Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De situ et nominibus locorum Hebraicorum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis"> —
⋯
More
Original / primary: 7154 Desietn
16.1
DE PENTATEUCHO.
16.1
Carnaim Astaroth, Carnaim nunc vicus est grandis in angulo Batanaeae et appellatur Carnaea trans fluenta Jordanis: traduntque ibi fuisse domum Job. Sed et supra meminimus Carnaeae viculi, in nono ab Aelia milliario.
16.2
Cades, ubi fons judicii: est et Cadesbarne in deserto, quae conjungitur civitati Petrae in Arabia: ibi occubuit Maria: 183 et Moses, rupe percussa, aquam sitienti populo dedit. Monstratur ibidem usque in praesentem diem sepulcrum Mariae; sed et principes Amalec ibi a Chodorlagomer caesi sunt.
16.3
Cene, regio principum Idumaeorum.
16.4
Cariathaim, civitas quam exstruxerunt filii Ruben. Nunc autem est vicus Christianis omnibus florens, juxta Medaban urbem Arabiae, et appellatur Corojatha in decimo milliario supradictae urbis, contra occidentalem plagam, vicinus ejus loci, qui appellatur Baare.
16.5
Cariatharbee( id est villula quatuor), quae et Chebron, de qua jam supra diximus.
16.6
Canath, vicus Arabiae, qui nunc Canatha dicitur: quem cum cepisset Nabau, appellavit Naboth. Fuit autem in tribu Manasse in regione Trachonitidi juxta Bostran.
16.7
Cata ta chrysea( id est ad aurea). Sunt autem montes auri fertiles in deserto, procul undecim mansionibus a Choreb, juxta quos Moses Deuteronomium scripsisse perhibetur. Sed et metallo aeris Fano( quod nostro tempore corruit), montes venarum auri plenos olim fuisse vicinos aestimant
16.8
Cademoth, desertum, ex quo loco misit legatos Moses ad Seon( regem Amorrhaeorum).
16.9
Cariath, vicus qui sub Gaba metropoli fuit.
16.10
Cedes, civitas quam cepit Jesus, rege ipsius interfecto. Est autem in sorte tribus Judae.
16.11
Cademoth, altera civitas filiorum Ruben.
16.12
Cedson, in tribu Ruben, urbs separata Levitis.

Intertext edge

Open linked passage

Note