De situ et nominibus locorum Hebraicorum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis">
—
⋯
Original / primary: 7154 Desietn
44.1
DE GENESI.
44.1
Geon, fluvius, qui apud Aegyptios Nilus vocatur, in paradiso oriens, et universam Aethiopiam circumiens.
44.2
Gomorrha, una de quinque civitatibus Sodomorum, quae cum reliquis divina ultione subversa est.
44.3
Gerara, ex cujus nomine nunc Geraritica vocatur regio trans Daroma, procul ab Eleutheropoli millibus viginti quinque ad meridiem. Erat autem olim terminus Chananaeorum ad australem plagam, et civitas metropolis Palaestinae. Scriptura commemorat fuisse eam inter Cades et Sur, hoc est inter duas solitudines: quarum una Aegypto jungitur, ad quam populus trans fretum Rubri maris pervenit; altera vero Cades, usque ad Saracenorum eremum extenditur.
44.4
Galaad, mons ad quem septimo die profectionis e Charris Jacob profugus venit. Est autem ad tergum Phoenices et Arabiae, collibus Libani copulatus: extenditurque per desertum usque ad eum locum, ubi trans Jordanem habitavit quondam Seon rex Amorrhaeorum. Cecidit supradictus mons in sortem filiorum Ruben loquitur, Galaad tu mihi initium Libani), a quo monte et civitas in eo condita, sortita vocabulum est: quam cepit de Amorrhaeorum manu Galaad filius Machis, filii Manasse.
44.5
Gader, turris, ubi habitante Jacob, Ruben patris violavit torum( quae absque G littera, in Hebraeo ader() scribitur).
44.6
Getthaim, pro qua in Hebraeo positum 218 est AVITH, civitas Adad, qui quartus regnavit in terra Idumaea, quae nunc Gebalene dicitur.
44.7
Gesem, regio Aegypti, in qua habitavit Jacob cum liberis suis.