Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De situ et nominibus locorum Hebraicorum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis"> —
⋯
More
Original / primary: 7154 Desietn
45.1
DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO.
45.1
Gasiongaber, castra in solitudine filiorum Israel, sicut in Numerorum libro scriptum est. Porro juxta Deuteronomium civitas est Esau, quam nunc Esiam nuncupari putant, juxta mare Rubrum et Ailam.
45.2
Gai, in solitudine castra filiorum Israel: et usque hodie Gaia urbs dicitur Palaestinae, juxta civitatem Petram.
45.3
Gelmon Deblathaim, castra, id est, mansio filiorum Israel in deserto.
45.4
Gadgad, mons in deserto, ubi castrametati sunt filii Israel.
45.5
Gaza, civitas Evaeorum, in qua habitavere Cappadoces, pristinis cultoribus interfectis. Apud veteres erat terminus Chananaeorum juxta Aegyptum, ceciditque in sortem tribus Judae: sed eam tenere non potuit, quia Enacim, id est gigantes, Allophylorum fortissimi, restiterunt; et est usque hodie insignis civitas Palaestinae.
45.6
Gargasi, civitas trans Jordanem, juncta monti Galaad, quam tenuit tribus Manasse. Et haec esse nunc dicitur Gerasa, urbs insignis Arabiae. Quidam autem ipsam esse Gadaram aestimant. Sed et Evangelium meminit Gergesenorum.
45.7
Gaggada, ubi aquarum torrentes sunt. Est autem locus in solitudine.
45.8
Gaulon, sive Golam, in tribu Manasse civitas sacerdotalis et fugitivorum, in regione Basanitide. Sed et nunc Gaulon vocatur villa praegrandis in Batanaea, ex cujus nomine et regio sortita vocabulum est.
45.9
Gebal, mons in terra repromissionis, ubi ad imperium Mosis altare constructum 219 est. Sunt autem juxta Jericho duo montes vicini contra se invicem respicientes, e quibus, unus Garizim, alter Gebal dicitur. Porro Samaritani arbitrantur, hos duos montes juxta Neapolim esse; sed vehementer errant: plurimum enim inter se distant, nec possunt invicem benedicentium sive maledicentium inter se audiri voces( quod Scriptura commemorat).
45.10
Garizin, mons super quem steterunt hi qui maledicta resonabant, juxta supra dictum montem Gebal.
45.11
Golgol, quae et Galgal, juxta quam montes esse scribuntur Garizin et Gebal. Galgal autem, locus est juxta Jericho.
45.12
Gai, in Moab, quod interpretatur, vallis Moab, juxta Phogor, ubi sepultus est Moses.

Intertext edge

Open linked passage

Note