De situ et nominibus locorum Hebraicorum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis">
—
⋯
Original / primary: 7154 Desietn
20.1
DE GENESI.
20.1
Chalanne, civitas regni Nemrod in Babylone: cujus et Isaias meminit, dicens Et Chalanne, ubi turris aedificata.
20.2
Chalach, urbs Assyriorum, quam aedificavit Assur egrediens de terra Sennaar.
20.3
Charran, civitas Mesopotamiae( trans Edessam), quae usque hodie Charra dicitur( ubi Romanus est caesus exercitus, et Crassus dux captus).
20.4
Chebron, quae quondam appellabatur Arbe.
20.5
Chobaa, ad laevam partem Damasci. Est autem et villa Chobaa, in iisdem 191 regionibus, habens accolas Hebraeos, qui credentes in Christum Ἐβιωνῖται( Ebionitae) nuncupantur.
20.6
Chabratha, quod interpretatur Aquila καθ' ὁδὸν, id est, juxta viam, quae ducit in Ephrata, id est Bethleem: ubi Rachel cum Benjamin peperisset, occubuit. Super hoc verbo quid nobis videatur, in libris Hebraicarum Quaestionum diximus.
20.7
Chazbi, ubi geminos Judae filios Thamar edidit. Ostenditur autem nunc locus desertus juxta Odollam in finibus Eleutheropoleos. De hoc quoque in libris Hebraicarum Quaestionum plenius disputatum est.