetae, qui prius fuerant, dicentes. Ira Domini non perturbationem ejus significat qui irascitur; sed eorum merita atque peccata, in quos ira Dei desaevit: alioquin Dominus numquam iratus ulciscitur; sed ad hoc corripit, ut emendet. Unde et propheta precatur in Psalmis: Domine, ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me. Et in alio loco legimus: Corripe nos, Domine: verumtamen non in furore tuo, sed in misericordia. Iratus est ergo Dominus super patres eorum qui nunc corripiuntur, non juxta Septuaginta interpretes ira magna; sed ira simpliciter. Si enim ira magna esset iratus, numquam per Danielem et Ezechielem captivos ad poenitentiam provocasset. Cumque in illos iratus sit, ad vos loquitur Dominus exercituum, pro quo in Hebraico positum est SABAOTH(), quod interdum Septuaginta omnipotentem, interdum virtutum transtulerunt. Et loquitur: Convertimini ad me, et convertar ad vos, juxta illud quod legimus: Accedite ad Dominum, et accedet ad vos. Quibus hoc contrarium est: Recessistis a me, et ego recessi a vobis. Praecipit autem eis, ut revertantur ad Dominum qui de Babylonia sunt reversi, ut et Dominus revertatur 781 ad eos, ne incipiant sustinere filii, quod quondam sustinuerunt patres, ad quos similiter prophetae illius temporis sunt locuti. Notandum quod in paucis versiculis brevibusque sententiis semper in Aggaeo et Zacharia addatur, dicit Dominus exercituum, ut sciant, Dominus esse qui praecipit adversus regis imperium et hostes circumfrementes; et hac ad aedificationem templi fiducia concitentur.
2.1.3
LIBER PRIMUS. (CAP. I) (Vers. 4.)
2.1.3
Haec dicit Dominus exercituum: Convertimini de viis vestris malis, et cogitationibus vestris pessimis: et non audierunt, neque attenderunt ad me, dicit Dominus. LXX: Haec dicit Dominus omnipotens: Convertimini a viis vestris pessimis, et ab adinventionibus vestris malis: et non attenderunt ut audirent me, dicit Dominus. Ex superioribus pendet sententia, et quae sequuntur prioribus coaptanda sunt. Non enim Zacharias ad populum loquitur; sed ostendit quid priores prophetae ad patres eorum locuti sunt, ad quod clamaverunt, dicentes: Haec dicit Dominus exercituum: Convertimini de viis vestris malis et cogitationibus vestris pessimis. Hoc clamabat Isaias, hoc Osee, Joel, Amos, et Jeremias, ut vias malas desererent, et cogitationes pessimas derelinquerent, quibus et opere, et mente peccabant: et nihilominus per prophetas Dominum commonentem non audierunt, neque attenderunt, nequaquam prophetas qui eis loquebantur, sed me, dicit Dominus: In illis enim ego eram qui loquebar et contemnebar. Unde et Dominus in Evangelio: Qui vos, inquit, recipit, me recipit.
2.1.4
LIBER PRIMUS. (CAP. I) (Vers. 5, 6.)
2.1.4
Patres vestri ubi sunt, et prophetae? numquid in sempiternum vivent? Verumtamen verba mea et legitima mea, quae mandavi servis meis prophetis, numquid non comprehenderunt patres vestros? et conversi sunt, et dixerunt: Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis[ Al. nobiscum] secundum vias nostras et secundum adinventiones nostras, fecit nobis. LXX: Patres vestri ubi sunt, et prophetae? numquid in sempiternum vivent? Verumtamen sermones meos, et legitima mea suscipite, quae ego praecipio in spiritu meo servis meis prophetis, qui comprehenderunt patres vestros: et responderunt atque dixerunt: Sicut praeparatus est Dominus omnipotens ut faceret 782 nobis secundum vias nostras, et secundum adinventiones nostras, sic fecit nobis. Ubi sunt, inquit, patres vestri, qui non audierunt, neque attenderunt me? ubi prophetae vestri? ἀπὸ κοινου enim audiendum est: patres vestri ubi sunt, et prophetae vestri ubi sunt? id est, pseudoprophetae: numquam enim de sanctis prophetis diceret: numquid in sempiternum vivent? Et his ergo qui peccaverunt, et noluerunt ad me reverti[ Al. converti], et his qui peccantes falsis pollicitationibus, deceperunt, morte subtractis, verba mea, quae per prophetas meos locutus sum, permanent in aeternum, quae comprehenderunt patres vestros, et ostenderunt vera esse quae dixi. Qui patres vestri rerum exitu prophetarum meorum in se vaticinia comprobantes, conversi sunt ad poenitentiam atque dixerunt: Sicut praedixit Dominus exercituum ut faceret nobis, secundum opera nostra atque peccata reddidit nobis. Legamus Danielem ex persona sua, et populi, Domino confitentem, quod eum audire noluerint, et juste sibi acciderint quaecumque perpessi sunt.
2.1.5
LIBER PRIMUS. (CAP. I) (Vers. 7.)
2.1.5
In die vicesima quarta undecimi mensis Sabat: in anno secundo Darii, factum est verbum Domini ad Zachariam, filium Barachiae, filium[ Vulg. filii] Addo, prophetam, dicens. LXX: Quarta et vicesima, undecimo mense, qui est mensis Sabat: in secundo anno sub Dario, factus est sermo Domini ad Zachariam Barachiae filium Addo prophetam dicens. Quidam pro undecimo mense ponunt duodecimum: et vicesimum quartum diem ejusdem mensis arithmeticis rationibus interpretantes, quadrangulum firmum et stabilem numerum suspicantur, volentes certa esse et stabilia quae scribuntur; nos autem dicamus quod in eodem anno Darii regis secundo, tertio mense post primam Visionem, id est, undecimo post octavum, qui apud Hebraeos appellatur SABAT(), rursum ad Zachariam factus sit sermo Domini. Secundum numerum esse immundum, et ad conjunctionem carnis, et rerum saeculi, ad materiae pertinentem, saepe docuimus. Mensis autem undecimus qui appellatur SABAT, et lingua nostra in virgam vertitur, austeritatem et correptionem sonat, juxta illud Apostoli: Quid vultis? 783 in virga veniam ad vos? Et Psalmistae dicentis: Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt. Et est in acerrimo tempore hyemis, qui ab Aegyptiis Mechir, a Macedonibus περίτιος, a Romanis Februarius appellatur. Vicesima quoque quarta mensis dies illustrem noctis umbram significat, deficiente luna in tenebras, et caeco ac perpetuo noctis horrore crescente. Unde congrue qui adhuc in captivitate erant, et majore sui parte in Medis atque Chaldaeis, et Assyriis exsulabant, in secundo anno et undecimi mensis gravissimo frigore, et in vicesima quarta die ejusdem mensis, cernunt Judaico populo quae sequuntur.
2.1.6
LIBER PRIMUS. (CAP. I) (Vers. 8 seqq.)
2.1.6
Vidi per noctem: et ecce vir ascendens super equum rufum, et ipse stabat inter myrteta, quae erant in profundo, et post eum equi rufi, varii et albi, et dixi: Quid sunt isti, domine mi? Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me: Ego ostendam tibi quid sint haec. Et respondit vir qui stabat inter myrteta, et dixit: Isti sunt quos misit Dominus, ut perambularent terram. Et responderunt angelo Domini, qui stabat inter myrteta, et dixerunt: Perambulavimus terram, et ecce omnis terra habitatur et quiescit. Et respondit angelus Domini, et dixit: Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Jerusalem, et urbium Juda, quibus iratus es? Iste septuagesimus annus est. Et respondit Dominus angelo qui loquebatur in me, verba bona, et verba consolatoria. LXX: Vidi in nocte: et ecce vir ascendens super equum rufum, et ipse stabat inter duos montes umbrosos, et post eum equi rufi, et varii, et albi, et dixi: Quid sunt isti, domine? Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me: Ego ostendam tibi quid sint haec. Et respondit vir qui stabat inter montes, et dixit ad me: Isti sunt quos misit Dominus, ut circuirent terram. Et responderunt angelo Domini, qui stabat inter montes, atque dixerunt: Circuivimus omnem terram, et ecce omnis terra habitatur et quiescit. Et respondit angelus Domini, et dixit: Domine omnipotens, usquequo non misereberis Jerusalem, et urbium Juda, quibus iratus es? Iste est septuagesimus annus. Et respondit Dominus angelo qui loquebatur in me, verba bona, et sermones consolatorios. Primum disseramus historiam: Vidi, inquit, per 784 noctem: non in die, sicut Moyses, qui Deum facie videbat ad faciem: et Isaias qui loquebatur: Vidi Dominum super thronum excelsum et elevatum: antequam populus duceretur in captivitatem, antequam Jerusalem destrueretur et templum; sed adhuc in servitutis malis populo constituto, ea quae pro eis videt, cernit in tenebris. Et ecce vir ascendens super equum rufum. Hunc Hebraei Michaelem angelum putant, qui ultor iniquitatum et peccatorum sit Israel. Et quod steterit inter myrteta quae erant in profundo, Myrtos intelligi volunt prophetas et sanctos, qui in medio captivi populi versabantur, et erant in profundo: virum autem, id est, Michaelem, equi rufi et varii, et albi sequebantur, ordine, ut existimant, commutato: ut albi Medos Persasque significent, quia sub ipsis dimissa captivitas et templum instauratum est: varii, Macedonas, quorum nonnulli amici, alii persecutores fuerunt( plenissime super hoc Danielis ultima visio loquitur); Rufi vero regnum Romanorum cruentum et sanguinarium, quod populum interfecerit, templumque subverterit. Alii vero ordinem qui scriptus est, conservantes, virum qui ascenderit super equum rufum, et equos rufos, varios et albos, quatuor regna interpretantur. Primum et secundum sanguinarium, Assyrios et Chaldaeos, quorum primi decem tribus sub Salmanasar duxere captivas. Secundi Judam et Benjamin, incensa Jerusalem civitate, temploque subverso. Tertios et quartos varios et albos, Medos significari putant et Persas: quorum alii clementes fuerunt, ut Cyrus, et Darius filius Hystaspis, et Assuerus, quem Graeci Artaxerxem vocant, sub quo Esther impletur historia: alii crudeles, ut Cambyses, et caeteri. Vidente ergo propheta virum ascendentem super equum rufum, et post eum equos rufos, varios, et albos, et ignorante quod viderat, visionisque suae cupiente scire rationem, atque dicente: Quid sunt isti, domine mi? Angelus qui loquebatur in eo, promittit se esse dicturum: et illo reticente, vir qui stabat inter myrteta, commemorat. Ista sunt regna quibus praecepit Dominus, ut perambularent terram, et suae eam 785 subjicerent potestati. Denique angeli qui regnis et nationibus praesidebant, non ad alium veniunt, sed ad ipsum virum et angelum Domini, qui stabat inter myrteta, et dicunt: Perambulavimus terram, et ecce omnis terra habitatur et quiescit. Et est sensus: Omnia sub nobis regna tuta sunt et pacata, nec aliqua premuntur angustia. Ex qua responsione angelus, qui interpellabat pro Israel, occasionem accipit pro populo deprecandi, et dicit ad Dominum: Cum omnis orbis quietus sit et pacatus, quare, Domine, non misereris Jerusalem et urbium Juda: maxime cum secundum promissa tua captivitatis tempus expletum sit? Responditque Dominus angelo qui loquebatur in propheta verba bona, verba consolatoria: bona, de futurorum promissione: consolatoria, de praesentium necessitate. Haec juxta litteram, ne videremus celare nostros, quae a peregrinae linguae magistris didicimus. Caeterum Ecclesiarum magistri, noctem in qua cernitur visio, obscuritatem mysticae visionis intelligunt. Posuit enim Deus tenebras latibulum suum. Et juxta Septuaginta interpretes de eo dicitur: Abyssus sicut vestimentum amictus ejus. Vir autem qui ascendebat super equum rufum, Dominus Salvator est, qui dispensationem nostrae carnis assumens, audit in Isaia: Quare rubra sunt vestimenta tua? Hic qui nunc captivo populo rufus ostenditur, in Apocalypsi Joannis in candidis vestibus, et in candido equo sedere describitur. Quod autem stare dicitur inter duos montes umbrosos( licet in Hebraeo non habeatur duos), novum et vetus sentiunt Instrumentum, quod densissimis foliis, et nemore, et umbrosis silvis dicitur esse coopertum, quia multis obscuritatibus involutum est. Myrteta autem quae erant in profundo, inter quae stare describitur, angelicas intelligunt potestates, quae ei etiam in carne posito ministrarunt. Vel certe montes( ut tollamus quod scriptum 786 non est, duos) absolute et absque numero, plurimos sanctos sentire possumus et apostolos atque apostolicos viros, qui totum orbem rufi, et varii, et albi peragrasse memorantur. Quorum alii martyrio coronati sunt, et appellantur rufi. Alii operibus et doctrina, et varietate signorum, varii nuncupantur. Alii virginitatis integrorumque dogmatum, et puri cordis, quod cernit Deum, praemia susceperunt. Denique interrogat propheta eumdem virum et angelum qui stabat inter myrteta, et dicit: Qui[ Al. Quid] sunt isti, domine mi? Et angelus qui loquebatur in eo, sensus videlicet prophetalis, promittit se ostensurum esse quod cernitur[ Al. cernit]. Cumque promiserit, non ipse respondit, sed alter qui stabat inter myrteta, et dicit: Isti sunt quos misit Dominus, ut perambularent terram. A Domino enim missi sunt apostoli, ut totum orbem Evangelica praedicatione complerent, qui postquam expleverunt opus, reversi sunt ad magni consilii angelum qui stabat inter eos, qui cum Apostolo loquebantur: Christi bonus odor sumus in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt, et inter utriusque vocationis populos. Et dixerunt ad eum: Perambulavimus terram, implevimus opus quod nobis injunctum est, et ecce omnis terra habitatur et quiescit, quae ante deserta erat a Deo: nunc habitatio ejus est, quiescit a bellis, a vitiorum praeliis atque peccatis: quia haereditatem Domini suscepit revertentis ad Patrem, atque dicentis: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis. Quod autem plena misericordia postulatur, ut instante anno septuagesimo, misereatur Deus Jerusalem, et urbium Juda, ad illam intelligentiam referunt: Quod quamdiu vera pax veniat, et sabbatismus, et septem decadarum numerus, id est, annus septuagesimus impleatur, nec Jerusalem plenam recipiat libertatem, quae interpretatur visio pacis, et est Ecclesia, nec urbes Juda, animae 787 Dominum confitentes. Denique Dominus repromittit verba bona, verba consolatoria: quod nunc ex parte cernimus, et ex parte prophetamus. Cum autem venerit quod perfectum est, destruantur quae ex parte sunt: et liberati de Babylone hujus saeculi, clamemus: In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati.
2.1.7
LIBER PRIMUS. (CAP. I) (Vers. 14 seqq.)
2.1.7
Et dixit ad me angelus, qui loquebatur in me: Clama, dicens: Haec dicit Dominus exercituum: zelatus sum Jerusalem et Sion zelo magno, et ira magna ego irascor[ Al. irascar] super gentes opulentas: quia ego iratus sum parum, ipsae[ Vulg. ipsi] vero adjuverunt in malum. Propterea haec dicit Dominus: Revertar ad Jerusalem in misericordiis: et domus mea aedificabitur in ea, ait Dominus exercituum: et perpendiculum extendetur super Jerusalem. LXX: Et dixit ad me angelus, qui loquebatur in me: Clama, dicens: Haec dicit Dominus omnipotens: zelatus sum Jerusalem et Sion zelo magno, et ira magna ego irascor super gentes quae superimpositae sunt: pro eo quod ego quidem iratus sum modicum, ipsi vero superpositi sunt in mala. Propterea haec dicit Dominus; convertar ad Jerusalem in misericordia, et domus mea instaurabitur in ea, dicit Dominus omnipotens: et mensura extendetur super Jerusalem. Adhuc verba bona, et verba consolatoria haec sunt, quae nunc propheta clamare praecipitur: quod zelatus sit Dominus Jerusalem et Sion zelo magno. Qui autem zelatur, amare se eam quam zelatur, ostendit, nequaquam dicens per Jeremiam: Sicut despicit mulier virum suum, ita despexit me domus Israel. Cui per Ezechielem Dominus loquebatur: Irascens jam non irascar tibi, et zelus meus recessit a te. Qui ergo zelatus est Jerusalem, et Sion( una est autem atque eadem civitas), nunc irascitur super gentes opulentas, quas supra equos rufos et albos et varios nominavit: quod ipse tradiderit eos ad corripiendum: illae vero saevierint in traditos; hic ut filium a paedagogo voluerit emendari; illae ut hostem interficere, et punire conatae sint. Cui simile est illud in Isaia: Ego dedi eos in manus tuas: tu autem non fecisti eis misericordiam. Senis aggravasti jugum, et dixisti, ero in sempiternum domina. Zelus autem ἀνθρωποπάθως 788 sic accipitur, ut ira. Ex quo loco convincuntur haeretici, qui veteri detrahunt Testamento, quod irascens Deus non perdere cupiat eos in quos irascitur; sed emendare. Quia ergo, inquit, zelatus sum Jerusalem, et Sion zelo magno, quas adversarii plusquam volueram, depresserunt: idcirco haec dicit Dominus: Revertar non in una misericordia, sed in multis misericordiis ad Jerusalem, et domus mea, id est, templum, aedificabitur in ea sub Zorobabel, et Jesu filio Josedec: et perpendiculum caementariorum extendetur super Jerusalem. Potest Jerusalem et Sion, visio pacis et specula, quae non bella hujus saeculi, nec humilia atque terrena, sed pacem atque concordiam, et coelorum excelsa considerat, Ecclesia intelligi. Cui propter vitia atque peccata, et refrigescentem quotidie charitatem irascens Dominus, tradet eam persecutionibus, ut quasi in conflatorio mundum aurum appareat, et argentum. Adversarii vero quibus tradita est, eam delere innitentes. implent Jerusalem cruore caesorum a porta usque ad portam. Unde Dominus pacem et misericordiam repromittens, rursum eam aedificaturum esse se dicit. Et perpendiculum sive funiculum secundum mensuras et ordines singulorum in ea esse tendendum. Quid sit autem funiculus, sequenti capitulo demonstratur, ubi dicit propheta: Levavi oculos meos et vidi: et ecce vir, et in manu ejus funiculus mensorum. Templum autem Dei quod adversarii destruxerunt, potest et Domini venerabile corpus intelligi, de quo ipse dicebat: Solvite templum hoc, et ego in triduo suscitabo illud. Quod in passione destructum, in resurrectione suscitatum est, et omnium templorum seminarium atque exordium fuit, de quibus et Apostolus loquitur: Vos estis templum Dei, et Spiritus sanctus habitat in vobis.
2.1.8
LIBER PRIMUS. (CAP. I) (Vers. 17.)
2.1.8
Adhuc clama dicens: Haec dicit Dominus exercituum: adhuc affluent civitates meae bonis; et consolabitur adhuc Dominus Sion, et eliget adhuc Jerusalem. LXX: Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me: Adhuc clama, dicens: Haec dicit Dominus omnipotens: adhuc diffundentur civitates in bonis, et miserebitur 789 Dominus adhuc Sion, et eliget adhuc Jerusalem. Angelus qui supra dixerat ad prophetam: Clama: Haec dicit Dominus exercituum, nunc quoque impellit ut clamet, non vocis intensione, sed mentis: et hoc est quod clamandum praecipit: Adhuc affluent civitates meae bonis quas nunc cernis a Babylonio igne vastatas, rursum rebus omnibus abundabunt, et praesentibus bonis praeteritam miseriam Dominus consolabitur, et eliget Jerusalem, quam paulo ante projecerat. Quod si referimus ad Ecclesiam, cui vera bona et perpetua pollicetur, illa bona esse credenda sunt, de quibus scriptum legimus: Videas bona Jerusalem. Et in alio loco: Si volueritis et audieritis me, quae bona sunt terrae, comedetis. Et illud: Fidens eris in Domino, et elevabit te super bona terrae. Quae sibi vir sapiens, cui Dominus incerta et obscura suae sapientiae revelarat, spe futurorum promittit, et dicit: Credo videre bona Domini, in terra viventium. His bonis post saevissimae persecutionis incendia, quae et a gentilibus, et ab haereticis Arianis Ecclesiae Domini pertulerunt, pace reddita, videmus Domini Ecclesias affluere, et consolatam Sion, et electam Jerusalem, quas dudum abjecerat. Hoc ipsum et de templo Domini, et de unoquoque credentium intelligere possumus. Quidam consolatam Sion, et electam Jerusalem et caetera quae in hunc modum a prophetis omnibus praedicantur, ad coelestem Jerusalem referunt, quae destructa per ruinam, per virtutes aedificanda sit. Quae nos omnia rectius super Ecclesia interpretabimur.
2.1.9.1
LIBER PRIMUS. (CAP. I) (Vers. 18, 19.)
2.1.9.1
Et levavi oculos meos et vidi: et ecce quatuor cornua, et dixi ad angelum qui loquebatur in[ Al. ad] me: Quid sunt haec? Et dixit ad me: Haec sunt cornua quae ventilaverunt Judam, et Israel et Jerusalem. Et ostendit mihi Dominus quatuor fabros, et dixi: Quid isti veniunt facere? Qui ait, dicens: Haec sunt cornua quae ventilaverunt Judam per singulos viros, et nemo eorum levavit caput suum, et venerunt isti deterere ea, ut dejiciant cornua gentium quae elevaverunt cornu super terram Juda, ut dispergerent eam. LXX: Et levavi oculos meos et vidi: et ecce quatuor cornua, et dixi ad angelum qui loquebatur in me: Quid sunt haec, Domine? Et dixit ad me: Haec sunt cornua quae disperserunt Judam, et Israel, 790 et Jerusalem. Et ostendit mihi Dominus quatuor fabros, et dixi: Quid isti veniunt facere? Et dixit: Haec sunt cornua quae disperserunt Judam, et Israel confregerunt: et nullus eorum levavit caput: et egressi sunt isti ut exacuant ea in manibus suis. Quatuor cornua, gentes sunt quae elevaverunt cornu super terram Domini, ut dispergerent eam. Quatuor cornua quae ventilaverunt, et disperserunt Judam, et Israel, et Jerusalem, quatuor gentes esse, Babylonios, Medos atque Persas, et Macedonas, ac Romanos, et nunc Dominus a propheta interrogatus exponit, et Daniel plenissime replicat. Qui in Visione imaginis quae habebat aureum caput, et pectus argenteum, et subumbilicum aeneum, et crura, ac pedes ferreos et fictiles, has quatuor gentes interpretatus est. Et rursum in alia visione quatuor bestias, leaenam et ursum, et pardum, et aliam horribilem bestiam, cujus nomen non posuit, easdem gentes sub alia figura monstravit. Medos autem et Persas unum regnum esse post victoriam Cyri, non ambiget[ Al. ambigit], qui et saeculares et sacras litteras legerit. Et rectissime pro regnis cornua posuit, hanc habente Scriptura sancta consuetudinem, ut regnum semper interpretetur in cornibus, ut est illud: Et exaltavit cornu Christi sui. Et in alio loco: Et erexit cornu salutis nobis, in domo David pueri sui. Et decem cornua in ultimo regnatura, idem Daniel propheta testatur. Eo ergo tempore quo haec visio cernebatur, jam Babyloniorum regnum praeterierat, instabat Persarum atque Medorum, futurum erat Graecorum atque Macedonum, et Romanorum. Quae Babylonii, quae Medi atque Persae, quae Graeci, id est, Macedones fecerint Judae, Israel, et Jerusalem, vir eruditus agnoscit, maxime sub Antiocho, cognomento Ἐπιφανεῖ, sub quo Machabaeorum historia texitur. Post adventum quoque Domini Salvatoris, quando circumdata est Jerusalem, quae sustinuerint Israelitae, et Evangelium ante denuntiat, et Josephus historiae Judaicae scriptor vernaculus plenissime edocet. Ista cornua ventilaverunt, et disperserunt Judam, per singulos propemodum viros, ut nemo eorum gravi malorum pondere depressus levaret caput. Quatuor quoque fabros, sive artifices quos Graeci τέκτονας vocant, 791 non ipse propheta conspicit, sed ei Dominus ostendit, et exponit qui sint fabri et artifices, quos nos angelos intelligimus obedientes Dominicae potestati ut quod gentes destruxerant, isti aedificent. Hoc autem, pro quo nos ex Hebraeo interpretati sumus: Venerunt isti deterere ea, regna videlicet, Septuaginta interpretati sunt: Venerunt isti exacuere ea, in manibus suis. Exacuere ea autem, pro deterere accipiendum est. Vel certe deterere, ut omnia sub Christi jugo colla submittant, et non( ut quidam interpretatus est) cum exacuta fuerint, pejora fiant. Si enim ad hoc veniant angeli, ut malos pejores faciant, non fabri appellandi sunt, id est, destructores malorum, et aedificatores bonorum; sed et ipsi pro malis et destructoribus accipiendi. Et hoc notandum quod ista quatuor cornua gentium, unum contra populum Dei cornu elevaverint; non enim regnaverunt pariter, et simul oppresserunt Israel, sed sibi invicem successerunt, Babyloniis, Medi et Persae. Persarum regno, regnum Macedonum; regno Macedonum, imperium Romanorum. Haec sequentes historiae ordinem diximus. Quod autem oculos propheta levasse se dicit, illi spiritualiter sensui coaptandum est: Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. Et: Levate oculos vestros, et videte regiones, quoniam jam albae sunt ad metendum. Et quod in Isaia legimus: Dixit sanctus, Levate oculos vestros, et videte quis ostendit haec omnia? Elevatione ergo oculorum opus est et intelligentia spirituali, ut videamus contrarias fortitudines, quae contra nos elevaverunt cornu suum: et de quibus Apostolus loquitur: Non est nobis colluctatio adversus carnem, et sanguinem: sed adversum principatus, adversum potestates, adversum mundi hujus rectores tenebrarum istarum, adversum spiritualia nequitiae in coelestibus. Hos quatuor adversarios, qui contra Sanctos semper dimicabant, Christus oppressit adveniens. Et de his Psalmista congeminat: Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. Possumus quatuor cornua, quae regnaverunt contra populum Dei, et quatuor πάθη accipere, quae eruditi non verbum de verbo exprimentes κακοζήλως passiones, sed perturbationes interpretantur, aegritudinem animi et gaudium: 792 duo praesentia, et duo futura, metum et cupiditatem, de quibus et illustris poeta significat:
2.1.9.2
Adversum has, quatuor fabri, et( ut ita dicam) medici, bonique artifices, non cernuntur a propheta, necdum enim absque ostensione Dei per se eos videre poterat, sed ostenduntur ei a Domino, quatuor scilicet virtutes, prudentia, justitia, fortitudo, temperantia, de quibus plenissime in Officiorum libris Tullius disputat, scribens proprium quoque de quatuor virtutibus librum. Qui ergo vitia destruunt, virtutes aedificant, omnesque sancti, qui haec remedia possidentes instaurant semper Ecclesiam, fabri appellandi sunt. Unde et Apostolus loquebatur: Quasi sapiens architectus fundamentum posui. Et iratus Dominus de Jerusalem ablaturum esse se dicit architectum et virum sapientem. Et ipse Dominus, Dei omnipotentis Filius et Creatoris[ Al. Creator] omnium, fabri filius appellatur. Legi in cujusdam Commentariis, quatuor fabros, quatuor Evangelistas intelligi, qui oppressum Israelem, sensum videlicet videntem Deum, et Judam Dominum confitentem, et Jerusalem visionem pacis, in pristinam sedem restituant, et quos vitiorum gentes disperserant de Ecclesia, per praedicationem Evangelii retraxerunt ad salutem.
2.2.1
LIBER PRIMUS. (CAP. II) (Cap. II.--Vers. 1, 2.)
2.2.1
Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce vir, et in manu ejus funiculus mensorum. Et dixi: Quo tu vadis? Et dixit ad me, ut metiar Jerusalem, et videam quanta sit latitudo ejus, et quanta longitudo ejus[ Al. altitudo illius]. LXX: Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce vir, et in manu ejus funiculus geometrae, et dixi ad eum: Quo tu vadis? Et dixit ad me, ut dimetiar Jerusalem, et videam quanta sit latitudo ejus, et quanta longitudo. Qui prius oculis elevatis in quatuor cornibus tristia viderat, nunc rursum oculos levat, ut videat virum, de quo scriptum est: Ecce vir, Oriens nomen ejus; de quo et supra legimus: Et ecce vir ascendens super equum rufum, et stabat inter myrteta quae erant in profundo, sive, inter montes umbrosos. Et de quo Pater loquitur: Hic aedificavit civitatem meam, cujus artifex et conditor, Deus est. Hic et ab Ezechiele cernitur, habens funiculum in manu, et calamum 793 ad mensuram cubiti virilis, ut metiatur Jerusalem, cujus descriptionem, id est, latitudinem, et longitudinem, idem propheta mystico sermone prosequitur. Quidam putant hoc ex parte completum sub Zorobabel, et Jesu, et Esdra, et Nehemia, et caeteris ducibus sive regibus, qui usque ad adventum Domini Salvatoris populum rexerunt Israel. Alii vero, et maxime Judaei in mille annorum regno interpretantur, corporales corporalia requirentes. Nostrorum autem plerique referunt ad coelestem Jerusalem, et hanc dicunt iterum exstruendam, quae ruina animarum peccatricum fuerat destituta. Hoc haeretici suspicentur. Caeterum nos montem Sion, et matrem primitivorum atque sanctorum interpretemur Ecclesiam, quae aedificata est in passione Domini et resurrectione, et quotidie aedificatur ab eo qui novit mensuras, et merita singulorum. Quod de Ecclesia diximus, potest et de animabus accipi credentium, quae quotidie aedificantur a Domino, et cernunt pacem ejus quae apostolis est relicta.
2.2.2
LIBER PRIMUS. (CAP. II) (Vers. 4 seqq.)
2.2.2
Et ecce angelus qui loquebatur in me, egrediebatur; et angelus alius egrediebatur in occursum ejus, et dixit ad eum: Curre, loquere ad puerum istum, dicens: Absque muro habitabitur Jerusalem, prae multitudine hominum et jumentorum in medio ejus. Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu, et in gloria ero in medio ejus. LXX: Et ecce angelus qui loquebatur in me stabat, et angelus alius egrediebatur in occursum ejus, et dixit ad eum dicens: Curre et loquere adolescentulo illi, dicens: Frugifera habitabitur Jerusalem a multitudine hominum et jumentorum in medio ejus. Et ego ero illi, dicit Dominus, murus ignis in circuitu, et in gloriam ero in medio ejus. Angelum qui loquebatur in propheta, et stabat, sive ut in Hebraico legitur, egrediebatur, hoc enim significat JASA(), Hebraei Michaelem putant. Et alterum angelum qui egrediebatur et veniebat in occursum ejus, Gabrielem suspicantur, qui loquitur ad Michaelem, ut loquatur prophetae, quantam rerum omnium abundantiam, et multitudinem hominum, et jumentorum, firmitatemque murorum habitura sit Jerusalem, quae in praesentiarum usque ad favillam, et cineres videatur esse destructa. Nos autem juxta spiritualem 794 sensum, haec omnia interpretemur in Ecclesia, quae absque muro, sive ut Septuaginta transtulerunt, κατάκαρπος, id est, frugum omnium abundantia habitetur, et habeat multitudinem hominum, ac jumentorum, et Dominus ignis sit in circuitu ejus, et ipse in medio illius versetur in gloria. Ista est civitas de qua alibi legimus: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Et rursum: Magnus Dominus et laudabilis nimis, in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus. In hac quicumque habitat, dicere potest: Ego autem sicut oliva frugifera in domo Dei. Et: Dominus regit me, et nihil mihi deerit: in loco pascuae ibi me collocavit. Super aquas refectionis educavit me. Et habitabitur, inquit, Jerusalem prae multitudine hominum et jumentorum absque muro, sive frugum omnium abundantia. Quidam, homines et jumenta duos populos interpretantur, Judaeorum atque Gentilium, quod illi qui in Lege versati venerint ad fidem Christi, homines appellati sint: nos autem qui post idololatriam quasi in deserto Legis et solitudine fuimus prophetarum, et ejus recepimus passionem, jumenta dici debeamus. Alii autem rationabiles quosque et Scripturarum eruditos scientia, homines intelligi volunt: jumenta vero simplices quosque credentium, et de his dici: Homines et jumenta salvos facies, Domine. Haec jumenta, et haec animantia audiunt boni pastoris vocem, et cognoscunt, et sequuntur eum: qui ipse est et pastor, quia regit nos; et ostium, quia per illum in Ecclesiam, et ad Patrem ingredimur; et murus ignis in circuitu, ut credentes et habitantes in medio calefaciat, qui prius frigore charitatis intepuerant, et possint spiritu esse ferventes. Lupos autem et saevissimas bestias( de quibus scriptum est: Ne tradas bestiis animam confitentem tibi: et quorum fructus est, fenum, ligna, stipula: et afferunt tribulos et spinas) suo igne consumat; et qui adversariis ignis est, sit in medio credentium gloria. Quod autem murus Jerusalem sit Dominus, et in alio loco legimus: Montes in circuitu ejus, et Dominus in circuitu populi sui. Haec omnia Judaei sub ἠλειμμένῳ, quem sibi spe vanissima repromittunt, putant carnaliter esse ventura, quod tantam Jerusalem habitura sit beatitudinem, 795 ut prae multitudine hominum et omnium jumentorum, murum habere non possit; sed murus sit ipsius Domini defensio, et illius in medio habitantis gloria perfruatur.
2.2.3
LIBER PRIMUS. (CAP. II) (Vers. 6 seqq.)
2.2.3
O o fugite de terra Aquilonis, dicit Dominus: quoniam in quatuor ventos[ Al. ventis] coeli dispersi vos, dicit Dominus. O Sion, surge quae habitas apud filiam Babylonis. Quia haec dicit Dominus exercituum, post gloriam misit me ad gentes, quae spoliaverunt vos: qui enim tetigerit vos, tangit pupillam oculi ejus. Quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt praedae his qui serviebant sibi, et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me. LXX: O o fugite de terra Aquilonis, dicit Dominus, quia de quatuor ventis coeli congregabo vos, dicit Dominus. In Sion salvamini, qui habitatis filiam[ Al. in filia] Babylonis. Haec enim dicit Dominus omnipotens: post gloriam misit me ad gentes quae spoliaverunt vos: quia qui tetigerit vos, quasi qui tangat pupillam oculi ejus: Ecce ego inferam manum meam super eos, et erunt praedae his qui servierant eis, et cognoscetis quia Dominus omnipotens misit me. Plagae orbis, quas Graeci appellant κλίματα, juxta situm Jerusalem intelliguntur et templi. Assyrii ergo et Babylonii, qui Dei populum vastaverunt, habitant in terra Aquilonis. Denique in Jeremia, olla quae juxta Ezechiel plena est carnibus( intelligitur autem urbs Jerusalem) a facie Aquilonis accenditur. Quia igitur angelus praeceperat qui occurrerat angelo prophetanti in Zacharia, ut loqueretur ad puerum( ad comparationem enim angelicae dignitatis, omnis humana natura pueritia nuncupatur, quia non angeli in nos, sed nos in angelos proficimus), et diceret ei: Absque muro habitabunt[ Al. habitabitur] Jerusalem, et reliqua. Nunc idem ad eos fit sermo Domini qui habitant in Aquilone: ut a ventis quatuor congregentur, in quos fuerant in toto orbe dispersi, et revertantur in Sion qui habitabant in Babylone. Vel certe ita: Qui in quatuor plagis[ Al. partes] coeli dispersi estis, fugite de terra Aquilonis, et, o Sion, quae nunc habitas in Babylone, fuge et revertere ad pristinam sedem. Quod autem tertio, casu vocativo dicitur o, exhortatio ad fugam est, ut non semel, 796 sed crebrius ad fugiendum sciant se esse commonitos. Dicendum et aliter: Aquilo ventus durissimus est, qui durissima habitatorum suorum corda facit, et a quo succenduntur mala super omnes qui habitant in terra, et ad quem juxta hunc ipsum Zachariam prophetam, egrediuntur equi nigri, ut in sua regione consistant. Ille quoque qui in Isaia gloriabundus dixerat: In coelum ascendam, super sidera coeli ponam thronum meum, sedebo in monte sublimi, super montes excelsos in Aquilone, in frigidissimo terrarum loco regnum habere se jactat. Legimus in alio loco: Ecce fumus ab Aquilone venit: et qui procul a sancta urbe discesserant, dicitur de eis: Ecce isti de longe veniunt ab Aquilone et mari. Et per Jeremiam Spiritus sanctus loquitur, provocans eos qui in captivitate sunt, ut redeant Jerusalem: Vade et lege sermones meos istos ad Aquilonem, et dices: Reverte ad me, habitatio Israel, dicit Dominus( Jer. XLVI). Praecipitur itaque nobis qui habitavimus ad Aquilonem, et calorem Dominici fervoris amisimus, qui dispersi sumus in orbe terrarum, et de quibus Evangelium praedicat, quod in quatuor ventos mittat angelos suos Dominus, et congreget nos, et qui in hujus saeculi vitiis et confusione versamur: ut fugiamus in Sion Ecclesiam Domini, et humilia relinquentes, in specula ejus et sublimitate dogmatum consistamus. Quod autem sequitur: Haec dicit Dominus exercituum, post gloriam misit me, et reliqua, vox Salvatoris loquentis inducitur, qui omnipotens Deus a Patre omnipotente missum se esse dicit, non juxta id quod omnipotens est; sed juxta id quod post gloriam missus est. Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est aequalem se esse Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, et factus est obediens Patri usque ad mortem, et mortem crucis. Nec mirum quod Christus dicatur omnipotens, ex cujus persona legimus in Apocalypsi Joannis: Haec dicit testis fidelis, initium creaturae Dei, qui est, et erat, et venturus est, Dominus Deus omnipotens. Illud quoque quod in vicesimo tertio psalmo legimus: Levate portas, principes, vestras, et 797 elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae: rursumque ab aliis angelis dicitur ignorantibus mysterium carnis[ Al. incarnationis) assumptae: Quis est iste rex gloriae? Dominus virtutum ipse est rex gloriae, refertur ad Christum. Ubi enim nos legimus Dominus virtutum, in Hebraico scriptum est SABAOTH(), quod a LXX interpretibus in omnipotentem vertitur. Ex quo intelligimus, ubicumque Dominus vertutum de Christo dicitur, omnipotentem eum debere intelligi. Nec mirum si Christus dicatur omnipotens: Cui tradita est omnis potestas in coelo et in terra. Et qui dicit: Omnia quae Patris sunt, mea sunt. Si autem omnia, id est, Deus ex Deo, Dominus ex Domino, lumen de lumine, ergo et ex omnipotente omnipotens: neque enim fieri potest, ut quorum una natura est, diversa sit gloria. Missus est ergo post gloriam divinae majestatis ad gentes, quae spoliaverunt populum Dei, ut qui eos fuerant ante praedati, praedae sint servientibus sibi, et omnis quondam servientium turba cognoscat, quoniam omnipotens Deus miserit eum. Quod autem dicit: Qui tetigerit vos, tangit pupillam oculi ejus; tactum pro vexatione et injuria accipe, juxta illud quod legimus: Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari. Qui enim sanctos Domini tetigerit, sic est quasi vexare cupiat pupillam oculi ejus, et illum nitatur clara luce privare, de qua loquitur in Evangelio: Vos estis lux mundi. Elevat autem Deus manum suam, ut percutiat gentes adversarias, et populum suum, vel in Jerusalem reducat, vel in Ecclesiam. Gentes adversarias juxta tropologiam, contrarias accipe fortitudines, quae quotidie peccatores suae subjiciunt potestati, et sibi eos servire compellunt.
2.2.4
LIBER PRIMUS. (CAP. II) (Vers. 10 seqq.)
2.2.4
Lauda et laetare, filia Sion, quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui, ait Dominus. Et applicabuntur gentes multae ad Dominum in die illa, et erunt mihi in populum, et habitabo in medio tui, et scies quia Dominus exercituum misit me ad te. Et possidebit Dominus Judam partem suam in terra sanctificata, et eliget adhuc Jerusalem. LXX Laetare et gaude, filia Sion, quia ecce veniam, et 798 habitabo in medio tui, dicit Dominus: et confugient gentes multae ad Dominum in die illa, et erunt ei in populum, et habitabunt in medio tui: et scies quoniam Dominus omnipotens misit me ad te, et possidebit Dominus Judam partem suam in terra sancta, et eliget adhuc Jerusalem. Et haec adhuc ex persona Domini intelligenda: quod hortetur populum suum de captivitate in sedem pristinam restitutum gaudere atque laetari, quod ipse Dominus veniat, et habitet in medio ejus, et multae gentes crediturae sint in eum, de quibus dicitur: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae: et habitet in medio ejus loquens ad discipulos: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi. Et possideat Dominus Judam partem suam confitentem, et credentem nomini suo, et non alibi possideat, nisi in terra sancta, quae interpretatur Ecclesia, et eligat adhuc Jerusalem, quam tentationi in persecutionibus dereliquerat. Judaeorum alii putant sub Zorobabel et Jesu, Esdra et Nehemia, haec ex parte completa, maxime quoniam Jerusalem eligitur, et possidetur Judas: duae videlicet tribus quae reversae sunt de captivitate Babylonica, et appellatae sunt Judas, et non Israel, qui[ Al. quia] apud Medos huc usque versantur. Alii vero in futurum differunt, quod tunc crediturae sint gentes in eum qui mittatur a Domino, et eligenda sit Jerusalem, cum utique jam omnes gentes crediderunt in Dominum Salvatorem, nec possit eligi quae omnino destructa est. Recte autem post captivitatem filia Sion provocatur ad gaudium, de qua et in psalmo dicitur: Cum converterit Dominus captivitatem populi sui, exsultabit Jacob, et laetabitur Israel.
2.2.5
LIBER PRIMUS. (CAP. II) (Vers. 13)
2.2.5
Sileat omnis caro a facie Domini, quia consurrexit de habitaculo sancto suo. LXX: Timeat omnis caro a facie Domini, quoniam surrexit de nubibus sanctis suis. Cum haec ita se habeant, et possessurus sit Dominus Judam partem suam, et electurus Jerusalem, omne hominum genus Domini formidet adventum, quia surrexit de habitaculo sancto suo. Surgere autem Dominus 799 dicitur, et quasi evigilare de somno, quando consurgit in vindictam populi sui, juxta illud quod scriptum est: Exsurge, ut quid dormis, Domine? sive juxta LXX qui dixerunt, surrexit de nubibus sanctis suis, patriarchas, prophetas, et apostolos intellige, quibus mandavit Dominus ne pluant super Israel imbrem. Istae sunt nubes, de quibus scriptum est: Et nubes spargant justitiam: neque enim nubes istae corporeae, in quas aer densior cogitur, possunt pluere justitiam. In his et cum his nubibus Dominus in Evangelio venturum se esse dicit. Et in Isaia legimus, quod Dominus in Aegyptum venerit in nube levi. Aegyptus mundus accipitur, in quem Dominus descendisse memoratur in carne, quae edita de utero virginali, nullo humani seminis et peccatorum pondere gravabatur. Quod autem omnis caro, non absolute hominum, et bestiarum, et volatilium, et piscium; sed specialiter hominum accipiatur, illa Scriptura significat: Exaudi orationem meam, ad te omnis caro veniet. Neque enim ad Dominum omnis caro irrationabilium ventura est animantium; sed illa quae donum sancti Spiritus susceptura est, et de qua dicitur: Effundam de spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae.
2.3.1
LIBER PRIMUS. (CAP. III) (Cap. III.--Vers. 1 seqq.)
2.3.1
Et ostendit mihi Jesum sacerdotem magnum stantem coram angelo Domini: et Satan stabat a dextris ejus, ut adversaretur ei. Et dixit Dominus ad Satan: Increpet Dominus in te, Satan, et increpet Dominus in te qui elegit Jerusalem. Numquid non iste torris est erutus de igne? Et Jesus erat indutus vestibus sordidis, et stabat ante faciem angeli, qui respondit, et ait ad eos qui stabant coram se, dicens: Auferte vestimenta sordida ab eo. Et dixit ad eum: Ecce abstuli a te iniquitatem tuam, et indui te mutatoriis. Et dixit: Ponite cidarim mundam super caput ejus, et posuerunt cidarim mundam super caput ejus, et induerunt eum vestibus. LXX: Et ostendit mihi Dominus Jesum sacerdotem magnum, stantem ante faciem angeli Domini, et diabolus stabat a dextris ejus, ut adversaretur ei. Et dixit Dominus ad diabolum: Increpet Dominus in te, diabole, et increpet in te Dominus qui elegit Jerusalem. Nonne iste ut torris est 800 erutus de igne? Et Jesus indutus erat vestibus sordidis, et stabat ante faciem angeli, et respondit, et ait ad astantes coram facie sua, dicens: Auferte vestimenta sordida ab eo. Et dixit ad eum: Ecce abstuti a te iniquitates tuas; et induite eum poderem, et imponite cidarim mundam super caput ejus, et imposuerunt cidarim mundam super caput ejus, et circumdederunt eum vestimentis. Antequam veniamus ad intelligentiam spiritualem, quomodo Hebraei locum istum edisserant, strictim breviterque dicendum est. Jesum sacerdotem magnum, quem Graeci ἀρχιερέα, Latini pontificem vocant, filium Josedec intelligi volunt, qui cum Zorobabel populo praefuit. Ex cujus dextris stabat adversarius( hoc enim interpretatur Satan) ut adversaretur ei. Et recte stabat a dextris illius, non a sinistris, quia vera erat accusatio, eo quod et ipse cum caeteris alienigenam accepisset uxorem, quod in Esdra et in Malachia, qui hunc prophetam sequitur, plenissimum scriptum est. Dixitque Dominus ad Satan, ad accusatorem, et ad adversarium ejus, ipse est enim inimicus et vindex, ac accusator fratrum suorum: Increpet Dominus in te, Satan: ut, pluit Dominus a Domino: et increpet Dominus in te, qui elegit Jerusalem. Cum ergo de cunctis Judae urbibus nunc electa sit Jerusalem, nequaquam ei imputante Domino peccata quae fecit, cur quasi torrem, quem vulgo titionem vocant, Jesum conaris obruere, qui de Babylonia captivitate quasi semiustus evasit? Quod autem sequitur: Jesus erat indutus vestibus sordidis, tripliciter interpretantur. Vel ob conjugium illicitum, vel ob peccata populi, vel propter squalorem captivitatis. Angelus autem ante cujus faciem stabat Jesus, praecepit caeteris angelis ex persona Domini, ut auferrent ab eo sordida vestimenta, de quibus supra diximus. Qui cum praeceptum opere complessent rursum idem angelus loquitur ad Jesum: Ecce abstuli a te iniquitatem tuam: haec sunt sordida vestimenta, et indui te mutatoriis, hoc est, Israelitem tibi conjugem copulavi, pro quo Septuaginta transtulerunt ποδήρη quam nos tunicam talarem possumus dicere, eo quod usque ad talos et pedes[ Al. ad pedes et talos] defluat. Quodque 801 sequitur: Ponite cidarim mundam super caput ejus, pro cidari in Hebraeo legimus SANIPH(), quae mitra a plerisque dicitur, et in hac volunt intelligi sacerdotii dignitatem, quod, ablatis sordibus peccatorum, mundum habuerit sacerdotium. Haec Judaei. Nostri autem ita disserunt, sacerdotem esse magnum, ad quem dicitur: Tu es Sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedec. Qui quoniam per se videri non potest, a Domino prophetae ostenditur stans coram angelo Domini, quem volunt magni consilii esse angelum, non quod alter et alter sit, aut duas personas recipiamus in Filio; sed quod idem atque unus, et quasi homo sordidatus ostenditur, et quasi angelus mediator hominum et Dei apparere dicatur. Non autem esse Jesum filium Josedec, ex hoc conantur ostendere, quod non sit appositum in praesenti loco, filius Josedec, qui in aliis locis, et ubi vere de Jesu dicitur filio Josedec, semper patris cognomine censeatur. Stans igitur cernitur Jesus, et stabili consistens gradu: et Satan stabat a dextris ejus, ut adversaretur ei. Tentatus enim est per omnem modum absque peccato. Et in Evangelio ad eum tentator accedit, quaerens semper dextris ejus et virtutibus contraire. Quodque sequitur: Increpet Dominus in te, Satan, et increpet Dominus in te qui eligit Jerusalem, sic edisserunt, quia Pater et Filius Dominus est, et in centesimo nono psalmo legimus: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis: Dominus de altero Domino loquitur, non quod ipse Dominus qui loquitur, increpare non possit; sed quod ex unitate naturae, cum alter increpaverit, increpet ipse qui loquitur. Qui enim videt Filium, videt et Patrem: et iste est qui elegit Jerusalem, Ecclesiam quae pacem Domini contemplatur. Torris autem de igne erutus, rectissime intelligi potest, qui cum in Babylone fuerit, non est Babylonio igne consumptus, nec flamma saeculi hujus attactus. Unde et Moyses in solitudine cernit visionem magnam, in qua ardebat rubus, et non comburebatur. Hic Jesus erat indutus vestibus sordidis; qui cum non fecisset peccatum, pro nobis peccatum factus est, et ipse infirmitates nostras portat, 802 et pro nobis dolet, et nos reputavimus eum esse in dolore, et in plaga, et in angustia. Ipse vero vulneratus est, propter peccata nostra. Et in Apostolo legimus: Christus redemit nos de maledicto Legis, factus pro nobis maledictum. Hic in vicesimo primo psalmo loquitur: Longe a salute mea verba delictorum meorum. Et in sexagesimo octavo psalmo: Deus, tu scis insipientiam meam, et delicta mea a te non sunt abscondita. Quae universa appellantur sordida vestimenta, et auferentur ab eo cum peccata nostra deleverit, ut quia ille sordidis indutus est vestibus, nos resurgentes in eo audiamus post baptisma: Candida sint semper vestimenta tua: credentiumque omnis Ecclesia audit per Isaiam: Lavamini, mundi estote. Et de ipsa prophetatur in Cantico canticorum: Quae est ista quae ascendit dealbata? Ποδήρην autem, incarnationem ejus accipe, quae de terra est, et significatur in pedibus. Cidarim mundam super caput illius, splendorem divinae majestatis intellige, ut unus atque idem secundum hominem ποδἠρη, secundum Deum cidari ornatus esse videatur.
2.3.2
LIBER PRIMUS. (CAP. III) (Vers. 6, 7.)
2.3.2
Et angelus Domini stabat, et contestabatur angelus Domini Jesum, dicens: Haec dicit Dominus exercituum: Si in viis meis ambulaveris, et custodiam meam custodieris, tu quoque judicabis domum meam, et custodies atria mea, et dabo tibi ambulantes de his qui nunc hic assistunt. LXX: Et angelus Domini stabat: et contestabatur angelus Domini ad Jesum, dicens: Haec dicit Dominus omnipotens: Si in viis meis ambulaveris, et praecepta mea custodieris, et tu judicabis domum meam; et si custodieris atrium meum, dabo tibi qui conversentur in medio stantium istorum. Hebraei coeptae interpretationis ordinem prosequentes, ad Jesum filium Josedec ab angelo Domini haec dicta intelligunt: quod post ablationem vestium sordidarum, et restitutam mundi sacerdotii dignitatem, praecipiatur ei juxta illud quod in Evangelio scriptum est: Ecce sanus factus es, ultra noli peccare, ne quid tibi deterius fiat; et repromittitur ei praemium, si in viis Domini ambulaverit, et ejus praecepta servaverit, quod et ipse judex sit domus ejus, id est, pontifex perseveret in templo, et custodiat atria ejus, atque vestibula, 803 et det ei Dominus ex angelorum numero( qui eo tempore stabant ante conspectum ejus) quorum circumvalletur auxilio, et ab omni hostium fraude securus sit. Juxta nostros, qui haec omnia referunt ad Dominum Salvatorem, hoc videtur esse difficile, quod Jesu ab angelo dicitur: Si ambulaverit in viis Domini, et ejus praecepta servaverit, ipse quoque judicet domum ejus, et custodiat atria illius, et det ei Dominus ambulantes de his qui assistant ei. Quod facile solvitur, si consideremus eum, qui formam servi est dignatus assumere. Et cum dives esset, pro nobis pauper factus est. Quidquid igitur de membris dicitur, refertur ad corpus: noster profectus, Domini victoria est. Cumque nos pervenerimus in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, ille judicabit domum Dei, secundum id quod Apostolus dixit: Christus autem sicut filius super domum ejus, cujus domus sumus nos. Et ad Timotheum: Si tardavero, ut scias quomodo debeas in domo Dei conversari, quae est Ecclesia Dei viventis, columna et firmamentum veritatis. Et non solum judicabit domum ejus; sed custodiet atria Domini, de quibus scriptum est: Adorate Dominum in atrio sancto ejus. Judicabit autem, sive dijudicabit, dominum ejus, et pro meritis singulorum, alii dans decem civitates, et alii quinque, et alios in Ecclesia constituens prophetas, et alios apostolos, alios doctores, alios signa facientes, alios pro oculis habens, alios pro manibus, alios pro pedibus, juxta illud quod legimus: Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos dijudicat. Dedit quoque ei de angelorum numero ministros, qui in carne constituti, similes angelorum sunt, et de quibus Apostolus loquebatur: Noster municipatus in coelestibus est. Si enim angeli non nubunt neque nubuntur, et qui in virginali continentia perseverant, similes angelorum sunt, cur non putemus angelicae dignitatis apostolos, et sanctos quosque datos Jesu, qui assistant ei in Ecclesia, et numquam fluctuantes habeant pedes, sed cum stante stent Domino?
2.3.3
LIBER PRIMUS. (CAP. III) (Vers. 8, 9.)
2.3.3
Audi, Jesu sacerdos magne, tu et amici tui qui habitant coram te, quia viri portendentes sunt. Ecce enim ego adducam 804 servum meum Orientem, quia ecce lapis quem dedi coram Jesu, super lapidem unum septem oculi sunt. LXX: Audi ergo, Jesu sacerdos magne, et proximi tui qui sedent ante faciem tuam, quia viri τερατοσκόποι, id est, portentorum spectatores sunt, quia ecce ego adducam servum meum Orientem, quia lapis quem dedi ante faciem Jesu super lapidem unum, septem oculi sunt. Nostri in hoc loco arctantur a Judaeis, quod juxta consequentiam textumque sermonis magis debeant Jesum sacerdotem intelligere filium Josedec, quam Dominum Salvatorem. Si enim ad Dominum sermo est, et ad Christum dicitur: Audi, Jesu sacerdos magne: quis est de quo infertur: Ecce ego adducam servum meum Orientem, qui alio nomine lapis appellatur, et datus est coram Jesu, et super hoc lapide septem sunt oculi? Econtrario nostri nituntur asserere, et Jesum sacerdotem magnum, et Orientem, et lapidem, secundum diversas intelligentias Christum appellari. Sed hoc quomodo de ipso[ Al. seipso] dicatur ad eum quasi de altero, exponere difficillimum est. Qui igitur Jesum volunt esse filium Josedec sacerdotem magnum, amicos ejus qui habitant, vel sedent coram eo, et qui viri sunt portendentes, discipulos ejus interpretantur et prophetas. Prophetae enim in signum sunt positi futurorum. Quid est igitur quod Jesus et amici ejus coguntur audire: Adducam servum meum orientem, et reliqua? Supra promiserat[ Al. permiserat] Deus Jesus filio Josedec sacerdoti magno, quod si in viis ejus ambulasset, et ejus praecepta servasset, ipse dijudicaret domum ejus, et atria ejus custodiret, et daret ei ministros angelicae dignitatis: nunc ei dicit et amicis illius, plenam felicitatem, et perfectam beatitudinem tunc futuram, quando venerit Oriens, de quo scriptum est: Ecce vir Oriens nomen ejus. Et in Malachia: Orietur in[ Al. tacet in] vobis timentibus nomen meum sol justitiae, et sanitas in pennis ejus. Et in Numeris: Orietur stella ex Jacob, et homo ex Israel. In Evangelio quoque apertissime de Christo legimus: In quibus visitabit nos Oriens ex alto: Illuminare eos qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. Qui Oriens ipse dicitur et lapis angularis, quia populum utrumque 805 conjungat, et duos parietes in unam domum consociet: Hic non credentibus lapis scandali est, de quo et in Psalmis dicitur: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli: A Domino factum est istud. Super hunc lapidem septem oculi sunt, de quibus loquitur Isaias: Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, et requiescet super eum spiritus Dei, spiritus sapientiae et intelligentiae, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et implebit eum spiritus timoris Dei. Qui sacerdotem magnum, et amicos ejus Dominum Salvatorem, et discipulos illius intelligi volunt viros τερατοσκόπους, et portendentes, sic accipiunt, ut ad apostolos referant, qui ejus mystica signa perspexerint, et ex praesentibus futura cognoverint, dum in eo qui a nativitate caecus fuit, oculos restitutos super populo gentilium interpretantur, et in muliere sanguine defluente, Ecclesiam edisserunt sanguinis operibus liberatam. Hoc autem quod sequitur: quia ecce lapis quem dedi coram Jesu, amatores historiae sic de Christo intelligunt, ut post Jesum filium Josedec Christum dicant venturum. Hoc enim esse coram Jesu, id est, in conspectu ejus, et ante faciem, ut futura significet, et appellari eum lapidem pro fortitudine, et robore, quo omnia regna contriverit, quem etiam in Daniele de monte sine manibus praecisum legimus.
2.3.4
LIBER PRIMUS. (CAP. III) (Vers. 10.)
2.3.4
Ecce ego caelabo sculpturam ejus, dicit Dominus exercituum, et auferam iniquitatem terrae illius in die una. In die illa dicit Dominus exercituum, vocabit vir amicum suum, subter vineam, et subter ficum. LXX: Ecce ego fodiam foveam, dicit Dominus omnipotens, et contrectabo omnem iniquitatem terrae illius in die uno. In die illo, dicit Dominus omnipotens, vocabit unusquisque proximum suum subter vitem et subter ficum. Supra dixerat: ecce lapis quem dedi coram Jesu, super lapidem unum septem oculi sunt. Nunc consequenter μεταφοράν servat a lapide, et dicit: Caelabo sculpturam ejus; sive sculpam caelaturam illius. Quod enim Hebraice scriptum est MAPHATE PHETHEE(), Aquila interpretatus est διαγλύψω ἄνοιγμα αὐτῆς, id est, sculpam aperturam ejus: Theodotio et Symmachus, sculpam sculpturam ejus. Et est sensus: 806 Istum lapidem clavis crucis, et lancea militis faciam vulnerari, et in illius passione auferam iniquitatem terrae in die una, de qua scriptum est: Haec est dies quam fecit Dominus, exsultemus et laetemur in ea. In die illa passionis Christi, vocabit vir qui perfectus est in Christo, et cum apostolis ad Dominicae benevolentiae culmen ascendit, proximum suum, vel credentes ex Judaeis, vel certe gentilium populum, subter vineam quae appellatur Sorec, et de qua dicit in Evangelio: Ego sum vitis, et cujus fructus laetificat cor hominis: et subter ficum, Spiritus sancti poma dulcissima, ut aeterna pace requiescant, et compressa seditione mundi et cruore bellatorum[ Al. bellorum], sciant se esse sub rege, cujus mystice in Salomone nomen est pacis. De hac eadem sessione subter vineam, et subter ficum, etiam Michaeas propheta commemorat, dicens: In die illa vocabit unusquisque proximum, et fratrem suum subter ficum, et vineam suam, et non erit qui exterreat. Quod autem scriptum est juxta Septuaginta: Ecce ego fodiam foveam, possumus fossam vel foveam, pro sculptura lapidis intelligere: omne enim quod sculpitur et foditur. Tamen si quis et contentiosius noluerit hoc referre ad lapidem; sed quasi proprium habere principium, suamque sententiam, dicamus Deum omnipotentem in die passionis Filii sui, sive( ut Judaei putant, in ultimo fine mundi, quando judicaturus advenerit) effodere et in medium proferre opera singulorum, et contrectare universam terram in die judicii: hanc enim esse diem unam, et in die illa unumquemque sanctorum, socios suos et amicos, qui et ipsi sunt sancti, vocare ad requiem, et operum suorum virtute gaudere.
2.4.1
LIBER PRIMUS. (CAP. IV) (Cap. IV.--Vers. 1.)
2.4.1
Et reversus est angelus, qui loquebatur in me, et suscitavit me quasi virum qui suscitatur de somno suo. LXX: Et reversus est angelus, qui loquebatur in me, et suscitavit me sicut suscitari solet homo de somno suo. Quo enim abierat, ut reverteretur, maxime qui loquebatur in propheta, et absque eo in quo loquebatur esse non poterat. Sed quotiescumque humana fragilitas suae relinquitur imbecillitati, Dei[ Al. Deus] a nobis et angelorum ejus auxilium 807 abire credendum est. Ergo et propheta stupore magnae visionis attonitus, tota mente torpebat, et clarum veritatis lumen videre non poterat: unde a visione praeterita suscitatur ad aliam visionem quasi de somno evigilans, ut videat quod clausis oculis non videbat. Dicamus et aliter. Proverbium Salomonis testimonium est: Si sederis, absque timore eris: si autem dormieris, dulciter dormies, et non timebis terrorem supervenientem tibi, nec impetus impiorum ingruentes( Prov. III, 23 et seqq.). Qui hoc somno dormierit, et audierit dictum de se quod scriptum de Lazaro legimus: Si dormit, salvus erit, poterit cantare cum sponsa: Ego dormio, et cor meum vigilat. Videamus ergo ad quae contemplanda quasi de somno propheta consurgat.
2.4.2
LIBER PRIMUS. (CAP. IV) (Vers. 2 seqq.)
2.4.2
Et dixit ad me, quid tu vides? et dixi: Vidi, et ecce candelabrum aureum totum, et lampas ejus super caput ipsius: et septem lucernae ejus super illud: septem et septem infusoria lucernis, quae erant super caput ejus. Et duae olivae super illud, una a dextris lampadis, et una a sinistris ejus. Et respondi, et aio ad angelum, qui loquebatur in me, dicens: Quid sunt haec, domine mi? Et respondit angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me: Numquid nescis quid sunt haec? et dixi: non, domine mi. Et respondit, et ait ad me, dicens: Hoc est verbum Domini ad Zorobabel, dicens: Non in exercitu, nec in robore; sed in spiritu meo, dicit Dominus exercituum: Quis tu, mons magne, coram Zorobabel in planum? et educet lapidem primarium, et exaequabit gratiam gratiae ejus. LXX: Et dixit ad me, quid tu vides? Et dixi: Vidi, et ecce candelabrum aureum totum, et lampas super eum; et septem lucernas super illud, et septem infusoria lucernarum, quae erant super illud. Et ecce duae olivae super illud, una a dextris lampadis, et una a sinistris: et interrogavi, et dixi ad angelum qui loquebatur in me, dicens: Quid sunt haec, Domine? respondensque angelus qui loquebatur in me, dixit ad me: Non cognoscis quid sunt haec? Et dixi: Non, domine. Et respondit et ait ad me dicens: Iste est sermo Domini ad Zorobabel, dicens: Non in fortitudine magna, neque in robore, sed in spiritu meo, dicit Dominus omnipotens: Quis es tu, mons magne, ante faciem Zorobabel, ut corrigas? et educam lapidem 808 haereditatis: aequalitatem gratiae gratiam ejus. Angelus qui suscitavit Zachariam quasi de somno hominem consurgentem, interrogat quid viderit, ut illo respondente, et ignorante, et sciscitante quid cernat, atque dicente: Quid sunt haec, domine mi? audiamus ab eo: Hoc est verbum Domini ad Zorobabel: Non in exercitu, nec in robore; sed in spiritu meo, dicit Dominus. Dicamus igitur singula percurrentes, primum quid videatur Hebraeis, a quibus in veteri Testamento eruditi sumus: deinde per hos quasi gradus ad Ecclesiae culmina[ Al. limina] conscendamus. Candelabrum aureum solidum, Legem, id est, νόμον interpretantur. Lampadem autem, id est flammam in vertice candelabri lucentem atque fulgentem, Christum, qui caput Legis sit, et omnem mundum illuminet. Septem lucernas super candelabrum, septem gratias Spiritus sancti, de quibus supra diximus, quod in lapide uno septem oculi sint. Nulli enim dubium quin Lex, Spiritu sancto dictante, conscripta sit. Septem autem infusoria in quibus oleum sit, quod mittatur in lucernas, quae super candelabro luceant, hoc intelligi volunt, septem istas gratias de coelo ad homines per Legem descendere. Duas autem olivas super candelabrum a parte dextera et sinistra, inter quas media lampas luceat, Legem et Prophetas interpretantur. Cumque propheta narrasset visionem suam, nesciens quid videret, interrogat angelum loquentem in se, sensum videlicet a Deo illuminatum. Iste enim angelus noster est, qui prudenter intelligens, Dei nobis indicat voluntatem, et dicit: Quid sunt haec, domine mi? Angelus autem non explanat visionem prophetae, ut rogatus ab eo fuerat; sed interrogantem rursum interrogat: Num ignoras quid sint haec? Quo respondente, nescio: etiam ipse respondit; Hoc est verbum Domini ad Zorobabel dicens: Non in exercitu, nec in robore, sed in spiritu meo, dicit Dominus. Sermo ergo Domini ad Zorobabel, qui locutus est non in exercitu, neque in robore; sed in spiritu meo, ipse est interpretatio visionis: non in exercitu, neque in multitudine bellatorum; sed in spiritu Dei reductum populum, et plenius reducendum, et adversarios esse vastandos. 809 Quodque sequitur: Quis tu, mons magne, coram Zorobabel in planum; ad diabolum dictum intelligunt, qui stabat a dextris Jesu, ut adversaretur ei, et se elevabat contra Zorobabel et populum Judaeorum. In planum autem versus et humiliatus est; et sub pedibus jacet Israel, quia educet Deus lapidem primarium, Christum Filium suum qui semper auxilio fuit populo Israel. Et gratia ejus, id est, lapidis in eos quos reduxit de captivitate, exaequabit gratiam quam in patres eorum semper exercuit. Haec ab Hebraeis dicta reperimus. Nunc quid ab ecclesiasticis viris in Commentariis scriptum sit, disseramus. Candelabrum aureum de auro purissimo Ecclesiam intelligunt, quae in Scripturis sanctis sensum ac mentem magis quam verba perquirit. Quod autem in sensu aurum accipiatur, posteriora et humeri columbae in sexagesimo septimo psalmo ostendunt: quae dicuntur auri virore sive fulgore radiare. Lampadem et ipsi Christum intelligunt, quod luceat in Ecclesia, qui de seipso dicebat: Nemo lucernam accendit, et ponit eam sub modio, hoc est, sub mensura Legis; sed super candelabrum, id est, Evangelii libertatem, ut luceat cunctis qui sunt in domo. Lucernas septem et effusoria[ Al. suffusoria] earum et ipsi gratias sancti Spiritus intelligunt, per quas oleum misericordiae Dei cunctarumque virtutum Ecclesia suscipit. Duas olivas super candelabrum, et ipsi Moysen et Eliam intelligunt, qui cum Domino loquebatur in monte, et significabant quid in Jerusalem passurus esset. Omnis enim lex et propheta de Christi praedicant passione. Alii duas olivas a dextris, et a sinistris, Legem et Evangelium interpretantur, ut in dextra Evangelium sit, in sinistra Lex: de qua dextra, et sinistra dicitur in Cantico canticorum: Sinistra ejus sub capite meo, et dextera illius amplexatur[ Al. amplexabitur] me. Montem autem plerique nostrorum, diabolum interpretantur, et Antichristum, qui coram Zorobabel( de quo nasciturus est Christus) stare audeat, et se erigere, et in Evangelio dicere: Haec omnia mihi tradita sunt, et dabo ea tibi, si procidens adoraveris me. Quem Dominus suis pedibus prosternens, et de superbo humilem faciens, atque dejectum, dicit: Vade retro, Satana, scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et 810 ipsi soli servies. Dantque exemplum in Evangelio lunatici, quem cum apostoli non potuissent sanare, interrogant cur sanare nequiverint, et audiunt: Amen dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic, transi hinc, et transibit; et nihil impossibile erit vobis. Hoc autem genus non ejicitur, nisi per orationem et jejunium( Matt. XVII, 19, 20). Mons ibi aperte diabolus accipitur. Alii autem temeritate non parva, hoc quod manifeste de diabolo dicitur, ad Christum referunt, qui in Scripturis sanctis mons saepius appellatur. Nec necesse est dare exempla, quorum magna copia est. Ad hunc autem ducuntur errorem, quia scriptum est in Septuaginta: Quis es tu, mons magne, ante faciem Zorobabel, ut corrigas? quod videlicet mons iste qui ante faciem Zorobabel est, hoc est, qui de Zorobabel stirpe descendat, velit mundum ipse corrigere, et de ipso sit quod sequitur: Educam lapidem haereditatis de qua scriptum est: Tu es qui restitues haereditatem meam mihi. Et in alio loco: Elegit nobis haereditatem suam pulchritudinem Jacob quam dilexit. Et rursum: Facta est pars Domini Jacob, funiculus haereditatis ejus Israel. Et in secundo psalmo: Dominus dicit ad me, filius meus es tu, ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam. Educet autem Dominus lapidem primarium, de quo legimus: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Et: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod autem dicit: Exaequabit gratiam gratiae ejus, hoc significat. Nos omnes de plenitudine ejus accepimus, et gratiam pro gratia, id est, pro gratia Legis, gratiam Evangelii, ut aequalem gratiam, et par munus et ex Israel credentes accipiant, et populus ethnicorum. Unde et Gabriel loquitur ad Mariam: Invenisti gratiam apud Dominum. Et Paulus apostolus scribit: Gratias enim salvati estis; Et Joannes evangelista: Lex, inquit, per Moysen data est: gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est.
2.4.3
LIBER PRIMUS. (CAP. IV) (Vers. 8 seqq.)
2.4.3
Et factum est Verbum Domini ad me dicens: Manus Zorobabel fundaverunt domum istam, et manus ejus perficient eam, et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos. Quis enim despexit dies parvos? et laetabuntur, et videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel. Septem isti oculi 811 sunt[ Vulg. tacet sunt] Domini, qui discurrunt in universa terra. LXX: Et factus est sermo Domini ad me dicens: Manus Zorobabel fundaverunt domum istam, et manus ejus complebunt eam. Et scies quoniam Dominus omnipotens misit me ad te: quis enim despexit in dies parvos? et laetabuntur, et videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel: septem isti oculi Domini sunt, qui respiciunt super omnem terram. Ab Hebraeis, et a nostris multa dicuntur, quorum pleraque sectantes, et alia repudiantes, quid nobis placeat, inferamus, servantes historiae veritatem, ut ex hac possimus eum, qui per historiam prophetatur, agnoscere. Manus Zorobabel principis Judaeorum, qui reversi sunt de Babylone, templi fundamenta fecerunt, et manus ejus usque ad templi fastigia venient, complentes quod coeperant, et omnia quae coepta fuerant, exstruentes. Legimus apud Ezram quod a Zorobabel templum coeptum sit atque perfectum. Cumque, ait Zacharias propheta, in templo, quod nunc aedificatis, videritis a vobis culmen impositum, tunc intelligetis me missum a Domino, et quae locutus sum, ipso mandante, dixisse. Quis enim despexit dies parvos? Quis hic pro raro accipitur, juxta illud: Quis putas est dispensator fidelis et prudens? Et, Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, et quis ascendet in montem sanctum tuum? Rarus ergo est, qui dies parvos hujus saeculi despiciat, et regiam potestatem putet esse nihili. Cum viderimus potentes saeculi fulgere auro, purpura, gemmisque rutilare, circumdari exercitu, dicamus in nobis: quis, putas, despicit dies parvos? Unde et Jacob vitam hominum brevem intelligens: Parvi sunt, inquit, et pessimi dies vitae meae. Qui ergo despexerint dies parvos( hoc autem refert ad regiam potestatem, ut commoneat Zorobabel, et Jesum, et populum aedificantes templum Dei, nequaquam adversarios timere prohibentes; sed audire Dominum cohortantem), ex eo quod despiciunt regale fastigium, laetabuntur et videbunt auxilium Salvatoris, qui de Zorobabel stirpe promittitur, et propter fortitudinem, lapis appellatur, et lapis stanneus: Pro quo in Hebraico scriptum est ABDIL[ Al. Abdel],(), eo quod sit murus et fortitudo roburque credentium. Sicut enim 812 stannum ab igne alia metalla defendit, et cum sit natura aes ferrumque durissimum, si absque stanno fuerit, uritur et crematur, sic omnis angelorum et hominum fortitudo, si non habuerit auxilium Salvatoris, imbecilla probatur et fragilis. Lapis autem iste, id est, massa, qui apud Hebraeos ABDIL scribitur, id est, stanneus, ἐτυμολογεῖται ἀποχωρίζων, id est separans, et secernens, ut quomodo stannum mixta et adulterata inter se per ignem metalla dissociat: ita Dominus verus probator et χωνευτὴς ab auro et argento bonorum operum aes vitiorum plumbumque secernat, ut purum aurum remaneat et argentum. Aliis verbis ἀποχωρίζων iste et separator in Evangelio scribitur: Cujus ventilabrum in manu sua, et ipse purgabit aream suam, et separabit paleas a tritico, qui clamat per Jeremiam: Quid paleis ad frumentum? dicit Dominus. Multi nostrorum manus Zorobabel, qui fundaverit domum, et ipse perfecerit eam, Christum interpretantur. Quod si recipimus, cogemur exponere quid sit lapis stanneus in manu Zorobabel. Neque enim in manu Christi, Christus alius approbandus est? Licet quidam lapidem stanneum corpus Domini acceperint, quod nullis peccatorum fuerit maculis sordidatum, nec plumbus vocetur, sed stannum purissimum. Septem autem oculos, qui discurrunt in universa terra, et cuncta dijudicant, supra exposuimus, septem esse spiritus: et quod Deum nihil lateat, qui et praeteritorum, et praesentium, et futurorum conscius est, et reddit unicuique secundum opera sua, maxime cum in persona separantis bonos a malis, et conflatoris advenerit.
2.4.4
LIBER PRIMUS. (CAP. IV) (Vers. 11 seqq.)
2.4.4
Et respondi, et dixi ad eum: Quid sunt duae olivae istae ad dexteram candelabri, et ad sinistram ejus? Et respondi secundo, et dixi ad eum: Quid sunt duae spicae olivarum, quae sunt juxta[ Al. super] duo rostra aurea, in quibus sunt suffusoria ex auro? Et ait ad me dicens: Numquid nescis quid sunt haec? Et dixi, non, domine mi. Et dixit: Isti sunt duo filii olei, qui assistunt Dominatori universae terrae. LXX: Et respondi, et dixi ad eum: Quid sunt duae olivae istae a dextris candelabri, et a sinistris? Et interrogavi secundo, et dixi ad eum: Quid sunt duo rami olivarum, qui in manibus 813 duarum narium aurearum sunt, et quae infundunt et retrahunt suffusoria aurea. Et dixit ad me: Nescis quid sunt haec? et dixi: Nequaquam, domine. Et ait: Isti sunt duo filii pinguedinis, qui assistunt Domino universae terrae. Interrogante propheta quid significarent duae olivae, quarum altera stabat ad dextram candelabri, altera ad sinistram, Dominus sive angelus Domini noluit respondere. Quod propheta intelligens, secundo sciscitatur, et dicit: Quid sunt duae spicae istae olivarum, sive duo rami? de minoribus interrogans, quoniam majora audire non meruit. Duo autem isti rami sunt in manu duarum narium, sive super duo rostra aurea, quae Hebraice SINTHOROTH[ Al. Sinthuroth](), Graece μυξωτῆρες appellantur, qui et ipsi duo μυξωτῆρες, super quos duae spicae sunt, vel duo rami olivarum de auro purissimo sunt. Cumque et de duobus ramis propheta quaereret, et rursum interrogaretur ab angelo, utrumnam sciret quid duo rami significarent, et ille dixisset: non, Domine: respondit angelus Domini: Isti sunt duo filii olei, ut Symmachus voluit, sive στιλπνότητος, ut interpretatus est Aquila, id est, splendoris: vel ποίοτητος, hoc est, pinguedinis, ut verterunt Septuaginta: aut λαμπρότητος, id est, claritatis, ut Theodotio transtulit: qui assistunt Dominatori universae terrae. De duabus olivis quae erant ad dexteram lampadis et sinistram, supra legimus. Et idcirco nunc interrogans super his propheta, non meretur audire, quia priora non retinet, sive quod ibi obscurius dictum est, hic manifestius audire desiderat, aut certe silentio angeli confutatur ejus pertinacia, quod majora se scire contendat, quamquam Hebraei ideo eum de olivis interrogantem, nihil audisse confirment, quia non bene interrogavit, nec totum quaesierit quod scire debuerat. Denique postea plenius sciscitatur addens, spicas vel ramos olivarum, de quibus supra tacuerat; ibi enim dixit: Quid sunt duae olivae istae? hic interrogat; Quid sunt duae spicae olivarum? μεταφορικῶς quod in morem spicarum rectae sint arbores, et quasi spicae aristis, sic istae vallo quodam ramorum atque foliorum tectae sint et in sublime surgentes. Duas olivas quidam e nostris 814 Filium interpretantur, et Spiritum sanctum, et mediam lampadem Deum Patrem. Sed nescio quomodo absque blasphemia, alterum a dextris, alterum accipiant a sinistris. Ramos quoque, sive spicas olivarum, incarnationem Salvatoris et similitudinem columbae Spiritus sancti edisserunt, quia totas olivas videre nequeamus, sed partem quamdam et, ut ita dicam ramusculos incarnationis Christi, et ostensionis Spiritus sancti nobis esse monstratos. Alii duo intelligunt Testamenta, a dextris Evangelium, a sinistris Legem, eo quod in altero spiritualis sensus sit, in altero corporalis; et quod nec totum Evangelium, nec totam Legem explanare possimus, et nunc ex parte cognoscamus, et ex parte prophetemus, et necdum possimus intelligere quod perfectum est. Sunt qui duos ramos olivarum vel duas spicas, et filios pinguedinis vel splendoris, sacerdotium interpretentur et Legem, quae praebeant gaudium universae terrae. Alii Enoch et Eliam, quorum alter in praeputio, alter in circumcisione placuit Deo, et cum corpore raptus in coelum est. Pro splendore, et oleo, et pinguedine, et claritate, in Hebraico legimus ISAAR(), juxta illud quod de gaudio et felicitate sanctorum in Psalmis scriptum est: Inebriabuntur ab ubertate, sive pinguedine domus tuae: πιότης[ Al. πιότητος] enim magis pinguedinem quam ubertatem sonat. Haec ut quivimus, et ut vires ingenioli nostri ferre potuerunt, locuti sumus, et Hebraeorum et nostrorum varias opiniones breviter perstringentes, si quis melius immo verius dixerit, et nos libenter melioribus acquiescimus.
2.5.1
LIBER PRIMUS. (CAP. V) (Cap. V.--Vers. 1 seqq.)
2.5.1
Et conversus sum, et levavi oculos meos, et vidi, et ecce volumen volans, et dixit ad me: Quid tu vides? Et dixi: Ego video volumen volans: longitudo ejus viginti cubitorum, et latitudo ejus decem cubitorum. Et dixit ad me: Haec est maledictio quae egredietur super faciem universae terrae: quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, judicabitur, et omnis jurans ex hoc similiter judicabitur. Educam illud, dicit Dominus exercituum, et veniet ad domum furis, et ad domum jurantis in nomine meo mendaciter, et commorabitur in medio domus ejus, et consumet eam, et ligna ejus, et lapides 815 ejus. LXX: Et conversus sum, et levavi oculos meos, et vidi falcem volantem. Et dixit ad me: Quid tu vides? Et dixi: Ego video falcem volantem, longitudinis cubitorum viginti, et latitudinis cubitorum decem. Et dixit ad me: Haec est maledictio quae egreditur super faciem omnis terrae: quia omnis fur ex hoc usque ad mortem punietur, et omnis perjurus ex hoc usque ad mortem cruciabitur. Et educam illud, dicit Dominus omnipotens, et ingredietur in domum furis, et domum jurantis in nomine meo mendaciter, et requiescet in medio domus ejus, et consumet eum, et ligna ejus, et lapides ejus. Conversus, inquit propheta, ad aliam visionem, et a laetis atque felicibus oculos meos ad tristiora sustollens, cerno volumen volans quod Hebraice dicitur MEGELLA[ Al. Gemell.](), et ab Aquila et Theodotione versum est διφθέρα, a Symmacho κεφαλὶς, id est, capitulum, juxta illud quod in psalmo legimus: In capitulo libri scriptum est de me; sive juxta Septuaginta δρέπανον πετόμενον, id est, falcem volantem. Omnia enim quae supra viderat, aedificationem templi, adventum Domini Salvatoris, libertatem de Babylone populi nuntiarant. Itaque ne elevaretur cum Apostolo cor ejus( cui datus est angelus Satanae qui eum colaphizaret, ne se extolleret), videt et ipse quae tristia sunt, ut quidquid ex bonorum revelatione arrogantiae creverat, ex tristium comminatione decrescat. Volumen autem volans ostenditur, in quo omnium peccata descripta sunt, ut unusquisque recipiat secundum opera sua, sive bonum, sive malum, dicente Daniele: Throni positi sunt, et libri aperti sunt. Sin autem falcem accipimus, ut LXX transtulerunt, de Apocalypsi Joannis sumamus exemplum, in qua scriptum est: Et respondit angelus, et dixit ei qui sedebat super equum: Mitte falcem tuam acutissimam, et mete vineam tuam, quoniam maturae sunt uvae ejus. Pro falce in Deuteronomio sagittas et gladium legimus: Inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius meus devorabit carnes. Et quia Deus angelis peccantibus non pepercit, qui proprio vitio habitaculum perdidere coeleste, ideo ipse dicit per Isaiam: Inebriatus est gladius meus in coelo. Gladio enim interibunt 816 omnes peccatores populi, non utique gladio corporali( siquidem multae et diversae praeter gladium ad mortem viae sunt), sed gladio spirituali, quo percutiendi sunt qui non egerunt poenitentiam, et quibus comminatur Psalmista proclamans: Nisi convertamini, gladium suum vibrabit: arcum suum tetendit, et paravit illum: et in ipso paravit vasa mortis. Et in Jeremia legimus: Usquequo secabis mucro, vel gladius Domini? Usquequo non quiesces? convertere in vaginam tuam. Iste gladius non solum falx appellatur, quae fenum, stipulam, spinasque succidit; sed et securis arborum dicitur, quae succidet eos, qui non fecerint dignos fructus poenitentiae. Et de quibus Joannes Baptista proclamabat: Ecce securis ad radices arborum posita est: Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur. Volumen istud in quo peccata omnium describuntur, sive falx quae cunctorum delicta succidit, mittitur in vineam Sodomorum, de qua scriptum est: Inimici nostri insipientes: ex vinea enim Sodomorum vinea eorum, et propago eorum de Gomorrhis: Uva eorum, uva fellis, et botrus amaritudinis eis. Furor draconum, vinum eorum et furor aspidis insanabilis. Haec falx viginti habet cubitos longitudinis, et decem latitudinis, in quo numero tristibus laeta sociantur. Ad hoc enim Dominus corripit ut emendet. In vicesimo, qui ex duabus decadibus efficitur, austera et tristia nuntiantur: in decimo, id est, una decade, meliora et prospera: per omnia enim flagella atque supplicia eruditur Israel. Simulque moneamus eos qui parva putant crimina furtum atque perjurium, quod inducatur maledictio quae in volumine ac[ Al. a] falce descripta est, in domum furis atque perjuri, et commoretur in ea, et omnia ejus ligna lapidesque consumat. Quod si in his quae minora putantur( furtum dico, et perjurium) tanta poenarum comminatio est, quid dicemus de fornicatione, adulterio, homicidio, sacrilegio, cunctisque criminibus, quae ab Apostolo inter carnis opera numerantur? Legi viginti cubitos longitudinis, et decem latitudinis, ad aetatem referri Domini Salvatoris, id est tricenarium numerum 817 efficere: quod non judicet Pater quemquam: sed omne judicium dederit Filio, et ab eo mundus judicandus sit.
2.5.2
LIBER PRIMUS. (CAP. V) (Vers. 5 seqq.)
2.5.2
Et egressus est angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me: Leva oculos tuos, et vide quid sit hoc quod egredietur. Et dixi: Quidnam est? Et ait: Haec est amphora egrediens; et dixit: Haec est oculus eorum in universa terra. Et ecce talentum plumbi portabatur, et ecce mulier una sedens in medio amphorae. Et dixit: Haec est impietas, et projecit eam in medium amphorae, et misit massam plumbeam in os ejus. LXX: Et egressus est angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me: Suspice oculis tuis, et vide quid sit quod egreditur; et dixi, Quid est? Et ait: Haec est mensura quae egreditur. Et ait: Haec est iniquitas eorum in omni terra. Et ecce talentum plumbi elevatum est: et ecce mulier una sedebat in medio mensurae, et dixit: Haec est iniquitas, et projecit eam in medio mensurae, et projecit lapidem plumbeum in os ejus. Amphora sive mensura egrediebatur, et ferebatur in aere. Et ne dubitaremus quo proprie vocabulo nuncupetur, ipse angelus, qui ostenderat amphoram, sive mensuram, illi nomen imponit, et dicit, juxta Septuaginta, haec est iniquitas eorum in universa terra; juxta Hebraeos: Hic[ Al. Haec] est oculus, id est, ostensio omnium peccatorum. Et ecce mulier sedebat in medio amphorae, vel mensurae, quae apud Hebraeos dicitur EPHA(), crebroque a LXX in οἴφι[ Al. ephi] vertitur; et haec ipsa mulier vocabatur impietas. Cum haec itaque[ Al. ita] cerneret, ecce talentum plumbi, id est, massa instar lapidis ferebatur, vel suo impetu, vel Domini jussione, vel ferebatur ab alio cujus nomen tacitum est. Angelus autem iste qui loquebatur in propheta, et egrediens ex eo, illi universa monstrabat, arripuit mulierem quae vocabatur impietas, et praecipitem misit in medium amphorae, quae prius libere ferebatur, et supra amphoram sedens, omnibus apparebat. Ac ne forte rursum elevaret caput, et sua iniquitate et impietate gauderet, talentum plumbi in modum gravissimi lapidis mittit in os amphorae: ut impietatem in medio opprimat atque concludat, ne quo[ Al. quoquo] modo possit erumpere. Haec quasi umbras quasdam et lineas futurae imaginis 818 duximus, ut quod reliquum est suis coloribus impleamus. Angelus qui loquebatur in propheta, egressus de eo, et quasi cominus loquens, praecipit illi ut levet oculos suos, et videat peccata populi Israel in mensuram coacervata perfectam, et impleta delicta cunctorum: et hanc esse oculum eorum, quod Hebraice dicitur ENAM(), et scribitur per AIN, JOD, NUN, MEM: Sive iniquitatem eorum; quae si per VAU litteram scripta esset, recte legeretur ONAM[ Al. UNAM](), ut LXX putaverunt: et hic error in editione Vulgata frequenter inolevit, ut quia VAU et JOD litterae eadem forma, sed mensura diversae sunt, altera legatur pro altera. Haec amphora sive mensura, oculus eorum est in universa terra, hoc est, ostensio peccatorum, ut quorum vitia dispersa latitabant, in unum coacervata oculis omnium panderentur, ut egrederetur de loco suo Israel, et cunctis gentibus qualis in terra sua fuerit, monstraretur. Et ecce talentum plumbi portabatur. Pro talento plumbi, in consequentibus legimus lapidem plumbi. Talentum vocatur CHACHAR(); lapis ABEN(). Ipse est igitur lapis plumbi, qui et talentum plumbi, quod nos manifestius exprimentes, massam vel sphaeram plumbi interpretati sumus, ex quo significatur pondus gravissimum peccatorum. Et super hanc mensuram atque amphoram omnium delictorum, media sedebat impietas, quam alio nomine idololatriam possumus appellare, et negationem Dei. Unde a Salvatore dicitur ad Judaeos: Implete mensuram patrum vestrorum. Haec impietas quae sedebat super peccata Israel, et in suo scelere gloriabatur, postea mittitur in medium Babylonis, et captivitatis malo premitur. Vel juxta Theodotionem, ipsa se projicit et abscondit in medium amphorae, ducitque super se pondus gravissimum plumbi, ut obturatum os habeat, et ultra se jactare non possit. Vel certe ab angelo Dei opprimitur, ut quae prius laetabatur in scelere, aeterno silentio conticescat. Quo autem, et a quibus conclusa portetur, sequens lectio docet.
2.5.3
LIBER PRIMUS. (CAP. V) (Vers. 9 seqq.)
2.5.3
Et levavi oculos meos, et vidi, et ecce duae mulieres egredientes, et spiritus in alis earum, et habebant alas quasi 819 alas milvi, et levaverunt amphoram inter terram et coelum. Et dixi ad angelum qui loquebatur in me: Quo istae deferunt amphoram? Et dixit ad me: Ut aedificetur ei domus in terra Sennaar, et stabiliatur, et ponatur ibi super basem suam. LXX: Et levavi oculos meos, et vidi, et ecce duae mulieres egredientes, et spiritus in alis earum, et ipsae habebant alas sicut alae sunt upupae. Et elevaverunt mensuram inter terram et coelum. Et dixi ad angelum qui loquebatur in me: Quo istae deferunt mensuram? Et dixit ad me: Ut aedificent ei domum in terra Babylonis, et praeparent, et ponant eam ibi super sedem suam. Duas mulieres egredientes, Judaei arbitrantur regnum Medorum et Macedonum, quorum utrumque afflixerit populum Babylonium, et ibi impietas eorum sedem posuerit. Hoc autem arte confingunt, ne quod de se dictum est, in se intelligatur. Duae enim mulieres quae egrediuntur, haud dubium quin de terra Judaea, accipiendae sunt decem et duae tribus: quarum alterae ab Assyriis, alterae a Chaldaeis captae sunt. Et in alis earum erat spiritus, id est potestas diaboli, de quo in Ecclesiaste scriptum est: Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris. Et in Evangelio spiritum immundum legimus qui cum de domo sua fuerit ejectus, circumiens deserta et arida, cum aliis septem spiritibus nequioribus se, revertitur in pristinam domum. Ab hoc igitur spiritu istae mulieres quasi vento flatuque raptatae, volatu celeri ferebantur, et habebant alas; juxta Hebraicum ASIDA(), quod Aquila, Symmachus, et Theodotio herodionem; soli LXX upupam transtulerunt. Asidam Hebraei milvum putant, avem rapacissimam, et semper domesticis avibus insidiantem; herodionem vero, hi qui de volucrum scripsere naturis, tria genera autumant: unum album, aliud stellatum; tertium nigrum, quod et saevissimum est et sanguinarium, et pugnans ad coitum impatiens: ita ut ex oculis eorum erumpat cruor. Upupam autem, quam nos de Graeci nominis similitudine traximus, avem dicunt 820 esse spurcissimam, semper in sepulcris, semper in humano stercore commorantem: denique et nidum ex eo facere dicitur, et pullos suos de vermiculis stercoris alere putrescentis. Quamcumque ex tribus avibus intelligere volueris asidam, convenit istis mulieribus Judae, et Israeli, quae propter peccata putentia traditae sunt daemonum potestati, et ab eis ductae in captivitatem. Tuleruntque amphoram sive mensuram, in qua clausa tenebatur impietas, massa plumbi desuper posita ne possit exire, et pondus gravissimum omnium peccatorum per aerem inter terram et coelum. Quod propheta intelligens, non interrogabat[ Al. interrogat] quae sint istae mulieres( patebat enim spiritui prophetali) nec quid portent, de quo supra fuerat eruditus; sed quo portent. Denique sequitur: Dixi ad angelum qui loquebatur in me: Quo istae deferunt amphoram? Qui respondit: Ut aedificetur ei domus in terra Sennaar. Pro quo Septuaginta transtulerunt, in terra Babylonis. Sennaar enim campus est Chaldaeorum, in quo hi qui moverant ab Oriente pedes suos, et in Dei servitute stare non poterant, aedificaverunt turrim superbiae; unde et civitas ipsa appellata est Babylon, id est, confusio, eo quod ibi linguae omnium confusae sint atque permixtae. Impietas ergo defertur ab istis mulieribus in Babylonem: ut ibi aedificetur domus ejus, et stabiliatur, et ponatur super basem suam, et aeterna statione requiescat. Vere enim in Babylone sedes est impietatis, et juxta historiam et juxta mysticos intellectus. Si volueris duas mulieres accipere haereticorum populos et Judaeorum( quorum utrique egrediuntur a facie Dei, et spiritu feruntur incerto, et habent alas milvi, herodii, et upupae, dum semper in modum perdicis faciunt divitias, non cum judicio, et de Ecclesia rapere festinant, et contentionibus ac jurgiis delectantur, et quoscumque deceperint, trahunt ad interitum, volutantur in coeno libidinum et sordibus sempiternis), istae mulieres levant pondus impietatis gravissimum, et aedificant in confusione domum suam, et serviunt regi Babylonio, ut ibi habitent haereticorum populi et Judaeorum, 821 ubi morantur idololatriae, ligno et lapidibus servientes.
2.6.1
LIBER PRIMUS. (CAP. VI) (Cap. VI.)
2.6.1
Et conversus sum, et levavi oculos meos, et vidi: Et ecce quatuor quadrigae egredientes in medio duorum montium, et montes, montes aenei. In quadriga prima equi rufi, in quadriga secunda equi nigri, et in quadriga tertia equi albi, et in quadriga quarta equi varii et fortes. Et respondi, et dixi ad angelum qui loquebatur in me: Quid sunt haec, domine mi? Et respondit angelus, et ait ad me: Isti sunt quatuor venti coeli, qui egrediuntur, ut stent coram Dominatore omnis terrae. In qua erant equi nigri, egrediebantur in terram Aquilonis, et albi egressi sunt post eos, et varii egressi sunt ad terram Austri. Qui autem erant robustissimi, exierunt, et quaerebant ire et discurrere per omnem terram. Et dixit: Ite et perambulate terram, et perambulaverunt terram. Et vocavit me, et locutus est ad me, dicens: Ecce qui egrediuntur in terram Aquilonis, requiescere fecerunt spiritum meum in terra Aquilonis. LXX: Et conversus sum, et levavi oculos meos, et vidi: Et ecce quatuor quadrigae egredientes de medio duorum montium, et montes erant montes aenei. In quadriga prima equi rufi, et in quadriga secunda equi nigri, et in quadriga tertia equi albi, et in quadriga quarta equi varii sturnini. Et respondi, et dixi ad angelum qui loquebatur in me: Quid sunt haec, domine? et respondit angelus qui loquebatur in me, et dixit: Hi sunt quatuor venti coeli, qui egrediuntur ut assistant Domino omnis terrae. In quo erant equi nigri, egrediebantur super terram Aquilonis, et albi egrediebantur post eos, et varii exibant in terram Austri, et sturnini egrediebantur, et considerabant ut circuirent terram. Et dixit: Ite et circuite terram, et circuierunt terram: et clamavit, et locutus est ad me dicens: Ecce qui egrediuntur super terram Aquilonis: requiescere fecerunt furorem meum in terra Aquilonis. Transivi, ait, ad aliam visionem, et oculos cordis mei ad coelum altius sublevavi: vidique quatuor quadrigas egredientes de medio duorum montium qui erant aenei, id est, insuperabiles atque fortissimi, et qui nulla possent vetustate consumi. Quos enim supra montes 822 myrteos, vel umbrosos dixerat atque nemorosos, nunc aeneos vocat. In quadriga prima equi rufi erant, cruenti, et sanguinarii, et Babylonia crudelitate terribiles. In quadriga secunda, equi nigri, regnum Medorum atque Persarum: quod bigae sedens et egrediens per Assueri regis edictum, mortem omnium Judaeorum tristi nuntio praeferebat. In quadriga tertia, equi albi, Macedones, sub quorum rege Antiocho Machabaeorum victoriam legimus. In quadriga quarta, equi varii fortes. Scimus enim Romanorum reges, alios in gentem Judaeam fuisse clementes, ut C. Caesarem, Augustum et Claudium: alios persecutores atque terribiles, ut C. Caligulam, Neronem, Vespasianum et Hadrianum. Pro fortibus, quos Aquila κρατεροὺς, Septuaginta ψαροὺς transtulerunt, in Hebraico scriptum est AMASIM(). Et quaedam exemplaria male habent πυῤῥοὺς, confundentia colorum differentias atque regnorum, cum πυῤῥοὶ, id est, rufi, non AMASIM, sed ADAMIM() appellentur. Propheta ergo quaerente quid sibi vellent significare quae cerneret, Angelus qui loquebatur in eo, respondet, et narrat quatuor esse ventos coeli, id est, quatuor plagas mundi, quae Graeci vocant κλίματα, qui assistant et pareant Domini voluntati. Nihil enim haec quatuor regna, quae diximus, absque Domini voluntate fecerunt. In qua erant equi nigri, egrediebantur, inquit, in terram Aquilonis. Quam pulchre quadriga prima in qua erant equi rufi praetermittitur, quid et secunda et tertia fecerint quartaque describitur. Jam enim eo tempore, quo haec propheta referebat, regnum praeterierat Babylonium, et omnem Asiam Medorum potentia possidebat: sub quorum rege Dario, anno ejus secundo, mense undecimo, qui appellatur SABAT(), vicesima quarta die mensis, omnia quae supra exposuimus, contemplatur. In qua erant igitur equi nigri, egrediebantur in terram Aquilonis: ut Chaldaeorum regnum Medica virtus everteret. Et hoc notandum, quod κλίματα, id est, plagae orbis et mundi, juxta situm Jerusalem, et templi in Scripturis sanctis appellentur. Albi quoque egressi 823 sunt post eos, secuti Medorum Persarumque vestigia, reges Macedonum, ut Chaldaeos ac Babylonem suo imperio subjugarent. Quarti vero, id est, sturnini et varii, pro quo in Hebraeo legitur BORODIM(), et qui alio nomine appellantur AMASIM, id est, fortes, atque robusti, egressi sunt ad australem plagam, et totam terram impetu celeri lustraverunt. Clamatque angelus qui loquebatur in propheta, ad imperium Romanorum: Ite, perambulate terram, et orbem circuite terrarum, vestrisque pedibus cuncta regna substernite. Conversusque ad prophetam clara voce testatur: Ecce qui egrediuntur in terram Aquilonis, requiescere fecerunt spiritum meum in terra, ad quam profecti sunt. Traditum mihi est ab Hebraeis in loco vel difficillimo, quod Alexander et omnes Macedones, id est, equi albi qui egressi sunt post Medos et Persas, qui et ipsi perrexerant in terram Aquilonis, requiescere fecerint spiritum prophetalem in terra Aquilonis, eo quod contra Medos Dei impleverint voluntatem, et in brevi imperium Medorum atque Persarum a Macedonibus sit deletum. Grandis enim eorum est consolatio qui premuntur, si sciant hostes suos cito esse perituros. Haec ut potuimus, immo ut accepimus, nostrae linguae studiosis tradimus[ Al. tradidimus] sequentes historiae veritatem: nec quadrigas Pharaonis, et currus Babylonios instar explanationis Aegyptiae tenaci memoria conquirentes; 824 non enim quid ubi scriptum, sed qua ratione sit scriptum, considerandum est. Juxta allegoriam quaecumque in quatuor cornibus et quatuor fabris diximus, etiam in praesenti loco accipiamus. Legi in cujusdam volumine, quatuor quadrigas, in quibus sunt equi rufi et nigri, et albi, et varii, ac fortes, quatuor Evangelia intelligenda et equos Apostolos, per diversitatem colorum diversas gratias possidentes: quorum alii rufi sint in martyrio, alii obscuri, et nigri, et Christi mysteria cognoscentes, de quibus dicatur in Psalmis: Caligo sub pedibus ejus. Et: Posuit tenebras latibulum suum Alii albi. gratia virginali; alii varii et fortes, habentes gratiam curationum diversarumque virtutum. Hae quadrigae quatuor, sive currus, missi sunt in quatuor ventos coeli, id est, ad cardines mundi, et universum orbem terrarum, ut explerent Domini voluntatem: quibus postea infertur ab Angelo: Ite, et perambulate terram, et in cunctis terrarum finibus Evangelium seminate. Hoc quoque quod sequitur: Ecce qui egrediuntur in terram Aquilonis requiescere fecerunt spiritum meum in terra Aquilonis, sic explanavit, ut diceret requievisse spiritum Domini, sive angeli, quando in terra Aquilonis, diaboli regna durissima apostolica praedicatione subversa sunt, et haec esse regna, quae Domino Salvatori in monte excelso diabolus ostendens, sibi tradita gloriatus sit.