De situ et nominibus locorum Hebraicorum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis">
—
⋯
Original / primary: 7154 Desietn
32.1
DE LIBRO JESU.
32.1
Emec Achor, quod interpretatur, vallis Achor( id est tumultus atque turbarum), ubi Achan lapidibus oppressus est, eo quod quaedam de anathemate sustulisset. Est autem locus juxta Jericho haud procul a Galgalis.( Male ergo quidam putant vallem Achor, a nomine ejus qui lapidatus est, nuncupatam, cum ille Achan dictus sit, et non Achor, vel Achar.)
32.2
Eglom, quae et Odollam, in tribu Judae: cujus regem nomine Dabir, interfecit Jesus. Est autem nunc villa praegrandis, in duodecimo ab Eleutheropoli lapide contra Orientem: de qua et supra diximus.
32.3
Esrom quae et Asor, juxta eremum in tribu Juda: de qua et supra dictum est.
32.4
Enacim, et in hac interfecit Jesus Enacim gigantes de regione montana in Chebron.
32.5
Ephron, in tribu Juda. Est et villa praegrandis Ephraea nomine contra septentrionem in vicesimo ab Aelia milliario.
32.6
Edre, in tribu Juda.
32.7
Ethnam, in tribu Juda.
32.8
Ebeziuthia, in tribu Juda.
32.9
Evim, in tribu Juda.
32.10
Elolath, in tribu Juda.
32.11
Ereb, in tribu Juda. Est hodieque villa in Daroma, id est, ad Austrum, quae et Eremiththa nuncupatur.
32.12
Esan, in tribu Juda.
32.13
Elul, in tribu Juda. Est et hodie in regione ad Aeliam pertinente villa nomine Alula, juxta Chebron.
32.14
l Elthece, in tribu Juda: est hodieque 206 Thecua vicus in nono ab Aelia milliario contra meridianam plagam, de quo fuit Amos propheta, cujus et sepulcrum ibidem ostenditur.
32.15
Engaddi, in tribu Juda: ubi absconditus est David in solitudine, quae est in Aulone Jerichus, hoc est in regione illa campestri, de qua supra diximus. Vocatur autem usque hodie vicus praegrandis Judaeorum Engadda, juxta mare Mortuum, unde et opobalsamum venit( quas vineas Engaddi Salomon nuncupat).
32.16
Esthemo, civitas sacerdotalis, nunc autem ostenditur praegrandis vicus Judaeorum in Daroma, qui locus ad Eleutheropoleos pertinet regionem.
32.17
Emec Raphaim, id est, vallis Raphaim, in tribu Benjamin.
32.18
Edomia, in tribu Benjamin: nunc vero ostenditur villa Eduma in Acrabittene duodecim ferme millibus distans a Neapoli contra Orientem.
32.19
Erma, et hanc Jesus cepit, rege illius interfecto: quae fuit in sorte Symeonis, sive Judae.
32.20
Ether, sortis Symeonis, et nunc est villa praegrandis nomine Jeththira, in interiori Daroma juxta Malatham.
32.21
Eththa, in tribu Symeonis.
32.22
Elcath, in tribu Aser, Levitis separata civitas.
32.23
Edrai, in tribu Nephthalim.
32.24
Esthaul, in tribu Dan, ubi mortuus est Samson: quae usque hodie ostenditur in decimo Eleutheropoleos milliario contra aquilonem pergentibus Nicopolim.
32.25
Eltheco, in tribu Dan, separata Levitis.
32.26
Elba, de hac tribus Aser accolas pristinos non quivit expellere.
32.27
Eremmon, vicus Judaeorum praegrandis in sexto decimo ab Eleutheropoli milliario contra meridiem in Daroma.
32.28
Emathdor, in tribu Nephthalim, separata Levitis.
32.29
Emath, terminus Allophylorum in regione Damasci.