De situ et nominibus locorum Hebraicorum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis">
—
⋯
Original / primary: 7154 Desietn
16.11
Cademoth, altera civitas filiorum Ruben.
16.12
Cedson, in tribu Ruben, urbs separata Levitis.
17.1
DE LIBRO JESU.
17.1
Capseel, in tribu Juda.
17.2
Cina, in tribu Juda.
17.3
186 Ceila, in tribu Juda, ubi quondam sedit David, et nunc est villa Cela ad orientalem plagam Eleutheropoleos pergentibus Chebron, quasi in octavo milliario, in qua sepulcrum monstratur prophetae Ambacuc.
17.4
Cariathbaal, civitas Jarim in tribu Juda.
17.5
Cana, in tribu Ephraim.
17.6
Campsaim, in tribu Ephraim.
17.7
Cane, in tribu Manasse.
17.8
Cariathiarim, quae et Cariathbaal, civitas saltuum, una de urbibus Gabaonitarum pertinens ad tribum Judae, euntibus ab Aelia Diospolim in milliario nono. De hac fuit Urias propheta, quem interfecit Joacim in Jerusalem, sicut scribit Jeremias( XXVI, 20). Sed et in Paralipomenon libro, filius Sobal appellatur Cariathiarim.
17.9
Cision, in tribu Issachar, civitas separata Levitis.
17.10
Cartha, in tribu Zabulon, civitas separata Levitis.
17.11
Cotta, in tribu Zabulon, civitas separata Levitis.
17.12
Cana, usque ad Sidonem majorem( est quippe et altera minor, ad cujus distinctionem major haec dicitur). Fuit autem Cana in tribu Aser, ubi Dominus noster atque Salvator aquas vertit in vinum. Unde Nathanael verus Israelita Salvatoris testimonio comprobatur( et est hodie oppidulum in Galilaea gentium).
17.13
Cedes, sortis Nephthalim, civitas sacerdotalis ac fugitivorum, in Galilaea super montem Nephthalim. Sed et hanc cepit rex Assyriorum, quae nunc Cidissus appellatur, in vicesimo Tyri milliario juxta Paneadem.
17.14
Chartham, in tribu Nephthalim, civitas separata Levitis.
18.1
187 DE JUDICUM LIBRO.
18.1
Cethron, in tribu Zabulon, in qua pristini remansere cultores.
18.2
Carcar, ubi filii erant Zebee et Salmana, quos interfecit Gedeon: et est usque hodie castellum cognomento Carcaria, unius diei itinere ab urbe Petra distans.
18.3
Camon, civitas Jair, in qua et sepultus est, cum primum judicasset populum Israel. Appellatur autem hodieque vicus Cimona, in campo latissimo sex millibus a Legione ad septentrionalem plagam pergentibus Ptolemaidem.
18.4
Cison, torrens, juxta montem Thabor: ubi contra Sisaram dimicatum est.
18.5
Cadomi, torrens, juxta quem Debbora bellum gessit.
18.6
Coelas Titanorum( id est vallis Gigantum), adversus quos praeliatus est David.
18.7
Clauthmon, id est, fletuum locus, a planctu nomen accipiens.
19.1
DE REGNORUM LIBRIS.
19.1
Ceni, regio Philistiim.
19.2
Carmelus, ubi Nabal quondam Carmelius fuit, et nunc villa est Chermela nomine, in decimo lapide oppidi Chebron, vergens ad orientalem plagam, ubi et Romanum praesidium positum est............
19.3
Cedron, appellatur torrens, sive vallis Cedron, juxta Jerusalem( ad orientalem plagam: cujus et Joannes Evangelista meminit).
19.4
Cyrene( in finibus Aegypti), ad quem locum rex Assyriorum transtulit Damascenos.
19.5
190 Coa, quae est juxta Aegyptum.
19.6
Carchedon, id est Carthago: cujus Isaias et Ezechiel in visione Tyri recordantur: pro quo in Hebraico THARSIS scriptum est. Sed et de hac in libris Hebraicarum Quaestionum plenius diximus.
19.7
Coelas, id est vallis Josaphat inter Jerusalem et montem Oliveti.
19.8
Cedem, in Ezechiel: quod Aquila et Symmachus interpretantur orientem.
19.9
Cedar, in Ezechiel, principes Cedar( XXVII, 21). Sed et Isaias et Jeremias in visione Arabiae, hujus vocabuli recordantur. Est autem regio in eremo Saracenorum, a filio Ismaelis Cedar ita cognominata.
19.10
Carioth, in regione Moabitarum: sicut Jeremias scribit.
19.11
Capharnaum, juxta stagnum Gennezar: usque hodie oppidum in Galilaea gentium situm, in finibus Zabulon et Nephthalim.
19.12
Hucusque per C litteram, id est Graecum KAPPA legere debemus: exinde per elementum CHI, quod aspirationem in se continet, et a Latinis minime habetur, scribendum pariter ac legendum.
20.1
DE GENESI.
20.1
Chalanne, civitas regni Nemrod in Babylone: cujus et Isaias meminit, dicens Et Chalanne, ubi turris aedificata.
20.2
Chalach, urbs Assyriorum, quam aedificavit Assur egrediens de terra Sennaar.
20.3
Charran, civitas Mesopotamiae( trans Edessam), quae usque hodie Charra dicitur( ubi Romanus est caesus exercitus, et Crassus dux captus).
20.4
Chebron, quae quondam appellabatur Arbe.
20.5
Chobaa, ad laevam partem Damasci. Est autem et villa Chobaa, in iisdem 191 regionibus, habens accolas Hebraeos, qui credentes in Christum Ἐβιωνῖται( Ebionitae) nuncupantur.
20.6
Chabratha, quod interpretatur Aquila καθ' ὁδὸν, id est, juxta viam, quae ducit in Ephrata, id est Bethleem: ubi Rachel cum Benjamin peperisset, occubuit. Super hoc verbo quid nobis videatur, in libris Hebraicarum Quaestionum diximus.
20.7
Chazbi, ubi geminos Judae filios Thamar edidit. Ostenditur autem nunc locus desertus juxta Odollam in finibus Eleutheropoleos. De hoc quoque in libris Hebraicarum Quaestionum plenius disputatum est.
21.1
DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO.
21.1
Choreb, mons Dei in regione Madian, juxta montem Sina super Arabiam in deserto.
21.2
Charada, castra filiorum Israel.
21.3
Chennereth, mare ubi est Judaeae terminus in tribu Nephthalim.( Sed et oppidum quod in honorem postea Tiberii Caesaris, Herodes rex Judaeae instauratum appellavit Tyberiadem, ferunt hoc primum appellatum nomine.)
22.1
DE LIBRO JESU.
22.1
Chephira, vicus ad civitatem pertinens Gabaon in tribu Benjamin.
22.2
Chasalon, in tribu Juda, et in finibus Aeliae villa praegrandis.
22.3
Chisil, in tribu Juda.
22.4
Chabon. in tribu Juda.
22.5
194 Chaphtis, in tribu Juda.
22.6
Chermel, unde Nabal Charmelius fuit, de qua et supra dictum est............................
22.7
Chilon, in tribu Juda.
22.8
Chephri, in tribu Benjamin.
22.9
Chasselath Thabor, in tribu Zabulon.
23.1
DE REGNORUM LIBRIS.
23.1
Chetthiim, terra Chetthiim, Cyprus dicitur, in qua civitatem condidit Luza.
23.2
Charri, ad quem locum persecutus est Joab res novas molientem Sabee.
23.3
Chomarim, ubi Josias simulacra combussit.
23.4
Chalanne, ubi turris aedificata est, juxta Isaiam( sicut supra diximus).
23.6
Chaselath, juxta Thabor, terminus Zabulon: diximus de ea et supra sub nomine Chasalus.
23.7
Chabol, terminus Aser.
23.8
Chalab, de hac cultores pristinos Aser non valuit expellere.
23.9
Chorath, torrens trans Jordanem( in quo absconditus est Elias, e regione ejusdem fluminis).
23.10
Chotha, regio Assyriorum.
23.11
Chobar, flumen Babylonium, sicut in Ezechiel.
23.12
Charchamis, civitas juxta flumen Euphraten.
23.13
Chamoam, villula juxta Bethleem.
23.14
Chaelon, quae et Ealon, oppidum Moab sicut in Jeremia scribitur.
23.15
Chamos, idolum Moab.
24.1
DE EVANGELIIS.
24.1
Chorozain, oppidum Galileae, quod Christus propter incredulitatem miserabiliter deplorat et plangit. Est autem nunc desertum in secundo lapide a Capharnaum.
24.2
Chimarrus, id est, torrens Cedron de 195 quo et supra diximus, inter montem Oliveti et Jerusalem, ubi Dominum Salvatorem Joannes evangelista narrat traditum.
25.1
DE LIBRO GENESEOS.
25.1
Dasem, urbs Assyriorum nobilis, quam exstruxit Assur, inter Niniven et Chalach.
25.2
Drys, id est, quercus Mambre, juxta Chebron( quae usque ad aetatem infantiae meae, et Constantii regis imperium, terebinthus monstrabatur pervetus, et annos magnitudine indicans), sub qua habitavit Abraham.
25.3
Damascus, nobilis urbs Phoenicis. Eodem autem vocabulo et Masec, ancillae Abraham filius, appellatus est.
25.4
Dan, viculus est in quarto a Paneade milliario euntibus Tyrum: qui usque hodie sic vocatur, terminus Judaeae provinciae contra septentrionem, de quo et Jordanis flumen erumpens.( A loco sortitus est nomen: Jor, quippe ῥεῖθρον, id est fluvium, sive rivum Hebraei vocant.)
25.5
Dannaba, civitas Balac, filii Beor regis Edom, post quem regnavit Job( licet mihi videatur longe aliter). et est usque hodie villa Dannaia, in octavo milliario Ἀρεοπόλεως pergentibus Arnonem; et altera Dannaba super montem Phogor in septimo lapide Esbus.
25.6
Dothaim, ubi invenit Joseph fratres suos pecora pascentes, qui et usque hodie in duodecim milliario a Sebaste, contra Aquilonis plagam ostenditur.
26.1
DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO.
26.1
Debon, quae et Dibon, in solitudine castra filiorum Israel. Est autem et alia Dibon, villa praegrandis juxta Arnonem, quae cum prius fuisset filiorum Moab, et post eam Seon rex Amorrhaeorum 198 belli jure tenuisset, a filiis Israel capta atque possessa, in partem venit tribus Gad. Meminit hujus Jeremias et Isaias in visione contra Moab.
26.2
Debongad, filiorum Israel castra.
26.3
Dysmemoab, id est, ad occidentem Moab, juxta Jordanem contra Jerichum: ubi Balac rex Moab et majores natu Madian, Israelem insidiis deceperunt, in quo loco et Moses scripsit Deuteronomium.
27.1
DE LIBRO JESU.
27.1
Dabira, civitas in tribu Dan, cujus regem interfecit Jesus. Est autem et alia villula Judaeorum in monte Thabor regionis ad Diocaesaream pertinentis.
27.2
Dornapheth( quod Symmachus transtulit, Dor maritima). Haec est Dora in nono milliario Caesareae Palaestinae pergentibus Tyrum nunc deserta: quae cum cecidisset in sortem tribus Manasse, eam possidere non potuit, quia habitatores in illa pristini permansere.
27.3
Dabir, in tribu Juda, quae vocabatur civitas litterarum, hanc praeoccupavit Gothoniel frater Caleb interfectis in ea Enacim. Fuit autem et ipsa sacerdotibus separata.
27.4
Dabir, super Jordanem civitas Amorrhaeorum.
27.5
Dimona, in tribu Juda.
27.6
Dadan, in tribu Juda.
27.7
Denna, in tribu Juda, eadem est autem quae et Dabir civitas litterarum.
27.8
Dahiva, sive Dahiud, in tribu Juda.
27.9
Duma, in tribu Juda, vicus grandis in Daroma, hoc est, ad australem plagam in finibus Ἐλευθεροπόλεως, decem et septem ab ea millibus distans.
27.10
Damna, in tribu Zabulon, Levitis separata civitas.
27.11
Dasbath, in tribu Zabulon.
27.12
Dabrath, in tribu Issachar, urbs separata Levitis.
28
DE LIBRO JUDICUM.
28
Drys, id est, quercus, in Ephrata, in tribu Manasse unde fuit Gedeon. 199 Et de hac quid nobis visum sit, in libris Hebraicarum Quaestionum diximus. Quaeritur enim, quomodo Ephrata in tribu Manasse nunc esse dicatur.)
29.1
DE REGNORUM LIBRIS.
29.1
Dibon, de qua supra diximus, cujus meminit Isaias in visione contra Moab.
29.2
Deseth, quod Aquila transtulit, parietem: Symmachus, murum.
29.3
Dodanim, de qua Isaias in visione scribit Arabiae. Est autem juxta Areopolim.
29.4
Darom, hujus meminit Ezechiel( XX, 46, apud LXX), quod Symmachus vertit, in Aphricum.
29.5
Diospolis civitas Aegypti, sicut scribit Ezechiel.
29.6
Dadan, in regione Cedar, de qua scribit Jeremias.
29.7
Deblataim, in terra Moab, sicut scribit Jeremias.
29.8
Dedan, in regione Idumaea, super qua scribit Jeremias. Est autem in quarto milliario a Metallofeno contra aquilonem.