De situ et nominibus locorum Hebraicorum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis">
—
⋯
Original / primary: 7154 Desietn
12.1
DE JESU.
12.1
Bunos, hoc est collis praeputiorum, locus in Galgalis, ubi circumcidit Jesus populum Israel in secundo ab Jericho lapide. Et ostenduntur usque hodie saxa, quae de Jordane illuc translata( Scriptura( Josue IV, 8) commemorat).
12.2
Bethoron, ad quam usque inimicos persecutus est reges Jesus, quae cecidit in sortem filiorum Joseph, id est, Ephraim. Sunt autem duo vici in duodecimo ferme ab Aelia lapide Nicopolim pergentibus, e quibus propter situm unus dicitur Bethoron superior, quem aedificavit Salomon; et alius Bethoron inferior datus Levitis in possessionem.
12.3
Barne, haec ipsa est, quae et Cades Barne in deserto, quod extenditur usque ad urbem Pettam.
12.4
Baalgad, civitas in campestribus Libani, ad radices montis Aermon, quam et ipsam cepit Jesus.
12.5
Bethfogor, urbs filiorum Ruben trans Jordanem juxta montem Phogor contra Jericho, sex millibus supra Libiadem.
12.6
Bethsimuth, hoc est, domus, sive locus Isimuth. Est autem usque hodie vicus Isimuth contra Jericho, decem ab ea millibus distans in meridiana plaga juxta mare Mortuum.
12.7
Beeroth, sub colle Gabaon. Ostenditur hodieque villa ab Aelia euntibus Neapolim in septimo lapide.
12.8
Bothnin, trans Jordanem civitas tribus Gad, quae usque hodie similiter appellatur.
12.9
Betharam, civitas tribus Gad juxta Jordanem, quae a Syris dicitur Bethramta, 174 et( ab Herode in honorem Augusti) Libias cognominata est.
12.10
Bethnemra, urbs tribus Gad juxta Lybiadem trans Jordanem.
12.11
Bethagla( tribus Judae). Est autem vicus euntibus Gazam de Eleutheropoli in decimo lapide, qui Agla appellatur. Et alia villa Bethagla maritima in octavo a Gaza milliario.
12.12
Be haraba, in tribu Juda.
12.13
Baal, haec est, Cariathiarim, id est, villa silvarum, sive ut quidam putant, civitas Jarib, in tribu Juda. Et est usque hodie vicus descendentibus ab Aelia Diospolim Cariathiarim in decimo milliario.
12.14
Balaa, in tribu Juda.
12.15
Baloth, in tribu Juda.
12.16
Bethfali, in tribu Juda.
12.17
Bersabee, in tribu Judae, sive Symeonis: est usque hodie vicus grandis in vigesimo a Chebron milliario vergens ad austrum, in quo et Romanorum militum praesidium positum est. A quo loco termini Judaeae terrae incipientes tendebantur usque ad Dan, quae juxta Paneadem cernitur. Interpretatur vero Bersabee, puteus juramenti, eo quod ibi Abraham et Isaac foedus cum Abimelech sociavere jurantes. Nec movere debet quempiam, si interdum civitates Judae easdem in tribu Symeonis, vel Benjamin reperiat. Tribus enim Juda bellicosissimis viris pollens, et crebro adversarios superans, in omnibus tribubus tenuit principatum: et idcirco etiam aliarum tribuum sortes in ejus interdum funiculo nuncupantur: alioquin in medio tribus Judae habitasse Symeonem, Scriptura manifestissime docet.
12.18
Balam, in tribu Juda.
12.19
Bascath, in tribu Juda.
12.20
Bethdagon, in tribu Juda: sed et usque hodie grandis vicus Capherdago inter Diospolim et Jamniam demonstratur.
12.21
Bethaloth, in tribu Juda.
12.22
Bethaphu, in tribu Juda, vicus trans Raphaim millibus quatuordecim euntibus Aegyptum, qui est terminus Palaestinae.
12.23
Betharaba: pro qua Symmachus transtulit, 175 in locis quae juxta inhabitabilem sunt, significans eremum.
12.24
Beesthara, in tribu Manasse separata Levitis in regione Basanitidi.
12.25
Bethaun, in tribu Benjamin juxta Gai et Bethel contra Machmas( licet plerique, ut supra dictum est, eamdem putent esse Bethel).
12.26
Baliluth, in tribu Benjamin.
12.27
Bethsur, in tribu Juda, sive Benjamin: et est hodie Bethsoron vicus euntibus nobis ab Aelia Chebron, in vicesimo lapide, juxta quem fons ad radices montis ebulliens( ab eadem in qua gignitur, sorbetur homo). Et Apostolorum Acta( VIII, 38) referunt Eunuchum Candacis reginae in hoc esse a Philippo baptizatum. Est et alia villa Bethsur in tribu Juda, mille passibus distans ab Eleutheropoli.
12.28
Boon, in tribu Benjamin.
12.29
Bethalon, in tribu Benjamin: pro qua Symmachus interpretatur, in campestribus.
12.30
Bethala, in tribu Benjamin.
12.31
Beroth, in tribu Benjamin.
12.32
Bola, in tribu Symeonis.
12.33
Bathul, in tribu Symeonis.
12.34
Beth, in tribu Symeonis.
12.35
Baaleth, in tribu Symeonis.
12.36
Barammoth, in tribu Symeonis.
12.37
Bethlabooth, in tribu Symeonis.
12.38
Bethleem, in tribu Zabulon: ad cujus distinctionem altera Bethleem appellatur Judae.
12.39
Bethphases, in tribu Issachar.
12.40
Bathne, in tribu Aser, et nunc appellatur vicus Bethbeten, in octavo milliario Ptolemaidis contra orientem.
12.41
Bethdagon, locus in quo duae tribus Zabulon et Issachar habent confinia.
12.42
Bethemec, quod interpretatur Symmachus, locum vallis. Est autem sortis Aser.
12.43
Bethana, in tribu Nephthalim: et est villa nomine Batanaea, in quintodecimo a Caesarea lapide, in qua dicuntur lavacra esse salubria: quam et supra sub nomine Aneae posuimus.
12.44
Bane, in tribu Dan.
12.45
178 Barac, in tribu Dan, usque hodie prope Azotum Barecha viculus appellatur.