Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De situ et nominibus locorum Hebraicorum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis"> —
⋯
More
Original / primary: 7154 Desietn
11.1
170 DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO.
11.1
Banejacan, in deserto castra itineris filiorum Israel.
11.2
Bamoth, civitas Amorrhaeorum trans Jordanem in Arnone, quam possederunt filii Ruben.
11.3
Basan, super qua scribitur: Et Og regem Basan. Hanc autem Machaathi cognominavit Avoth Jair, hoc est ἐπαύλεις Ἰαίρ. Ceciditque in sortem dimidiae tribus Manasse, in terra Galaad, haec est Basanitis, quae nunc Batanaea dicitur.
11.4
Beelphegor, quod interpretatur, simulacrum ignominiae. Est autem idolum Moab, cognomento Baal, super montem Phogor.
11.5
Baean, civitas Amorrhaeorum, quae et ipsa a filiis Ruben tenta est.
11.6
Bethamnaram, trans Jordanem, quam aedificavit tribus Gad. Est hodieque villa Bethnamaris in quinto a Libiade milliario contra Aquilonem.
11.7
Betharran, trans Jordanem, quam aedificavit tribus Gad.
11.8
Beelmeon, trans Jordanem, quam aedificaverunt filii Ruben. Est autem vicus usque nunc grandis juxta Baaru in Arabia, ubi aquas calidas sponte humus effert, cognomento Beelmans, distans ab Esbus millibus novem, unde et Elisaeus propheta fuit.
11.9
Baal, trans Jordanem, urbs filiorum Ruben.
11.10
Buthan, castra filiorum Israel in deserto, quae et Aetham nuncupatur.
11.11
Bela, terminus Judaeae ad Orientem respiciens, de quo et supra sub nomine Arbelae diximus.
11.12
Bosor, in deserto trans Jordanem, quae cecidit in sortem tribus Ruben ad orientalem 171 partem Jerichus, civitas sacerdotalis et fugitivorum. Haec est Bostra metropolis Arabiae. Appellatur autem et alia Bosor civitas Esau in montibus Idumaeae, cujus Isaias recordatur dicens: Quis est iste qui venit de Edom? fulvida vestimenta ejus ex Bosor.
11.13
Beroth, filiorum Jacim, in deserto locus in quo obiit Aaron; et ostenditur usque hodie in decimo lapide urbis Petrae in montis vertice.

Intertext edge

Open linked passage

Note