De situ et nominibus locorum Hebraicorum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis">
—
⋯
Original / primary: 7154 Desietn
27.1
DE LIBRO JESU.
27.1
Dabira, civitas in tribu Dan, cujus regem interfecit Jesus. Est autem et alia villula Judaeorum in monte Thabor regionis ad Diocaesaream pertinentis.
27.2
Dornapheth( quod Symmachus transtulit, Dor maritima). Haec est Dora in nono milliario Caesareae Palaestinae pergentibus Tyrum nunc deserta: quae cum cecidisset in sortem tribus Manasse, eam possidere non potuit, quia habitatores in illa pristini permansere.
27.3
Dabir, in tribu Juda, quae vocabatur civitas litterarum, hanc praeoccupavit Gothoniel frater Caleb interfectis in ea Enacim. Fuit autem et ipsa sacerdotibus separata.
27.4
Dabir, super Jordanem civitas Amorrhaeorum.
27.5
Dimona, in tribu Juda.
27.6
Dadan, in tribu Juda.
27.7
Denna, in tribu Juda, eadem est autem quae et Dabir civitas litterarum.
27.8
Dahiva, sive Dahiud, in tribu Juda.
27.9
Duma, in tribu Juda, vicus grandis in Daroma, hoc est, ad australem plagam in finibus Ἐλευθεροπόλεως, decem et septem ab ea millibus distans.
27.10
Damna, in tribu Zabulon, Levitis separata civitas.
27.11
Dasbath, in tribu Zabulon.
27.12
Dabrath, in tribu Issachar, urbs separata Levitis.