Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De situ et nominibus locorum Hebraicorum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis"> —
⋯
More
Original / primary: 7154 Desietn
13.1
DE JUDICUM LIBRO.
13.1
Bezec, urbs regis Adonibezec: hodieque duae villae sunt nomine Bezech, vicinae sibi in septimodecimo lapide a Neapoli descendentibus Sythopolim.
13.2
Bethsan, ex hoc oppido tribus Manasse accolas pristinos non potuit expellere: et nunc appellatur Scythopolis, urbs nobilis Palaestinae, quam interdum Scriptura cognominat domum San, quod in nostra lingua interpretatur, inimicus.
13.3
Bethsames, civitas sacerdotalis in tribu Benjamin, quae usque hodie demonstratur de Eleutheropoli pergentibus Nicopolim in decimo milliario contra orientalem plagam.
13.4
Bethnath, in sorte tribus Nephthalim. Sed nec de hac pristinos accolas tribus Nephthalim valuit expellere.
13.5
Bethsames altera, in tribu Nephthalim, in qua et ipsa cultores pristini permansere.
13.6
Baal Aermon, mons circa Libanum in finibus Allophylorum.
13.7
Baaleth, in tribu Dan.
13.8
Bethbera, quod interpretatur, domus aquae, sive putei, quam expeditione bellandi occupavit Gedeon.
13.9
Bethasetta, ubi terga vertit Madian.
13.10
Balanus, id est quercus Sicimorum, ubi regnavit Abimelech, quae usque hodie ostenditur in suburbano rure Neapoleos propter sepulcrum Joseph.
13.11
Borconni, quod vertit Aquila, in spinas, Symmachus vertit, in tribulos.
13.12
Bera, ubi cum Abimelech Joatham fugisset, habitavit. Distat autem vicus Bera ab Eleutheropoli octo millibus ad aquilonem.
13.13
Baalthamar, juxta Gabaa, ubi filii Israel adversus tribum Benjamin iniere certamen, et usque hodie Bethamari in supra dictis locis viculus appellatur.

Intertext edge

Open linked passage

Note