Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De situ et nominibus locorum Hebraicorum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis"> —
⋯
More
Original / primary: 7154 Desietn
33.1
207 DE REGNORUM LIBRIS.
33.1
Ergab, ad quem locum Jonathan filius Saul veru dirigit, militaribus jaculis se exercens. Pro quo Aquila et Symmachus interpretati sunt lapidem, licet in alio loco Symmachus pro hoc τὴν περίμετρον dixerit.
33.2
Echela, ubi absconditus est David: nunc vero Eccela villa dicitur in septimo ab Eleutheropoli milliario, juxta quam et sepulcrum Ambacuc prophetae ostenditur.
33.3
Elmoni, locus quispiam interpretatur: pro quo Aquila et Theodotio transtulerunt τόνδε τινὰ, quod nos dicere possumus, hunc vel illum.( Porro diligens lector agnoscat, quod in principio quoque libri hujus aliqua ex parte perstrinxi, me non omnia quae transfero comprobare: sed idcirco quaedam juxta auctoritatem Graecam relinquere, quia de his in Libris Hebraicarum Quaestionum plenius disputavi.)
33.4
Esthama, ad quem locum misit David.
33.5
Eloth, quam aedificavit rex Azarias.
33.6
Emath, in Isaia civitas Damasci, quam oppugnavit rex Assyriorum. Meminit hujus Zacharias et Ezechiel. In Amos quoque Emath Rabba scribitur( quod nobiscum sonat, Emath magna). Diximus de hac et supra, quod nobis videretur hanc esse Epiphaniam juxta Aemesam
33.7
Eser, urbs quam aedificavit Salomon, Elcese, de quo loco et Naum propheta fuit, nam appellatur Elcesaeus.
33.8
Emacim, quod Symmachus et Aquila transtulerunt, vallium.

Intertext edge

Open linked passage

Note