Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De situ et nominibus locorum Hebraicorum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis"> —
⋯
More
Original / primary: 7154 Desietn
29.9
Decapolis, sicut in Evangelio legimus. Est autem regio decem urbium trans Jordanem circa Hippum et Pellam et Gadaram.
30.1
DE GENESI.
30.1
Eden, sacri paradisi locus ad Orientem, quod in voluptatem deliciasque transfertur.
30.2
Evila, ubi aurum purissimum( quod Hebraice dicitur zaab() et gemmae pretiosissimae, carbunculus, smaragdusque nascuntur. Est autem regio ad Orientem vergens, quam circumit de paradiso Phison egrediens: quem nostri, mutato nomine, Gangen vocant. Sed et unus de minoribus Noe, Evila dictus est, quem Josephus refert cum fratribus suis a flumine Cephene et regione Indiae, usque ad eum locum qui appellatur Hieria, possedisse. Sed et Ismael in solitudine Evila habitasse scribitur: quam ait sancta Scriptura esse in deserto Sur contra faciem Aegypti, et tendere usque ad terram Assyriorum.
30.3
202 Euphrates, fluvius Mesopotamiae, in paradiso oriens.( Porro Sallustius auctor certissimus asserit tam Tigris quam Euphratis in Armenia fontes demonstrari. Ex quo animadvertimus aliter de paradiso et fluminibus ejus intelligendum.)
30.4
Ellasar, civitas regis Arioch.
30.5
Ephratha, regio Bethleem civitatis David, in qua natus est Christus. Est autem in tribu Juda( licet plerique male aestiment in tribu Benjamin), juxta viam ubi sepulta est Rachel quinto milliario ab Jerusalem, in eo loco qui a Septuaginta vocatur Hippodromus. Legimus Ephrathan in Paralipomenon libro, sicut supra dictum est.
31.1
DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO.
31.1
Ebrona, in deserto castra filiorum Israel.
31.2
Emath, quam transierunt exploratores, qui ab Jesu missi sunt.
31.3
Erma, ubi pars populi caesa est Israelis ab Amalec et Chananaeo, quem in Deuteronomio Amorrhaeum Scriptura vocat.
31.4
Esebon, civitas Seon regis Amorrhaeorum in terra Galaad: quae cum fuisset ante Moabitarum, ab Amorrhaeis belli jure possessa est. Meminit hujus Jeremias, Isaias quoque in visione contra Moab. Porro nunc vocatur Esbus, urbs insignis Arabiae, in montibus qui sunt contra Jericho, viginti a Jordane millibus distans. Fuit autem in tribu Ruben separata Levitis.
31.5
Edrai, ubi interfectus est Og rex Basan, gigas et potens, omnisque illius caesus exercitus. Nunc autem est Adra insignis Arabiae civitas in vicesimo quarto lapide a Bostra.
31.6
Eleale, civitas Amorrhaeorum in Galaad, quae cecidit in sortem tribus Ruben. 203 Meminit hujus et Isaias in visione contra Moab, et Jeremias: sed et usque hodie villa grandis ostenditur in primo ab Esbus milliario.
31.7
Euna, quae est juxta desertum Cades.
31.8
Ermon, mons Ermon, quem Phoenices cognominant Sanior: jam et supra positus.
32.1
DE LIBRO JESU.
32.1
Emec Achor, quod interpretatur, vallis Achor( id est tumultus atque turbarum), ubi Achan lapidibus oppressus est, eo quod quaedam de anathemate sustulisset. Est autem locus juxta Jericho haud procul a Galgalis.( Male ergo quidam putant vallem Achor, a nomine ejus qui lapidatus est, nuncupatam, cum ille Achan dictus sit, et non Achor, vel Achar.)
32.2
Eglom, quae et Odollam, in tribu Judae: cujus regem nomine Dabir, interfecit Jesus. Est autem nunc villa praegrandis, in duodecimo ab Eleutheropoli lapide contra Orientem: de qua et supra diximus.
32.3
Esrom quae et Asor, juxta eremum in tribu Juda: de qua et supra dictum est.
32.4
Enacim, et in hac interfecit Jesus Enacim gigantes de regione montana in Chebron.
32.5
Ephron, in tribu Juda. Est et villa praegrandis Ephraea nomine contra septentrionem in vicesimo ab Aelia milliario.
32.6
Edre, in tribu Juda.
32.7
Ethnam, in tribu Juda.
32.8
Ebeziuthia, in tribu Juda.
32.9
Evim, in tribu Juda.
32.10
Elolath, in tribu Juda.
32.11
Ereb, in tribu Juda. Est hodieque villa in Daroma, id est, ad Austrum, quae et Eremiththa nuncupatur.
32.12
Esan, in tribu Juda.
32.13
Elul, in tribu Juda. Est et hodie in regione ad Aeliam pertinente villa nomine Alula, juxta Chebron.
32.14
l Elthece, in tribu Juda: est hodieque 206 Thecua vicus in nono ab Aelia milliario contra meridianam plagam, de quo fuit Amos propheta, cujus et sepulcrum ibidem ostenditur.
32.15
Engaddi, in tribu Juda: ubi absconditus est David in solitudine, quae est in Aulone Jerichus, hoc est in regione illa campestri, de qua supra diximus. Vocatur autem usque hodie vicus praegrandis Judaeorum Engadda, juxta mare Mortuum, unde et opobalsamum venit( quas vineas Engaddi Salomon nuncupat).
32.16
Esthemo, civitas sacerdotalis, nunc autem ostenditur praegrandis vicus Judaeorum in Daroma, qui locus ad Eleutheropoleos pertinet regionem.
32.17
Emec Raphaim, id est, vallis Raphaim, in tribu Benjamin.
32.18
Edomia, in tribu Benjamin: nunc vero ostenditur villa Eduma in Acrabittene duodecim ferme millibus distans a Neapoli contra Orientem.
32.19
Erma, et hanc Jesus cepit, rege illius interfecto: quae fuit in sorte Symeonis, sive Judae.
32.20
Ether, sortis Symeonis, et nunc est villa praegrandis nomine Jeththira, in interiori Daroma juxta Malatham.
32.21
Eththa, in tribu Symeonis.
32.22
Elcath, in tribu Aser, Levitis separata civitas.
32.23
Edrai, in tribu Nephthalim.
32.24
Esthaul, in tribu Dan, ubi mortuus est Samson: quae usque hodie ostenditur in decimo Eleutheropoleos milliario contra aquilonem pergentibus Nicopolim.
32.25
Eltheco, in tribu Dan, separata Levitis.
32.26
Elba, de hac tribus Aser accolas pristinos non quivit expellere.
32.27
Eremmon, vicus Judaeorum praegrandis in sexto decimo ab Eleutheropoli milliario contra meridiem in Daroma.
32.28
Emathdor, in tribu Nephthalim, separata Levitis.
32.29
Emath, terminus Allophylorum in regione Damasci.
33.1
207 DE REGNORUM LIBRIS.
33.1
Ergab, ad quem locum Jonathan filius Saul veru dirigit, militaribus jaculis se exercens. Pro quo Aquila et Symmachus interpretati sunt lapidem, licet in alio loco Symmachus pro hoc τὴν περίμετρον dixerit.
33.2
Echela, ubi absconditus est David: nunc vero Eccela villa dicitur in septimo ab Eleutheropoli milliario, juxta quam et sepulcrum Ambacuc prophetae ostenditur.
33.3
Elmoni, locus quispiam interpretatur: pro quo Aquila et Theodotio transtulerunt τόνδε τινὰ, quod nos dicere possumus, hunc vel illum.( Porro diligens lector agnoscat, quod in principio quoque libri hujus aliqua ex parte perstrinxi, me non omnia quae transfero comprobare: sed idcirco quaedam juxta auctoritatem Graecam relinquere, quia de his in Libris Hebraicarum Quaestionum plenius disputavi.)
33.4
Esthama, ad quem locum misit David.
33.5
Eloth, quam aedificavit rex Azarias.
33.6
Emath, in Isaia civitas Damasci, quam oppugnavit rex Assyriorum. Meminit hujus Zacharias et Ezechiel. In Amos quoque Emath Rabba scribitur( quod nobiscum sonat, Emath magna). Diximus de hac et supra, quod nobis videretur hanc esse Epiphaniam juxta Aemesam
33.7
Eser, urbs quam aedificavit Salomon, Elcese, de quo loco et Naum propheta fuit, nam appellatur Elcesaeus.
33.8
Emacim, quod Symmachus et Aquila transtulerunt, vallium.
34.1
DE EVANGELIIS.
34.1
Emmaus, de quo loco fuit Cleophas, cujus Lucas Evangelista meminit: haec est nunc Nicopolis insignis civitas Palaestinae.
34.2
210 Ephraim, juxta desertum, ad quam venit Dominus Jesus cum discipulis suis. Diximus de hac et supra sub Ephon vocabulo.
34.3
Hucusque per correptam litteram E, nominum sunt lecta principia. Exinde per extensum legamus elementum, quod Graece dicitur heta.
35.1
DE GENESI.
35.1
Elath. regio principum Edom, et civitas Esau, in decimo a Petra milliario contra Orientem.
35.2
Eroum( Gesse), civitas in Aegypto, ad quam Joseph occurrit patri suo Jacob.
35.3
Heliopolis, civitas solis, urbs in Aegypto, pro qua in Hebraeo scriptum est on, in qua Petefres sacerdos fuit. Meminit hujus et Ezechiel.
35.4
Etham, castra filiorum Israel in deserto, quae appellantur Ebutham.
36.1
DE LIBRO JESU.
36.1
Engannim, in tribu Juda, nunc est vicus juxta Bethel.
36.2
Enaim, in tribu Juda, hodieque villa est Bethenim circa Terebinthum.
36.3
Endor, in tribu Manasse, ubi Pythonissa a Saule rege Judaeae consulitur. Diximus et supra de Endor, quae est juxta oppidum Naim, in cujus portis Salvator filium viduae suscitavit. Est autem circa Scythopolim.
36.4
Enganni, in tribu Issachar civitas separata Levitis. Sed et alia quaedam civitas Enganna dicitur, circa Gerasam trans Jordanem.
36.5
Enadda, in tribu Issachar. Est autem usque hodie quaedam villa Ennadab pergentibus de Eleutheropoli Aetiam, quasi in decimo milliario.
36.6
Enasor, in tribu Nephthalim, posita est et supra Asor.
36.7
Ereccon, terminus tribus Dan, juxta Joppen.
37
DE JUDICUM LIBRO.
37
Etam, ubi habitabat Samson, in spelunca Etam, juxta torrentem.
38.1
211 DE REGNORUM LIBRIS.
38.1
Ela, legimus vallem Ela: quam Aquila et Theodotio interpretantur, vallem quercus.
38.2
Engaddi, desertum, in quo absconditus est David. Posuimus et supra Engaddi in tribu Juda juxta mare Mortuum, contra Occidentem.
38.3
Emath, regio Allophylorum. Porro juxta Jeremiam civitas Damasci.
38.4
Enam, terminus Damasci, sicut in Ezechiel legitur, ad Orientem vergens a Themam et Palmetis: quae caeteri interpretes ediderunt, Thamar.
39.1
DE GENESI.
39.1
Fison, quod interpretatur, caterva: fluvius quem nostri( Graeci) Gangen vocant, de paradiso exiens, et pergens ad Indiae regiones, post quas erumpit in pelagus. Dicit autem Scriptura circumiri ab hoc universam regionem Evila, ubi aurum praecipuum nascitur et Carbunculus lapis et Prasinus.
39.2
Faran, nunc oppidum trans Arabiam junctum Saracenis, qui in solitudine( vagi errant) Per hoc iterfecerunt filii Israel, cum de monte Sina castra movissent. Est ergo, ut diximus, trans Arabiam contra australem plagam, et distat ab Aila contra Orientem, itinere trium dierum. In deserto autem Pharan Scriptura commemorat habitasse Ismaelem. Unde et Ismaelitae( qui nunc Saraceni). Legimus quoque Chodorlagomor regem percussisse eos, qui erant in deserto Pharan.
39.3
Fitistiim, quae nunc dicitur Ascalon, et circa eam regio palaestinae.
39.4
Fanuel, locus in quo Jacob tota nocte colluctans, Israelis vocabulum meruit, juxta torrentem Jaboc( Fanuel autem interpretatur facies Dei, ab eo quod Jacob ibi Deum viderit).
39.5
Fogo, civitas Adad regis, quae est in regione Gabalitica.
39.6
Fenon, castra filiorum Israel in deserto. Fuit autem quondam civitas principum 214 Edom, nunc viculus in deserto, ubi aeris metalla( damnatorum suppliciis effudiuntur), inter civitatem Petram et Zoaram( de quo et supra diximus).
40
DE EXODO.
40
Fithom, civitas Aegypti, quam aedificaverunt filii Israel.
41.1
DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO.
41.1
Fin, castra filiorum Israel in deserto.
41.2
Fathura, civitas trans Mesopotamiam, unde fuit Balaam hariolus: sed et juxta Eleutheropolim quaedam villa nomine Fathura euntibus Gazam nuncupatur.
41.3
Fagor, et Bethfogor, mons Moabitarum, ad quem Balaac rex adduxit Balaam hariolum in supercilio Liviadis. Sed et alia villa Fogor haud procul a Bethleem cernitur( quae nunc Phaora nuncupatur).
41.4
Fasga, civitas Amorrhaeorum. Est autem et mons contra orientalem plagam Fasga, pro quo Aquila interpretatur, excisum. Sed et Septuaginta interpretes Fasga in quodam loco, excisum transtulerunt.
42.1
DE LIBRO JUDICUM.
42.1
Fanuel, civitas quam aedificavit Jeroboam.
42.2
Fanuel, turris quam subvertit Gedeon. Sed et unus de filiis Hor vocatus est Fanuel.
42.3
Fraaton, unde fuit Abdon judex populi Israel in monte Amalec.
43.1
DE REGNORUM LIBRIS.
43.1
Felmoni almoni, quod Aquila interpretatur, illum vel istum. Symmachus 215 vero, nescio quem locum. Theodotio, illum locum Elmon( de quo in libris Hebraicarum Quaestionum plenius disputatum est).
43.2
Fogo, civitas regni Edom.
43.3
Farfar. fluvius Damasci.
43.4
Fathore, regio Aegypti juxta Ezechielem et Jeremiam, in qua profugi habitavere Judaei.
44.1
DE GENESI.
44.1
Geon, fluvius, qui apud Aegyptios Nilus vocatur, in paradiso oriens, et universam Aethiopiam circumiens.
44.2
Gomorrha, una de quinque civitatibus Sodomorum, quae cum reliquis divina ultione subversa est.
44.3
Gerara, ex cujus nomine nunc Geraritica vocatur regio trans Daroma, procul ab Eleutheropoli millibus viginti quinque ad meridiem. Erat autem olim terminus Chananaeorum ad australem plagam, et civitas metropolis Palaestinae. Scriptura commemorat fuisse eam inter Cades et Sur, hoc est inter duas solitudines: quarum una Aegypto jungitur, ad quam populus trans fretum Rubri maris pervenit; altera vero Cades, usque ad Saracenorum eremum extenditur.
44.4
Galaad, mons ad quem septimo die profectionis e Charris Jacob profugus venit. Est autem ad tergum Phoenices et Arabiae, collibus Libani copulatus: extenditurque per desertum usque ad eum locum, ubi trans Jordanem habitavit quondam Seon rex Amorrhaeorum. Cecidit supradictus mons in sortem filiorum Ruben loquitur, Galaad tu mihi initium Libani), a quo monte et civitas in eo condita, sortita vocabulum est: quam cepit de Amorrhaeorum manu Galaad filius Machis, filii Manasse.
44.5
Gader, turris, ubi habitante Jacob, Ruben patris violavit torum( quae absque G littera, in Hebraeo ader() scribitur).
44.6
Getthaim, pro qua in Hebraeo positum 218 est AVITH, civitas Adad, qui quartus regnavit in terra Idumaea, quae nunc Gebalene dicitur.
44.7
Gesem, regio Aegypti, in qua habitavit Jacob cum liberis suis.
45.1
DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO.
45.1
Gasiongaber, castra in solitudine filiorum Israel, sicut in Numerorum libro scriptum est. Porro juxta Deuteronomium civitas est Esau, quam nunc Esiam nuncupari putant, juxta mare Rubrum et Ailam.
45.2
Gai, in solitudine castra filiorum Israel: et usque hodie Gaia urbs dicitur Palaestinae, juxta civitatem Petram.
45.3
Gelmon Deblathaim, castra, id est, mansio filiorum Israel in deserto.
45.4
Gadgad, mons in deserto, ubi castrametati sunt filii Israel.
45.5
Gaza, civitas Evaeorum, in qua habitavere Cappadoces, pristinis cultoribus interfectis. Apud veteres erat terminus Chananaeorum juxta Aegyptum, ceciditque in sortem tribus Judae: sed eam tenere non potuit, quia Enacim, id est gigantes, Allophylorum fortissimi, restiterunt; et est usque hodie insignis civitas Palaestinae.

Intertext edge

Open linked passage

Note